Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

Qualiter Manases uoluit prodere ciuitatem

1Defuncto autem bone memorie Crescentio archiepiscopo electio facta est ad instantiam laycorum in quendam clericum de curia Colomanni regis, qui erat gratiosus aput eum, nomine Manasses. Qui consecratus a summo ponitifice in ciuitate manebat et sepius in Hungariam proficiscendo regis curiam frequentabat.

2Dederant autem Spalatenses regi Colomanno turrem orientalis anguli. Rex autem posuerat ibi ducem quendam cum non parua militum manu, qui erat per Chroatiam exactor regalium tributorum.

3Contigit autem eo tempore, ut idem dux uellet ciuitatem capere eamque totaliter depredari. Habito itaque consilio cum complicibus suis deliberatum est hoc non posse oportunius fieri, quam si uellet archiepiscopus huic consilio consentire. Vocatus ergo archiepiscopus uenit, consensum prebuit, diem statuit, ut cum uniuersus populus ad solempnitatem consecrationis cuiusdam oratorii de more conflueret, Hungari, qui erant in turri, supergrederentur menia ciuitatis, ceteri uero, qui extra erant, uiso signo accurrerent et sic ciuitas suorum effeta subsidio ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata.

4Ea tempestate quidam egregie strenuitatis uir, Adrianus nomine, Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt.

5Indicta igitur solempnitate consecrationis cuiusdam oratorii, quod erat in rupibus montis Kyrieleyson appellati, cuncti se ciuitatem simulauerunt exire, experiri uolentes an uerum esset, quod eis predictus comes Adrianus patefecit secretum. Protinus ergo circa horam tertiam ceperunt, qui in turri erant, tubas clangere, uexilla erigere, per menia ciuitatis diffundi. At uero Spalatenses e latibulis exeuntes concito gradu ad turrim currunt, ignem supponunt, menia supergressos precipitant. Quotquot itaque in turri erant, partim fumo suffocati sunt, partim uero infelici saltu se ad terram miserunt. Qui in ciuitate erant, gladio ceciderunt, qui autem ad eorum confluebant auxilium, ingenti pauore perculsi, trepidi confusique fugerunt. Videns ergo archiepiscopus sue fraudis facinus denudatum magno confusionis pudore obductus, ciuitatem exiuit numquam postea reuersurus.

6Quo fugiente dicitur uacasse ecclesia quam pluribus annis. Interim autem Dabro Ditii archidiaconus preerat capitulo, comes uero Cernecha ciuitatem regebat. Isti ambo, ut ferunt, uno consilio prouentus ecclesie suis usibus retorquentes, electionem pontificis friuolis dilationibus subplantabant.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.