Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Lodouici Tuberonis abbatis Dalmatae Commentariorum de temporibus suis liber undecimus

Salomon Selynis filius a pietate regnum auspicatur; Iamberdinus Damasci praefectus a Turcis deficit; ab exercitu contra illum misso interficitur; Damascus Alaudolae iunioris fidei committitur; Verbosanienses Turcae Iahiciam tentantes a Chegleuuo Dalmata funduntur.

Salomon, Selynis filius, regno inito ratus nihil honestius neque popularibus accaeptius esse quam regnum a pietate et iustitia auspicari, omnium primum in patris memoriam templum cum magnificis aedibus erigere instituit, himaratum Turcae uocant, hoc est hospitalem domum, in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo infertur, in aedibus uero templo appositis diuersoria simul et cibaria egenis perpetuo, ut dictum est, peregreque aduenientibus per triduum benigne exhibentur.

Haec ubi decreuit, edixit, ut si cui essent bona a parentis sui procuratoribus inique erepta, etiamsi sint fisco illata, causa cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere.

Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus comprimeret, missus. Itaque in agro Damasceno pugna commissa, qui defecerant profligati, Iamberdinus ipse, ut ex Salomonis literis ad quosdam amicos scriptis cognitum est, interfectus, Damascus a Turcis recoepta, Alaudolaeque 319 iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae

-- 267 --

predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse.

Per idem tempus trecenti circiter equites Turcae, qui Verbosaniam, oppidum mediterraneae Dalmatiae, incolebant, factis militaribus admodum insignes (beselias Turcae uocant) nihil stipendii, rapto uiuere contenti, a rege accipiunt, Iahiciani oppidi Hungaris furtim adimendi clandestinum coepere consilium, rati Salomoni, nouo regi, si coeptis fortuna subscripsisset, rem acceptissimam sibique maximo praemio fore. Nec desperabant fraudi locum inuenturos, et quia custodias Hungarorum morte Selynis remissiores esse putabant, et quia Salomon miserat oratorem ad Lodouicum Casimirum, regem Hungarorum, pacem petitum et ob id hostilia a Turcis haud uidebantur Hungaris timenda. Itaque quum tecti montibus ac syluis in proximam urbi uallem paucis ante solis occasum horis peruenissent, eo loci sese condiderunt, a quarta statim uigilia scalis admotis urbem aggressuri. Erat Iahiciani praesidii praefectus Petrus Chegleuus Dalmata, acerrimus iuuenis, nec Turcaicis opportunus insidiis, quippe qui cum Turcis bellare a tenera fere aetate didicerat. Itaque quum Turcae Iahicianos speculatores, quos Chegleuus per loca urbi uicina exploratum identidem mittebat, ne quid improuisae fraudis a Turcis strueretur, haudquaquam fefellissent, indicatumque praefecto esset, ubi Turcae in insidiis laterent, conuocatis militibus suis (praeerat autem ducentis circiter equitibus) iubet eos leui cibo uires corporis reficere, deinde equos sternere, paratosque in expeditionem esse. Primis igitur tenebris centum equites silenti agmine ex oppido emittit, docetque, ut circuita ualle in qua Turcae abditi erant, occulti a tergo illis considerent, et ubi signum consurgendi accepissent, hostes, sublato quanto maximo clamore possent, inuaderent. Ipse paulo ante lucem iubet puellas et coeteras iuniores mulieres choreas extra urbem ducere, atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans se in tempore auxilio affuturum. 320 Turcae nondum scalis effectis ab his, quibus id negocii demandatum erat omnis nempe [1] conatus sine scalis uanus omnino futurus uidebatur ― conspecto puellarum choro, et iam lux appetebat, consilium oppidi inuadendi omittunt, atque ad rapinam uirginum sese conuertunt. Qua re animaduersa Kegleuus cum reliquis equitibus ex oppido prouolat, mulieribusque receptis ac post equites ita locatis, ut per sese tuto urbem repetere possent, in Turcas impetum facit, dato signo illis, qui trans montem conditi erant, ut a tergo hostes adorirentur. Itaque Turcae ad unum omnes, uix nuntio cladis relicto, caesi, aut capti.

Samandrienses Turcae a praesidiariis Taurunensibus felici strage repulsi; Salomon armis sibi gloriam parare nititur; exercitum contra Colchos in Asiam traiicit; cum Hungaris pacem renouare cupit; quam contemnentibus bellum minatur; deplorandus illius temporis Hungariae status; luxuria, inertia, discordia, aerarii inopia, et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos ad hoc bellum exasperat.

