Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber secundus

Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium.

At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, [1] atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. [2] Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri.

Itaque ueste lugubri deposita (tanta regii coniugii eius animum, priuatae uitae impatientem, cupiditas inuaserat) iubet tibicinis canere, puellas nobiles, quae regio more in eius ministerio erant, saltare choreasque cum aulicis, ut in nuptiis fieri solet, ducere, nummos in plebem aedibus eius obuersantem spargere, atque hoc praecio populi uoces plaususque aucupari; demumque Vuladislauum Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, [1] quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate 34 ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio censebatur. Itaque non deerant, qui propalam dicerent eo matrimonio pollutum iri familiam Casimirorum, ut illa subticeam, quae et quorundam malignitas in uulgus spargebat, et uxorem ducturo magis cauenda sunt quam uerecundo scriptori memoranda.

-- 31 --

Budensis et Visegradiensis arces oppugnantur, quibus deditis pax certis conditionibus cum Coruino stabilitur; regina Vuladislauum ad thronum et thalamum inuitat; Thomas Herdonius cardinalis Vuladislauo familiaris

Caeterum regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent.

Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio imminet, prorsus ab oppugnatione tuta est. Igitur ubi aliquoties optimatibus renuntiatum est Andream Damphnium, arcis praefectum, neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare.

Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e tormento excuti solet, obstaret, et a missilibus hostium tormentum ipsum protegeret.

Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo 35 exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione,

-- 32 --

praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat.

Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, 36 oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis familiaritate Thomae Herdonii, qui in cardinalem adscitus fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit.

Legati Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio.

Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset.

Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit: [1]

Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc

-- 33 --

clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo, probitas, continentia. Illud igitur duntaxat tecum agam, de quo ut te admoneam quum me Boëmi nominis et communis patriae utilitas, tum meus in te summus amor cogit.

Igitur publica oratoris persona, nescio quidem quam honeste, amice tamen, non tam exuta quam parumper seposita, quae in rem tuam esse censeo, tibi nunc in Hungaria regnaturo opportune ante oculos ponam. 37 Quae profecto si animo recępta executus fueris, nunquam Hungaros ab offitio discessuros tibi est uerendum. Equidem a teneris annis in Coruina aula uersatus, bonis simul et malis meis, Hungarorum mores perdidici. Cuique genti, Vuladislaue, sicuti sua lingua est attributa, ita et proprios mores inesse satis constat. Nec profecto haec morum diuersitas nationibus solum, uerum singulis fere hominibus euenit, atque his etiam, qui iisdem parentibus sunt procreati. Vnde alium alio teneri studio, aliisque uti moribus passim uidemus. Quo fit ut quaedam nationes rectorum humanitate in offitio contineantur, alios non nisi imperii seueritas coercere potest. Hi largitionibus principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te amando simul et timendo uenerentur, admirationeque dignum putent. Neque enim alterutro regnum Hungariae administrari potest, propterea quod neque timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest.

Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non sinunt esse iniurios admirationi apud 38 eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem

-- 34 --

frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest, haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria.

Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret.

Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt, absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt.

Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo ueneno commixtas putes. Atque Matthiae infelicitate discas tuis nuptiis ac coniugio prospicere, doctusque alieno damno domum tuam rectius componas, nec in simplices Boëmorum mores atque in tuam regiam transmarinum transferas exemplar. 39 Enimuero si me audieris, et ab Hungaris summam inibis gratiam, quippe maxima curarum parte eos liberabis, et te a pestifero contagio reddes conseruatum.

Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum.

Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit.

Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra

-- 35 --

demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat.

Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio:

Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi [1] propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. [2] At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt.

Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub Coruini imperio, ne dicam tyrannide, tamdiu uixeris? Cur, si mecum non eras 40 in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere regnum Hungariae affectasse? Quippe qui re ipsa dissuades, quod uerbis suasisti faciendum. Quin etiam, ni tua in me beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum.

Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit:

-- 36 --

Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est [1] celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio.

Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non tradiderit, qui diuitiis, et ista mortalium non abutatur beatitudine? Est enim difficile rebus prospere fluentibus mentem hominis 41 de statu nihil immutari. Quippe opes illecebrae sunt uoluptatum, quae quidem tunc facillime sedantur, quum deest his indulgendi facultas, propterea quod ita furtim sensibus nostris sese insinuant atque illabuntur, ut tum maxime libeant, quum blanditiis suis rationem oppugnant, inflammantes uidelicet animi cupiditates ad explenda ea, in quae sensus nostros insidiosa captos dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt.

Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est. [1] Quis namque eo proficisci magnopere contendit, quo aditu prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando, neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis

-- 37 --

causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent.

Non ergo desero te, Vuladislaue, nec regiam tuam mihi quidem gratissimam fugio, sed quo reliquum uitae meae in portum aliquando delatus securior peragam, ad quietiorem stationem me confero. [1] Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam, quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis 42 dignitas esse inuisa.

Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum laturum.

Vuladislauus in Hungariam festinat; apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur.

Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit. [1] Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent.

Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt.

-- 38 --

Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. 43 Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur.

Qua plane oratione rex natura [1] et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare. Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione, uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, [2] euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, [3] ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari.

Tametsi quidam uehementer 44 mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si unquam alias, excelsi animi rege Hungari magnopere indigerent, et qui Turcas, ferocem gentem, a finibus suis armis arceret nec

-- 39 --

sineret continuis incursionibus agros Hungarici regni deuastare. Sed harum causas rerum facilius quaerere possumus quam inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est [1] omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur.

