Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

P

PABULUM, nota vox, significat cibum aut alimentum pecudum. Levit. 3, Oblitiones exurendae dicuntur pabulum ignis, quia ignis etiam suo quodam alimento sustentatur. Dan. 4 dicitur derege Nabuchodonosore in brutum animal commutato, quod cum feris erit pabulum eius: id est, pascetur ut brutum, herba et foliis arborum.

PACATUS dicitur Latinis, qui aliis molestus ac infestus non est. Sed in Sacris, qui summa rerum suarum tranquillitate, sine omni cruce ac calamitate securus vivit. Ac plerumque impium significat. Tales enim obliviscuntur Dei et proximi. Iob 12. Ut lampas contempta est cogitationi pacati, qui paratus est ad lapsus pedit, pro, felicis, et viventis in summa tranquillitate, qui miseros periclitantesque negligit. Sic Psal. 63. Isti impii et pacati seculi multiplicant divitias. id est, qui in hoc seculo securissima pace perfruuntur. Iob 23, Cum [?: pacatam ] reddiderit animam impii. pro, cum concesserit ei [?: -re ] in summa tranquillitate. Dicitur tamen interdum et de piis. Ierem. 30, Pacatus ac felix erit, nec erit qui [?: ei ] exterreat. Fructus pacatissimus iustitiae, Hebr. 12, quo pacifer, aut salutaris: Omnis castigatio in praesens quidem videtur non gaudii, sed doloris, postea autem reddit exercitatis per eam fructum pacatissimum iustiticiae id est, commoda ingentia percipiunt honestae ac piae vitae, aliorumque bonorum.

PACIFICUS, post vocem Pacis exponetur.

PACTUM vox maxima ex parte exposita est in suo synonymo, voce Foederis. dicetur aliquid de ea etiam infra in voce Testamenti. nam in Hebraeo est plerunque [?: ] et eadem vox, nempe ברית Berith: quod Interpretes varie verterunt: LXX crebro διαθήκην , quod Vulgata

-- 419 --

813/814 porro Testamentum reddidit: Aquila, teste Hieronymo, συνθήκην . Quare iam tantum quasdam phrases huius hominis exponemus. Pactum salis, significat pactum firmum ac inviolabile, perduransque, vel etiam sacrosanctum. Ratio locutionis est, vel quia salita durant, et non putrefiunt: vel quia sal in omnibus sacrificiis adhibebatur, et porro pacta sacrificiis confirmabantur: ut pactum salis idem sonet ac sacrum, vel sacrificio confirmatum. Tali foedere promittit Deus Aaroni et eius posteris, omnes levationes sacrificiorum: Num. 18, ubi adiunctis verbis quasi semetipsum exponit dicens: Statuto perpetuo pactum salis perpetuum sit coram Domino. Tali pacto etiam Davidi tradidisse regnum Deus dicitur, 2. Par. 12, Nonne quod Iehova dedit regnum Davidi, illi et filiis eius pacto salis. id est, firmo ac immutabili, nempe tandem succedente ei Meschia. Aliquando pactum ferme proprie ipsas conditiones pacti significat, nempe sacram doctrinam, ad quam nos in hoc pacto cum primis obligamus. Omnes semitae Domini benignitas, et veritas custodientibus pactum eius, et testimonia eius. id est, mandata ac religionem eius. Sic supra in voce Foederis ostendimus, ipsum Decalogum interdum vocari foedus. Pactum pacis: Num. 25, Ecce do Pineae sacerdoti pactum pacis. id est, pactum aut promissionem, quod velim ei eiusque posteris dare pacem in ea dignitate, non perdere eos, aut movere loco tam cito. Ingredi pactum, idem quod inire foedus cum aliquo. Ezech. 16. Et ingressus sum pactum tecum. id est, inii coniugale foedus. Sic 2. Par. 15, Venerunt in pactum, quod quaererem Deum patrum suorum. Idem est etiam transire in pactum. Deuter. 29. Ut transeas in pactum Dei tui, et iusiurandum eius. Pactum cum die et nocte, pro ordinatione Dei, ut sit dierum ac noctium perpetua vicissitudo. Hierem. 33. Si potestis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit amplius dies ac nox in tempore suo: etiam pactum meum cum Davide servo meo solvetur, ne sit ei filius, qui regnet in solio eius: et pactum meum cum Levitis et sacerdotibus, ne sint innumeri. Eandem phrasin et paulo post repetit: ubi priore loco pactum significat ordinationem Dei, qua motus caelorum et temporum constituit, et veluti cum eis convenit, ut currant secundum normas ipsis praescriptas. Posteriore vero, promissionem factam Davidi, de perpetua successione posterorum, praesertim Meschiae. Deut. 5, Dominus Deus noster percussit nobiscum foedus in Horeb. non cum patribus nostris Dominus pepigit pactum istud, sed nobiscum: nobiscum in quam, qui hodie hic vivimus. Monet Moyses de instauratione foederis facta, ut ostendat, illos tanto magis obligari ad id foedus servandum. Qui pepigerunt pactum meum super sacrificio. pro, inierunt foedus adhibito sacrificio. Psal. 50. Polluere pactum: Psal. 55. Misit manum in pacificos suos, et prophanavit foedus suum. id est, faciendo contra veluti rupit, violavit et prophanavit foedus, quod debebat ut sacrosanctum servare. Sic Hebr. 10 legitur: Qui sanguinem foederis, per quem sanctificatus fuit: prophanum duxerit. Sic Psal 89 Deus loquitur, Non prophanabo pactum meum, et quod egressum est de labiis meis non mutabo. Idem bis diversis verbis dicit. Foedera enim dum servantur, pro sacrosanctis haberi videntur: at cum violentur, contemni et nihili pendi, ut res nullius momenta profanaque videntur. Praecepit in seculum pactum suum, [?: ] id est, ordinavit, sanxit, promisit, ita ut sit perpetui ratum ac firmum. dicitur idem etiam pactum seculi Gen. 17. Renunciavit vobis pactum: id est, conditiones pacti, Deut. 4. Pactum statuere, Gen. 6, et Levit. 26. pro ratum ac firmum habere, et praestare quod quis in pacto aut foedere promisit. Pactum aut foedus cum lapidibus, Iob 5: supra in voce Foederis exposui. In pactum transire et venire idem sunt, ut paulo ante ostendi. Credo vero phrasin esse sumptam ab illo ritu, qui Gen. 15, et Ier. 34 describitur, ubi sancientes foedus pertransibant inter dissecta animalia. Sic Macedon. reges, teste Livio et Curtio, obligabant sibi suos exercitus. Alias huius vocis phrases vide in Foedere. cum enim una eademque sit vox Hebraea, nihil huc refert, sive per pactum, sive per foedus exponatur. Dicetur vero de hac voce et re, etiam in vocibus Sacramenti et Testamenti.

