Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XLI. De seditione apud S. Stephanum

1Interim autem Garganus completo regiminis sui triennio ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur.

2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes de subrogatione abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine debita de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice archiepiscopi confirmari. Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt.

3Statim ergo, ut in ciuitate auditum est, irruerunt a maiore usque ad minorem ad potestatem clamantes: Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum quibusdam clericis in uestrum oprobrium et totius ciuitatis detrimentum abbatem ordinare presumit. Et ecce, concursus factus est omnium confusa uociferatione perstrepentium. Alii etiam seditionis ignorantes causam, potestatem simpliciter sequebantur. Sed quidam, qui archidiaconum malignis insectabantur odiis, nocendi occasionem repperisse gaudebant. Currebant passim omnes, ueluti predonum afforet aties uiolenta. Armabantur non gladiis et iaculis, sed acerbis odiis et mendacibus linguis. Non retrahebat eos pugnandi formido, cum scirent hostes expectare inhermes.

4Sedebant canonici in claustro quieti, utpote nullius mali conscii, nichil suspicabantur sinistri. Et ecce uesanus iuuenis cum furiosa cohorte per ianuas monasterii uiolenter irrupit. Adsunt pueri, senes et iuuenes impulsu uecordie concitati, garrulis uocibus perstrepentes. Spumant labra, anelant pectora iracundie flammis succensa. Tum totas furoris relaxantes habenas canonicos inuadunt, quosdam uerbis, quosdam uerberibus impetentes. Precipue in archidiaconum impias inicientes manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare.

5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati sunt in palatio publico et facta contione sapiens potestas proloquens iactabat se dicens: Viri prudentes, hodie opus ualde laudabile a nobis patratum est, quod ad statum ciuitatis et honoris nostri cumulum non est dubium prouenire. Sed quia rectore puero puerili consilio ciuitas agebatur, non erat, qui condoleret prostrate iustitie, qui murum se pro domo Israhel opponeret ascendentibus ex aduerso, cum, pro pudor, ipsi etiam clerici odio archidiaconi tantum maleficium excusare malitiose nitentes presumptionem peruersorum ciuium uanis assentationibus demulcebant.

6Porro quesitus Leonardus per multa latibula demum inuentus est et quia furoris calor aliquantulum iam tepuerat, non enormiter manus in eum miserunt, sed tractus ad palatium multisque minarum iaculis impetitus uiolenter coactus est resignare. At uero capitulum, quia pastorali carebat presidio, iniuriarum suarum dissimulauit opprobria tum, quia iure cautum reperitur detrahendum esse seueritati, quando multitudo excedit, tum quia tale tempus instare cernebant, quod peruersitas hominum ex rigida correctione non in melius sed in deterius mutaretur. Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis.

7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est.

8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos bellumque acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque die Hungari confederati cum Chrouatis, qui erant de Tiniensi castro, armatis cuneis descenderunt et nullo rumore preambulo fere usque ad muros predaturi cucurrerunt. Spalatenses uero improuisis ac repentinis turbationibus excitati exierunt ad arma congressum cum eis facturi. Stetit autem eminus Hungarorum et Chroatorum acies constipata, ex aduerso autem potestas cum sua cohorte stans et deliberans expectabat, donec ex ciuitate maior accurreret copia armatorum. Sed potestatis miles, qui secundus erat ab ipso, uir plus quam decebat impetuosus et audax, non passus longiores moras certaminis admisso equo ferri cepit in hostes. Sperabat enim prospere sibi succedere, quia de ipsis palam uictorie pluries reportarant. Cuccurrerunt et alii post ipsum, quibus ardentius extuabat animus ciuitatis iniurias uindicare. Potestas uero cum ceteris nolentes in dubiis rebus ludum attemptare fortune a longe substiterunt. Tunc permixti hostium cunei ceperunt uiriliter preliari. Sed quia non habuerunt succursum a suis, facile pauci a multis superati sunt. Nam quos diuina ultio punire decreuerat, non uniformiter audere poterant uel timere, sed cum essent ab inuicem corde et corpore disgregati, animosos obruit gladius, timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles gladiis confossus occubuit et cum eo nobilis uir Theodosius et inter optimos ciues primus hostilibus mactatus est armis, de cuius morte tota ciuitas maximum perpessa est detrimentum. Nonnullis etiam aliis trucidatis infelix dies luctuosa satis nobis et nimis amara transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et finita.

9Transacto autem sui regiminis anno Iohannes potestas recessit, cui successit Bernardus Tergestinus, uir etate maturus, sed quem assuetudo bellandi asperum effecerat et inquietum. Erat enim homo magnanimus et glorie cupidus, ad arma promptus, ad ciuile regimen tardus.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.