Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XLV. De bello, quod preparauerunt Spalatenses contra Tragurienses

1His ita gestis Bernardus potestas in pernitiem Traguriensium cepit fabricare machinas magnasque belli copias preparare. At uero Tragurienses scientes se impares esse potentia nec sperantes se posse resistere uiolentie uicinorum ceperunt magno pauore dissolui. Tunc legationem mittentes uerbis ualde lenibus et submissis pacem postulabant, satisfactionem omnimodam pollicentes. Sed potestas, ut erat ferocis animi, auditis humilitatis sermonibus in tumorem superbie maxime leuabatur et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur.

2Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus, metu, quem habebant, paulatim exsufflato, ceperunt animis incalescere arbitrantes pulcrius mori per uulnera quam uite ignominiam sustinere. Et nullo premisso deliberationis tractatu subito ad mare concurrunt, ligna remigibus complent, armis exornant. Erat autem ibi quedam trieris magna et excelsa, quam rex Bela discedens eis reliquerat conseruandam, quam pubes selecta stipendiariorum ac ciuium conscendens in mare procedunt. Armarunt et duas liburnas cum aliquot paucis et breuibus lignis. Et erat eis auxilio lignum quoddam magnum ex bonis iuuenibus stipendiariis, ex profugis Iaderensium. Omnes hii exeuntes a portu ad spatium unius milii remigarunt. Et uidentes numerosam classem expeditionis Spalatine sparsim litora insule perstringentem timuerunt. Et uersis ad ciuitatem proris cursu retrogrado fugiendo redibant. At uero Spalatenses preter opinionem suam uidentes eos in mare exisse, gauisi sunt ualde. Et putantes eos, si attingi possent, nulla euadere ratione, fortiori annisu incubuere remis et totis uiribus remigantes conabantur, antequam ad sua euaderent, eos iaculis prepedire. Et ecce, dum Tragurienses euadere moliuntur, magna eorum trieris in uadosa incidens loca hesit terre stetitque fixa immobilis. Turbati ergo et perteriti Tragurienses nesciebant, quo diuertere possent. Et tandem resumpto constantie spiritu cohortati sunt semet ipsos et connectentes ambas liburnas a latere herentis galee ceperunt stare parati, insultum hostium expectantes. Ecce autem Bernardus maiori ligno inuectus, ut erat impetuosus et preceps in arma, noluit sotios prestolari, sed irruit repente in hostes et intentis arcubus ceperunt sagittis insistere, pilis et contis acriter imminere. E contra uero Tragurienses de puppi sue trieris eminentius impendentes, quasi ex arce, non cessabant lapides super lapides in hostile agmen immittere et crebra iacula contorquere. Sed Spalatenses nullum lapidem intra sua ligna posuerant sed lapidum grandinem scutis excipientes instabant fortiter e puppibus gladiis et lanceis preliantes. Et cum tanta fortitudine res ageretur, cadebant hinc et inde quidam uulnere, quidam morte prostrati.

3Heu dirum et nefarium bellum, ubi spreta lege nature pater in filium et filius in patrem armabatur, frater in fratrem, amicus in amicum scelestis manibus crassabatur! Non illud erat hostile sed domesticum et ciuile certamen.

4Ubi autem pars magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex liburnis Spalatensium, in qua melior pugnantium erat manus, fortiter remis impulsa percussit unam ex liburnis Traguriensium, que religata erat a latere maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in Traguriensium ligno, insultu hostium tremefacti ascenderunt ad galee presidium et lignum, cui insederant, subleuatum est rostrumque Spalatine liburne ita tenaciter hesit tamque fortiter stetit ac si clauis ferreis fuisset afixum. Cumque multo conatu temptaretur auelli, nil profuit, sed sic non homine, sed Deo capta permansit. Hostes uero desuper imminentes non desistebant homines obruere lapidibus, prosternere iaculis, donec insilientes in eam totalem ex ipsa uictoriam optinerent. Interim autem mare ad incrementum suo more surgens fecit enatare trierim et prospero aquarum cursu cum insperate prede tripudio ad propria deuecti sunt. Sed cum Spalatensium classis iterum uellent prelium uictoribus instaurare, ingruentibus iam nocturnis tenebris intercepta, tristis et merens ab hoste discessit. Capta est tunc Spalatensium ratis et LX fere de melioribus ciuitatis et omnes artis compedibus astricti carceris sunt custodia mancipati.