Eodem fere tempore

-- 268 --

Samandriani Turcae a quibusdam falsis Christianis certiores facti magnam uim pecoris haud procul Istri ripis uagari, citraque dimicationem excipi atque abduci posse. Turcae igitur delecti omnes traiecto Danubio, dum praedam persequuntur, in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto Tauruni ultra Istrum inscientibus Turcis missum erat. Nempe praedatores amnem transmittentes a Taurunensibus conspecti fuerant. Itaque ingenti caede ad naues compulsi documentum dederunt se latrones magis esse quam bellatores, nec tam uirtute quam fraude et furto niti.

Mos est Turcarum regum, simul ac regnum iniere, contractis in unum imperii uiribus, nouam aliquam expeditionem suscipere, quo et suis uirtutem atque animi magnitudinem probarent, et hostibus accolis, ne quis ab his motus oriretur, metum inicerent. Itaque Salomon Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. [1] Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ― cum Hungaris foedus iisdem conditionibus renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem 321 cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum Machomethano foedere iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos conuertere subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si accelerasset iter, peruia atque exposita inuenturum. Nam ab excessu regis Matthiae Chugniadis Coruini ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit ex ocii diuturnitate ac belli desuetudine, ut in sola uitia, diuitias et luxuriam creuerit. Ad hoc satis compertum habebat principes regni inter se dissidere, nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem quicquam auctoritatis inter suos esse.

-- 269 --

Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti [1] oratione caedis auctorem sibi condonari a principibus, qui illi perduellionem iudicaturi erant, [2] contenderit. Atque iccirco sunt, qui credant Hungaros a Turca, Hungaricae discordiae haud ignaro, legatione [3] in speciem pacis petendae missa, fraude actos, quo improuidos ac de bello nihil suspicantes adoriretur.

Igitur conuocatis amicis, quibuscum de maioribus rebus consultabat, ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas tanto regi apud Turcas infamiae fuit, sed potius ― ita mores Machometanorum sese 322 habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est:

Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod legationi nostrae noluerint respondere, et quod legatum ipsum in carcerem coniecerint. Magno igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant.

Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec

-- 270 --

ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen uiolando, nobis pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa ab insolentia et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem 323 spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum autem rei incipiendae momentum est, ut quod acturus sis, Deo propitio agas. Porro quae iuste incoeperis, ea secundum ius fasque euentura sunt. Nunquam enim Deus iustae defuit uindictae. Quum igitur Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos reges superemus?

Nec claritudo nominis Hungarici ulli uestrum quicquam terroris incutiat: una cum rege Matthia Chugniade uirtus quoque Hungarorum extincta est, eodemque sepulchro condita. Nam ex quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum sine ullo certamine usque ad Valdanum amnem proferri. Transistranae uero Iazigum Hungarorum regiones, Dacis conterminae, crebris Turcarum incursionibus adeo uastatae sunt, ut omnes agros Thibisco et Mariso amnibus adiacentes uix casae aliquot ac pastorum tuguria ab solitudine uindicent.

Nostrum uero contra regnum ab Othomano coeptum, quia Turcas neque uirtus neque fortuna ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, 324 Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo

-- 271 --

inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit.

Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit.

Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen Turcis formidabile; Machmet Alys cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt.

Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam 325 quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus, agere cogitur. Atque hinc in regem ex egestate contemptus, ex priuatorum uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem opulentia maxime decet, priuatos uero paupertas, qua sane magistra militaris praesertim disciplina semper stetit.

Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat, quum quidam ex amicis, qui in concilio erant, conuersus in illum, Non esse, inquit, festinandum, temereue quicquam

-- 272 --

decernendum, nec Hungarorum regem ob aetatem contemnendum, quippe esse illi patruum Sigismundum Polonorum regem, uirum bello et multis uictoriis insignem, qui an fratris filium ab se destitutum esse passurus sit, accuratius considerandum. Itaque prius quam Hungaris arma inferantur, Polonum ab auxilio illis ferendo ad sua potissimum tuenda auertendum, distinendumque ne Hungaris possit succurere, censeo. Quum omnes, et imprimis regem in suam adduxisset sententiam, magna ui auri ad Thatarum, Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit, Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est.

Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum 326 regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem Georgio Scytha duce, ut supra demonstratum est, coniurarat.

