Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXXIV. De regimine Gargani

1Interea Garganus in administrandis rebus publicis ualde circumspectus et cautus, ubicunque opus erat pro tractandis consiliis, pro disponendis negotiis, pro expendendis foralibus causis, multa prudentia ducebatur. Amator siquidem honestatis, quos laudabilis fame ac bone conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans instruebat, hunc de rebus iusta negotiatione augendis, alium de militia exercenda, alium de causis ciuilibus fideliter exequendis. Et quid plura referam? Nunquam erat quietus sed semper intentus et feruidus statum singulorum et omnium ad meliora transferre. Qualiter autem ciuitatis honor et commodum ampliori possit mensura excrescere, mentis aciem undique circumferebat, dando operam solerti studio seruare habita et lucrari habenda, expendenda pro utilitate expendere et tenenda ex discretione tenere. De rebus propriis satis erat curialis et largus sed de communibus multum tenax et parcus.

2Facta est autem tunc collatio inter ciues, et peracta taxatione omnium bonorum mobilium et immobilium. Soluit unusquisque de centenario tria fuitque summa totius collecte quasi quatuor milium ypperperorum. Ex hac pecunie collatione expedita sunt debita communitatis, et redempta fuerunt uasa aurea et argentea, que de thesauris ecclesie suscepta a longo fuerant tempore pignorata.

3Nempe uir catholicus ecclesiam et ecclesie ministros in magna ueneratione habebat. Si quando a peruersis et malignis ciuibus ad ipsius aures persuasio sacrilega contra clericos fieret, ut in depressionem clericalis priuilegii aliquod eis commune seruitium imponeret, seu datium ab eis exigeret, numquam audire uolebat. Immo uelud defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se obloquia opponebat. Denique tanto amoris studio de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret senum et iuuenum, puerorum etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et audax, in pace mansuetus et blandus, nullus poterat esse ita pauper et uilis qui non facilem ingressum haberet ad eum et qui propere sui iuris non consequeretur effectum. In penis autem pro maleficio inferendis non erat tepidus sed rigidus, ut nullus daretur criminibus locus. Ad uindictam siquidem malefactorum laudem uero bonorum portabat gladium iudiciarie potestatis. Tunc etenim ueraciter uidebat bonus bonitatem sibi prodesse, quando suam malitiam malis cernebat obesse. Multi namque ex habilitate sue nature fierent boni, sed ex impunitate criminum efficiuntur mali. E contrario uero quidam ex quodam temeritatis impulsu fierent mali, qui timore penali discunt fieri boni.

4Voluit autem Garganus, ut non solum suo tempore, sed etiam inposterum Spalatensis ciuitas iusto moderamine regeretur. Fecit ergo quoddam uolumen fieri, quod capitularium appellauit, in quo iussit conscribi omnes consuetudines bonas quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri regiminis ad bona studia prouocabat.

5Denique transcurso iam ex maiori parte anni spatio uentum est ad electionem anni sequentis. Et cum super hoc uniuersale agitaretur consilium, non fuit contradictio aliqua sed omnium proclamatio, ut idem Garganus ad alterius anni regimen assumi deberet. Erant tamen aliqui insolentes, qui nec ipsum nec alium pro potestate uolebant, ut absque rectoris terrore uiuentes consuetam possent nequitiam exercere, sed non presumebant palam resistere, metuentes popularem tumultum contra se concitari. Statutum enim fuerat et sacramenti religione firmatum, ut nemo assumeretur pro comite, sed per potestates de cetero ciuitas regeretur, nec prima potestas ante recederet, nisi cum altera aduenisset. Factam autem electionem suscepit Garganus auctumque est ei salarium in tanta quantitate pecunie, quod accedebat ad summam mille librarum nostre monete. Eodem modo electus in tertio anno suscepit regimen, sed quasi inuitus, habuitque salarium mille trecentarum librarum, sotietatis tamen numerum ampliauit.

6Itaque Garganus non minus in duobus sequentibus quam in primo anno feruidus, circa prouectionem rei publice intentissime uigilabat. Fecit autem fieri quoddam munimentum, ubi dicitur ad petram, ut esset tutelle refugium contra predones, qui consueuerant maxime de Massari monte descendere, predasque abducere ad montana. Sed multis aliis negotiorum incursibus prepeditus inceptum edificii opus intermittere coactus est.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.