PAEDAGOGI metaphora Gal. 3 non est obscura, ubi dicitur Lex fuisse paedagogus in Christum: quia tum ceremoniae ac sacrificia, totusque ille externus cultus Christum veluti pinxit, aut digito ostentavit: tum etiam ipsa lex moralis, ostendendo morbum, medicum quaerere iussit, et adducendo in desperationem de sua operaria iustitia, aliam aliquam gratuitam iustitiam et servatorem quaerendum esse indicavit.

PAGINA, aut Pagella, vel etiam Tabella, reperitur Ierem. 36: quod cum coram rege essent lectae tres aut quatuor pagellae in volumine Ieremiae, concerpserit et exusserit illud rex. Putant ergo ibi poni pagellas quasi potentialiter pro tanta quantitate textus, quanta contineri queat in tribus aut quatuor pagellis: quia in volumine, ut fuerunt illa Hebraea, tantum una perpetuo cohaerens membrana tereti ligno superinvoluta, non sunt paginae. Posses tamen deletas tabellas metaphorice accipere, de columnis, quae in tali volumine esse solent, ut lectio sit facilior, nec sit infinita linearum longitudo.

PALATUM, sicut et os, labia ac lingua, non raro pro sermone ponuntur: ut solent aliquando instrumenta per metonymiam, pro ipsis rebus aut actionibus poni: Prov. 5, Lenius est oleo palatum extraneae. pro, mollior ac blandior est sermo eius quavis re longe mollissima. Sicut proxime praecesserat, Labia eius stillant mel. Dare ad peccandum palatum: Iob 30. Non dedi ad peccandum palatum meum, ad petendum in maledictione animam eius. id est, Non sum passus, ut os meum aliis dira imprecando peccaret. Palatum gustat cibum. pro, ipsius munus est, iudicare de saporib. Iob 34, Auris probat sermones, et palatum gustat cibum. Linguam adhaerere palato, est prorsus ac extreme debilitari, cum iam vel omnes vires desint homini: vel etiam humor in ore ita deficit, ut lingua quasi adglutinetur siccitate palato: ut etiam in pulvere et siccitate oris in magno aestu experimur vel benevalentes. Id malum Psaltes sibi imprecatur Psal. 137, si Hierosolymae obliviscatur. Sic Christus de sua passione queritur Psal. 22, et vates in Threnis queritur de sui populi extrema miseria, adeo ut etiam lactentium lingua palato haereat: quod indicat, tum matres ob famem lacte, tum infantes omni oris humore destitutos esse. Porro, haec eadem phrasis Ezech. 3, significat mutum reddere. in quit enim ibi Deus ad prophetam, Linguam tuam faciam haerere palato tuo, ut obmutescas, et non sis eis in virum arguentem. Et mox subiicit, Aperiam os tuum. Similis fere est illa locutio Poetae, Vox faucibus haesit: nisi quod ibi ex metu illud silentium oritur.

PALEA, cûm propter suam inanitatem, quia caret veris ac bonis granis: tum quia solet separari accurate a tritico: tum denique, quia exuri solet, per metaphoram impios significat. Matth. 3, Luc. 3. nam eae tres proprietates etiam in illis sunt: species inanis sine rei bonitate, distinctio a bonis in extrema die, et denique ultimum aeterni ignis exitium. Quia etiam palea ob suam levitatem facillime a vento tollitur, et temere quocunque in aquas aut solitudines abiicitur, ubi computrescat: ideo saepe impiorum interitum etiam temporarium depingit. Iob 21, Erunt impii sicut palea coram vento. Sic et Psal. 1: Erunt sicut palea aut gluma, quam proiicit ventus. Vide infra vocem STIPULA. Aliquando falsam doctrinam, aut alioqui humanas opiniones sua vanitate

-- 420 --

815/816 exprimit: ut cum Paulus 1. Corinth. 3 dicit. aliquos super fundamentum Christum extruere foenum, paleas aut lignum. Et Hierem. 23 iubet Deus separare verbum suum ab humanis figmentis, inquiens: Quid tritico cum paleis? id est, verbo Dei cum verbo hominum. Leviathan reputat ferrum ut paleam, Iob 41. id est, perinde non potest ferrum penetrare eius squamas, ut si esset palea. Leo paleas, ut bos, comedet: Isaiae 11, et 65: quo indicatur pax futura in regno Meschiae, et etiam pacatus animus, depositaque feritas conversorum: quia leo vivit ex praeda, et devorat alia animalia. Saevitiam igitur et latrocinium malorum exprimit. Sed postea commutata vita innocuus alimento paleae utetur, ut bos. Linire luto absque palea, ut Vulgata versio habet Ezeck. 13, est, inani consolatione ac sine verbo Dei fovere ac solari populum, eumque securum reddere imminente ruina poenae. Nam lutum sine paleis cum inter se non optime cohaereat, facile decidit, atque ita paries denudatur et cadit.

