Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

VI. De Maximo scismatico

1In diebus illis misit beatus Gregorius quendam responsalem suum, qui ecclesias Dalmatie uisitaret. Eo tempore Natalis archiepiscopus de hac luce migrauit.

2Maximus autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui tamen preceperunt eidem, ut domini pape se conspectui presentaret. Sed ipse conscius electionis iniuste non accessit ad papam nec requisiuit consensum responsalis eius, sed temeritate precipiti fecit se ibidem in archiepiscopum consecrari.

3Quod cum ad domini pape notitiam deuenisset, magno fuit dolore permotus statimque misit ad eum districte precipiens, ne missarum solempnia celebraret. Maximus uero scismatico scelere inuolutus obstinata mente contempsit pape preceptum, sed confisus de suorum potentia propinquorum et aliorum secularium uirorum, quibus denudata sua ecclesia multa donaria largiebatur, missas celebrabat et omnia pontificalia presumebat. Tunc beatus Gregorius scripsit clero et populo Salonitano precipiens, ut nullus communicaret eidem Maximo sacerdotium rapienti. Sed tantus erat metus ipsius et suorum complicum, quod nullus audebat eum palam uitare. Honoratus uero archidiaconus et quidam Paulinus episcopus, isti, quia discreti et constantes erant uiri, preceptum summi pontificis obseruabant, ipsum Maximum tanquam scismaticum et excommunicatum ubique uitantes. Demum uero, cum ab ipsis imperatoribus Maximus corriperetur, quod tam proteruus et rebellis contra Deum et pape preceptum existeret, ad se reuersus misit nuntios suos Romam promittens se satisfacturum de criminibus, unde fuerat infamatus. Hac denique beatus Gregorius promissione placatus remisit ad Maximum mandans ei, ut personaliter accederet usque Rauennam. Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit, penitentiam ei iniungerent competentem. Sicque huius Maximi causa sopita est.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.