Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Next section

Cap. I

VOLUNT optimarum civitatum situs institutores fundatoresque urbem situ terrestri, et maritima commoditate gaudere, quorum altero urbs carens multis incommoditatibus affligitur. Eis enim duobus facile auxilia consequitur et fructus ac merces, nec non et edifitiorum materia, qua plurimum urbs quaeque indiget, tam ex propria quam externa regione, seu remotis nationibus omni cum facilitate ad eam feruntur et animalibus aut navibus conducuntur. Hiis commodis exuberat Ragusium. Nam est terrae particeps, unde quotidie propriae regionis incolae adventitiique quadam fere incredibili copia concurrunt, equis et aliis animalium speciebus conducentes et humeris propriis bayulantes, quae usui hominum tum ad vivendum, tum ad mercandum commoda sunt et utilia. Nam urbis propinqui sive Ragusinis, sive aliis magnatibus subditi ferunt et conducunt olera, flores, fructus suis temporibus recentissimos, pullos, ova, 11 sues, lepores, et cętera huiusmodi victui animantium debita. Remotiores vero mel, piscem, tabulas, carbones exustos, rassias rudes, pelles, barcarum cohopertoria, quae celegas apellant, lignea instrumenta pro pane pinsando, pro pannis lineis lavandis, pro tesetoribus et denique multa animalia quorum carnibus homines vescuntur. Caeteri vero terra venientes, qui ut plurimum mercatores existunt, aurum, argentum, plumbum, cremexinum[ERROR: no reftable 1:] et piper, ceram et alia multa maximi valoris ex Andrenopolis urbe, ex Rassia, ex Novo Monte praesertim et ex Bosna. Habet etiam commodum maritimum civitas Ragusii, quo plurima bona adipiscitur. Nam, cum sit multarum gentium copiosa, nequeatque incolas propriae regionis terrae nascentibus, aut iis quę itinere terrestri conducuntur, alere aut edifitiorum materiam nacisci, navibus dietim advehuntur frumenta, mileum, ordeum et legumina, oleum, carnes salsae et pisces, olivae, nuces, poma, castaneae, caseus, zucharum, aromata, confectiones, medicinae, lanae, panni, linum, 12 vasa ramea, vitrea et terrea, coralia, sal et demum innumerę fere merces, ac plurimi ducati aurei. Ex Italia florentissima et omnium bonorum fecundissima, puta ex Venetiis, Marchia, Apulea, Abrutio, ut ex Fermo, Pensauro, Rechanato, Anchona, Arimino, ad quae loca ex Tuscia et maxime Florentia multae merces vehuntur, quę Ragusii expeditionem habent. Ex Manfredonia, Ortona, Licio, Guasto, Aymonis (?), Baro, Barulo, Trano et etiam Neapoli. Ex Sicilia, ut Palermo seu Panormo, ex Siracusis et cęteris urbibus Siciliae. Ex regno Aragonum, ut ex Barcelona, et Valentia et aliis locis eius regni. Ex Graecia, ut ex Arta, et Patrasso, Aulona, et multis aliis regionibus; afferuntur etiam ligna, trabes, lapides, lateres, clavi, ferrum cementum, tegulae, et reliqua quae sunt edifitiorum materia. Qui a parte terrestri bona et mercaturas conducunt, ex Ragusio trahunt sal copiosissime, pannos laneos, bombicinos et siricos, vasa vitrea et alia multa pro victu et lucro perutilia. Qui vero mari aurum, argentum, plumbum, ceram, pelles, piper, telas, coralia secum deferunt et ducatos aureos, unusquisque videlicet 13 prout eidem utilius et salubrius seu commodius videtur. Hoc igitur primo optime sita est urbs Ragusii, nunc ad alia transeamus.

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.