PALLIUM pilosum, olim erat vestitus prophetarum. Falsi igitur Prophetae, ut etiam ipso vestitu simplicioribus imponerent, eodem vestiebantur. Eos igitur tempore Meschiae patefaciendos, redarguendos, et confundendos esse, praedicit Zacharias cap. 13 inquiens: Et erit in die illa, confundentur Prophetae, unusquisque a visione sua, quam prophetavit, et non induentur pallio piloso, ut mentiantur. Sic etiam philosophi et eorum simiae pallia gestabant. Volenti auferre tunicam, etiam pallium concedendum esse, Christus docet Matth. 5. id est patienter multas et magnas iniurias perferendas esse: quia et scandala sint canenda, quae ex rixis oriuntur: et ea natura sit regni Christi, ut cives eius conformari domino suo oporteat. Sunt autem omnes illae locutiones proverbiales, quae non simpliciter et ad verbum intelligendae, accipiendae ac praestandae sunt: quod vel ex prima earum (Si quis te percusserit in dextram maxillam, obverte ei et sinistram) liquido animadverti potest. Significat enim hoc praeceptum, patienter multas iniurias ac contumelias esse perferendas.

PALMA, arbor est, ferens dactylos, suaves et salutares fructus. Eius naturam eam esse tradunt scriptores, ut quanto magis pondere deorsum trahatur, tanto erectior crescat: eoque symbolum esse solet infractae aut invictae virtutis, et etiam victoris, unde tot phrases Latinae ab hac voce ductae. Hoc etiam illo Virgiliano versu declaratur: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Solet et victorum et martyrum picturis ac statuis addi, De ea et Psal. 92 canit, Iustus ut palma florebit. Et Apocal. 7, Et palmae in manibus eorum. Aliqui ob perpetuam viredinem hoc dictum esse putant. Forte etiam ob similem bonorum fructuum fertilitatem palmis comparantur. De natura autem palmae vide Gell. lib. 3 Noct. Attic. et Problemata Aristot. ac Plinium, et Dioscoridem. Palmam intervertere, convertit Erasmus Col. 3. De quo loco dixi in voce Bravium.

PALMAS Levare aut manus, precantium gestus est. Psal. 44, Si expandissemus palmas nostras ad deum alienum. id est, si invocavimus, aut adoravimus idola, seu falsum cultum.

PALMUS, pro brevi mensura ponitur. Isaiae 40. Quis mensuravit pugillo suo aquas, et caelos palmo mensuravit? id est, facile metitus est ut omnipotens, sicut homines rem parvam palmo metiuntur. Sic Psal. 39. Ecce palmum posuisti dies meos. id est, breve tempus vitae mihi das, sicut breves sunt res quae palmo mensurari queunt. Aliqui vertunt pugillos, quod idem est. Levare manus ad praecepta Dei, alii exponunt de obedientia reipsa mandatis Dei praestanda, quod Latini et Graeci dicunt Manus admovere: alii de gestu usitato erga rem valde desideratam ac charam. Levabo manus ad praecepta tua quae dilexi, et meditabor in statutis [?: ] Psalmo 119.

PALMES, est germen cuiuscunque arboris aut [?: -sti ] , Per metaphoram significat filios aut posteros. Isaiae 25. Sicut aestus in deserto tumultum alienorum humiliabis: aestus in umbra nubis palmitem tyrannorum humiliabit. Id est, posteros tyrannorum perinde affligat ac gravis aestus palmitem in loco arenoso ac sicco exhaustum incurvat, et flaccidum reddit. Vicina est haec metaphora, quod Christus Iohan. 15 dicit se quidem esse vitem, Apostolos piosque alios palmites, et caelestem patrem suum agricolam: qua metaphora ac similitudine inter alia etiam docuit Dominus, nos perinde nihil sine ipso posse, omniaque ab eo habere, ut palmes nascitur ex vite, alitur ab ea, et omnem fructificandi vim obea percipit, ita ut et esse suum, et omnem bonam [?: ] agendi ab ea sola habeat. Sic et pii tum nascuntur ex Christo, aut ad bona opera conduntur: tum et omnem suam fructificationem soli huic viti debent, antea [?: ] tantum mortui existentes, sed etiam prorsus contrariam vitam agentes.

PALPARE, aliquando significat sensum tactus habere. Psal. 114. Manus habent, et non palpabunt pro, idola sensu tactus destituuntur. Gen. 27 dicitur Isaacum palpasse Iacobum, ut sensu tactus cognosceret, an esse vere pilosus, ut Esau. ubi palpare idem est quod contrectare. Sic et Lucae 24, cum Christus ad Apostolos inquit: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet. Tenebrae palpabiles, Exod. 10 non ideo dicuntur, quia cum in eis oculis uti non possis palpando ac contrectando res cognoscendae sint: sed quia forte de Aegyptiae tenebrae fuerunt ita densa quadam caligine ac nebula condensatae, ut revera tactu deprehendi potuerint. Palpare in meridie, est spirituali quadam [?: m- ] caecitate feriri, ut quae manifestam et conspicuam verritatem vel in dogmatibus, vel etiam in agnoscenda [?: ] ac poenis Dei imminentibus, vel alioqui in rebus agendis cernere nequeat. Deut. 28. Percutiet quoque te Dominus amentia, caecitate et stupore cordis: eris palpans in meridie, sicut palpat caecus in tenebris. Eadem [?: p--sis ] , ac in eadem significatione, est etiam Iob 5, 12, et Isaiae 59. Vide locum Isaiae. nam is prolixe istam palpantem caecitatem depingit.