-- 273 --

Sed femina, Iaxiorum soror, dolum dolo eludit; Hungari, hostium terrore perculsi, a pontifice subsidium flagitant; legati ad Papam oratio.

Hanc Turcae calliditatem ac subdolam clęmentiam foemina quaedam eius regionis princeps, Iaxiorum soror, haud minore astu elusit. Nam quum audisset Salomonem iussisse suis, ne quid hostile Pannonicis colonis inferrent, suspectam habens nouam ac inusitatam Turcae lenitatem, plusque in eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem uectigali, quod Hungarorum regi sui agri pendere consueuerant. Salomon hanc foeminae deditionem adeo laeto animo accaepit, ut dolum abesse credens extemplo, quicquid illa postulauerat, regio diplomate comprobarit, legatosque ueste preciosa ac pecunia donatos una cum suis 327 legatis confestim ad illam remisit, quo eiusdem praesentis dextra promissa ac fidem sancirent. Interea dum legati ad Turcam proficiscuntur, indeque redeunt, Iaxia oneratis circiter uiginti carris suppelectile ac pecunia, coeterisque, quae haud operosa grauiaque portatu erant, ea omnia in intimum regnum deuehi iubet. Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit.

At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno secundum, satis per se ad sui defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari potuisset, si regii imperii uerecundiam nobilitas

-- 274 --

habuisset, et pro se quisque regi ac patriae tempus commodare in animum induxisset, recepturi mox, quum pecunia in ęrario esset, quae in communem salutem contulissent. [1] Ferunt autem legatum Hungarorum uerba in hunc modum apud 328 pontificem fecisse:

Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater Beatissime, opem tuam implorantibus, te adesse et auxilium conferre decet. Tu enim omnes Christianos aeque ac parens liberos fouere, hisque consulere debes, nec modo externa et fortunae bona pro his erogare, sed etiam, ut Christus ait, uitae proprie, si res poposcisset, non parcere. Quandoquidem princeps es Christianae reipublicae et pastor ouium, pro quibus ipse Christus cruci affixus sanguinem suum fudit, tuaeque Ecclesiae res decoquit, quam immanis hostis sibi adiungit. Nulla tamen unquam gens, absit uerbo inuidia, Hungaris dignior auxilio Sedis Apostolicae extitit, quippe qui, ne foedere cum Christiani nominis hoste iungerentur, bellum grauissimum in terram suam accepere. Et quia res improuisa accidit ― fama enim satis constans erat Turcam in Asiam cum copiis profecturum ― Hungarorum animi ita consternati sunt, ut in maximum periculum hostili fraude sese coniectos putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse animaduertunt.

Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse.

Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum 329 subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus

-- 275 --

factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant.

Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non magis gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est.

Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel Constantinopolis iactura rei Christianae perniciosior; Stephanus Bathorius cum exigua manu ad Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt.

Posteaquam Hungarus perorauit, 330 pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit.

-- 276 --

Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte pontificum fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari.

Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude adempta est.

Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum 331 amnem Stephano Bothere Iuniore naderespano (hic, ut supra demonstrauimus, summus est post regem apud Hungaros magistratus), qui regiones Syrmiensi agro adiectas tueretur. Ipse cum paucis equitibus, qui praesto erant, Danubium, qua is Budam Pestumque intersecat, traiecit, edixitque ut omnes nobiles pro suis quisque facultatibus armis et equis, ac clientibus instructi Baciam ad se conuenirent. Sane ad sexaginta millia nobilium uirorum, queis equis merere mos est, [1] in regno Hungariae id temporis censebantur: inuicta acies, si rectorem idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset.

Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis

-- 277 --

parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per Danubium nocte in urbem irrumpere. Quod consilium per se quidem obsessis salutare futurum fuisset, si tegi silentio potuisset, uerum ad hostes delatum urbem procul dubio prodidit. Turcae enim re per quemdam transfugam Moesum enuntiata intentiorem custodiam adhibentes nauim coeperunt, obtruncatisque uectoribus puluere eo potiti sunt, pertinaciusque in obsidione perstiterunt, conicientes deesse obsessis, quibus muros tuerentur. Et sane nihil magis Hungaris spem Tauruni defendendi abstulit, Turcisque oppugnandi auxit, quam huiusmodi pulueris inopia, utpote sine quo maiora tormenta nulli usui obsessis fuere.

