Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

III. De sancto Domnio et sancto Domnione

1Primus itaque beatus Paulus apostolus qui ab Ierusalem usque Illiricum repleuit euangelio Christi; non tamen ipse per se intrauit Illiricum predicare, sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset ibique uerbum Dei diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad Gretiam ubique magis erat notus, pontificem eum constituens aput insulam Cretam.

2Cuius loco beatus Petrus, apostolorum princeps, direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus constitutum. In illis enim urbibus, in quibus erant gentiles antistites, qui dicebantur protoflamines, fecit ordinari episcopos, in metropoles uero prouintiarum, ubi erant archiflamines, archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit pontifices: Apollinarem Rauenne, que est metropolis totius prouincie Emilie, Marcum euangelistam Aquilegie, que preerat Venetie et Ystrie; Domnium uero in Salonam direxit, que caput erat Dalmatie et Croatie. In qua denique ciuitate diutius predicans, multosque per totam prouintiam a gentilitatis errore conuertens, non paruam Christo ecclesiam adunauit, ibique agonem sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt.

3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter in christianos deseuire, ut multos a sancto proposito deterreret, ipse utpote christianissimus et deuotus exortabatur martires in sancto proposito finaliter perdurare. Tunc fecit oportunitatem eis effugiendi tyranni rabiem et ad Romanam urbem diuertendi. Quod cum ad Maximiani deuenisset notitiam, acrius in eum persecutionis deseuit insania ita, ut ad primam confessionem christiani nominis, expoliatus regio habitu, nisi ydolis immolaret, illico susciperet sententiam capitalem. Sed beatus Domnio, tiranni declinans seuitiam, Romam fugiens properabat. Et dum iret uia Claudia prope ciuitatem quandam, que Iulia Crisopolis appellatur, satellites imperatoris post ipsum currentes inuaserunt eum et strictis mucronibus circumdantes amputauerunt caput eius. Ipse uero martir uirtute diuina propriis manibus caput suum de terra dicitur eleuasse et ibidem quendam fluuium, qui Sytirion nominatur, firmis gressibus transuadasse ibique sepultus aliquo tempore requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.