PALPEBRAE, idem quod oculi significare figurate crebro solent. Psal. 11, Oculi eius vident, palpebrae eius probant filios hominum: idem bis dicit. id est, Deus probe novit et expendit, quam pravi sint filii hominum contra pios. Proverb. 4, Oculi tui ad rectum respiciant et palpebrae tuae dirigant coram te, subintelliges, viam tuam. id est, vide ut summa cura pie vitam tuam insti-tuas. Non dare oculis somnum, et palpebris dormitationem, donec, etc. est, summo studio et attentione aliquid maturare, nec ad verbum plane accipi debet, sed per hoc signum, sedulum ardensque studium [?: intellig- ] Psal. 132. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec invenero locum Domino et tabernacula magnifico Iacob. id est, non conquiescam, donec extruxero templum Domino. Sic Salomon praecipit, ne conquiescamus, donec nos ex [?: -re ] suscepta fideiussione explicemus: iisdem verbis ac locutionibus utens. Palpebrae aurorae, pro radiis [?: -tinis ] . Iob 41, Oculi eius sunt ut palpebrae aurorae. Depingit oculos Leviathan ignitos et fulgentes. Iob 3 Non videat palpebras aurorae nox illa. id est, non habeat finem serenum ac lucidum, exoriente in caelo claro aurora et sole Sic male dicit nocti, in qua natus erat.

PALUS, σκόλοψ . lignum praeacutum: a Paulo de quopiam spirituali calamitate 2. Corinth. 12 usurpatur: [?: ] alii aliter eam vocem vertunt et exponunt, alii stimulum

-- 421 --

817/818 alii surculum. Videtur autem omnino Paulus respexisse ad illud atrox et apud veteres valde usitatum genus supplicii, quo rei palo infigebantur, inserto per posteriora, et emergente per humeros aut scapulas: quo etiam nunc Turcicos plagiarios in finibus Christiani efficere solent: in quo si palus non vulneret cor aut arteriam tracheam, aliquando etiam per biduum aut triduum infixi vivunt. Tale quodpiam dirum supplicium [?: se ] circumgestare Paulus ibi indicat, sive fuerit aliqua prava concupiscentia, sive aliqui terrores ac perturbationes conscientiae, sive quicquid demum eiusmodi triste et acerbum. Neque enim facile est divinare aliquid certius: verisimile tamen est fuisse aliquos veteris Adami improbos motus, quibus Deus Paulum coarguere voluit innatae malitiae, ne putans se adeo sanctum iustumque esse, insolesceret. Paxillus, diminutivum a palo. Saepe fit huius vocis mentio in Sacris literis, cum in propriap, tum et in metaphorica significatione. Proprie autem acceptae duo aut tres primarii sunt usus eius rei. primum, in distendendo tentorio circum quaque pax illi terrae infiguntur, ad quos alligantur funes distendentes tentorium. Inde crebra est mentio paxillorum et [?: funium ] , item paxillorum tabernaculi, in Sacris literis. Secundo iubentur Israelitae Deut. 23, gestare paxillum in baltheo. id est, acuminatum lignum, quo egesta stercora terra obruerent. Postremo paxillus, aut clavus, vel ligneus vel ferreus, infigebatur parieti, ut in eo variae res quotidiano usu necessariae suspenderentur, quo, cum opus eis esset, ad manum haberentur. Sic Isaiae 22, [?: Elia-im ] thesaurarius per metaphoram vocatur paxillus in loco fideli aut firmo a Deo infixus, de quo omnis generis pulchra ac utilia instrumenta suspendenda sint: cuius tamen tandem fractione, id est, morte, omnia illa instrumenta sint casura, et confringenda. Qua metaphora aut similitudine indicatum fuit eius regimen, deposito impio Sobna, salutare regno Iudaico futurum, eiusque interitu magnum damnum venturum, quod tanto gubernatore essent destituti. Zach. 10 praedicuntur ex populo Iudaico prodituri anguli clavi, arcus et exactores, qui sint adversarios debellaturi. ubi per angulos intelligunt summos doctores, quales fuerunt Apostoli: per clavos vero, inferiores doctores, quorum opera ministerioque expungnatus et debellatus est mundus.

PALUS, paludis, nihil admodum obscuri in Sacris literis habet, nisi quod Ierem. 51, ubi modus capiendae Babylonis praedicitur, legitur, Paludes exustae sunt: quia scilicet Cyrus averso paulisper Euphrate in quendam veterem lacum, aut iam neglectam lacunam, per vineum eius arefactum in urbem noctu intravit. Ideo inquit ibi Propheta: Cursor ob viam cursori currit, et nuncius obviat nuncio, ut nunciet regi, quod capta sit civitas eius ab extremitate, et quod vada occupata sint, et exustae paludes, etc. Et mox dicit Deus: Ego arefaciam mare eius, et exiccabo fontem eius. Unde rectius verba Prophetae intelligi queunt, quae a multis male exponuntur. In illa exiccatione aluei proculdubio etiam prophetia Ieremiae contra Babylonem reperta est, quam [?: lubet ] Propheta Seraiam perlegere in Babylone, et alligato lapide in medium Euphratis abiicere, nimirum diligenter involutam, ne laederetur ab aqua. Qua ratione [?: -o ] magis Israelitarum Deus pro vero agnitus est. Est [?: vero ] hic notandum etiam illud, quod Diodorus Siculus in suis Antiquitatibus in eo correspondet Ieremiae, de perfecta eversione eius Babylonis quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis solenne convivium instruxisse. Quinetiam addit Diodorus, fuisse sacrum convivium, seu in honorem deorum celebratum: ut non sit mirum, eos vero ac vivo Deo Israelitarum, tunc Satana suos cultores impellente, maledixisse, et eius vasis abusos, tanquam nimirum victo a suis idolis, ut Daniel refert. Inquit enim Diodorus: Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulum militibus ex sacris, uniumque abunde praebuit, aliaque epulo accommodata. His intentis, Assyrius Arbaces, qui per transfugas hostium in castris negligentiam (ut qui vino ciboque gravati, somno quietique indulgebant) norat, noctu castra hostium expugnavit, atque acie instructi incompositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, etc.

