Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit.

E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat, ac hostem inuadere iubet, [1] clamitans aequum esse Hungaros pro sacro diademate, quod non priuatus quispiam ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent.

At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat, [1] cum plerique eorum, qui in utroque erant exercitu, sub ipso stipendia saepius fecissent, [2] multorumque facinorum eius, quae quidem res ad 30 maiestatem nominis maxime confert, testes essent. Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi

-- 27 --

priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes [3] ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus.

Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis compertum habeo, [1] uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus est, iurati promissis haudquaquam stetisse creduntur, nec mea sententia ob id ullam culpam contraxere. Liberis enim, uti ego existimo, gentibus aut nasci legitimi reges, aut eligi debent, quandoquidem non iusto matrimonio nati iure gentium ad nullam paternae fortunae sortem admittuntur.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.