Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur.

Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim ausi sunt Graecis, qui Romani ritus hominibus ualde infensi sunt, aduersari, hoste praesertim uictore pene in urbem admisso. Et quoniam Mustapha Graecis parentibus ortus erat, eo deprecatore apud regem dedititii usi nihil fere priuatae rei urbe in Turcarum potestate redacta amisere. Iussi insuper sunt omnes urbem incolere per quinquennium ab omni immunes tributo, post quinquennium uero his conditionibus, quibus dum in Venetorum essent ditione uixerant.

Turca 173 potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam

-- 147 --

emmensus est, Natisoneque transmisso amne non procul ab Aquilea substitit, quo et suos quiete aliquantulum reficeret, et hostium consilia exploraret, quos ad obsistendum Turcis circa ea loca collocatos accaeperat. Qui ubi Christianos praelium subterfugere, nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes processit, Liquentiae fluuii, quem traicere cupiebat, uestigans uada, quo latius Venetum uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est.

Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto.

Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, 174 quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo Albanesios uocant, opera eorum Itali aduersus Turcas maxime utuntur ― postremum hostium agmen carpendo quosdam occidere, aliquot etiam uiuos coepere.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.