PANIS, לחם lechem, a comedendo aut consumendo dictus, per synecdochen significat omnem cibum. Cui aliquando additur nomen Aquae, aut etiam vini, quemvis potum denotans. Gen. 43. Non poterunt Aegyptii cum Hebraeis comedere panem. id est, cum eis comedere. Sic forte posset de omni cibo intelligi Psalmus 104. Panis fortificat cor hominis. Qui comedebat mecum panem, sustulit contra me calcaneum suum: Io hannis 13. Sic 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant. id est, cibum et potum. Quare mox sequitur, Fecit eis convivium aut prandium magnum: ut facile intelligas, Regem eos variis cibis commode excepisse, iussu Prophetae. Sic Melchisedec esurienti et defatigato militi Abrahae depromit panem ac vinum. Innumera sunt plane huius phraseos exempla, lautum victum significantia. ut 2. Sam. 9 dicit David ad Mephibosech filium Ionathae: Tu comedes panem in mea mensa semper. Et Ierem. 52 cap. dicitur rex Ioiachim comedisse panem semper in mensa regis Evilmerodachi: ubi proculdubio per panem lautissimus victus intelligi debet. Sic et Iob 42, Comederunt panem in domo Iob. de lauto convivio intelligendum est. Aliquando tamen etiam tenuiorem victum vidotur significare: ut cum Isaiae 4, tristi tempore septem mulieres dicunt, Panem nostrum comedemus, et veste nostra induemur, etc. Comedere me facit panem, 2. Sam. 13. id est, porrigit mihi cibum. Aliquando, ut praesertim in oratione Dominica, significat omnia necessaria huic vitae, cum petimus nobis dari panem quotidianum: id est, res omnes quotidianae vitae necessarias. Caeterum vox Quotidianus panis, mox suo loco exponetur. Gen. 3. In sudore vultus tui comedes panem. id est, victitabis. Ratio locutionis huius est in synecdoche exposita, quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac voce utuntur, cum dicunt, Einem das brot fur dem maul weckschneiden: oder, Er kan sein brot wol erwerben: id est, necessaria vitae. Panis per metaphoram significat Christo, spirituale alimentum, Iohan. 6. id est, meritum ac passionem corporis sui, seu iustitiam, ab eo obediendo et patiendo praestitam, quibus perinde alitur anima nostra ac vivificatur, ut corpus pane. Vocat vero ille semet suumque corpus panem caelestem, quia secundum utramque naturam est noster mediator et servator. Comedere autem eum panem, est (exponente

