Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De octavo principatu perpetuo, scilicet quinque rationum. Cap. XII. 83

Octavus extat principatus eorum quibus tradita est potestas revidendi et corrigendi amministrationem bonorum communitatis, qui et rationatores communes appellantur. Horum interest accurate vedere et diligenti studio examinare, an reipublicę introitus complete exigantur, et expensae iuste et debitae factae sint, ne illicita causa errarii pecunia exposita legatur, aut quis illa ditatus cognoscantur. Hunc oportunissimum principatum recte statuerunt Ragusii legislatores. Nam annis singulis quidam elliguntur officiales, quos vocant quinque rationum. Hi administrantium, immo eorum, qui iam ministrarent bona errarii communis, libros examinant, et si quid a quoquam usurpatum invenerint, id cum poena quarti exigunt; et si qua ipsis videatur, vel superflua vel inanis expensa, eam et eorum opinionem Senatui minori indicant, ut illi impensae salutaris fiat provisio. Sicut enim prius dictum est, Minoris consilii est Rogatis vel Universali consilio 84 proponere quae honesta et utilia fore reipublicae arbitrati fuerint.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.