At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. [1]

Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina credula ab Hungaris eluditur.

Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis 45 enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi, alter hypodiaconi parteis exequitur.

Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam animaduertisset uerba sibi ab Hungaris dari, seque barbarico astu peti, quippe cui promiserant Vuladislauum regia haudquaquam accepturum insignia priusquam sibi Beatricem matrimonio iungeret. Hanc etiam Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a

-- 40 --

Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens [1] plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere.

Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos, in regnum Hispanum Neapolitanumque Ferrando auo materno successit. Et quoniam eo uentum est ubi opportune narrari potest, quo ritu Hungari suis regibus sceptra tribuere consueuerunt, id paucis absoluendum putaui.

Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus?

Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire 46 solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert. Princeps senatus, quem uulgo palatinum uocari diximus, ei astans, uoce, qua exaudiri possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis dictum regnare. Qui posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit, gladium nudum manu dextera a palatino accipit, designansque se undique ab omnibus hostibus regnum defensurum, eum sublatum ad orientem primum conuertit, deinde ad occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos.

-- 41 --

Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam 47 regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo quod esset inertissimus, regem assumptum. Sane sicut nobilitas regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat.

Alberthus Polonus in Hungariam cum exercitu aduolat.

Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari poterat, inspectante. Quanquam illam animi securitatem plerique socordiam atque ignauiam interpretabantur.

Atqui uel ex hoc maxime patuit, quam magnum malum sit principatus cupiditas. Ni enim hi duo fratres ut regni competitores in Hungariam uenissent, Danubii intercapedo eorum mutuo complexui haud quaquam obstitisset, quum praesertim longa absentia desiderium inter necessarios augere soleat. Vbi igitur Albertho innotuit regnum Hungariae ad Vuladislauum delatum esse, seseque elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in praesidiumque Boemicum, quod oppidanis additum erat, probra ingerere, atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis.

Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur.

At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria,

-- 42 --

ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno 48 inferret, Vuladislauum adeunt, orant, Danubium transeat, fratremque per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito.

Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem gaudio tam pii spectaculi oculis temperarunt. Itaque siue rubore, quem forte conscientia fraterni certaminis perfuderat, siue mutua pietate attoniti, aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur.

Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae quaesituros facileque reperturos iudicabat, et quos ipsemet suo merito non fecisset inimicos, eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum iri, sibique sustinendos esse, ut euenit, uerebatur.

Ianus Varadinensium praesul discordes fratres conciliare nititur, sed frustra.

Itaque non multis post diebus, ne quod reconciliationis tempus inexpertum prętermitteret, praefectum Transiluanum cum Iano Varadiensium praesule ― nondum enim deposuerat pręsulatum ― ad Alberthum mittit, 49 qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt:

Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione

-- 43 --

ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem.

Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice, siue priuatim existimem, ore libero in medium proferre. Qua quidem libertate, ac si unquam antea, nunc mihi utendum censeo, quum de fratrum, quorum opes in excelso sitae sunt, reconciliatione gratiae sit agendum. Quid enim utilius, ut taceam honestatem, quam fratribus in maximo imperio constitutis concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et [1] beneficentia ueluti ariete quodam prosternit.

Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus. Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere, 50 multo etiam tutius esse arbitror uerbis potius ac iure disceptare quam ad aleam sceleratissimi omnium certaminis descendere, ubi plerumque qui rebus ac copiis instructior quam cuius causa iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla alia circa gens, armis, uiris, equis, pecunia, caeterisque rebus, quae bello usui sunt, quam maxime abundant, nec profecto cuiquam nationi aut corporum robore, aut ui animorum cedunt.

At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a

-- 44 --

principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus maxime gaudet, ferro nondum educto, neque per Vuladislauum educendo, nihil adhuc uariauit. Nam ni tu prior lacesseris, nemo tibi iniurius erit. Atqui si regno alieno sine ullo maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, 51 mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri.

Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, [1] Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus.

Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae nobilitatis acclamatione in regem electum.

Alberthus pacem respuens Hungariam uexat, Agrienses campos diripit, Cassouiam obsidione cingere parat, sed a Seuichouio Bohemo repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur.

Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde

-- 45 --

commeatus suppetere commodius possent, exercitum inducit, omnia hostiliter agere incipit, agrum populari, pecora abigere, uicos atque uillas incendere, castella oppidaque expugnare. [1] Mentio enim maxime Alemanici motus a Iano illata, quae Albertum fratri placare atque ad opem ferendam elicere debebat, auxit Vuladislaui ac Hungarorum contemptum.

Peruastata igitur Agriensi regione Casouiam uersus, nobilem ac fere liberam Hungariae urbem, mouit: quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones, gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante 52 portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis disponere occurrebat.

Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt.

His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, [1] oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt.

Itaque Alberthus [1] desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter

-- 46 --

Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit, oppida multa pagosque, atque 53 uillas magna Blasii infamia diripuit atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue iratus, funditus euertit. Hungari, quamquam nondum ullo iusto exercitu, quem Polonis obicerent, conscripto, magna angebantur sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio, quum praesertim nullae publicae essent pecuniae, quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare semper fere parati, multis in locis parua manu, ac pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda, [2] atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda omni erepta conuertebant. Itaque nouissimum hostium agmen insequentes assidue dies noctesque infesti aderant, ac transuersis praeliis lacescentes nihil ferme memoratu dignum agere Alberthum permittebant, quum ipsi nullam rei bene gerendae occasionem praetermitterent.

-- 47 --

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.