-- 422 --

819/820 ibidem ipsomet Domino) credere in eum, eove fide frui. Panis caelestis, aut angelorum ibidem, vocatur etiam Manna Israelitis olim datum: quia perinde eos aluit, eisve loco panis fuit. Metaphora igitur est. Panis interdum etiam res consumptibilis, aut quae prorsus in nostra potestate est, dicitur. Sic hostes suos Israelitae nominant, Num. 14, quos se facile victuros sperabant: Ne timeamus populum terrae, panis noster sunt. id est, facile vincemus et absumemus eos, perinde ac si essent panis noster. Non est haec metaphora dura, utpote quibus gladius et hostis vastans comedere dicantur lacham לחם et milchama, comestio bellum, quia est omnium rerum consumptio ac vastatio. Esurire panem: pro, caritatem annonae perpeti. Ierem. 42: In qua terra non videbimus bellum, et panem non esuriemus. Venire ad panem: id est, ad mensam, ad sumendum cibum: 1. Sam. 20. Panem mittere super faciem aquarum, Eccles. 11, aliqui de largienda pauperibus eleemosyna, aliqui de maritima negociatione exponunt, quod tales negociatores victum opesque suas mari credant, veluti seminantes eas spe metendi lucri. Panis absconditus: id est, in abscondito ac iniuste paratus. Intelligo de omnibus iniuste partis. Proverb. 8. intelligitur de adulterio. inquit enim ibi adultera: Aquae furtivae dulces sunt, et panis clandestinus. Talis est naturae nostrae perversitas: sicut et Poeta dicit, Venerem gaudere furtis. Sic et mox 20 dicit: Suavis est panis mendacii. Omnia nimirum iniusta nobis magis sapiunt. Panis afflictionis, aliquando significat victum tenuem, aliquando difficulter paratum, aliquando etiam in memoriam afflictionum sumptum. Deut. 16. Septem diebus comedes cum illo infermentato panem afflictionis. pro, renovantem tibi memoriam afflictionum Aegyptiarum. Panis doloris, Psal. 127, Frustra est vobis comedentibus panem doloris. id est, magnis curis, laboribus ac cruciatibus 9 partum: cum laeto animo, hilarique spe, reiecto moerore ac dolore, deberetis a Deo expectare victum, laborantes interea quantum possetis. Panis arctus, pro tenui, aut maligne praebito victu. 1. Reg. 22, pane arcto, et aqua arcta, aut afflictionis, iubet Achab cibari Micham, donec incolumis revertatur. Sic Isaiae 30: Dabit Dominus panem afflictionis, et aquam tribulationis. id est, charitatem corporalis et spiritualis alimenti. Panis Asser de terra pingui, Gen. 49. id est, fruetur fertili solo. Panis aliquando oblationes significat. Numer. 28: Panem in oblationibus meis custodietis: id est, recte ac legitime offeretis. Panis pro anima, id est victima, Oseae 9. Panis eorum pro anima eorum non veniat in domum Dei. id est, sacrificia quae offerunt pro expiatione animae, non erunt grata acceptaque Deo. Malach. 1, Panis Domini vilis. id est, adeps offerendus Domino. Panis facterum, Exod. 25 describitur. Dicitur autem forte ideo panis facierum, quia coram Domino, seu coram facie Domini propositus stabat. ideo eriam Septuaginta et Vulgata verterunt, panes propositionum. Panis hominum. Ezech. 24, significat cibum in luctu ab aliis missum. Vetatur enim ibi Propheta lugere uxorem morituram. Caeterum forma funebris luctus illius gentis ita describitur, quod soliti sint non uti coriaceis calceamentis diebus 30, nudis pedibus efferre et comitari funus: flebantque et lamentabantur, suam miseriam deplorantes, et mortuum celebrantes clara voce. Ostegebant panno lineo, et caput involvebant, praesertim in publicum prodeuntes. Aliquot vero ex praedictis ritibus, etiam in nominato Ezechielis hoc loco notantur. Panem impietatis comedere, Proverb. 4: id est, impie quaesitum: sicut Cicero dicit, qui scelere et maleficio pascuntur. Panis lachrymarum dicitur, quasi lachrymis commixtus: cum tanta est vis calamitatum ut etiam inter edendum flere ac lachrymari eogamur. Psal. 8, Pavisti eos pane lachrymarum, et potasti eos lachrymis copiosis. Panis mendaciorum, significat victum ac commoda fraude quaesita. Proverb. 20, Suavis est panis mendaciorum, sed postea replebitiur os eius lapillis. Sed cap. 23 significat alimentum non [?: -mum ] , vel potius insincero animo traditum. Panis pigritiae, pro victu qui ignavis contingit. Proverb. 31 dicitur de muliere forti, quod panem pigritiae non comedat: id est, non victitet ociosa sine labore, victu ab aliis [?: p--to ] fucorum instar fruens. Panis et aquae baculus, fulcrum, aut sustentaculum: id est, necessaria copia: quia perinde fulciat, hominem victus, sicut scipio. Levit. 26, Dum confregero vobis baculum panis? Sic Ezech. 5. 14. et saepe alias, Deus minatur se ablaturum esse baculum panis et aquae: id est, necessariam copiam aut alimentum. Panem abire de vasis, pro deficere ponitur, 1. Sam. 9. Panem alicui dicere, est, ei victum constituere. 1. Reg. 11. panem dare: Dominus visitavit populum suum, dando ei panem Ruth. 1 id est, copiam et vilitatem frugum, donatis [?: ---gis ] proventibus, eis tribuerat. Frange esurienti panem tuum, Isaiae 59. id est, distribue pauperibus eleemosynas. Panis de caelo: pro, caelesti. Panis vitae: id est, vivificat Iohan. 6. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod progreditur ex ore Dei. id est, non tantum istis usitatis cibis, et aliis commodis ac praesidiis homo sustentatur ac fovetur, etiam in ista corporali vita, ne dum in spirituali: sed potest et solet Deus mirabiliter praeter et contra secundas causas hominem sustentare, etiamsi deberet ei caelitus victum pluere, ut Israelitis Manna et carnes. Panis verus dicitur Christus Iohan. 6. non ratione substantiae, quod sit reipsa verus panis: sed ratione effectus, quia vere ac efficaciter, et ad illam veram perpetuoque perdurantem vitam alat. Sic etiam ibidem aliquanto post dicit, carnem suam vere esse cibum, et sanguinem suum vere esse potum. Panis filiorum, Matth. 15, et Mar. 7, significat panem filiis debitum, convenientem aut necessarium, quo filii alendi essent. Non intelligitis, nec meministis illos quinque panes, et septem panes: id est, illius satiationis tot milium hominum, paucis panibus factae? Rem, pro adiuncta actione ponit. Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est: et poculum quod benedicimus, nonne participatio sanguinis Christi est? Ubi, panis quem frangimus, et poculum cui benedicimus, idem prorsus valet, ac panis fractio seu esus, et poculi haustio. Eam igitur dici esse participationem, aut comestionem et haustionem corporis et sanguinis Domini. Argumentatur enim [?: ] ab ipsis elementis per se, sed a sumptione illorum: sicut mox dicit, Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Panem in regno Dei comedere, est, aeterna vita frui: Luc. 14, Beatus qui comedit panem in regno Dei.

PARABOLAE voce multum utitur Novum testamentum, et etiam Vulgata versio in veteri. Dicetur autem de voce Proverbii, Parabolae, Allegoriae, Aenigmatis, et [?: --narum ] , in Generalibus Regulis. Hîc tantum hoc breviter observetur, quod significat, sententiam aut doctrinam similitudine aliqua aliarum rerum vestitam ac propositi [?: ] παραβάλλειν , significat duas diversas res simul collocare, aut conferre: Ideo Cicero recte vertit παραβολὴν , collationem. Hebraicum quoque משל masal, significat similitudinem. Tametsi etiam dominari interdum notet, ut possit videri indicare dominantem sententiam, κυρίαν γνωμὴν , celebre et quasi authenticum dictum, aut vitae regulam. Non raro tamen etiam significat haec vox tum celebrem, tum et obscuram aliquam sententiam, tum denique aliquam gravem aut magni momenti orationem. Sententiosa dicta ac praecepta Salomonis. Parabolae משל Misle dicuntur, quae crebro vel similia vel dissimilia eis addita sunt. De gravi ac serio sermone haec exempla accipi possunt Iob 22. Addidit Iob assumere parabolam suam. id est, serium