Caeterum Salomon contemplatus Tauruni oppidi situm, moeniaque haud quaquam prompta oppugnanti cernens, adhibito amicorum consilio aliquamdiu deliberauit, in intimumne Hungarorum regnum cum copiis penetraret, hostesque ab exercitu imparatos persequeretur, ratus omnes Hungariae 332 urbes in ditionem suam facile cessuras, si Hungaros commisso praelio profligasset, an uero omisso tam audaci et periculoso consilio Taurunum, licet loci natura et operibus, ut dictum est, munitissimum, obsidione premeret, nec Hungaros, quos timeri a suis uidebat, per inuia plaeraque et difficilia transitu loca cedentes insequeretur. Tandem tutiora suadentibus accedens, ne hosti in sua et ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae occasio daretur, caeteris rebus praetermissis oppugnationem Sabactii et Tauruni aggredi, amicis praesertim idem sentientibus, regi placuit, haud quidem desperanti celerem Moesorum, qui urbes eas incolebant, deditionem, quum quia illos diutinam obsidionem, utpote cum familiis et pecoribus inclusos, nequaquam passuros arbitrabatur, tum quia credebat [1] Moesos, eo quod ritu religionis cum Hungaris, qui in praesidio erant, discreparent, malle in Turcaicam concedere ditionem quam his subesse, qui pontifici Romano aeque ac principi Christianae Ecclesiae parent. Nempe alteri alteros siue mentis insania, siue nescio qua Dei in Christianum nomen ira numero impiorum ac sceleratorum habent, scismaticosque et sacris arcendos putant, quamquam utraque Ecclesia, modo absit uerborum pernitiosa contentio, idem de Deo sentiat, ceremoniis tantum, non autem religione, altera ab altera differens. Quis enim neget Graecam Ecclesiam, aeque ac Romanam, uiros Deo accaeptissimos et inter diuos a sanctis patribus relatos tulisse, quorum quidem natales dies Romani nequaquam celebrarent, si Graeci religione a Romanis dissentirent.

Achimates Sabaczium aggreditur; Hungari se fortiter defendentes multitudine tandem hostium opprimuntur; Sabaczium a quo conditum; Sauus illic a Turcis ualido ponte

-- 278 --

iungitur; exercitus flumen transmissus ad Sumonium considet; Taurunum undiquaque acriter oppugnatur; Bathorius Turcas reprimit.

Misso igitur duce Achimate, qui Europeis copiis praeerat, ut Sabactium aggrederetur, non defuit fortuna incoepto, tametsi haud paruum militum numerum in urbis oppugnatione amiserit. Nam Hungari, qui in praesidio oppidi erant, ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti omnes in praesidio essent, sexaginta enim dumtaxat erant, puluisque factitius, quo tormenta ad pilas emittendas instrui solent, imprimis deesset, turpemque fugam pudor dissuaderet ― nempe facile Sauo lyntribus traiecto inscio hoste nec ullo obsistente fuga sibi consulere poterant ― maluerunt decus mortis complecti fortiumque uirorum more cadere quam per infamiam uitae dulcedine praesidio decedere urbe fidei suae comissa prodita. Itaque quum Turcae magna munitionum parte tormentis deiecta de integro oppidum aggressi 333 essent, Hungari in ruinis murorum hosti occurrentes adeo acriter desperata salute praelium inierunt, ut ad unum omnes aduersis uulneribus conciderent, septingentis ferme Turcarum caesis.

Quam suorum stragem capto Sabactio Hungarorumque iacentium uultus in hostem uersos quum Salomon conspexisset, dicitur et suorum nece ― est enim uir satis mansueti ingenii ― ingemuisse, et hostium congressum adeo exhorruisse, ut omnium sit opinio, si tria millia Hungarorum armata in ulteriore ripa Saui sese tantumodo ostendissent, haudquaquam eo exercitum traiecturum fuisse. Vrbem hanc, quadraginta circiter millia passuum a Tauruno distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus Hungarorum impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. [1]

Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum, [1] nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis nondum obliterata memoria erat bellorum, quae Hungari tum duce Iano Chugniade, tum Matthia rege, eius filio, cum Turcis gesserant. Sed quum Salomon per exploratores, ut demonstratum est, satis comperisset Hungaros haudquaquam eum exercitum contraxisse, qui suis copiis opponi posset, pontem spreta inani religione extemplo refici

-- 279 --

imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. [2] Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit, [3] trabibusque de naui 334 in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus citra noxam attoleret. Opere effecto maiorem partem exercitus traduxit, atque agmine celeriter acto ad Sumonium, qua ea urbs haud procul a Sauo in ripa Danubii sita Taurunum oppidum prospectat, castris positis consedit, dato negocio ducibus, quos cis Sauum reliquerat, uti Taurunum pluribus ex partibus tormentis peterent.

