Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XVII. Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie

1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset.

2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat.

3Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens ei, ut ad capiendum Chroatie regnum et suo dominatui subiugandum exiret dans ei plenam fiduciam id facile posse complere, cum regnum illud uacuum et sine tutela regalis prouidentie remansisset.

4His ergo Vladisclauus rex inductus consiliis absque mora coadunato exercitu copioso uenit et occupauit totam terram a Drauo fluuio usque ad Alpes que dicuntur ferree nullo obice resistente. Post hec transiuit Alpes et cepit impugnare munitiones et castra multaque prelia comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis.

5Huius temporibus gens Scithica in multitudine graui intra Hungarie fines irrumpens, magnas hominum strages fecerunt. Sed Vladisclauus rex coacto in unum sui regni exercitu in hostiles turmas uiriliter irruens, diuino protectus auxilio, maiorem partem barbarice nationis passim per campos strauit in mortem, alios uero extra regni confinia effugauit.

6Denique Vladisclauo rege migrante ad Dominum, Colomannus sibi in regno successit. Hic, cum esset uir ferocis animi, proposuit totam teram usque ad mare Dalmaticum suo dominio subiugare. Venit ergo cum multo armorum apparatu et optinuit ceteram partem Sclauonie, que a Vladisclauo fuerat pretermissa.

7Itaque ad mare usque peruenit, ut ciuitates maritimas occuparet. Tunc ad Spalatensem ciuitatem primo accessit, petens pacifice, ut sua se sponte dominatui eius subicerent, nec ante permitterent destrui se et sua. At uero Spalatenses obfirmatis bene portis per murorum circuitum cum armis diffusi, non acquiescebant regi, metuentes dominium gentis ignote et extranee experiri, quippe nescientes, quid rex de ciuitate uel de ciuibus cogitaret. Tum rex et eius principes indigne ferentes et se quasi contemptos a Spalatensibus arbitrantes ceperunt multa ciuibus cominari. Et positis castris non longe a ciuitate deuastabant campos predasque, quas poterant, faciebant. Vnde factum est, ut Spalatenses obdurato animo cuncta proponerent sustinere pericula et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est.

8Inde autem pertransiens uenit Tragurium et deinde Iaderam. A quibus ciuitatibus simili exemplo susceptus fecit eis libertatis priuilegium. Et sic in Hungariam est regressus anno Domini M.C.III.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.