Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Note (foot) return to page¤¤ ab erat usque ad nondum Danubium lectio ed. Crau.: patri, ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus: quem cum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt, hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam, Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii, schismatici hominis, societate, et Rhacusanae urbis oppugnatione, arceat. Pontifex literas extemplo ad Venetos conscribit, hisque rebus diuinis interdicit, si ullum auxilii genus aduersus Rhacusanos Bossinati homini praestitissent. Atque ita Veneti, metu Pontificiae censurae, quieuere; sed nec quies Venetorum belli finem fecit. Nam filius Stephani, quem a patre defecisse demonstrauimus, ita inimico animo regiones ad patris imperium spectantes, Turcica manu sibi adiuncta, deuastando peruagatus est, ut hoc in primis certamen, Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit, et Cosaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem, non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcicam seruitutem paene redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet, ut, qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate, Illyricis, Thracibus, Macedonibus, et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quoniam alii, dum Gallorum ope, alii Hispanorum, aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar.
Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.