Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Turcaica classis se in Sophiam insulam conuertit.

Thaudes accepto regis edicto extemplo Maleam uersus cum Achimathe nauigat, mox superato Asineo promontorio in quo Corone urbs sita adhuc extat, Methonem, ubi Venetam classem constitisse supra docuimus, proficiscitur. Verum quum aduerso uento coorto [1] iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus. Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus.

Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis

-- 143 --

nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox Pandaurea ex alio latere in hostilem nauim impetum facit, Cretensis uero nauis, dum se quoque Turcaicae naui celeriter admouere conatur, hostilis tormenti ictu depressa pessum iuit.

Quum igitur duae Venetae naues Turcaicam nauim circumstetissent ferreisque manibus iniectis colligatae essent, acerrimum inter se excitarunt certamen, neutro classis duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc 169 inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent [1] praecipitare.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.