Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XIX. De exemptione Iaderensis ecclesie

1Eo itaque tempore Micha episcopus, Caloprestantii filius, preerat ecclesie Iaderensi. Huic promittebat Dabro archidiaconus archiepiscopatum ecclesie Spalatensis. Quam ob rem multa donaria et exenia consequebatur ab eo. Sed quod ei de pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum, uehementer indignatus recessit proponens debitam subiectionem Spalatine metropoli subtrahere et ab ipsius iurisdictione se omnino eximere.

2Defuncto tandem Micha episcopo successit alter in ecclesia Iaderensi, qui decessoris sui sequens uestigia inobediens Spalatine ecclesie permansit.

3Tunc Spalatenses elegerunt quendam Gregorium clericum Iaderensem. Ipse edificari fecit ecclesiam sancti Iohannis, que est capella curie. Sed antequam munus consecrationis suscepisset, morte preuentus est.

4Erat autem eo tempore Gaudius clericus, natione Spalatensis, plebanus ecclesie sancte Anastasie, eleganti statura et inter ceteros litteratior habebatur. Erat autem filius Cotini, nepos Carochule, potens homo, multorum enim erat cognatorum et affinium populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie contulit nepoti suo Madio primicerio, fratri Iohannis Mesagalia, quia patronatus iure spectabat ad eum.

5Fuit autem Gaudius iste gratiosus satis aput reges Hungarie, quippe ut elatus homo eorum curias frequentabat. Ordinatus fuit anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, tempore Cerneche comitis. Vixit autem in pontificatus culmine fere XL annis.

6Factum est autem, ut Desa Macarelli Traguriensi foret ecclesie in episcopum consecrandus. Vocauit ergo archiepiscopus ad consecrationem concelebrandam secum dumtaxat episcopum Chroatensem. Qui ueniens et uidens processum archiepiscopi contra canonicas institutiones fieri prohibuit eum dicens: Non debet archiepiscopus cum uno episcopo solummodo electo consecrationis munus impendere. Gaudius uero tante simplicitatis, immo temeritatis erat, ut diceret: Quia pallium michi est loco alterius episcopi. Tunc episcopus Chroatensis, utpote uir discretus et cautus, uolens honoris sui euitare periculum, ascendit in ambonem et coram omni populo protestatus est, quod non uoluntarius, sed inuitus et coactus metropolitano suo in hac parte parebat. Tandem consecratione huiusmodi celebrata, protinus apud sedem apostolicam factum Gaudii archiepiscopi diuulgatum est. Summus uero pontifex, misso apochrisario suo iussit tam archiepiscopum, qui ordinauerat, quam episcopum, qui ordinatus fuerat, ab administratione suorum ordinum perpetuo amoueri. Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a culpa fuisse immunem. Quod et factum est. Post hec idem archiepiscopus longa paralisis egritudine dissolutus aput monasterium sancti Benedicti diu iacuit.

7Sed eo adhuc uiuente subrogatus est alius archiepiscopus Absalon nomine, Hungarus natione. Quo defuncto tertius quoque substitutus est archiepiscopus Petrus Lombardus. Qui, cum ad eundem Gaudium gratia uisitationis accederet, uidit eum adhuc episcopalem anulum gestare in digito, quam ob rem uehementer eum redarguens extraxit anulum de eius digito et abscessit.

8Fuit autem Petrus iste primo episcopus Narniensis, uir magne scientie et bonorum morum actibus decoratus. Erat autem precipue eruditus in scientia phisicali ita ut respiciendo in faciem sani hominis prenosceret, quo egritudinibus genere et quo foret tempore inuadendus quoue medele antidoto posset languoris euitare discrimen.

9Hic itaque, cum aliquot annorum curriculis Salonitane feliciter prefuisset ecclesie, profectus in Hungariam mortis debitum soluit sepultusque est in ecclesia sante Marie in Alba. Ob cuius laudabilis uite conuersationem in magna ueneratione ab incolis regionis illius eius tumulus habebatur.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.