Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

IL. De aduentu regine

1Aliquantis autem transcursis annorum curriculis domina Maria regina, Grecorum imperatorum stirpe progenita, descendit ab Hungaria per Pannonie et Chroatie partes iter faciens ex ea uidelicet causa, quia fidelitatem requirebat ab illis gentibus filio suo Bele, adhuc in puerili etate constituto, quem super illas partes ducem prefecerat. Quod dominium ei naturali iure competebat, utpote qui secundus erat regis filius, primogenito iam Stephano Hungarici regni dyademate insignito. Venit ergo cum magno principum ac militum comitatu et in castro Tiniensi resedit. Ibique conuocatis omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium.

2Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie calore succensi, quasi ad propulsandam iniuriam et uiolentiam uiolenter repellendam exierunt. Peruenientes ad ipsos ceperunt rixari cum eis, in qua rixa duo Hungari perempti sunt.

3Quod cum ad aures regine personuisset, irata est ualde statimque Tiniense deserens castrum, turbulenta nimis et minax, ad summendam de Spalatensibus uindictam totis uiribus properabat. Sed cum ipsi presensissent, quod regina pessimum gestaret propositum, miserunt ad eam nuntios, supplicantes et satisfactionem ad ipsius beneplacitum promittentes postulabant, ut non indignatione comota, sed placata et pacifica ad fideles suos accedere dignaretur, cum facinus illud non ex deliberatione communi, sed casu contingente perpetratum fuisset. Nec ad eorum culpam referendum erat, qui pro defensione suarum rerum exierant, sed ad illorum potius nequitiam imputandum, qui aliena diripere satagebant. Sed ipsa nichil ad rationabilem nostrorum excusationem flectens sui animi rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem ibi est Rogerius archiepiscopus, qui ascendens ad eam nitebatur pro se et pro ciuitate pacem et gratiam impetrare. Sed ipsa ex uerbis eius seuior facta ad ipsius et ciuitatis odium multo fortius inflammabatur, suspicans de ipso, quod esset omnium incentor malorum, et nisi amicorum subsidio recessisset de castro, paratum iam sibi regina periculum imminebat. Destinabant ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia et delitias, si forte aliquo modo placari potuisset. Sed ipsa obfirmato ad ultionem animo ferocitatem sui pectoris ad clementiam nullatenus relaxabat. Erat autem cum ipsa exercitus magnus Hungarorum, Sclauorum, Cumanorum, quibus precepit arma capere, ad ciuitatem descendere, predas animalium facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent.

4 Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis insistere, armis se ac oportunis obstaculis premunire non foras quidem egredientes, sed ferro armati pro menibus excubantes. Post dampna uero multa, que sui exterius intulerunt, uidens regina, quod nil posset contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad pacis concordiam declinare et quod iam non debent aliquem timorem habere. Misitque cum eis tres uel quatuor comites et triginta fere milites gladiis tantummodo circa femur dependentibus, sicut eis mos est ubique incedere, precepitque secretius ipsis, ut blandis uerbis ciues seducerent, et eos extra muros, quocumque possent ingenio, prouocarent et quotquot possent, caperent et ad castrum traherent, alioquin sine misericordia gladiis trucidarent. Venerunt autem nuntii cum gaudio nuntiantes dominam iam esse placatam, bona fide suaserunt ciuibus, ut exirent, quia dixerant Hungari, quod nollent ingredi ciuitatem, ne forte aliqua seditio oriretur, sed exeant maiores, ut cum eis pacis federa roboremus. Crediderunt ciues uerbis pacificis et dolosis nullas insidias suspicantes pro eo, quod regina uultu sereno uerba suasoria nuntiis protulisset. Exierunt nichil metuentes, uidelicet iudices et consiliarii et alii non pauci ueneruntque per orientalem portam iuxta locum fratrum predicatorum. Sedentes autem cum eis et uerbis pacificis de concordia contractantes Hungari mox dato signo insiluerunt et extractis gladiis arripuerunt quinque de ciuibus, uidelicet Desam Michaelis, iudicem, uirum senem et grandeuum, cum suo filio Nicolao ac nepote Michaele, filio Leonardi, iudicem Iohanem Vitalis et iudicem Petrum, filium Cerneche. Quibusdam uero uulneratis alii omnes Deo prestante auxilium de manibus illorum elapsi sunt et euaserunt.

