Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXXV. De bello quod gessit cum piratis

1Anno autem secundo sui regiminis opus ualde commendabile aggressus est. Etenim quia uir erat detestator nequitie, cepit uigilanti studio cogitare, quonam modo fieri posset, ut tam uesanam piratarum seuitiam refrenare ualeret uocatisque non multis ex ciuibus cepit cum eis secrete tractare et eos inducere, ut bellum Deo gratum et hominibus in Almisanos inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit.

2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod quidam Tollen, nepos Malducis, predam fecerat in campo Spalatensi, palam arma parari constituit. Et cum pecuniam pro ipsa preda soluere pacti fuissent eamque soluere denegarent, tunc facta est Spalatensibus iusta occassio insurgendi unanimiter contra eos. Tunc potestas, ut erat sagax homo, cepit dissimulare aliquandiu, temptans si foret possibile insidiose inuadere castrum. Sed positarum insidiarum conatus frustra processit, nam castrensium uigiles presenserunt; ceperunt ergo manifeste bellum eis inferre. Itaque armatis lignis que habebant, quamuis non satis forent ad bellum habilia, nauigauerunt et applicuerunt ad insulam Bratiam. Et recensitus est numerus naualis exercitus, et inuenti sunt ex Spalatensibus fere mille ducenti armati. Dederunt autem Tragurienses auxilium, sed pigrum satis et tenue.

3Tenebant autem eo tempore insulas Faron et Bratiam Pribislaus et Osor, filii Malducis de Almisio. Tunc potestas misit ad insulanos precipiens, ut statim ad eos accederent, et spreto dominio Almisanorum recipiant dominium Spalatensium. Illi autem ualde gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec unum hominem capere potuerunt. Tunc potestas, relictis ad custodiam insule duobus nobilibus uiris, Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta hostium cepitque ea passim destruere, succidere arbores et culta omnia deuastare.

4Interea quadam die aduesperascente iam hora ecce Osor belli nescius cum armato ligno ab insula uersus Almisium remigabat. Spalatenses uero uidentes et cognoscentes ipsum esse festinanter preparauerunt se circumdare ipsum et capere. Factum est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium elapsus est et euasit. De cuius euasione Spalatenses multum tristes effecti, ad propria sunt reuersi.

5Tunc Osor, qui ceteris erat fratribus insolentior, cepit toto suo conamine preparare se ad defendendum et resistendum contra Spalatensium incepta. Et ut erat consuetus, conuocauit ad se omnes uiros sanguinum et dans eis stipendia cum fratribus suis, quia piraticis erant opibus admodum locupletes, omnes, quas habebant liburnas, multo plures et meliores quam Spalatensium armauerunt. Et exeuntes ab Almisio, ceperunt oculte et manifeste et quacumque arte poterant offendere Spalatenses.

6Cum ergo Spalatenses cernerent, quod inimici eorum a rigore sue nequitie ceruices nequaquam flecterent sed ad nocendum essent totis uiribus preparati, ceperunt penitere incepti contra potestatem maxime obloquentes, quod improuide et inconsulte ante sufficientem preparationem lignorum et armorum bellum uoluit atemptare. Tunc Garganus curarum pondere inquietus huc et illuc mente rapiebatur pertractans, qualiter hostium audatiam suppeditare ualeret. Fecit autem fieri unum lignum trireme in modum galee, quod esset ceteris uelocius et eminentius, quod infra uiginti ferme dierum spatium totum de nouo fabricatum est et expletum. Sed hoc erat, quod maxime potestatem affligebat, quia uidebat ciues non ex corde contra hostes arma mouere uix enim cum magna difficultate cogere eos poterat ad ligna intrare.

7Itaque comes Osor cum sua classe in uigilia Apostolorum adnauigauit in insulam Soltam, quam percurrentes hostiliter ceperunt obuiantia queque uastare. Custodes uero insule cum colonis atiem struentes, ut poterant, aliquandiu restitere. Sed cum essent hostium respectu paucissimi, consultum uolentes esse uite sue, campum hostibus relinquentes ad tutiora loca se contulerunt. Tunc Almisani liberum se cursum habere uidentes, ceperunt ad predam undique debachari, inuadere rusticos, mulieres opprimere, comburere segetes et mala omnia perpetrare. Venientes autem ad ecclesiam beati Stephani, diripuerunt quicquid in domo erat, flammis eam succedentes. Ad ultimum uero ecclesiam ingressi, paganorum more altariola fregerunt, spargentes reliquias, ac ausu nefandissimo ipsam sacrosancti corporis eucharistiam, que super altari pendebat, sceleratis manibus contingentes deiecerunt in terram. Mox uero, quasi leta potiti uictoria, cum exultatione ad propria remearunt.

8Sed benedictus Deus, qui non in longum passus est tanti sceleris dormire uindictam, die namque tertia iterum multiplicatis suarum apparatibus copiarum exierunt ab Almisio et nauigauerunt ad insulas occupandas. Et primo quidem medio noctis tempore applicuerunt ad Bratiam et exeuntes de lignis optime se armarunt. Et exstruentes aties ascenderunt summo diluculo ex orientali capite et adhuc soporatis hominibus repente irruerunt in uicos capientes homines, predas rapientes, domos ignibus concremantes.