Interea Balydi, quem diximus in Syrmium praemissum, progresso circiter quadraginta millia passuum in Ulteriorem Pannoniae regionem, Stephanus Bother naderespanus occurrit, uastantemque Syrmiensem agrum adortus leui praelio fudit, [1] maiore Turcarum pauore quam caede. Quippe Turcae credentes haud paruas esse Hungarorum cum maximae dignitatis uiro copias uix tentato certamine fugae sese mandarunt. Itaque Balys, comperta hostium paucitate auctis copiis iterum ad deuastandum hosticum agrum profectus, quum hostem non inuenisset, ad uicos et oppida, quae Turcarum metu cultores in intimum regnum refugientes deseruerant, delenda ― et ita Salomon, ut foeminae, de qua supra diximus, fraudem ulcisceretur, faciendum mandarat ― animum adiecit. Igitur Copenicum, Demetrias, Baricium, Perquasium, Carlouium, Slancamenium, Petrouaradinum, egestis prius rebus, quas incolae, quo expeditiores aufugerent, reliquerant, igni iniecto ultionis praetextu, ut ira potius quam crudelitas auaritiae coniuncta esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam [2] praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in Danubium, qua hi amnes altissimi fluunt, ex commodo excidentium demersa. Quo quidem facto Turca testatus est animi imbecillitatem, quippe qui maluit ea loca hosti uasta relinquere quam non sine continua dimicatione tueri, ratus, ut erat, Hungaros 335 non passuros Syrmium latissimis fluminibus ab agro Turcaico seclusum perpetuis hostium stationibus premi.

-- 280 --

Sumonienses hosti portas praecludunt; ad incitas redacti se Turcarum fidei dedunt; a quibus partim trucidantur, partim in seruitutem abducuntur; Hungari cuiusdam magnanimitas; Tauruni moenia a duobus Moesis schismaticis prodita hostilibus machinis diruuntur; incolae urbem incensam relinquentes in arcem confugiunt; quam Turcae oppidum ingressi terribiliter quatiunt.

Praecluserant portas Sumonienses hosti aduenienti fiducia maxime equitum, quos eo e proximis locis eadem fortuna contraxerat. Itaque Turca, quo sine caede et militum detrimento urbe potiretur, misit qui Sumonienses ad uoluntariam hortarentur [1] deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent patriam, liberos, coniuges, trucidandosque sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi eorum labare coeperunt, moxque defendendae urbis, utpote expugnatu facilis, consilio abiecto sese dediderunt. At Turca causatus eam deditionem haud uoluntariam fuisse, sed potius necessitate factam, spreta iurisiurandi religione omnes puberes interfici, coeteros uero uenundatos seruos esse ementium iussit. Hanc Turcarum perfidiam pro documento habendam uelim, ne unquam de caetero Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint pugnando cadere quam traditis per molliciem animi periuro ac crudelissimo hosti armis pecudum more aut trucidari, aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti.

Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus maneret - non enim Turcam promissa praestaturum, ut euenit, arbitrabatur ― statuit mortem oppetere, ne in cuiusquam Machomethani potestatem uiuus ueniret. Itaque sumptis armis equoque conscenso porta erupit, atque in confertos hosteis praesenti animo se immisit, caesisque quibusdam hostium, qui sese ei obtulerant, pugnans magna omnium admiratione cecidit. Cuius animi altitudinem, modo Christianum hominem deceat malle ad mortem et certam perniciem ruere quam in seruitutem incidere, si caeteri Hungari 336 imitari in animum induxissent, Sauum amnem Turcae haudquaquam traiecturi fuissent.