5Ecce, quomodo fatorum series non opinione humana sed diuina dispositione procedat, ut de sua uirtute confisi bello succumberent et de suis uiribus desperantes ex hostibus triumpharent. Quia non in multitudine exercitus uictoria belli, sed de celo est fortitudo. Discant posteri, quam durum sit contra stimulum calcitrare! Cum hi, qui nuper conculcando statuta ecclesie quasi uictores de imbellibus clericis exultabant, nunc a despectis hostibus deuicti probroso carcere penas luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me.

6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam, nunc palam nostratibus offendentes, cedes et predas plurimas faciebant et quorsum se terra marique uertebant, letis successibus exultabant. E contrario Spalatensibus cuncta cedendo sinistre de die in diem ad deteriora uergebant. Nam quasi miraculose gestum est, ut recte tricesimo die, quo ecclesie iura perturbare temere presumpserunt, in illo nautico bello succumberent. Et cum die Iouis post Epifaniam temeratus ab eis fuerit status priuilegii clericalis, die Iouis in carnipriuio, die Iouis in Albis Pascalibus, die Iouis in octauis Pentecostes, pessimos belli euentus et infelices casus personarum et rerum passi sunt. Et quorum antecessores nudis pedibus a Spalatensibus pacis federa olim rogauerant plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete Zacharie oraculum, ubi de clericis dicitur: Qui tangit uos, tangit pupillam oculi mei. Et post hec, quasi quereretur, quo genere uindicte tales sunt puniendi, subiungit dicens: Extendam manum meam super eos et erunt in predam his, qui seruiebant sibi. Cesset ergo gloriari uanitas humana, cum in rebus bellicis sola uirtus operetur diuina dicente domino per prophetam: Numquid gloriabitur securis aduersus eum, qui secat in ea? Et cetera. Unde enim euentus ille inopinabilis, nisi Deo disponente processit, ut in illo certamine cum piratis nuper gesto, quod nulli pene placuit, leta successit uictoria et in hoc, quod nulli pene displicuit, tristis casus euenit?

7His itaque gestis potestas ad propria recessurus ad ecclesiam accessit et seditionis scandalum, quod in electionis processu per prauos homines nasci permiserat, humiliter est confessus et ueniam postulauit. Hoc idem confessus est in plena contione publici palatii asserens, quod capituli factum fuisset legitimum, sed praua et peruersa importunitas laycorum.

8Tunc Spalatenses de suis uiribus diffidentes, de Ninosclaui bani Bosenensis potentia plurimum sunt confisi. Quem aduocantes et sumptus ei ex publico ministrantes etiam ciuitati in comitem prefecerunt. Ipse autem ueniens multis et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes.

9Inde uero recedens abiit in terram suam tradita sui regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma.

10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta.

11Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem excusantes se et factum, quanta uerborum lepiditate poterant, palliantes. Sed rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore uacabat, petiit, ut eligeretur Hugrinus Cesmensis prepositus in archiepiscopum ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen.

12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia ueritate constare, statim ad archidiaconum et capitulum accesserunt et imperantes potius quam consulentes petebant, ut incontinenti celebraretur electio cum eisdem. Archidiaconus uero, quia non ignota sibi erat insolentia Hugrini, non acquiescebat laycali instantie dicens, quod electio non est celebranda precipitanter et cum secularium tumultu, sed matura deliberatione fratrum et relligiosorum uirorum. Sed layci suo more in iurgia prorumpentes conabantur hec a clericis per uiolentiam extorquere. Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub nomine capituli, bullantes eas falso miserunt duos ex nobilibus, qui se procuratores capituli asserentes electionem ad regis libitum celebrarent. Sicque factum est. Abierunt ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt dicentes electionem se de Hugrino fecisse et regem ciuitati esse placatum et magnam ab eo gratiam fore ciuibus repromissam.

13Sed uulgo dicitur mendatium curtos habere pedes, parum potest procedere, cito deprehenditur. Non enim bono peraguntur exitu, que malo sunt principio inchoata. Nam qui regem placatum dixerant, uerius dicere poterant regem regum Deum ausibus fore talibus ad iracundiam prouocatum. Qui enim gratiam se iactabant ciuibus detulisse, dirum magis incendium et excidium fere toti patrie detulerunt.

