Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

De Bernardo archiepiscopo Spalatensi

1Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est.

2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter destinaret. Fuerunt autem nuntii Spalatensium: Vilcasius diaconus et Duimus nepos Gumay laycus. Sed non libenter summus pontifex petitionem huiusmodi admittebat, quin immo satis euidentibus inditiis dissuadere eorum desideriis uidebatur. Sed tanta fuit precum instantia, quod ad ultimum acquieuit. Precepit tamen eidem Bernardo, ut expeteret licentiam ab abbate monasterii sancte M. de Farneto Clusinensis diocesis, cui professionem fecerat regularem et resumeret habitum, quem reiecerat monachalem. Quod et factum est. Tunc consecratus ab Innocentio anno Domini millesimo ducentesimo uenit Spalatum satisque uigilanter cepit curam pastoralis officii circa subiectos impendere.

3Erat autem insectator hereticorum ualde sollicitus. Fuerunt namque eo tempore dui fratres, filii Zorobabel, quorum alter Matheus, alter uero Aristodius uocabatur. Hi quamuis essent ex patre Appulo, erant tamen a pueritia Iaderenses ciues effecti. Conuersabantur uero ex maiori parte aput Bosnam, quia erant pictores optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo in baratrum heretice pestis immersi, ut non solum impiam heresim obcecato corde crederent, sed etiam scelestis labiis predicarent. Hos inuenit Bernardus Spalati comorantes multosque iam pestiferi dogmatis tabe ab eis infectos. Cepit ergo paulatim eos ad catholicam normam miti sermone allicere frequenter eos conuocans, frequenter exhortans. Sed cum illi heretica calliditate tergiuersantes dissimularent conuerti, statim archiepiscopus fecit omnia bona eorum diripi eosque anathematis uinculo innodatos cum magno opprobrio de ciuitate expelli. Tunc predicti fratres uidentes se maximis iniuriis dampnisque affectos ad mandatum ecclesie sunt reuersi fecitque eos archiepiscopus suam heresim, tactis sancrosanctis euangeliis abiurare ipsosque ab excommunicationis nexu debita solempnitate expediens, ipsorum bona restitui fecit. Sic autem omnes illi, qui per ipsos decepti fuerant, ab heretica sunt contagione mundati.

4Eo tempore mortuo rege Bela Henricus filius eius in solio regni successit. Quam ob rem Bernardus archiepiscopus frequentius in Hungariam profectus, multum honorifice tractabatur a rege multaque donaria consequebatur ab ipso. Quasi patrem enim rex eum uenerabatur et quicquid ab eo archiepiscopus poposcerat absque aliqua difficultate impetrabat. Ad ipsius ergo petitionem donauit rex ecclesie sancti Domnii sextalarios molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad banum.

5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est.

6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres discordiarum tumultus insurgere. Omnes enim regni proceres et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum rege vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu perterriti, non regem uero ad sperandum hortari audebant, sed fugam potius suadebant. Factum est autem, ut die quadam ambe partes sibi cominus propinquantes ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus, multum solerti industria utilem uiam inuenit, qua et regni iura resumeret et ab effusione sanguinis innoxius permaneret. Tunc ait ad suos: Nolite me sequi, sed paulisper subsistite. Moxque depositis armis accepit dumtaxat uirgam in manu et ingressus leniter in agmina hostium, ibat per mediam armatorum multitudinem intensa uoce clamando: Nunc uidebo, quis erit ausus manum extendere ad cruorem regalis prosapie? Quem uidentes omnes cedebant nichilque mutire audentes largam ei uiam hinc inde faciebant. Cum autem peruenisset ad fratrem, cepit eum et ducens extra aties misit eum in custodiam ad quoddam castrum. Et tunc omnes arma cum pudore et pauore deponentes ad regis genua prouoluti ueniam precabantur. Rex autem, ut erat clementissimus, uniuersos ad gratiam suscepit.

7Post hec autem non toto transacto anni spatio rex Henricus insanabile genus languoris incurrit. Cum ergo sciret diem sibi instare extremum, misit cum omni celeritate et fratrem suum fecit educi de custodia et ad se adduci. Qui cum presens adesset, rex coram eo testamentum condidit committens ei tutelam filii sui cum administratione totius regni, donec pupillus ad legitimam peruenisset etatem. Et sic Henricus rex mortis debitum soluit modicoque post hec transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est.

8Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.