Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
Previous section

II.
(1)
Urbi Epidauro nomen donavit et esse
Temporibus Moysis fugiens Epidaurus Aegypto
Quam signis visis perituram noverat urbem. 217
Quidam Romani, destructa sic Epidauro,
Bellum civile fugientes forte subintrant
Portum Dalmatiae, qui Gravosius vocatur.
Hic pariter inopes fugientes ex Epidauro,
In magnis ripis, tibi nunc est urbs Ragusina,
Castellum statuunt monitis actuque Ioannis,
Qui iam praedictae fuit archiepiscopus urbis.
Atque arcem, vivi tutam munimine saxi,
Aspectu horrendo, praecelso in vertice montis,
Hoc castrum vocitat Epidaurica lingua Labusa,
Namque ripa sonat hoc idiomate labes,
A magnis ripis nomen traxere priores;
Nunc L in R, G pro B mutando, moderni
Ragusam dicunt, quae Sclavonice Dubrovnik
Dicitur a sylva, quia sylva fuit locus ille,
In quo nunc urbs est et Dubrava sylva vocatur.
(2)
Ad decus et laudem Stephani protomartyris extat
Castellum, et templum fundant et corpora condunt
Sanctorum, quorum sunt nomina scripta, subaudi
Nerei, Achilei, Domitillae Petronillaeque,
Quae secum furtim tulerant Roma fugientes.
(3)
Non multis post haec facta labentibus annis
Quidam nauclerius, qui Fruntius est vocitatus,
A castro, Straulum quod dicitur, urbis Aegeae, 218
Urbem Ragusam cum Zenobio Zenobiam
Transtulit. Hic praesul, haec virgo, martyr uterque,
Quos Nicophorus pastor metropolis huius,
Vitalisque comes, qui dictus est Veteranus,
Plebs simul ac populus, in aede metropolitana
Cum prece, cum psalmis, cum laudis honore locarunt
Sanctae Mariae Domini genitricis in aede
[ERROR: no reftable :]1012* Anno milleno Domini simul ac duodeno.
Ipsorum meritis sanatis pluribus aegris
Plurima tunc et adhuc fiunt miracula multa.
(4)
Post modicum tempus Vitale metropolitano,
Iudice Lampridio, residentibus urbe Ragusa, 219
Corpora Laurentii, sed non illius adusti,
Andreae, Petri, non Christi discipulorum,
Caelitus ostensa, simul translata fuerunt,
Cum quibus et Blasii constat caput esse repertum,
[ERROR: no reftable :]1026 Millenus vicenus sextus cum foret annus.
Hos versus edidit Miletius hinc inde testis. 488
Vivant felices, quibus hic licet esse frequenter,
Tales reliquias videant habeantque revere
Lis fugiat, maneat pax, dant bona cuncta petenti.
218
(5)
Stephanus hinc dux Bossinae imperatore Bodino,
Cominus ecclesiae divi Nicolai de Campo
Castellum construxit, post patriamque reversus,
(Sub Constantino, Graecorum iudice nono)
Post pacem factam quidam tradiditque castellum
Ragusii dominis, vel opprimentibus eum.
Vastarunt illud postea maenibusque cinxere.
Instituit eos quidam certare Gradichna
Qui in eius custodia stabat cognomine Vukus
1116 Accidit in die potitus Paschae triumphus,
Anno milleno partum post Virginis almae
Centum bis octavo, narravit pagina prisca.
219
(6)
Tempore post multo, quo praesidente tribuno
Iudice Basilio Ragusa quo regebatur,
[ERROR: no reftable :]1159 Centum anno mitte nostrae currente salutis
Quinquaginta novem, etiam voluntate divina
Septima tunc erat Iani. De cruce signatus
Teuthonicorum unus procerum ab Hierosolymis urbe
Attutit Simeonis Ragusam honorabile corpus
Prophetae, qui dixit: Vos rogo, fratres, audite:
Nunc, Deus, dimitte servum tuum in pace;
Quod sancti Viti cum honore locarunt in aede.
Incognito sic nomine, multo tempore stetit
Vsque Leonardi tempus archipraesulis: inde
Nobili Damiano Zade narravit proprium nomen,
Quem et curavit caecum et a phantasmate mutum:
Sum Simeon, dicens, qui Christum in ulnas recepi,
Quem Virgo peperit et post partum Virgo permansit. 220
Post modicum tempus translatum in Virginis aede,
Telluris arcano est sub altare maiori
Temporibus nostris, qui fecit miracula multa.
Postea requirunt tanto claritatis ardore
Pro quadam causa suum revisere corpus.
Multorum obitus stetit sententia patris,
Qui procul dubio tunc subiverunt ad eum.
Exinde reliqui timentes, ne morerentur,
Flectuntur non ire: sic diem usque praesentem.
Venturam Christi gloriam, qui maxime spectans,
Stat illic arcano media in Virginis aede.
Haec super elate narrantia carmina vobis,
Siquid turpe sonat, nam pagina scripta probatur.
Gloria sit Deo seculi per secula trino,
Qui nos indignos ditavit munere tanto. 1
Previous section


Milecije (c. 1340) [1340], Miletii versus, versio electronica (), 91 versus, verborum 573, Ed. Stjepan Krasić [genre: poesis - historia] [word count] [miletversus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.