Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXIX. De bello, quod gestum est pro uilla de Ostrogo

1Per idem tempus quidam Chroate Tollen, Vilceta, filii Butco, cum parentela sua, inuaserunt uillam sancti Domnii, que appellatur Ostrog, ceperuntque contra prohibitionem ciuium munimen edificare, uolentes ibi cum familiis suis locum habitationis statuere, ut possent impune consueta latrocinia exercere. Dicebant autem, se esse coheredes loci ipsius. Archiepiscopus uero, ut eos colonos et coadiutores haberet, consensum corde simplici adhibebat.

2Tunc Spalatenses preparationem belli ceperunt facere contra eos. Miserunt ergo et aduocauerunt comitem suum Petrum, qui ueniens cum magno equitum comitatu fecit totam expeditionem exercitus per mare et per terram applicare ad castrum. Fuitque recensitus ciuitatis exercitus, et inuenta sunt plus quam tria millia armatorum. Tunc ceperunt pugnare fortiter circa castrum. E contra uero Chroate in rupibus circumfusi, lapidibus, iaculis et sagittis fortiter repugnabant. Spalatenses uero uidentes eos loci munitione defendi ad aliarum se pugnandi maneriem conuerterunt. Protinus ergo coadunata multorum lignorum frondiumque congerie ignem sub ipsis rupibus succenderunt, ex quo fumifera se subrigens flamma, hostes obcecat; crates et tabulata, que ad sui protectionem parauerant, exuruntur. Tunc audatiores iuuenes ex nostris uidentes eos uiribus armisque deficere conabantur ad eos inter ignes ascendere, gladiis ipsos inuadere perquirentes. Sed illi ex eminenti rupe ingentes lapides reuoluentes quosdam ex nostris miserabiliter deiecerunt ita, ut decidentes in ignem, confracti et perusti animas exhalarent.

3Taliter equidem aliquot diebus ab utraque parte pugnatum est. Sed deficientibus iam alimoniis, frustra miseri, uiribus corporeis destituti, repugnare posse confidunt, sed paulo post ad deditionem faciendam intendunt. Verum antequam deliberarent ad plenum, ecce cuneus unus ex fortissimis iuuenibus, alii reptantes manibus, alii per occultas semitas subito castrum inuadunt. Tunc comes Petrus cum tota militia, respicientes in altum, uident suos iam stantes in rupibus manu ad manum cum hostibus dimicare. Et statim comes exclamat: Nunc currite uiri, quoniam uictoriam dedit nobis Deus de inimicis nostris. Ad hanc uocem omnes irrumpunt castrumque per uiolentiam capiunt. Mox uero uniuersos hostes cum uxoribus et filiis apprehendentes uinctis post tergum manibus pertraxerunt ad suos. Tunc inito consilio cuncta, que eorum fuerant, diripientes, ecclesiam quoque, cuius se fundatores fore iactabant, ad solum diruentes, effoderunt sepulcra, extumulantes ossa progenitorum eorum, sparsim ea proiecerunt in campum, quatenus ius nullum eiusdem uille aliquando uendicarent. Tragurienses autem auxilium nostratibus impenderunt, sed modicum et exile. Tunc uinctis a tergo manibus ad ciuitatem duxere captiuos, artissima eos custodia mancipantes. Ubi triduo sine cura iacentes tum famis sitisque tabescentia resoluti, tum carceris squalore suffocati, plures eorum ibidem expirarunt.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.