Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

De Petro et altero Petro archiepiscopis

1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili genere ortus. Cum ergo consecrationis munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata. Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit.

2Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose agere. Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi.

3Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in Hungariam profectus, nescio qua causa, ad archiepiscopatum Colocensis ecclesie translatus est. Prefuit autem ecclesie Spalatine annis duobus. Huic successit alter Petrus abbas sancti Martini de Pannonia uixitque in pontificatu Spalatine sedis annis quinque.

4His temporibus defuncto Martino insularum episcopo Nicolaus Manzauini, nepos eius, ambitionis ardore succensus, tantum sollicitauerat insulanos, quod ab eis in episcopum est electus. Presentatus ergo Spalatensi archiepiscopo manus consecrationis sibi postulabat imponi, archipresul uero eius deuitans uersutias, sciens eum callidum et dolosum, minime admittebat. Tandem instantia ciuium superatus, promisit se die dominica, que crastino futura erat, eorum satisfacere uoluntati. Nicolaus uero, indigne ferens dillationem archiepiscopi, ipsa nocte iter arripiens, perexit Veronam ibique dominum papa Lucium quibusdam machinationibus circumueniens consecrationem ab eo petiit et accepit.

5Vacante autem ecclesia Iaderensi Nicolaus iste in archiepiscopum est electus. Qui electionem temere suscipiens absque licentia apostolice sedis administrationi Iaderensi ecclesie se impudenter immersit. Quam ob rem dominus Innocentius papa eum utraque dignitate priuauit.

6Insulani uero Spalatum accedentes elegerunt in suum episcopum Micham nepotem Picii, canonicum ecclesie Spalatensis. Hic in Spalatina ecclesia consecrationem suscepit et pergens ad apostolice sedis presulem confirmationis rescriptum optinuit, ut deinceps episcopatus Farensis antique metropoli Spalatine, tamquam matri sue, iure perpetuo adhereret.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.