Coeterum, quoniam Taurunum ab omnibus partibus, praeterquam ab ea, quam Sauus praeterfluit, et loci natura et operibus a rege Matthia Coruino egregie emunitum

-- 281 --

erat, omnes Turcarum in deiciendo muro conatus adeo uani euadebant, ut regem desperatio urbis expugnandae incesseret, iamque de soluenda obsidione ac discessu coeperat cogitare, quum duo transfugae Moesi, ex eo genere homines, quos nostri scismaticos uocant, ad eum accessere, docueruntque nequicquam tempus urbe oppugnanda teri, nisi moenia Sauo apposita deiecta fuerint. Quae quidem ubi primum tormentis percuti coeperint, confestim collapsura affirmarunt, quandoquidem ea muri structura, utpote amne tuta, nihil firmitudinis haberet. Verbis transfugarum fides habita, nec uana afferre uisi. Itaque extemplo tormenta ad insulam, quae Sauo in Danubium elabenti obiecta est, transuecta, atque ad eam partem urbis, quam transfugae concutiendam indicarant, conuersa. Igitur murus crebris ictibus petitus breui urbem inde nudauit, nemine contra ex oppido tormentis lapideas pilas ad insulam Turcarum conatibus impediendis emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant.

At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora sua non opponere, sed ne ligneas quidem [1] munitiones, incertum perfidia, an metu et consternatione animorum stupentes, comminisci. Itaque priusquam Turcae admouerent copias, qua muros demoliti erant, Moesi igni urbi iniecto sese in arcem recaeperunt, patriamque aut nimis celeri desperatione, aut proditione hostibus ne expectato quidem eorum aggressu concessere, nihilo magis arci, quam oppido [2] fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem 337 locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent, ut quum a tribus partibus arx munitionibus prorutis oppugnari coepta esset, Hungari suorum paucitate, tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur.

Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque

-- 282 --

templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem [1] , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue inde submouere, praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur.

Blactius Moeso-Hungarus, et Ianus Botthius, egregii urbis et arcis propugnatores; Turcae perfidi cuiusdam Galli consilio contra arcem cuniculis agere incipiunt; muri magnam partem sternunt; pavidi Moesi precibus et minis praefectum ad deditionem adigunt; praesidium paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur.

Praefuerat urbi Blactius quidam Moesohungarus, qui, quia praefecti Taurunenses abfuerant, adiuncto sibi Iano Botthio, arcis praefecto, regimen omnium rerum sibi uindicarat. Quippe praefectorum alter aut sua sponte metu obsidionis extra oppidum per speciem quarundam rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam obsidionem mortem obierat. Itaque Blactius administratione omnium rerum sibi, ut dictum est, assumpta per quinquaginta fere dies tot asperrimi belli malis circumuentus arcem egregie tutatus est, quum quadringenti tantummodo milites secum in praesidio essent. Nempe uigies hostem acerrime dimicantem a muris repulit, non sine magna Turcarum pernicie. Nam ubi Turcae muros, qua hi deiecti erant, sublato ingenti clamore, addito etiam ad maiorem terrorem incutiendum tympanorum ac tubarum 338 strepitu, [1] aggressi essent, Hungari nihil ea re territi sine ullo tumultu hostibus occurrentes praelium inibant. Alii pilulariis eos incessebant, alii uero ignem scandulis, queis arcis aedificia tecta erant, iniectum restinguebant. Nam Turcae nihil omittentes, quod obsessos aut affligerent, aut a proelio auerteret, pilas igneas oui gallinacei forma et magnitudine accensibili materia refertas atque spiculis sagittarum adiunctas in arcem iaciebant, quae motu ipso accensae ubi in tectis adhaesissent, scandulae celeriter ignem comprehendebant, lateque incendium uagabatur. Alii truncos ingentium arborum ferreis confixos clauis prouoluebant ex arce, qui ubi in hostem muros subeuntem incidissent, magnam stragem necessario aedebant. Quibus quidem in praeliis saepius per biduum die noctuque continenter diuersis etiam locis pugnatum est, quum hostes copiis in multas partes diuisis uicissim praelio succederent, ducibus eorum pro sauciis et fessis abundante multitudine integros ac recentes in pugnam submittentibus. [2]

-- 283 --

Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, [1] nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum 339 inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis accensi pulueris in liberum coelum effusa euanesceret citra ullam murorum concussionem.

