Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pucić, Karlo (1458-1522) [1499], Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica (, Dubrovnik), Versus 194, verborum 1177, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [word count] [pucicklibellus].
Previous section

Caroli Putei patricii Ragusini elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae
elegia prima.
Quid mea formoso praecordia conficis ore?
Quid tenero placidum pectus amore feris?
Praeda cupidineis capior ferienda sagittis:
Et trahor in laqueos, saeua puella, tuos.
Quid mea furtiua consumis uiscera flamma?
Quid miserum ualida compede, Gnesa, tenes?
Sola meas caeco desiccas igne medullas;
Cor rapis e medio pectore sola mihi?
Qui modo liber eram curaque solutus ab omni,
Non ego sum iuris perditus ipse mei,
Sed teneor duris dura sub lege catenis
Captus; io, pharetra, tela repone, puer.
Non ita captiuus remanet sub iure tyranni
Vt mea seruitio uita subacta tuo est.
Et merito: celsas quis non transcenderet Alpes?
Quis Stygios pro te nollet adire lacus?
Herculeos pro te quis non perferre labores?
Quis Lybicas pro te nollet inire feras?
Altitonans pro te sumpsisset mille figuras:

-- 177 --


Pro te pauisset pulcher Apollo greges.
Non Elenam, sed te Phrygius rapuisset adulter:
Te Iouis ob Danaen destituisset amor.
Gnosida Nyctileus Daphnen spreuisset Apollo,
Lux mea, si talem saecula prisca darent.
Quae species coelo? quae forma decentior astris?
Quae facies regno dignior esse potest?
Non tua deuincit solaris lumina splendor:
Non Scyticae superant lactea colla niues.
Vror: seu nostros prospectas sydere uultus,
Vror: seu loqueris seu taciturna siles,
Vror: seu nitido componis uerba lepore,
Vror: seu gelidae lumina figis humi,
Vror: seu rides lachrymas seu spargis obortas,
Vror: seu placidos ducis ab ore sonos,
Vror: seu celeri ponis uestigia gressu,
Vror: seu lentos contrahis ipsa pedes.
Odisti aut nimium, nimium seu diligis: uror.
Haec data sunt uitae stamina dura meae.
O ego ne tantos ualeam tolerare labores
Quam mallem in rapidis amnibus esse liquor. Finis.

Elegia de crudelitate amoris.
Quis grauior morbo, quid carcere peius amoris?
Quisue Cupidineo saeuior igne focus?
Parue puer, quae uincla tuis grauiora catenis?
Quodue tuo maius uulnere uulnus erit?
Vritur infoelix cum febribus aeger acutis,
Ille Macaoniae consulit artis opem.
Reditur incolumis tandem, seu desinit esse,
Nec patitur tanti taedia longa mali.
Denique nullus erit tam diro carcere clausus
Quem non longa dies subtrahet inde foras.
Aut miser erumpet portas, aut fallet inanes
Excubias uigili solicitoque dolo.
Alter in Aetneis positus fornacibus ardet,
Quem non flamma diu uiuere saeua sinit:
Occidit ille breui: nec tot fastigia suffert:
Et subito infoelix cogitur igne mori.
Fortibus hic laqueis uinctus, duraque tenetur
Compede, sed tandem soluere uincla potest.
Supplicium uel triste subit uitaeque periclum:
Noxia seu subita crimina morte luit.
Hic percussa gemit duro praecordia ferro
Cruda, tamen medicis uulnera sanat aquis.

-- 178 --


Hic lapidis uasto premitur sub pondere lassus
Cum cadit ex humeris nec graue sentit onus.
Sisyphus ipse ualet posito requiescere saxo
Montis in aduersum quem graue lassat opus.
Et Danai proles solito uacat illa labore
Dolia dum fusis uana reportat aquis.
Interdum Stygii manes umbraeque quiescunt
Nec tenet assiduus Tartara regna labor.
Quando blanda Venus miseros non uexat amantes?
Quando uincla suis saeua remittit amor?
Ille retardantes stimulat deus, ille sedentes
Excruciat, semper cogit amare deus.
Solicitat stantes, currentes, pungit euntes,
Nec sine suppliciis quemque iacere sinit.
Ille laborantes stimulis ingentibus urget,
Ille quiescentes peruigilare facit.
Non medicina leuat quibus addidit ille dolorem;
Perpetuo miseros carcere claudit amor.
Vritur assiduo Sicula flagrantius Aetna.
Quem semel igne suo laesit acerbus amor.
Ille Cupidinei cecidit qui cuspide ferri
Curauit nulla uulnus amoris ope.
Quem Venus implicitum retinet durisque reuinctum
Nexibus, hinc nemo liber abire potest.
Tristia deposuit nunquam suspiria, sed sic
Solicitus curis semper amator erit. Finis.

