Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur

1Per idem tempus Dioclitianus, pater Maximiani, qui ex Dalmatie partibus oriundus extitit, ob res ab eo pro re publica multum strenue gestas a senatu populoque Romano imperator fuerat constitutus. Hic super omnes alios predecessores suos immanissimus christianorum extitit persecutor. Qui cum per uniuersum orbem fideles Christi beluina feritate persequi non cessaret, uelut rabidus leo sitim sue perfidie christiano cruore non poterat satiare. Propter ipsius siquidem edicta pestifera tot milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur.

2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.

3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.