Quo ubi puluis accensibilis coniectus atque incensus est, pars haud sane magna muri, sub quo cuniculus actus erat, concussa cum ingenti fragore ac strepitu procidit. Moesos qui antea nunquam cum hoste, excoeptis quibusdam proditoribus, sermonem contulerant, nedum ullam pactionem auribus admiserant, casu eo muri adeo ingens terror incessit, ut de tradenda arce, insciis primo Hungaris, colloqui cum hoste per literas sagittae alligatas atque ad stationes Turcarum abiectas ultro coeperint, quamquam ruina illa aditum in arcem haudquaquam patefecerat, sed potius difficiliorem hosti oppugnationem reddiderat, ruinis praecipiti loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem accliuitatem aditu. Itaque Moesi, incursando agro hostili et latrociniis tantum assueti, non autem ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari

-- 284 --

etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis mora Salomonis iram in se accenderent, uti Moesi censuerant, deditionem faciunt, pacti ut se praesidiumque Turcae cum omnibus rebus suis abire paterentur, Moesisque eadem conditione Tauruni habitare liceret, qua ante bellum habitarant.

Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum familiis urbe excedere, Constantinopolimque demigrare magno omnium moerore iussit. Qui quidem sedes patrias praeter spem relinquentes se ipsos, nulli tamen miserabiles, uehementer accusarunt, commissi sceleris sera atque inutili poenitentia, quandoquidem perniciosum consilium neque reuocari, neque in integrum restitui posset.

Moesi Constantinopolim migrare coguntur; quo etiam diuae cuiusdam Peticae Tauruni quondam sepultae corpus transferunt; praesidium Hungaricum Turcaicis equitibus interficiendum traditur; quale fatum etiam Blactio et Botthio accidisse fertur; Tauruni perditi causae uariae.

Tradunt qui huic spectaculo interfuere, quum Moesi ablatis secum etiam sanctorum hominum 340 reliquiis urbe excederent, quosdam Turcarum per ludibrium dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in curru impositum Constantinopolim auexerunt. Quamquam sunt qui affirment diuam Peticam iussu Salomonis inde exportatam, quo illius quoque foeminae reliquiis Constantinopolim translatis regni sui sedem religione augeret. Quippe Machomethani Christianos, qui, ante quam Machomethus Arabs exitialem sectam institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos Dei appellant, existimantes Christi leges humanum genus tenuisse, quoad Machomethus non tam eas abrogaret quam suas conderet. Nam ubique Christum honorifice appellat, et uerum Dei legatum ad homines missum fatetur, sibi ipsi per imprudentiam repugnans, quandoquidem eum maxime probat, cuius instituta, quasi ab homine inuenta, gloriae cupiditate deprauatus latenter antiquare conatur. Nempe quem probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat.

Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere, Hungari uero ab equite in abeuntes immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent inuitati uinoque largiore usi essent, atque inter coenandum de Hungarorum ac Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem

-- 285 --

ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum 341 hostibus adiungi pateretur, pene coegerunt regem fidem frangere, atque auctores fuere per scelus eius occidendi, cui iureiurando incolumitatem promiserat.

Hunc in modum urbs celeberrima in Salomonis potestatem peruenit Hungarorum principum imprudentia atque inconsulta quadam superbia ― neque enim Turcam regem, omnium, quos nouimus, potentissimum, pacem petentem ita insolenter aspernari ac contemnere debuerant, ut nullo ei responso reddito legatum insuper sublato gentium iure retinerent, quum praesertim essent ab exercitu minime parati, nullaque fere ad bellum gerendum re instructi neccessaria; regni procuratorum simul negligentia, simul auaritia, ne regem ipsum Lodouicum in crimen traham, quem ob aetatem haud equidem accusandum censeo (nempe in arce ex totius regni tutela conseruanda magnopere uigilandum fuit, nec ullis sumptibus parci oportuit); praesidii inconstantia ― est enim fama satis constans Hungaris, qui in praesidio fuerant, non adeo cibaria defuisse, fameue eos laborasse, quin obsidionem per mensem adhuc tolerare possent, quo exacto Turcam incoepto abiturum fuisse ferunt; Moesorum proditione, hostili fraude ― quippe Hungaris bellum de more omnium gentium Turca haud quaquam indixerat, quo ante expectatum eos adoriretur.

Quamquam plaerique Hungarorum suam culpam, ut fit, in alios transferentes crimen amissi Tauruni in Venetos, falso, ut ego sentio, coniciunt, quos suspicantur Salomoni persuasisse, ut Taurunum oppugnaret, ne Hungari et Boëmi bello in se ipsos auerso Carolo Augusto, eidemque Hispaniarum regi, adiungi possent, dum is aduersus Gallos in Circumpadana Italia per duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam e re haudquaquam esse Turcaica, putantes eo consilio suae reipublicae egregie consultum iri. Quam quidem atrocitatem apud Hungaros sermonibus iactatam magis attigi, ne uiderer omisisse, quam quod crederem a Venetis admissam. [1] Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo insanae mentis esse, perditumue, morisque Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat.

