Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino

1Interea summus pontifex misit quendam legatum Iohannem nomine, patria Rauenatem, qui partes Dalmatie et Chroatie peragrando, salutaribus monitis christicolas informaret. In ecclesia autem Salonitana a tempore subuersionis presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut archiepiscopatum ciuitatis antique intra se instaurare deberent. Quod illis ualde gratum extitit et acceptum. Tunc coadunato clero, ut moris erat, electio in persona predicti Iohannis concorditer ab omnibus celebrata est. Qui per dominum papam consecratione suscepta tamquam bonus pastor ad proprias oues accessit non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat. Ipsi concessum est a sede apostolica, ut totius dignitatis priuilegium, quod Salona antiquitus habuit, optineret ecclesia Spalatensium.

2Tunc cepit ecclesiam clerumque componere, instare doctrine, predicationi uacare curamque pastoralis officii multum sollicite exercere. Etenim per Dalmatie et Sclauonie regiones circuendo restaurabat ecclesias, ordinabat episcopos, parochias disponebat et paulatim rudes populos ad informationem catholicam attrahebat.

3Tunc prenominatus Seuerus domicilium suum, quod in Spalato sortitus fuerat, quando de insulis redierunt, donauit ecclesie cum turri angulari et palatio episcopium ibi fieri statuens ibique uenerabilis presul Iohannes primitus habitare cepit. Videns ergo populum in diuini cultus amore succrescere statim aggredi cepit opus laudabile et templum Iouis, quod in ipso augustali edificio excelsioribus fuerat structuris erectum, ab ydolorum mundauit figmentis ianuas in eo serasque constituens. Tunc solempnitate dedicationis indicta magnus undique populus coadunatus est. Fecit ergo ex phano illo ecclesiam consecrans eam in magna deuotione et tripudio omnium, qui conuenerant, ad honorem Dei et gloriose Virginis Marie. Clerum autem ibi statuit, qui diuini cultus obsequia diebus singulis exerceret.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.