-- 423 --

821/822 sermonem, et de magni momenti rebus. Sic Num. 23 et 24, Balaam dicitur assumpsisse parabolam suam: id est, magni momenti sermonem, et divinam prophetiam de rebus venturis longe maximis. Isaiae 14. Quomodo cessavit exactor, et cessavit aurum tributarium. ubi illam piorum laetam cantionem, beneficii divini celebrationem, et contra impios insultationem vocat Propheta parabolam. Eodem modo de gravissima doctrina accipitur. Psal. 49, Inclinabo ad parabolam aurem meam, Aperiam in cithara aenigma meum. id est, proponam longe gravissimam doctrinam, quam et ipse simulaudiam, seu erudiendi causa non alios tantum, sed et memetipsum. Sic recte de gravi doctrina et mirabilibus vetustatis divinae providentiae historiis accipi potest, quod Psal. 77 dicitur: Aperiam in parabolis os meum, et eloquar aenigmata antiqua. ubi tamen nihil parabolicum aut aenigmaticum est. Significat et gravem lamentationem, aut querelam. ut Mich. 2. In die illa assumet lamentator super vos parabolam, et lamentabitur lamentum lamentatione dicendo. In parabolam esse, dari aut [?: ] , est, fieri fabulam vulgi, ab omnibus derideri, et variis dicteriis exagitari. Ierem. 24: Dabo eos in [?: m-lum ] et omnibus regnis terrae in opprobrium, in parabolam, in fabulam et maledictionem in omnibus locis, ad quae expulero eos. pro, omnes eos deridebunt, subsannabunt, dicteriis ac scommatibus exagitabunt, et denique eorum calamitates in maledictionibus aut devotionibus usurpabunt, imprecantes aliquibus malum. Sic esse in parabolam et fabulam dicitur Deuter. 28, et 1. Reg. 9. Iob quoque de semetipso inquit cap. 27, Statuit me in parabolam populorum. id est, effecit me fabulam vulgi, ut omnes me falsis et acerbis dicteriis proscindant et lacerent. Idem valet haec vox et locutio Habac. 2. Non' ne omnes isti parabolam sument super eum, et sermonem aenigmaticum? id est, omnes ei insultabunt. Parabolizantes, dicuntur interdum autores parabolarum, qui eas invulgant, aut eis etiam delectantur: Num. 21. Ezech. 16. Sic Ezech. 18 capite Iudaei appellantur parabolizantes, quod multum illam parabolam iactabant, Deum iniustitiae accusantes: Patres comederunt vuas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt. Parabolice [?: lo-- ] , aliquando etiam obscure loqui significat. Ezech 20. An' non parabolice loquitur parabolas iste? id est, obscure et in parabolis loquitur. Ezech. 24 praecipit Deus Prophetae, inquiens: Paraboliza, aut utere sermone parabolico ad domum rebellionis. quod et facit, mox proposita similitudine ollae, carnium in eam congestarum, et ignis succensi. quibus Ierosolymae obsidionem depingit. Sicut spina in manu ebrii, ita parabola in ore stulti Prov. 26. id est, sicut ebrius gestans spinas, aut se aut alios laedit: ita stultus graves sententias aut dogmata eloquens aut tractans, sibi aut aliis obest, temere de maximis rebus pronunciando. In novo Testamento saepe utuntur hac voce Evangelistae, ac significat eis illas Christi similitudines, ubi sub sermone qui alias res pingere ac exprimere videtur, alia significantur ac docentur. Ab arbore fici discite parabolam, Matth. 24. id est, sumite picturam aut similitudinem spiritualis doctrinae de adventu iudicii et extremae diei. Hebrae. 11: Unde eum etiam in parabola recepit. id est, ex quibus mortuis, veluti specie ac similitudine quadam resurrectionis, eum recepit. Quasi dicat: Speciem quandam mortis Isaacus repraesentavit, cum fuit colligatus, et [?: ----m ] mactandus. Sic etiam speciem resurrectionis exhibuit, dum ex tam praesenti morte, praeter omnem spem, ac plane mirabiliter ad vitam revocatur. Periculum fuit imago mortis, et liberatio resurrectionis.

PARACLETUS, παράκλητος , idem plane est quod advocatus. Venit autem tum Latinae tum Graecae vocis etymologia ex eodem fonte, quia periclitantes in difficilioribus iudiciis accersunt, corrogant aut advocant patronos, qui sibi adsistant in iudicio. Nam et verbum Graecum παρακαλεῖν crebro significat accersere, adiungere, et quasi ad se vocare alium. Spiritus sanctus igitur a Christo Iohan. 14. 15 et 16 dicitur παράκλητος seu advocatus. Sunt vero officia advocati, clientem instruere quid eum facere oporteat, consolari seu animare, exhortari, et denique pro eo erga iudicem loqui ac intercedere. Sic et Spiritus sanctus nos docet, ducens in omnem veritatem: consolatur nos testimonium praebens, quôd filii Dei simus, eumque propitium habeamus: hortatur ac excitat nos, ne frigeamus, et ignavi simus in studio verae pietatis, rebusque recte agendis: ac denique intercedit pro nobis gemitibus inenarrabilibus, clamans assidue Abba pater. Dicitur et Christus ipse Paracletus, Iohan. 14: Rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis. Christus paracletus est, quia sua morte acquirit vitam, et tollit mortem: at Spiritus sanctus nobis Christi beneficia indicat et applicat, nosque regenerat. Sic 1. Iohan. 2, Habemus advocatum apud patrem. Ob eadem ista beneficia dicitur advocatus: praesertim autem, quod perpetuo apud patrem pro nobis intercedit.

