Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

De scandalo, quod factum est inter archiepiscopum et archidiaconum

1Post hec autem anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo uacante archidiaconatu capitulum et uniuersus clerus in summa concordia elegerunt Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem.

2Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis feruidus et intentus. Amator iustitie, nequitie detestator nimioque zelabat affectu, ut sanctorum seruarentur statuta et in ecclesiaticis negotiis secundum Deum totius iustitie uigeret norma.

3Cum autem archiepiscopus in corrigendis subditorum excessibus se remissius ageret, archidiaconus, prout poterat, emendare enormia satagebat. Sed cum non satis cohertio archidiaconi circa morosos proficeret, nonnunquam pontificem desidie arguebat ipsum incitando et monendo, ut sicut pastor bonus super gregis sui custodia magis sollicite uigilaret. Sed quia iam ipse in torpore segnitiei sue senuerat, durum ei uidebatur atemptare noua et suis moribus insueta. Sic ergo sollicitudo archidiaconi ad onus erat presuli, non ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum.

4Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa succreuerat, ut quos archidiaconus secundum debitum sui officii pro excessibus puniebat, archiepiscopus ueniens in oprobrium archidiaconi absque ulla cause cognitione absolueret. Archidiaconus uero magnis dolorum stimulis angebatur, non pro eo quod presul ad derogationem dignitatis eius intenderet, sed quia euacuando ministerium archidiaconalis officii totus ecclesiastici ordinis cursus turbari et confundi uidebatur. Erat enim certum animarum periculum et patens oprobrium ecclesie Dei, cum hi, qui pro enormitate sue uite puniendi erant, abiecto pudore de insontibus sumerent penas et ipsi licentius sua ludibria exercerent.

5Factum est autem, ut quadam uice congregatis canonicis archiepiscopus diceret: Volo, ut nullus uacet in ecclesia personatus. Et tunc ordinatus est archipresbyter quidam Petrus, nepos Murigii. Hic, quia erat factiosus homo et inquietus, cepit aperte derogare archidiacono persuadens simplicioribus et indiscretis et se quasi caput eorum constituens nitebatur debitam obedientiam subtrahere archidiacono et se ipsum quasi superiorem reuereri querebat ab eis. Et sic feda nimis dissensio in capitulo est suborta. Archiepiscopus uero, cum se deberet tamquam murum opponere exardescentibus odiis ex aduerso et fraternam caritatem in filiis reformare, cepit factioso archipresbyteri conuenticulo fauorem impendere, partem uero archidiaconi auctoritatis sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde perflata, libenter aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti sunt cum archipresbytero concordes ad inuicem, qui prius numquam poterant concordare. Tunc ceperunt palam aggredi archidiaconum et post appellationem a se factam interdicti et excommunicationis in eum iacula intorquere. Et facta conspiratione, ad nihil aliud nisi ad ipsius perpetuam deiectionem laborare ceperunt. Ut autem in eum popularem concitarent tumultum, fecerunt omnes ecclesias claudi et ab omnibus cessare diuinis. In tantum enim scandali huius excreuerat malum, ut intra ecclesiam et extra ecclesiam non solum clamosis uocibus decertarent, sed etiam temerarias in se manus inicerent populique furentis insania modo hanc modo illam insequens partem, acerrimam seditionem in totam concitauerat ciuitatem. Canonici pene omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores et discretiores erant et maior pars cleri, archidiacono fauebant.

6Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur, statim persuasus a complicibus suis iter post ipsum arripuit profecturus. Secuta est eum canonicorum turba, que de malignitate cum ipso conueniebat. Preuenit autem eos Thomas diebus octo, non credens adhuc, quod tam uehementer odiorum flamma in eorum cordibus estuaret, ut tantum uellent se insequendo subire laborem. Quamquam ex precepto Guncelli condixissent inter se, ut nullus eum archidiaconum appellaret, sperabat autem, ut impetratis ab apostolica sede litteris ad propria remeans posset materiam scandali mitigare. Sed cum uidisset tantam multitudinem zelo nequitie inflammatam contra se uenientem, pauefactus a principio terreri cepit. Quid miri, cum ipse quasi solus esset, aduersariorum uero tam numerosus exercitus, tanti nominis cetus, ut in his solis tota Spalatensis metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter, sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat.

7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte. Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter. Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est.

8Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam archidiacono fore datam et quod auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt ualde. Et intrantes ad papam conabantur, ut Raynerius cardinalis, de quo multum confidebant, eis daretur auditor. Sed dominus papa nullatenus acquieuit. Vocatus itaque archiepiscopus cum sua multitudine ad Otonem cardinalem accessit et iam mitior factus uolebat, ut sine iudiciario strepitu causa de plano procederet et quasi in forma compositionis totius litis negotium tractaretur. Sed noluit a principio cardinalis, cauens ne forte super aliquo crimine collusio fieret inter partes. Denique archiepiscopus uidens propositum suum non satis sibi ad uota succedere uehementer cepit penitere incepti. Tunc seorsum ad archidiaconum ueniens latenter a sotiis blandis temptabat eum demulcere loquellis timens, ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum.

9Itaque die statuta ambe partes ad iudicium accesserunt. Tunc archidiaconus conscripto libello cepit in archiepiscopum quedam crimina denuntiando intentare. E contra archiepiscopus cum suo cetu inepta quedam et nil iuris habentia in archidiaconum confingebant dicentes ipsum in officii sui executione transgredi terminos a patribus diffinitos. Et cum diebus pluribus huiuscemodi altercatio haberetur, cardinalis, ut erat uir discretissimus, uidens quod non aliunde in archidiaconum consurrexerant nisi ex rancorum scandalis et fomite odiorum, tunc cepit multum dure increpare archiepiscopum, quod seminarium tante nequitie pullulare permiserat in ecclesia Spalatensi. Et quia non ut pastor bonus, qui animam solam ponit pro ouibus suis, se insidianti lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto prius ad cautellam archidiacono et eodem in plenitudine sui offitii restituto, precepit archiepiscopo, ut eum quasi sotium et filium paterna charitate pertractet, nec umquam aduersus eum patiatur tam praua imperitorum machinamenta uigere. Guncellus autem demisso uultu in terra respondit se uelle omnia deuote et efficaciter adimplere.

10Tunc apparuit nuncius cum litteris uenerabilium episcoporum: Treguani Tragurienis, Nicolai Farensis et aliorum duorum, quas domino pape mittebant in accusationem archiepiscopi et excusationem archidiaconi. Quod cum uidisset Guncellus, nullam ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi archidiaconatus offitio ex papali rescripto. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXIIII sub Ottone cardinali sancti Nicolai in carcere Tuliano.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.