14Etenim non duabus ex integro elapsis ebdomadibus descendit dux Dionisius cum principibus supradictis et coadunato exercitu copioso Hungarorum, Dalmatinorum et Sclauorum uenit et castrametatus est in Salona. Tunc Spalatenses accedentes ad eos multis exeniis et blandis alloquiis eorum demulcere pectora satagebant. Sed ipsi regium exequentes edictum non rectis oculis aspiciebant ciues, sed aspera cominantes petebant obsides et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini millesimo CCXLIIII, quarto Idus Iulii factum est ingens prelium in suburbio Spalatino. Totus namque exercitus, per aties ordinatus, cepit circa maceriam preliari. Diuiserunt autem se Hungari per cuneos et steterunt cum bano procul, episcopus cum atie sua, Philetus prepositus cum sua, Tragurienses cum sua, castellanus et Clisienses cum sua et alii plures. Tunc appropinquantes macerie querebant aditum, unde intrandi facultatem haberent. Sed Spalatenses undique circumfusi hostilem impetum iaculis et lapidibus longius propellebant. At uero Tragurienses, qui erant gnari locorum, circueuntes ex occidentali parte ascenderunt ad pedem montis et ceperunt in ea parte committere prelium macerie, que secundum loci situm inualidior erat et pauciores oppugnatores habebat. Tunc stantes ex aduerso macerie excelsiores fuerunt his, qui maceriam defendebant et lapidum multitudinem proicientes in eos compulerunt interius ad planum descendere. Et quia conciues non audebant alia loca deserere, per que fuerant ordinati, non potuerunt illis prestare succursum. Mox ergo Tragurini maceriam conscendentes ceperunt instare acriter his, qui iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes usque ad muratas edes cum ciuibus manu ad manum pugnando uenerunt. Cesi autem fuerunt ex Spalatensibus usque ad X uiros, de Hungaris uero et Sclauis mactati fuerunt ferme homines triginta. Sic autem, quoniam debile fuit macerie munimentum, non potuit tante multitudini obsistere peccato ciuium pregrauante. Tunc introgressi hostes statim apposuerunt ignem ex parte occidentali et zephyri aura perstrepente asperius omnes domos ligneas et uimineas breui spatio combusserunt uentoque flammarum globos uiolentius deprimente aduste sunt domus lapidee quasi XX. Et ita die illo quingente et eo amplius edes intra septa macerie conflagrarunt. Videntes autem ciues uirtutem ignis uehementius excrescere flamarumque copiam de domo in domum uorando transire ingenti sunt pauore perculsi metuentes, ne forte domibus suburbanis exustis totam ciuitatem uorax flamma corriperet.

15Ille dies putatus est Spalato ultimus illuxisse. Tantus enim quosdam inuaserat metus, ut Murgia, qui erat inter ciues ditior et loquatior, asportatis pecunie sacculis ad quasdam naues diceret deditionem Hungaris faciendam. Alii uero uigore spiritus confortati timiditatem eius uerbis asperis increpabant. Aduesperascente iam hora et inimico cessante incendio miserunt Spalatenses ad Hungaros pacem suppliciter postulantes. Sed banus de uictoria letus, de suorum uero cede non modicum mestus, adhuc minaciter respondebat. Sic dies illa luctuosa satis tristisque discessit. Sequenti uero die uidens banus et ceteri principes, quod inter structuras murorum non sic foret tuta congressio, sicut hesterno fuerat inter maceriarum fragilia et uilia munimenta, uocatis Spalatensibus cepit cum eis de pace tractare. Spalatenses uero uidentes se in arto positos, hinc hostilibus circumseptos cateruis, inde Tragurii ducentos ciues carceribus mancipatos, condescenderunt ad omnia ineuitabili necessitudine coartati. Pacti namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret captiuorum, aliis quibusdam interpositis articulis, quos hic inserere opus non fuit.

16Et sic predicti principes infecto negotio ad propria sunt reuersi. At uero Spalatenses de Hugrini potentia freti credebant per ipsum omnes casus suos ad integrum restaurari. Tunc adeuntes archidiaconum cum capitulo instabant, ut electioni assensum prebentes pro electo mittere festinarent. Sed non acquiescebat archidiaconus cum ceteris scientes, quod talis electio nullius erat ualoris, cum foret in maximum oprobrium ecclesie attemptata. Sed hi, qui pestifero adhuc inuidie ulcere tabescebant, non putabant archidiaconum iustitie zelo moueri, sed credebant, quod ad se rem traheret et adhuc electionis preterite spei sibi fiducia superesset. Tunc iudex Murgia, Fuscus presbyter et ceteri, quos praue intentionis uexabat inscitia, concitantes populum ceperunt urgere archidiaconum, ut ipsemet personaliter ad ducendum electum proficisci deberet. Archidiacono ergo, licet displiceret electi persona et maxime false electionis processus, ne quia tamen malitie cauillatio crederetur, condescendere decreuit, sed nullo modo prius ire acquieuit, donec ipsimet temeritatis auctores proprio confiterentur ore, quod in subreptione bulle et in cunctis falsitatis processibus contra Deum et contra animas suas presumpsissent. Sic ergo abiit archidiaconus non tam uoluntarius quam coactus et sociatus Iohanne Vitalis layco in Hungariam est profectus. Ibi in presentia domini Bele regis et eius curie qualitercumque Hugrinum denuo elegit. Cui rex ibidem concessit comitatum ciuitatis Spalatensis et dominium insularum cum quibusdam aliis rebus.