5Audiens autem Bela rex omne malum, quod regina Spalatensibus irrogauerat, ualde indoluit et protinus misit duos uiros sapientes et religiosos de ordine fratrum minorum, qui eam a seuitia sua compescerent et ad Hungariam celeriter reuocarent. Sed ipsa in suo rigore perdurans captos nobiles et ignobiliter ac inhumaniter ad castrum tractos in obscuro carcere fecit detrudi. At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa ad Hungariam est regressa.

6Spalatenses uero miserunt Thomam archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam illico post reginam. Qui uenientes illuc et data copia coram domini regis presentia constituti, ibidem residente regina cum legationis seriem, ut erat congruentius, perorassent. Regina, que se spoponderat pro captiuorum liberatione apud maiestatem regiam intercedere cum effectu, cepit Spalatenses accusare de multis. Rex autem nimis credulus uerbis sue uxoris respondit, quod non acquiesceret petitioni Spalatensium, nisi darentur ei uiginti quatuor obsides de melioribus ciuitatis. Archidiaconus autem allegans tenorem priuilegii, quod ab antiquis regibus ciuitas obtinuerat, de obsidibus dandis consentire nullatenus uoluerunt. Et sic infecto negotio ad propria sunt reuersi.

7Post hec missus est Rolandus banus tractare cum ciuibus. Qui ueniens aperuit eis regale propositum, quod non aliter conciues suos de carcelari poterant erumna eripere, nisi traderentur ad regis custodiam ad minus duodecim obsides, quos rex ipsemet delegisset. Videntes autem se Spalatenses tali necessitate constrictos, acquieuerunt regie uoluntati. Et cum rex et regina descendissent per Sclauoniam et uenissent et consedissent in oppido, quod Bichicium appellatur, miserunt Spalatenses duodecim pueros per manus archidiaconi Duimi Cassarii et Nicolai Duimi. Qui uenientes illuc in die sancto Pasce asignauerunt pueros ad manus regis et regine recipientes ibidem pro comite, secundum quod a ciuibus electus fuerat, predictum Rolandum banum. Pueros uero susceperunt alacri animo rex et regina pollicentes se benigne agere cum eis et quod non diutius ipsos detinerent. Et sic captiui, qui per biennium fere in carcere non meritam luerant penam, liberati sunt et ad propria redierunt.

8Iam uero de transitu Rogerii archiepiscopi disserendum esse censentes ad narrationis ordinem redeamus. Prefuit autem annis fere sedecim. Ad ultimum quidem podagrico languore correptus toto pene bienio in doloris stratu decumbens, non nisi alienis manibus poterat se mouere. Intumuerant denique pedes eius et profluenti sanie tabescebant ita, ut membris omnibus destitutus solo lingue officio utebatur. Cum autem omnis spes salutis prorsus recessisset ab ipso sentiensque sibi diem instare postremum, uocauit aliquos de maioribus capituli et ciuitatis et coram eis condidit testamentum distribuitque omnia sua nepotibus et seruientibus: argentum, libros, uestes, preter duo uascula argentea et duos anulos aureos, que reliquit ecclesie ob memoriam sui. Capitulo uero dedit unum scifum argenteum deauratum et quosdam lebetes de metallo et aliquam pecuniam fecit distribui pro anima sua precepitque executoribus testamenti omnes fruges, uinum, equos et reliqua, que remanserant in domo, distrahi et quedam sua debita expediri. Prohibebat autem archidiaconus dicens, quod non deberet prelatus testamentum de iure condere, nisi de rebus dumtaxat non ratione ecclesie acquisitis. Sed ciues miseratione comoti permiserunt ipsum suam facere uoluntatem.

9Istos uero episcopos, dum uiueret, consecrauit in prouincia ecclesie Spalatensis, uidelicet dominum Iohannem Scardonensem, dominum Ladislauum Tiniensem. Dominus Columbanus consecratus est in Romana curia, sed ueniens, ut moris est, metropolico iure sibi prestitit iuramentum. Consecrauit etiam dominum Dobroniam episcopum Farensem.

10Obiit autem octauo decimo Kalendis Mai, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto fecitque se consepeliri domino Crescentio ante fores ecclesie.

Previous section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.