Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Selynes mediam fere partem exercitus perdit; Ismahelis acies duce cadente inclinat; hinc Sopheni se noctu ex castris proripiunt; Selynes Taurim petit; per Cappadociam Amysum in hyberna recedit.

Porro Sophenis equitibus sicuti, ubi per turmas aduenere, uix ulla acies obstiterit, ita hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; [1] pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. [2] Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur.

Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu

-- 247 --

Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum 296 corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non cremare) ignem iniecere, [1] eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent, appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum clade conspecta, ferrent. Quidam spoliandi studio, simul et suos funeris causa inquirendi, dum hostilia uoluunt cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut aduersis uulneribus uiderentur esse confectae. Et quod maiorem incutiebat admirationem, nullam earum uiuam in potestate hostium uenisse satis constabat: tanto sane apud Sophenos amore foeminae uiros suos prosequuntur, ut ne ad bellum euntes relinquant, tantaque his animi magnitudo inest, mortisque, cuius metus plerosque uiros exanimat, [2] contemptio.

Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae, nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio, ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus 297 mobili ingenio et seditiosum, [1] aliquando Selyni possent opponere, et eodem exemplo, quo Selynes parentem sede regia deturbasset, ipsum fratris filius de regno eiceret. Is autem adolescens patre a Selyne necato

-- 248 --

confugerat ad Ismahelem, a quo benigne exceptus liberaliter magnoque cum honore habebatur, data ei filia in matrimonium.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.