Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XLVI. De Rogerio archiepiscopo

1Cum autem ad prosequendum electionis negotium ad domini pape curiam nuntii quererentur, uix inuenti sunt duo, qui hoc onus assumerent: Desa Corui canonicus et Dragus nepos Sabaci, Spalatensis ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat.

2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est, ut cassata postulatione predicta, mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine, ex oppido, quod Turris Cepia uocatur. Fuerat autem clericus, capellanus cuiusdam cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit.

3Consecratus tandem et palliatus recessit de curia et transiens per Lombardiam deuenit Venetias, ibidem aliquantam faciens moram emit, que sibi erant necessaria. Viginti fere annis in Romana curia commorando non paruam cumulauerat pecunie summam. Inde iter arripiens uenit per Carinthiam et transiens per partes Aquilegie a domino Bertoldo, patriarcha, honorifice susceptus est. Quem curialiter pertractans dedit ei conductum per totam suam diocesim, expensas affluenter subministrando, quousque fines regni Hungarie attigisset. Ingressus autem partes Pannonie uenit in Hungariam et pergens ad domini Bele regis curiam cum commendaticiis domini pape litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat destinatus. Non autem placuit regali celsitudini, quod factum fuerat circa ipsum, non modicum ferens indigne, quod promotus fuerat preter ipsius conscientiam et assensum. Dissimulato tamen indignationis motu ad sedem suam archiepiscopum pacifice abire permisit.

4Venit autem cum uiginti equitibus, cum capellanis et familia et secunda dominica de quadragesima ciuitatem ingrediens, cum magna cleri et populi alacritate susceptus est.

5Fuit autem iste Rogerius archiepiscopus uir satis industrius et in augendis rebus temporalibus multum sollicitus et intentus. Cepit autem reparare domos et cameras episcopii easque studiosius decorare. Forinsecus autem fecit cenacula et solaria trabibus et asseribus satis artificiose compacta, que magis ad apparentiam, quam ad indigentiam uidebantur fuisse constructa. Cellas uero uinarias necessariis et nouis utensilibus adornauit. Edificauit in Salone fluuio molendina, posuit aratra, acquisiuit equos et animalia et quia propter inopiam rei familiaris non sufficiebat ad omnia, multis ecclesiis et monasteriis erat plurimum onerosus. Multum denique conabatur honorifice uiuere, preciosam habebat suppelectilem, sumptuosas uolebat uestes et lectisternia. Pro maiori parte anni domi residebat, nec facile egrediebatur ad publicum, nisi clericorum et clientum honesta comitante caterua. Mundam nitidamque uolebat tenere mensam, maxime quando hospites aderant. Solebat namque aduentantes ex diuersis ciuitatibus nobiles ad conuiuium inuitare eisque satis affluentes preparationes apponere satagebat. Quando uero ad uisitandam prouinciam egrediebatur, uolebat semper aliquos de canonicis et de ciuibus in sua sotietate habere.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.