-- 286 --

Taurunum a quibus conditum; Rhasciani vnde dicti; Salomon, oppido munito, exercituque dimisso, Hadrianopolim triumphans reuertitur; Hungari, Tauruni dediti nuntio tanquam fulmine percussi; Turcarum studium conseruandi principes suos, unde; extrema gaudii Salomonis luctus filii natu maximi extincti, et discordia domestica occupat; Turcae ad dissimulandum hunc moerorem in Iazyges Hungaros praedatum missi, a Ioanne Scepusiensi primo congressu terrentur, et in Moesiam refugiunt.

Ita igitur Taurunum amissum est. 342 Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent, [1] appellarat; deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias quadragesies cum hoste signis collatis manum conseruit, nequicquam aggressus est, a qua Mechmethes proauus, cui ex rebus gestis Magno cognomen fuit, quum eam cum ingentibus copiis oppugnatum uenisset, non sine clade atque ignominia Iani Chugniadis ductu repulsus est, utpote relictis, ne fugam impedirent, rarae magnitudinis aeneis tormentis, quibus urbem demoliri conatus erat, quam auus Bazethes et pater Selynes, Mars alter, ne tentare quidem bello ausi sunt.

At Hungaros de ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa 343 et ob

-- 287 --

id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse.

Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent.

Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam dignitatis insignia gestare. Mors reguli non modo Salomoni, quum et per se orbitas patrio animo grauis sit, sed etiam toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum 344 nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos.

Turcae igitur in suas artes uersi, ne Hungari crederent Salomonis animum orbitate fractum belli consilia ommisisse, eos populationibus terrendos statuunt. Itaque rex, ex amicorum sententia treis duces, qui prouinciis Danubio adiectis praeerant, cum suis quemque copiis, addita insuper manu praedatoria ex illis equitibus, quos alio loco diximus achangias appellari, ultra Danubium in agrum Iazigum Hungarorum praedatum

-- 288 --

misit. Qui quum ad fines Transyluanae praefecturae satis occulte peruenissent, haud tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti.

Leone Decimo morte repentina sublato Hadrianus pontifex eligitur; Turcae a Syrmii vastatione repulsi in regionem Baciensem grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur.

Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina orti et cardinalatus dignitate contra leges pontificias insigniti, administrauerat. Porro Iulianus dignus odio non immerito uisus est, quia praeterquam, quod nulli [1] praeclarae arti intentus erat, congerendae per omne nefas pecuniae reique ampliandę eo ardore incensus erat, ut neque religionis, neque honesti, neque denique famae cultum magnopere respiceret. Quamquam ferunt illum Florentino astu alieni abstinentiam in paruis praestruxisse, nec tenui mercede ab honesto recessisse, ut et cupiditati suae non sine operę precio satisfaceret, et iuditia de se hominum haud negligere interdum uideretur. Quo circa non modo ipse, sed etiam pontifex quasi a Iuliano deprauatus male audiebat. Est enim auaritia, praesertim in 345 sacerdote, ualde detestanda, atque ad omnium obloquia exposita.

Vnde quum pontifex inuidiam euitare cupiens accitum ad se Iulianum monuisset, ne cuiquam de se iustam conquerendi causam praeberet, improbus homo et ab ineunte aetate pessime institutus, innumeram pecuniam pontificatus praemia esse putans in hunc modum pontifici respondisse fertur: non esse ei infamiam magnopere timendam, qui ita alios supergressus esset, ut omnia mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. [1]

Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium

-- 289 --

Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent.

Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis [1] partibus ortum multos annos male habuisse.

Huic pontifici Hadrianus quidam, praesul Dertusanus (ea est Tarraconensis 346 Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars eorum maluit suffragio suo externo adesse quam suae gentis competitorem in fastigio sibi negato conspicere. Tanta plane uis inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei charissimus amicorum.

Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore Romano designato atque in Germaniam profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. [1] Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed quum ibi ducem itineris locorum peritum

-- 290 --

ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, 347 et ipse a quibusdam Hungaris uiam obsidentibus pilula e paruo tormento excussa uulneratus est.

τέλος [1]
Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.