De uero amore elegia tertia uel de mutatione amoris.
Ocia deposito traherem cum blanda labore,
Cum mihi desidiae dulce placeret opus,
Me puer inuenit meditantem uana Cupido:
"Cur" ait "in cassum tempus inane teris?
Sis meus et nostris miles fer signa triumphis;
Ocia te nimium desidiosa iuuant."
Sic ait et certo telum demisit ab arcu:
Et mea perculsit pectora saeuus amor.
Me quoque seruitio pressit maestumque reliquit,
Impulit et miserum uincula mille pati.
Inde meo saeui mansere in corde dolores.
Hinc ego crudeli uulnere laesus agor.
Hinc laqueo uinctum tenuit me Gnesa tot annis
Quae placuit uotis sola puella meis.
Quam Grais aliisque simul praeferre solebam,
Imperium cuius ferre coactus eram.

-- 179 --


Cuius ad arbitrium. cuius sub iure manebam.
Sub qua libertas non erat ulla mihi.
Non ita Nyctileo Gnosis, nec uacca tonanti,
Nec placuit, Daphne, pulcher Apollo tibi,
Vt mihi Gnesa suo libuit formosa decore,
Vrere quo poterat numina cuncta deum.
Hanc ego mallebam Crassi quam diuitis aurum,
Quae mihi quam diues Lydia pluris erat.
Diuitias Croesi pro qua nihil esse putabam,
Spernebam pro qua quas uehit Hermus opes.
Ast ubi terrenas coepit depellere curas,
Creuit et in nostro pectore uerus amor.
Non mea mortales cupiunt praecordia formas
Nec mihi Gnesa magis, pulchra puella, placet.
Asperior rusco facta est et uilior alga,
Nec mihi plus chara est ut prius ilia fuit.
Sit licet insigni formosior ore Diana
Oraque caelicolis candidiora gerat,
Diua placet summique parens innupta tonantis
Quae recipit nostras, uirgo beata, preces.
Omnibus in terra sublimior una creatis,
Omnibus in caelo sanctior una choris.
Quae procul inferni fauces Stygiamque paludem,
Quae procul aeternam pellit ab orbe necem.
Vnica quae celso mortalia iunxit Olympo,
Quae miscet superis inferiora polis.
Per quam terrigenis dantur commercia caeli,
Per quam caelicolis nos sumus, ecce, pares.
Quis non pro fuluo terram contemneret auro,
Quis non pro gemmis uilia quaeque daret?
Vt uaga Ledaei tetigerunt sydera fratres,
Verterunt oculos a regione soli.
Vt semel Alcides summum conscendit Olympum,
Despicit e summis deteriora plagis. Finis.

Eiusdem carmen de fragilitate humana et mutatione amoris.
Cum blande Veneri meam dicarem
Vitam, Pieriis choris uacantem,
Et nostram placido darem iuuentam
Omnem seruitio tuo, Cupido,
Expectans meritum labore dignum,
Mi Gnesam dederas uagam puellam,
Mercedis ualidae loco tenendam
Cui iungit roseum Venus decorem
Quo nostram rapuit repente mentem.

-- 180 --


Erroris nebula tamen remota
Et desiderio roseum relicto
Non Gnesae rubeum mouet labellum,
Non Gnesae cruciat micans ocellus,
Non Gnesae nitidus rapit capillus,
Non collum niueum trahit puellae,
Non eius capiunt genae rubentes.
Lasciuus fieri prius Polemon,
Et mollis uolui magis Pericles
Quam castos tenerae dies iuuentae
Et turpem reliquam sequi senectam.
Iam nostram colui satis puellam,
Dilexi nimium meos amores,
Vt iussit Veneris puer Cupido.
Nunc curam reliquis leuem relinquo.
Plus me non cruciat breuis uoluptas:
Quae iam non poterit diu manere,
Sed praeceps properat breui perire
Vt floris folium cadit repente
Et perdit nitidi decus coloris.
Aufert quem boreus, notus, uel auster.
Sic Gnesae tenerum rapit decorem
Aetas per grauior leuisque morbus.
O formam fragilem meae puellae,
O risus nimium iocosque uanos
Qui sic praetereunt gradu citato,
In qua spem posui nimis fugacem,
Quae tempus placidae tulit iuuentae.
Erroris tenebras miser relinquo
Et saeuas tumidi maris procellas.
Me diuae meritas referre laudes
Et lumen nitidae sequi sophiae
Delectat studio laborioso.
Non trita cupidus uolare penna
Caelum constituo, solum relinquam,
In terris minime uagus morabor.
Fiunt per digitos manusque plumae
Et mutor celeres uigens in alas.
Iam sedes cupio uidere celsas
Et summos superi tronos tonantis
Virtutis licito proboque nixu
Quo claro fruitur potens Olympo
Alcides simili graduque Pollux,
Quo pronam Stygiae uiam paludis
Vrbis destituit pater Quirinus;
Incaestus Frygias opes reduxit
Iudex in nihilum deis relictis. Finis.

Libellus lusus amoris Caroli putei Ragusini.
Previous section


Pucić, Karlo (1458-1522) [1499], Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica (, Dubrovnik), Versus 194, verborum 1177, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [word count] [pucicklibellus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.