17Reuersus igitur archidiaconus ad propria non inuenit uiuos Fuscum et Murgiam et quosdam alios, qui in depressionem ecclesiastici iuris nequiter et perperam plus ceteris contendebant. Rex uero apud Vranam positus circa Pascale festum susceptis a Spalatensibus quinque milibus librarum relaxari fecit cunctos captiuos. Et dominus Hugrinus archielectus cum magna familia equitum et clientum ueniens archiepiscopale domicilium habitaturus intrauit. Postea uero toto elapso triennio iste Hugrinus ex mandato apostolico consecrationem suscepit in ecclesia beati Domnii per manum istorum suffraganeorum suorum: uidelicet Treguani Traguriensis, Nicolay Farensis, Bartholomei Scardonensis et Philippi Seniensis episcoporum anno Redemptionis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, XII Kal. Octub., gerens annos natu circiter XL. Fuit autem utraque preditus dignitate, archiepiscopatus et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et multitudine clientele Hungaricorum prelatorum se copiis coequare. Sic autem tam clericis, quam laycis atque monasteriis durus exactor et onerosus dominator erat. Temptauit autem omnia iura canonicorum subtrahere totasque quatuor decimales portiones ad usum proprium retorquere, sed obsistente archidiacono cum ceteris non ualuit, nisi portionem pauperum dumtaxat contra predecessorum suorum consuetudinem usurpare. Et quia non permittebatur de rebus ecclesie suam ex toto explere cupidinem, nulla caritatis conexio eorum animos in consensum mutuum constringebat, sed dira discordie pestis eos sepius in contentionum scandala concitabat. Layci uero nichilominus de ipso sua spe fuere frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse semper contra ciues et ciues contra ipsum maliuolentie suspitiones gerebant. Consecratus tandem, ut predictum est, misit prenominatum episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni, petens suppliciter, ut pallium ei mittere dignaretur. Quo optento reuersus est episcopus palliumque tradidit ex mandato apostolico in manibus Bartholomei Scardonensis episcopi eidem archiepiscopo asignandum. Idem tamen episcopus, licet iam relicto seculo fratrum minorum religionem intrasset, uocatus tamen Spalatum uenit pallioque, ut ei mandatum fuerat, Hugrinum archiepiscopum inuestiuit.

18Hiis diebus contigit quemdam fratrem Iohannem natione Hungarum, de ordine predicatorum, eligi in episcopum ecclesie Scardonensis. Qui presentatus archiepiscopo in illis tunc partibus existenti, confirmationem ab eo suscepit secumque duxit ad metropolitanam ecclesiam consecrandum misitque et uocauit suffraganeos, cum quibus eadem erat consecratio celebranda.

19Eo autem temporis articulo infelix Hugrinus graui languore corripitur et ingrauescente paulatim morbi feruore undecimo die ad extrema uite peruenit. Sic autem contigit, ut pridie quam prima uice decoratus pallio, consecrationem eiusdem episcopi celebrare uolebat, cum eodem pallio ad tumulum est delatus et ita dumtaxat funereas pompas, non autem diuina, potuit sacramenta pallio decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum presentia satis bene et ordinabiliter condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem omnimodam promittendo nec semel, set pluries in ipsis diebus confitebatur. Fuerat enim uir litteratus et naturali facundia preditus et maxime in diuina pagina eruditus. Studuerat enim aput Parisios annis fere duodecim in theologica facultate subministrante sibi scolasticos sumptus Hugrino Colocensi archiepiscopo, patruo suo. Emerat enim sibi cum multa quantitate pecunie totum corpus Biblie cum commentis et glosis, sicut solet legi a magistris in scolis.

20Quo defuncto et aput ecclesiam fratrum predicatorum honorifice tumulato suffraganei, qui ad consecrandum Scardonensem episcopum conuenerant, eiusdem archiepiscopi exequias celebrarunt et frater Iohannes, qui in episcopum uenerat consecrari, per electionem unanimem in archiepiscopum extitit postulatus. Prefuit autem Hugrinus a die consecrationis sue usque ad diem sepulture anno uno, mensibus duobus, diebus decem.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.