Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XV. De exemptione episcoporum superioris Dalmatie

1Factum est autem, ut illis diebus conuocarentur omnes suffraganei Dalmatie ad prouincialem synodum, que celebranda erat in ecclesia Spalatensi. Episcopis autem superioris Dalmatie uisum est, quod comodius suum possent iter peragere, si omnes uno nauigio ducerentur. Tunc preparata naui ex condicto accesserunt ad portum et imponentes, que erant nauigantibus necessaria, omnes fere episcopi eandem nauem conscenderunt, uidelicet Catariensis, Antibarensis, Doclinensis et Suacensis. Cum autem circa insulas uentis impellerentur non multum aduersis, ecce subito tempestatis turbo mediis fluctibus toto se fragore immersit statimque attoniti naute confusis clamoribus ad armamenta uelorum manus accurrunt apponere anitentes uela deponere, ancoras proicere, ne nauis in asperrima loca, que iam erant proxima, incideret. Sed antequam possent quicquam consulte agere, confestim nauis arrepta in siccum tota illysa est intumescentibusque procellis minutatim quassata est et confracta. Sicque diuino iudicio miserabiles episcopi et omnes, qui cum eis erant, perierunt.

2Tunc ciues urbium predictarum missa relatione ad summum pontificem nuntiauerunt de naufragio episcoporum suorum, suppliciter postulantes eximi a subiectione ecclesie Spalatensi satis probabilem pretendentes occassionem, quia periculosum illis erat tam remotam ecclesiam uisitare. Quam ob rem Romanus pontifex annuit petitioni eorum omnesque episcopos a Ragusio superius absoluit a uinculo, quo tenebantur antique metropoli Salonitane. Statuitque nouam metropolim in ciuitate Antibarensi et omnes episcopatus predictos ei subiecit.

3Inferior uero Dalmatia habuit episcopatus suos more antiquo sue metropoli Salonitane ecclesie subditos, uidelicet ab Apsarensi episcopatu usque ad Traguriensem. Vegliensis, Apsarensis et Arbensis episcopatus habuerunt parochias suas in insulis suis, sed Vegliensis optinebat maiorem partem parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia regalis erat episcopus et regis curiam sequebatur eratque unus ex principibus aule et sua iurisditio usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias retinere: comitatum Cetine, Cleune, Clisse, Massarum, Almisium et Corbauiam et ultra Alpes ferreas usque ad confinia Zagrabie totamque Maroniam.

4Nunc autem ad Dabralem episcopum redeamus. Hic enim cum esset potens et nobilis nec foret aliquis ausus ipsius acta reprehendere, quicquid sibi placebat hoc licere putabat. Habebat namque mulierem et filios quasi laycus, quos secum in archiepiscopali palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum tumultibus erat plenum. Negotiis quippe secularibus implicatus, modicum spiritualia procurabat. Cum autem tam enormis uita pontificis summo fuisset pontifici nuntiata, statim misit quendam legatum, Iohannem nomine, uirum ualde prouidum et discretum. Qui ad partes illas accedens congregata synodo inquisitionem cepit facere in capite et in membris. Et cum crimen Dabralis archiepiscopi esset notorium, cepit se friuolis allegationibus excusare. Ducebat enim predicatam mulierem sibi fore legitimam, quam ex consuetudine orientalis ecclesie secum poterat licite retinere. Sed legatus excusationes Dabralis nullius fore momenti considerans autoritate apostolica sententialiter remouit eum in perpetuum ab administratione ecclesie Spalatensis.

5His temporibus Stephanus Geyze filius per Romanum pontificem coronam regni adeptus, primus rex Hungarorum effectus est, uir strenuus et ad ampliandum christiane fidei cultum ualde intentus, totum regnum suum ita nobiliter episcopatibus, monasteriis et ecclesiis ordinauit tamque copiose dotauit, ut in toto pene mundo uix status ecclesie uigere melius et dignius uideatur.

6Denique post Dabralem fuit quidam Iohannes archiepiscopus Spalatensis de ipsa ciuitate oriundus. Ipse edificauit ecclesiam sancti Felicis super riuum. Et cum pre senectute iam factus esset inutilis, cessit ab onere pastorali et in eadem ecclesia non longo tempore degens ibidem mortis debitum soluit.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.