Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Contra Hungaros in Austriam mouet; Stephanus Scepusiensis Viennam turpiter deserit; Maximilianus Viennam intrat, arcem occupat; Hungarorum praesidium sua signa sequitur.

His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque 57 ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit, inops consilii, quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu Vianna profugit, monitis nequicquam, qui in praesidio arcis erant, uti sese quoquo modo possent defenderent, opemque Hungarorum, quam profecto ipse prorsus iam desperarat, expectarent. Itaque domum se non sine dedecore contulit: Budam enim quum pudore deterritus uitauit, tum ne Poloni eius absentia fraeti facile

-- 50 --

inferendi locum detrimenti in eius agris inuenirent. Quamquam eius factum iure excusari nequit, uel si neque in summo apud Hungaros magistratu tunc fuisset, neque ipsam Austriam imperio obtinuisset, propterea quod cum esset ciuium suorum princeps, decebat eum potius Hungarorum prouinciae, quam propriis possessionibus in finibus Polonorum positis consulere, nec Austriam, eius fidei commissam, metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi.

Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne parua res magnas corrumperet opportunitates, Viannam sexdecim millibus passuum inde distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros dissimulata, pro tempore benigne appellat, [1] atque ob recens collaudat officium.

Postero 58 die arci, quam Hungari a Stephano Sepusiense, ut dictum est, destituti praesidio tenebant, tormenta admoueri iubet. Est apud Germanos militum genus partim equo partim pedibus merentium, quos ipsi, quoniam stipendii ac praede auiditate ex diuersis regionibus contrahuntur, nuncupant Lanzceneios, [1] qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant.

Igitur hi paulo ante quam arx [1] tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime timebant, eo quod locus inde operibus egregie emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni

-- 51 --

spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate atque auro Alemani permoti (et erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio accępto eius signa secuti sunt, ad inconstantiam, quae forsan ex rubore nata erat, [2] transfugii ac auaritiae scelus adicientes. Porro plerique Hungarorum in omne [3] fere facinus pecunia impelli solent.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.