Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XLVIII. De aduentu Bele regis secundo

1 Rex autem Hungarie Bela sui regni reuisendo confinia descendit per Chroatiam ad Dalmatie ciuitates fecitque sibi parari hospitium aput ecclesiam sancti Petri, que est inter Salonam et Tragurium ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad dominum, undique multitudo populi propter diuersas causas aput ipsum expediendas. Tunc ascendens galeam uenit ad portum ciuitatis Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero ad ipsum frequenter accedentes ualde benigne suscipiebantur et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo. Tunc cepit eis, non animose sed moderata allocutione, improperare de promotione archiepiscopi, uidelicet quod hominem alienigenam et ignotum, non de suo regno et preter ipsius conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter excusarent, rex factum equanimiter tulit mandans eisdem, dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis diebus. A ciuibus autem nostris pluribus est honoratus delitiis, quos regratians affatim eosque cum plenitudine sue gratie relinquens ad Hungariam reuersus est.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.