Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum intrauerunt

1Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta colunas palatii supra mare. Hic quia pre ceteris maiori auctoritate pollebat, magnus Seuerus appellabatur. Iste cepit adhortari conciues suos, ut ad patriam redirent. Sed quia non erat tutum inter ruinas urbis antique habitacula ponere, consulebat eis, ut in edificio Dioclitiani se interim reciperent, ubi securius comorantes aliquam saltem particulam sui territorii incolere sine magno timore ualerent, donec rebus prosperius succedentibus Salonam reedificandi possibile foret. Et tandem placuit hoc consilium nobilibus et popularibus uniuersis et tale pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis.

2Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat.

3Et sic illa populosa ciuitas Salona, nobilis et antiqua, pro multis peccatis, que in Deum comiserat, ad tantam extitit miseriam deuoluta, ut de illa magna sui populi frequentia non tot remanserant, qui possent illius parui oppidi ambitum ciuibus replere, sed in ea parte, que supra mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt.

4Tunc ceperunt paulatim exire et terras prope positas colere. Vbi autem Gothorum duces audierunt, Salonitanos ciues de insulis fuisse reuersos, protinus ceperunt exercitum ducere contra ipsos, uastantes omnia culta eorum nec permittentes eos extra muros exire. Tunc ciues inter se consilio habito legationem miserunt ad imperatores Constantinopolitanos supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et factum est. Nam impetratis omnibus, que uolebant, ad conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum principum. Iussio etiam ad duces Gothorum et Sclauorum missa est districte precipiens, ut nullam Salonitanis ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent.

5Accepta ergo iussione principum non fuerunt ausi ulterius contra Spalatenses arma mouere. Tunc inter eos pace composita ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.