Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXXIX. De seuitia Tatarorum

1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis furiis raptabatur. Paruam autem stragem de Sclauis facere potuit, quia latuerant homines in montibus et in siluis. Venit autem non quasi iter faciens, sed quasi per aerem uolans loca inuia et montes asperrimos supergrediens unde numquam exercitus ambulauit. Properabat enim impatienti festinatione arbitrans se regem posse inuadere, antequam descendisset ad mare. Sed postquam resciuit, quod rex iam in maritimis tutus maneret, lentius gradi cepit. Et cum totus exercitus ad quandam aquam, que dicitur Sirbium, descendisset, parumper consedit ibidem. Tunc truculentus carnifex iussit omnem captiuitatem, quam ex Hungaria duxerat, congregari in unum, multitudinem magnam uirorum et mulierum, puerorum et puellarum fecitque omnes in quandam planitiem duci. Et cum omnes quasi quidam grex ouium coadunati fuissent, missis spiculatoribus omnium fecit capita amputari. Tunc ingens audiebatur ululatus et planctus totaque terra moueri a uoce pereuntium uidebatur. Iacuerunt autem omnes in illa prostrati planitie, quemadmodum spicarum manipuli sparsim solent in agro iacere. Et ne cui uideretur, quod cedis huius immanitas spoliorum sit auiditate patrata, nullas ab eis uestes detrahere uoluerunt, sed tota multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per contubernia discumbentes ceperunt in magna letitia comedere, choreas ducere, magnosque chachinos ludendo mouere, quasi multum aliquid perpetrassent boni.

2Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum autem prope iam essent, adhuc Spalatensibus incredibile uidebatur. Sed cum pars aliqua descendisset de monte, ecce subito apparuerunt pauci sub menibus ciuitatis. Spalatenses autem non eos a principio cognoscentes et credentes eos esse Chroatas uolebant armati contra eos exire. Sed Hungari uisis eorum signis diriguerunt animis tantusque pauor eos corripuit, ut omnes ad ecclesiam confugerent, cum tremore magno percipiebant eucharistie sacramentum non sperantes lucem huius uite ulterius intueri. Flebant alii in uxorum et filiorum ruentes amplexus diris eiulatibus complangentes dicebant: Ve miseris, quid profuit tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari? Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam exhibentes recipiebant hospitio et eorum inopiam, quantum poterant, releuabant. Sed tanta erat fugitantium multitudo, ut domorum eos non caperent diuerticula, sed manebant in uicis et in uiis. Nobiles etiam matrone circa septa ecclesie sub diuo iacebant. Alii in fornicium tenebras se abdebant, alii purgantes munditias de andronis et criptis, alii ubi poterant etiam sub tentoriis comanebant.

3Tatari uero uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii asperis frigoribus inhorrescens. Credentes autem Tatari, quod rex in Clisse presidio consideret, ceperunt undique oppugnare castrum iacientes sagittas et iacula intorquentes. Sed quia locus erat natura munitus, modicam poterant inferre iacturam. Tunc descendentes de equis ceperunt reptantes manibus ad superiora conscendere. Castrenses uero ingentes lapides reuoluentes in ipsos aliquot ex eis neci dederunt. Ipsi uero ex casu ferociores effecti usque sub magnas rupes manu ad manum pugnando uenerunt diripientes domos predasque non modicas asportantes. Sed cum cognouissent regem ibi non esse, dimiserunt oppugnare castrum et ascensis equis uersus Tragurium equitarunt. At Spaletum autem non multi diuerterunt ex eis.

4Tunc uero ciues non tantum proprio titubantes pauore, quantum ex eo, quod uidebant Hungaros desperabili metu constringi, cogitabant aliqui ciuitatem deserere et cum rebus et familiis ad insularum presidia se conferre. Ceperunt autem uanos agitare rumores, confingentes opiniones uarias et inanes. Dicebant alii, quod ingentes machinas et plurima instrumenta bellica Tatari fabricarent, quibus ciuitates has deicere conabuntur. Asserebant alii, quod ad montis instar terre ac lapidum congeriem aceruabant et sic ciuitatibus supereminentes facile eos esse capturos.

5Sed Tatarorum agmina cum duce impio in Traguriensi litore consederunt. Porro rex uidens Tatarorum exercitus ante asilum sui diffugii descendisse, non satis tutum sibi fore arbitrans in insulis prope positis comorari transposuit dominam cum sua prole et cum omnibus thesauris ad naues, quas conduxerat, ipse uero in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba effari deberet. Qui ueniens prope pontem, exclamauit uoce magna Sclauonice dicens: Hec dicit uobis diuinus Caydanus, inuicte militie princeps. Nolite reatum alieni sanguinis uobis apropriare, sed tradite aduersarios ad manus nostras, ne forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra. Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut nullum eis redderent uerbum. Tunc uniuersa multitudo eorum inde consurgens uia, qua uenerat, reuersa recessit. Sic ergo per totum fere Martium in Chroatie ac Dalmatie partibus commorantes, quinque aut sex uicibus ad ciuitates has descendebant et postea ad sua castra redibant.

6Igitur relinquentes Chroatie regionem transierunt per ducatum prouincie Bosenensis. Inde descendentes abierunt per regnum Seruie, que Rasia nuncupatur ueneruntque ad ciuitates maritimas superioris Dalmatie et pertranseuntes Ragusium, modicam enim illic potuerunt lesionem inferre, uenerunt ad Catariensem ciuitatem, quam ignibus concremantes processerunt ulterius hasque ciuitates aggressi: Suagium et Driuosten, depopulati sunt eas in ore gladii non reliquentes in eis mingentem ad parietem. Iterum autem totam Seruiam percurrentes in Bulgariam deuenerunt. Ibi enim uterque dux Bathus et Caydanus condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo ibidem coadunati curiam celebrarunt et simulantes gratiam exhibere captiuis fecerunt per totum exercitum preconis uoce clamari, ut quicumque esset in comitatu eorum spontaneus uel captiuus, qui uellet redire in patriam, liberam se sciret habere licentiam ex clementia ducum. Tunc multitudo magna Hungarorum, Sclauorum et aliarum gentium nimia exultatione repleti data die de exercitu exierunt. Et cum omnes conglobatim duobus aut tribus milibus processisent, statim misi equitum cunei irruerunt in eos, quos simul gladiis detruncantes in ipsa planitie prostrauerunt.

7At uero Bela rex missis exploratoribus cum cognouisset certius, quod impia gens ex toto iam regno recesserat absque omni cunctatione in Hungariam est profectus. Regina autem cum regio puero in Clisse castro remansit fuitque ibi usque ad mensem Septembrem. Mortue autem sunt due filie ipsius puelle uirgines, et in ecclesia beati Domnii honorifice tumulate.

8Licet autem barbarica rabies totum regnum Hungaricum immoderato gladio attriuisset, e uestigio tamen famis subsecuta pernities miserabilem plebem tabo inedie deuastauit. Instante namque furore Tartareo, non licuit colonis miseris aruis semina tradere, non ualuere preterite messionis recolligere fruges. Sic ergo non extantibus alimentorum subsidiis cadebant infelicium corpora clade famis absorta. Iacebant per campos, per uias innumera uulgi cadauera, ut non minus credatur hec acerba lues inedie gentem Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.