Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXXII. De Gregorio comite

1Illis temporibus mortuo comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et diues et in administrandis rebus satis circumspectus et strenuus, ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet.

2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si quando, quod rarissimum erat, uocatus ueniret, non pro statu ciuitatis erat sollicitus, sed de suis prouentibus maxime contendebat. Quam ob rem, quia ciuitas quasi uidua sine rectoris gubernatione manebat, non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui potentiores esse uidebantur, uel rectores seu consules, paruam curam de communi utilitate haberent, immo pro modico sui lucri emolumento maximum communitatis commodum uenundabant. Preterea furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat ciuitas, ut nullum rigorem iustitie curia exercere ualeret, nisi in illos dumtaxat, quia nimia paupertate et imbecillitate sordebant.

3Tunc ciues, ex licentia malitie quasi effrenes effecti, ceperunt in communem pernitiem mutare dominia: modo pars una illum facere comitem, modo pars altera alium, non metuentes crimen periurii, non uerentes iura patrie pestiferis factionibus temerare. Tunc eiecerunt Gregorium de comitatu et fecerunt comitem Domaldum, qui erat inimicus eius capitalis. Rursus eiecto Domaldo fecerunt comitem Marcum, filium Gregorii. Et hoc non communiter sed diuisim ex mutuis odiorum infestationibus presumebant. Propter hoc magnas inimicitias, dampna et pericula patrie conquirebant.

4Illis temporibus, ut ferunt, quidam pestilenses ciues in odium eorum, quos Gregorius diligebat, abeuntes instigauerunt quendam Tollenum, qui erat nepos comitis Petri de Chulmia, ut exiens ueniret ad predam Spalatinorum pecorum et Tragurinorum. Qui armata equitum turma non modica clam equitauit ad locum, qui dicitur Basilen, ubi magna ouium multitudo pascebatur et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt.

5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos iuuenes filios Vitalis. Hi etiam, cum essent ad fatuitatem et superbiam multum precipites, noluerunt dare locum ire, sed procaci ore uerba tumentia responderunt. Sic post uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis.

6Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum sequacibus suis, et abierunt Iaderam. Et cum ibi aliquantam moram fecissent, perquirebant, qualiter per uim saltem eis liceret ad patriam remeare. Conduxerunt ergo in auxilium sibi aliquantam sotietatem Pisanorum, qui erant boni pugnaces, sed ad malum satis ueloces. Tunc armatis duobus lignis uenerunt et media nocte applicantes ad portum consilio amicorum et parentum suorum clanculo intrauerunt in turrim quandam, que est super portam aquilonarem. Et quia inopia rei familiaris premebantur, ceperunt consilia pessima machinari, disponebant enim armata manu quorundam diuitum domos inuadere et bona eorum diripere uiolenter. Ob hoc uero in huius se presumptionis audatiam erigebant, quia nullum caput, nec regimen inter ciues uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad ciuitatem et cum amicis et propinquis per ortos comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris complicibus suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant ex parte Duimi Drasce, quod in auxilium eis de ciuitate confluerent, resumptis uiribus ceperunt contra hostes reuerti. Et concurrentes aduersus eos, non iam instant lapidibus, sed telis et ensibus in hostes feruntur. Et cum ipsis ignominiosum uideretur cursim ad suos fugere, cum essent pene inhermes, lentis gressibus recedebant. Et ecce repente inimici eorum irruerunt super eos et primo inuadentes Gregorium, filium Gallone, totum iaculis et mucronibus confoderunt, alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti.

7Tunc communitas congregata cepit fouere partem alteram, partem uero Duimi compulit ire Tragurium destructis eorum domibus omnia bona ipsorum Iohanni et eius complicibus adiudicauit, cum ergo ambe partes assidue armate incederent et ex uicinitate ciuitatum sese ad inuicem oculte ac palam crebrius infestarent, ita ut homicidia, rapine, cedes in eos etiam comitterentur, qui neutri parti fautores erant.

8Erat autem tota ciuitas in pessimo statu posita, quia tanta erat disensio, ut fieri solet, quod nullus pene remaneret, qui non pro alterutra parte contenderet. Tunc ceperunt parentes timere pro filiis, pro rebus, pro uita etiam sua. In tantum enim omnes procliui erant ad facinus, ut generalis uideretur interitus ciuibus iminere.

9Iste metus causam dedit nostratibus de Latino regimine cogitare. Tunc ceperunt relligiosi uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham filium Madii, dantes eis per publicum instrumentum plenam auctoritatem, ut abeuntes Anconam, quoad melius uideretur eis, factum huiusmodi promouerent, obligantes se iuramenti uinculo uniuersa pro rato habere. Itaque archidiaconus cum suo collega suscepto legationis mandato, quamquam cernerent quosdam ex ciuibus penitere, post festum Epiphanie iter arripientes nauigauerunt multosque ac diutinos passi labores tandem prope festum Pasce Anconam applicuerunt. Et cum iam rumor processiset, quod uenturi essent Spalatensium nuntii pro potestate eligendo satis honorifice suscepti sunt a nobilibus ciuitatis, alacri animo prebendo eis hospitia et grata seruitia impendendo. Tunc nuntii primitus accesserunt ad potestatem Anconitanum, qui erat Lombardus genere, patria Bergamensis. Et porrigentes ei salutatoriam Spalatensium, exposuerunt ei causas legationis sue petentes, ut necessarium eis consilium impendere dignaretur. Ipse uero, ut erat uir legalis et bonus, duxit eos seorsum cepitque multis suadere loquellis, ut super tam arduo negotio nichil incaute, nichil agerent properanter sed relligiosorum dumtaxat et fidelium uirorum utentes consiliis in facti executionem procederent. Nominauit eis expressim personas paucas, quarum debebant consiliis adherere dicens: Quia tanta uiget hic hominum malitia, ut plerique priuato amore non laudanda laudarent, alii uero priuato odio non uituperanda uituperarent, nec consulendo sinceriter ad uestre respicient utilitatis profectum, sed ad sue carnalitatis affectum.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.