9Et ecce rumor huius pestis per totam insulam subito euolauit gelidusque tremor per omnium membra cucurrit. Tunc quinquagenarii illi, qui ad custodiam insule fuerunt deputati, preparauerunt se uiriliter ad pugnandum. Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini, quia Deus dabit uictoriam de inimicis suis. Ad hanc uocem omnes exilarati ceperunt commendare se Deo et beato Domnio. Tunc ordinantes se ceperunt contra hostes audacter incedere. Factum est autem, ut ambe aties minimo iam essent interuallo propinque, exclamauit Stephanus:Vindica, Domine, sanguinem seruorum tuorum, qui ab his canibus effusus est. Tunc ceperunt altrinsecus sagittis et iaculis magno strepitu dimicare. Cum autem manu ad manum coniuncti iam gladiis et pugionibus commixtim instarent, parua mora utrinque certatum est. Et ecce, pars Almisanorum, quasi celitus percussa, repente disrupta est. Et cum non multi uulnerati, non multi trucidati fuissent ex eis, subito terga uertentes fugati sunt attonitique uelud amentes huc illucque discurrunt.

10At nostrorum uictrix sotietas, gratias agens Deo, qui percutit impios, et saluat sperantes in se, a tergo percutere fugientes, ligare captiuos, arma diripere non cessabant. Sed quia pauci erant, non poterant eos usquequaque insequi oberrantes. Persecuti autem eos sunt usque ad puppes biremium suarum. Ecce autem inuenerunt comitem Osor, utraque manu debilitatum, sub armis anelantem et diffugium ad mare querentem. Statim ergo, ut cognouerunt eum, circumdederunt ipsum. Et cum unus eorum eleuato gladio super caput ipsius uibrasset, Lampredius, super ipsum toto corpore se prosternens, non permisit eum interfici, sed captum et ligatum ad descensum ducentes in custodia posuerunt. Ceperunt autem et ex melioribus multos, quos omnes ergastulis mancipantes, potestatis arbitrio seruauerunt. Porro hi, qui ad mare euadere potuerunt, concite se impellentes a terra tremebundi et anxii raro remigio ad propria se traxerunt. Sequenti uero die exierunt nostri, ut inuestigantes caperent, qui latebant. Et ecce inuenerunt multos ex melioribus absque ullo uulnere iacentes exanimes inter uepres. Et hoc quasi miraculose contigit, ut absque humana percussione a sua nequitia perfracti iacerent. Nam et ex eis quidam, qui ad ligna confugerant, antequam applicarent ad terram, spiritum exhalarent. De nostris uero nec unus quidem occubuit. Cum autem nuntios ad ciuitatem misissent, triumphum uictorie referentes, non credebat Garganus pre gaudio, admirans quomodo fieri potuit, ut parua manus hominum et ipsa modicum bellandi exercitatione perita tantam potuit superare multitudinem, que frequenti inebriata cruore, pro nichilo consueuit ducere mortis periculum in pugne conflictu. Tandem certificati de leto euentu uictorie cum magna festinatione et exultatione armauerunt liburnas et ad insulam nauigauerunt.

11Miserunt autem et fecerunt omnes captiuos ad mare adduci. Cum autem ductus fuisset comes Osor cum ceteris maioribus coram potestate, cepit Garganus dicere insultando: O comes Osor, ubi tantus elationis fastus? Ubi tante preminentie potentatus? Ecce, quo deuolutus es, qui nec imperatores, nec reges credebas esse pares potentie tue! Disce iam, quia plus potest diuina iustitia quam humana temeritas. His dictis fecit omnes uinctis a tergo manibus introduci ad ligna et sic ad ciuitatem uenerunt. Mox autem ut ciuitatem ingressi sunt, fecit potestas omnes duci ad carceres et constringi ligno pedes eorum posuitque custodias circa ipsos, comitem uero et maiores ferreis compedibus uinctos fecit sub palatio suo arctissime custodie mancipari. Mitius a principio cepit agere cum eis, expectans si forte emollirentur corda eorum et ad ipsius uenirent mandata. Sed cum uideret eos in sua malitia obduratos, ita ut ad bonam pacis conditionem aliquo pacto flecti nequirent, cepit eos carcerali squalore affligere, inedia macerare, quosdam etiam uerberibus torquere. Sic autem extorsit ab eis non paruam pecunie quantitatem.

12Tunc cepit pacis colloquium fieri inter ipsos. Promittebat siquidem comes omnia ligna piratica in manibus tradere potestatis et quod numquam alia facerent ad cursum denuo exercendum. Et cum talis pactio Spalatensibus complaceret, statim Almisienses resiliebant, adeo durissimum uidebatur eis a consueta nequitia ex toto cessare. Sed potestas non aliter eorum relaxationi acquiescere uolebat, nisi ex eorum manibus excuteret gladium, quo in insontes latrocinando grassari solebant. Conabatur quippe potestas tota cordis intentione pestem piratice uesanie prorsus extinguere, magnum se Deo prestare obsequium arbitratus, si tante impietati finem imponere potuisset. Inducebat autem eos ad iuste uiuendum, nunc blandis uerbis comonens, nunc terrores incutiens. Ipsi uero, ut peruerse mentis homines, callida simulatione deducebant consilia potestatis, mallentes penaliter seruire diabolo, quam iustam et tranquillam secundum Deum agere uitam. Talibus ergo uersutiis utentes promissis decem mensibus in carcere iacuerunt. Tandem uero uidentes fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod ab offensione istorum precipue abstinerent, uidelicet Spalatensium, Venetorum et Anconitanorum; imperatori namque obsides dederant, ut nullam in toto regno Appulie lesionem inferrent. Iurauerunt etiam, ut omnibus amicis et iuratis Spalatensium eadem pacis federa obseruarent. Et sic eorum captiui relaxati sunt omnes.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.