Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit.

Iustis regi factis [1] Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam mox Turcaica religione praestitit, incolumem conseruaturum, ad satrapaeam suam in Lydiam dimisit, addita illi Lesbo insula, quo munificentia delinitum, incautum et nihil de se timentem facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot parricidiis sese nimis inuisum redderet, quamquam apud Turcas magis necessarium quam crudele ducitur eos tolli, qui regnum occupanti spem dubiam ac sollicitam eodem successionis iure possent facere. Dimisso Corghute bellum cum Achimate gesturus omnes Europaeos praefectos, qui Turcaico imperio parebant, in Asiam contendere imperat. A quo consilio quum Mustaphas Iurisius, amicorum princeps et rei militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse,

-- 224 --

propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione 268 potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet.

Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante hosteis de improuiso aggressus ex his multos interfecit, quosdam etiam una cum duce Mussia uiuos coepit. Quos quum incolumes conseruasset (erat enim uir minime sanguinarius) interrogauit, an apud se uellent permanere; se peruelle apud eum esse respondent, cuius beneficio uicturi essent. [1] Itaque ubi omnes fidei pignore obligati sunt, [2] quam mox nefaria proditione fefellerunt, militibus adscripti sunt; dux in cohortem etiam amicorum recaeptus.

Quo tempore haec in Asia gerebantur, erat apud Selynem uir dignitate primus Mustaphas nomine, Macedo natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in magistratu constituti pecuniae nimium studerent, nec posset cupiditati suae (nempe, quae longo usu altissimas miserat radices) imperare, ueritus, ne quod ipse multis annis malis etiam artibus congessisset, unius hore spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea 269 statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus

-- 225 --

reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret.

Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum. [1] Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia ordine exponens indicauit, prolatisque literis manu proditoris exaratis indicium confirmauit.

Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo 270 noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari.

Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem

-- 226 --

corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse. [1]

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.