Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXX. De bello, quod gestum est cum Domaldo

1His ita gestis Petrus comes ad propria reuersus morabatur in Chulmia. Ciuitas uero Spalatensis, quia sine rectore manebat, in bono statu esse non poterat. Templarii autem, sicut rex preceperat, castrum Clisie tenebant. Spalatensibus autem, quibus plerumque solent utilia displicere et inutilia complacere, uerti cepit in tedium quietis pacisque bonum. Tunc multas oblocutionum calumpnias contra templarios concinnantes ceperunt multifarie moliri, ut de castro illis exeuntibus eorum uicinitatem modestam ac sobriam euitarent. Sicque factum est, ut illis egressis statim Domaldus Spalatensium auxilio et fauore castrum illud optinuit. Quis tam mente captus cecusque interioribus oculis haberetur, ut inermem relligionem contempneret, et armatum inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo Domaldus castrum illud securus iam insideret, cepit a principio, utpote uersutus et cautus, simulare bene se uelle cum Spalatensibus uiuere. Attamen dolorem, quem pro sua delectione conceperat, callide dissimulans, explorabat tempus, quando suam posset iniuriam uindicare. Sed quia plura facinora Spalatenses communiter in Deum commiserant, que communi erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine sacrilegio Petrum comitem contra prohibitinem ecclesie intrusisse, ad ultimum hoc piaculum publice commiserunt.

2Erat autem quidam sacerdos pauper et simplex. Hunc cum quidam Sclauus forensis super debitis impeteret, curiam laycalem intrauit, querelam deposuit. Vocatus sacerdos uenit, priuilegium allegauit, sed quidam nobilis, Caceta nomine, surgens de consessu curie dedit alapam in faciem presbyteri et alligans eum in conspectu omnium, tradidit ad manus impetitoris sui.

3Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota ciuitas ad arma cucurrit. Et uenerunt trans pontem Salone. Descenderunt autem pauci admodum equites Domaldi de Clissa. Et statim multitudo illa in fugam uersa huc illucque dispersa est. Et tunc capti sunt plures de nobilibus et diuitibus ciuitatis, uidelicet Caceta, Duimus Formini, Leonardus Caualis, Jacobus Dusciza, Crisogonus et alii plusquam LX et non sine ignominia in castrum ad Domaldum delati sunt.

4Eadem nocte misit Domaldus ad caulas Spalatensium, et abstulit fere triginta millia ouium, homines uero compedibus astrictos custodie deputauit, quos longa inedia pressuraque seua torquendo plurimam ab eis extorsit pecunie quantitatem. Sic ergo Spalatenses per annum ferme incarcerati, uix tandem cum magno rerum detrimento euadere potuerunt.

5Post hec uero Colomannus filius Andree regis, dux Sclauonie, cum magno principum comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum est, quod dignum memorie haberetur.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.