Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

II. De Salona

1Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur.

2Hec ciuitas tempore bellorum ciuilium fidem inconcussam Romane rei publice obseruans dominium Cesaris respuebat. Quam ob rem ad subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius premisit quendam ducem, nomine Vulteum, qui in insulis Salonitani litoris exercitum coadunaret. Sed ex parte Pompei erant in Salona duo duces Basilus et Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed Vulteus famis sitisque coartatus penuria non potuit alterius in insulis comorari et licet esset undique hostium uallatus insidiis, tamen quandam nauem cum meliori sociorum manu conscendens uoluit latenter transponi in terram, sed hostium insidiis circumpositis nauis in medio transitu intercepta est. Cumque nauis hereret immobilis, uidens Uulteus, quod non pateret via diuertendi, cohortatus est suos, ut pro honore Cesaris mori fortiter parati essent antequam in hostiles inciderent manus. Sicque factum est: nam cum uiderent Pompeianos iaculis, lapidibus et sagittis instare, iamque paratos ad nauem manus apponere intusque insilire defessus iam Vulteus cum suis cum diutissime uiriliter restitisset, ne uiui ad manus hostium deuenirent, mutuis se uulneribus confoderunt et mortui sunt. Audiens ergo Antonius interitum Vultei et suorum comilitonum non apposuit ulterius uenire Salonam, sed ad Cesarem reuersus est. In tantum autem ciuitas hec fidem inuiolatam rei publice custodiuit, quod patrata Cesar totius orbis uictoria et iam solus ad mundi monarchiam prouectus adhuc ciuitati Salone minime imperabat.

3Quam ob rem post Cesaris necem Octauianus Augustus misit quendam illustrem uirum ex consulibus, nomine Asynium Pollionem, cum exercitu multo, qui Salonam Romano imperio subiugaret. Tunc Pollio in Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis concinens Oratius dicit: Cui eternos honores Dalmatico peperit triumpho. Fuit iste Pollio non solum armis strenuus, sed etiam poetica facundia insignis librosque nonullos liricis metris composuit.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.