Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXV. De passagio Andree regis

1Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris exequi cupiens, crucis suscepto signaculo, ad auxilium terre sancte iter arripuit profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui uenientes repleuerunt omnia per circuitum ciuitatis. Precessit autem regem et Hungaros ingens Saxonum multitudo, qui omnes pacifici et mansueti erant, cum deuotione ac desiderio nauigationem regiam prestolantes, omnes enim cruce signati erant. Ad petitionem uero domini regis dederunt Spalatenses totum suburbium ad hospitium peregrinorum, exeuntes enim de domibus illis expeditas hospitibus dimiserunt. Mox autem ita confertim replete sunt hominibus et iumentis, ut non pateret aditus transeundi. Sed non eos suburbane domus capere potuerunt, licet constricti et constipati manerent, plurima uero pars totius comitatus regalis curie morabatur extra in tentoriis per campum diffusa. Ciues uero alii pauebant, alii mirabantur inconsuetam multitudinis frequentiam intuentes.

2Itaque anno redemptionis nostre millesimo ducentesimo septimo decimo, mense Augusto, uicesimo tertio die, aduenit Andreas rex ad ciuitatem Spalatinam. Exierunt autem processionaliter obuiam domino regi uniuersi ciues, omnesque forenses totaque turba sui exercitus, laudes ei altis uocibus concrepantes. Deinde clerus omnis olosericis super comptas induti uestibus cum crucibus et thuribulis procedentes usque posturium, prout regie magnificentie dignum erat pariter, concinnebant. Ipse uero illustris rex, uiso processionis cetu solempni, statim descendit de equo, magnaque suorum principum uallatus caterua, tenentibus eum hinc inde episcopis, qui conuenerant, pedes usque ad ecclesiam sancti Domnii processit. Ubi celebrato missarum officio, et data oblatione super altare, ad hospitium secessit. Ea die comunitas exhibuit regi affluentissimam procurationem in domo, que dicitur Mata extra muros aquilonaris porte. Dicebatur autem tunc fuisse in comitatu regio plus quam decem milia equitum, excepta uulgari multitudine, que pene innumerabilis erat. Tunc rex cepit magnam benignitatem erga Spalatenses ciues ostendere, ita ut ipse ultro prouocaret eos ad petendum a se, quod eis ad publicum cederet comodum. Velle quippe regis erat, ut ad munimen ciuitatis sue reciperent castrum Clisse, uolebat nichilominus eis concedere comitatum insularum. Sed Spalatenses suo more ad publica nimis tardi, ad priuata comoda singuli intendebant. Neglectis siquidem regalibus beneficiis, que eis pie et liberaliter concedebat, rex proprio clementie sue prouocatus affectu, noluit castrum illud comittere alicui de proceribus sciens, quia multa infestatio Spalatensibus ex illo castro procedat, sed accersito quodam Pontio, qui erat magister militie domus templi per regnum Hungarie, comisit ad manus eius custodiam et tutelam ipsius castri, precipiens ut uicissim fratres sue religionis ibidem faceret insidere.

3Cum autem Andreas rex aliquantam moram faceret preparando nauigium, Bernardus archiepiscopus mortis debitum soluit. Sepultus uero est iuxta ecclesiam sancti Domnii. Protinus autem rex misit ad canonicos Spalatenses rogans et consulens, ut eligerent de clericis, qui circa ipsum erant, maxime quidem instabat pro quodam Alexandro fisico, qui erat uir litteratus et honestus, per quem ecclesie poterant multa commoda prouenire. Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum.

4Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter. Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod sufficeret ad passagium omnibus cruce signatis, quam ob rem necessitate compulsi alii redierunt ad propria, alii uero expectauerunt usque ad annum sequentem.

5Eodem tempore Stephanus dominus Seruie siue Rasie, qui mega iupanus appellabatur, missis apochrisariis ad Romanam sedem, impetrauit ab Honorio summo pontifice coronam regni. Direxit namque legatum a latere suo, qui ueniens coronauit eum primumque regem constituit terre sue.

6At rex Andreas ad partes Syrie transuectus, magnum metum incusserat Saracenis. Explicatis siquidem sue militie copiis, abiit satis procul a regione maritima, expugnans castra et uillas, et obstantia queque conculcans. Sed inuida fatorum series preclara principis prepediuit incepta nec bonos ipsius successus permisit ulterius progredi. Ecce etenim, nescio an suorum an extraneorum, nefaria temeritas regis machinatur in mortem, impiaque manus diabolicis armata uersutiis uenenatum ei haustum propinat, ex quo scelere uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit habere propositum, uerens se suumque regnum in tantum precipitare discrimen credensque de suo uoto pleniter Domino satisfactum, incipit cum omni comitatu suo ad patrie regredi fines. Noluit autem ulterius marinis se comittere casibus, sed per terram iter faciens, uenit Anthiochiam, deinde transiuit in Gretiam, ubi affinitate contracta cum Lascaro rege Grecorum ultra progreditur. Accepit enim filiam eius suo filio primogenito Bele in uxorem. Exinde peragratis Gretie finibus, ascendit in Bulgariam, ubi ab Oxano Bulgarorum rege detentus est, nec ante abire permissus, quam plenam ei securitatem faceret, quod ei suam filiam matrimonio copularet. Sic autem Andreas rex peregrinationis sue completo itinere, ad sua regna reuersus est. Nos uero his breuiter prelibatis ad materiam redeamus.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.