PARADISUS, Graecis quemvis hortum cultiorem et amoeniorem significat. Xenophon dicit esse vocem Persicam. In Hebraeo valde rara est. Ideo cum Gen. 2 et 3 fiat mentio horti in Eden a Deo plantati, ut hominis sedes habitatioque esset: Septuaginta hortum illum voce Paradisi expresserunt, quia ille locus et vocatus est hortus, et fuit perinde reliqua terra cultior, sicut [?: am- ] nissimi voluptuariique horti reliqua terra cultiores sunt. Sic et postea Gen. 13 dicitur vallis Sodomae fuisse amoena et irrigua, sicut hortus Dei, aut paradisus Dei. Eodem vocabulo hortum Dei verterunt etiam Ezech. 28, et 31. Usus est hoc vocabulo Paradisi etiam liber qui vocatur Ecclesiasticus. Reperitur nihilominus haec vox etiam in Hebraeo textu. nam Eccles. cap. 2 inquit: Feci mihi hortos et paradisos, et plantavi in eis arbores omnigeni fructus. Ubi simul indicatur, paradisum esse locum consitum amoenissimis herbis, et arboribus fructiferis. Porro in Novo testamento translata est haec vox a Luca et Paulo ad illam beatam Dei et piorum sedem. nam Lucae 23 Christus dicit ad latronem dextrum, Hodie mecum eris in paradiso: id est, regno caelesti, et summa illa beatitudine. Paulus quoque eundem locum ac statum notasse hac voce videtur, cum 2. Corinth. 12 dicit se raptum fuisse in paradisum, usque in tertium caelum, ad Deum, ut ibi de Evangelio Christi et mysteriis Dei institueretur, seque ibi audivisse multa arcana et ineffabilia. Apoc. 2 dicitur, Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso: ubi idem ea vox valere videtur. pollicetur enim vincenti aeternam felicitatem. Porro ubi sit, fueritque Paradisus illa terrena, varie a Scriptoribus disputatur: quam controversiam definire, nec instituti, nec virium nostrarum est, praesertim cum constet per diluvium totius orbis terrarum faciem mutatam, atque adeo corruptam et perversam esse. Dictum tamen aliquid de eo est in voce Nili.

PARARE, קון Cun, aut קונן Conen Hebraice, significat singulari quadam diligentia, ordine ac ornatu disponere et fabricare. Psalm. 8, Lunam et stellas quas praeparasti. id est, magna firmitate ac elegantia [?: operi- ] fabricasti. Isaiae 2, et Mich. 4 est, quod in novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium: id est, Ecclesia et ministerium verbi ac vera religio erit solide constabilita, et divinitus ordinata, contra quam portae inferorum non poterunt praevalere. Psal. 9: Dominus paravit in iudicio thronum suum: id est, constabilivit. Psal. 112 legitur de pio: Praeparatum est cor eius fidens in Domino. id est, certa fide ac fiducia

-- 424 --

823/824 constabilitum: ut ex toto eo Psalmo apparet. Sed de hac locutione alias, in prima parte Libelli de Fide egi. Eandem praeparationem et promptitudinem cordis Psalmo quinquagesimoseptimo celebrat, et Psalmo quinquagesimoprimo David sibi a Deo precatur, inquiens: Spiritum firmum innova in visceribus meis. Paratus ad lapsum, Iob duodecimo: id est, pronus in ruinam. Baptista Matth. 3, iubens parare viam Domino, praecipit amoveri duo ingentia obstacula Christi, eiusque gratiae, nempe desperationem misericordiae Dei, et securitatem aut fiduciam propriae iustitiae: ideo accusat omnem humanam iustitiam, ut rem evanidam, florique similem: duo haec obstacula innuens per vallium elevationem, quae est, desperationis amotio, et montium depressionem, quae securitatem ac tumidam arrogantiam de propria iustitia significat. Perinde ergo Baptista praedicans poenitentiam, curat praeparari Messiae spiritualem viam in cordibus: sicut terrenis regibus sui praecursores, terrenas aut externas vias muniri, complanarique, atque adeo exornari, et necessariis quoque instrui festinanter praecipiunt. Sic et Parare populum Domino dicitur Lucae 1. Regnum caelorum aliquibus paratum esse a patre caelesti dicitur: id est, ordinatum, constitutum. Matthaei vigesimo et 25. Vide et infra PRAEPARARE.

PARASCEVE, infra ante PASCHA reperies.

PARCERE ori, Iob 7, est parce, leniter, breviter ac modeste loqui. Parcere virgae, Proverb. 24, est non castigare castigandum filium, aut alium. Sic Germani, Schon der rutten nicht De quo in Universalibus Regulis. Ab insolentiis aut superbis parce servo tuo, Psalm. 19. id est, parcens custodi me sive a talibus peccatis, sive a talibus persequutoribus. Animae alicuius non parcere, est eum tradere in exitium, Psalmo 78. Animae eorum non pepercit a morte. id est, pesti dedit, sicut mox sequitur. Parcere oculum alicui, aut super aliqua re, valde crebra phrasis est, quam supra in voce OCULI exposui. Genesis 45, Non parcat oculus supellectili vestrae. id est, ne curetis, si omnia non potestis asportare vobiscum, cum hic sitis satis opulentiae et omnium necessariorum reperturi. Peperci secundum verbum tuum, Num. 14. id est, condonavi peccata sicut petiisti.

PARDUS, in Scriptura nomine velocitatis et feritatis celebratur. Hab. 1, Velociores sunt pardis equi eius. De crudelitate eius habetur Oseae 13. Fui itaque eis tanquam leo, sicut pardus iuxta viam tritam. id est, perinde saevio in eos, sicut istae truculentissimae ferae.

PARENS uterque, et pater et mater, dicitur. Catachrestice autem, vel etiam synecdochice, parentes aut patres vocantur etiam avi, abavi, et omnes in universum maiores: quin et quicunque habent aliquod regimen, aut superioritatem supra nos, ut magistratus, doctores, et similes. Sic proculdubio accipienda est vox Parentum in 4 Decalogi praecepto, de qua catachresi in voce Filius dictum est, et paulo post in vocabulo Patris denuo dicetur.

PAREO, significat usitate obedio. Nonnun quam in Vulgata versione idem valet quod compareo, aut appareo. Matthaei 23, Monumenta foris parent hominibus speciosa: pro, videntur. Sic ibidem: Paretis hominibus iusti. 1. Reg. 17, Homo enim videt ea quae parent: id est, quae foris cernuntur. Matthaei 24, Parebit signum filii hominis: pro, conspicietur, apparebit. Verum Iacobi 4 usurpatur pro durare: Quid est vita vestra, nisi vapor ad modicum parens. id est, perdurans, existens, conspecta. Porro 1. Pet. 4 usurpatur pro quadam apparitione aut comparitione, cum vigore et bono statu coniuncta: Si iustus vix servatur, impius ubi parebit? id est, quomodo usquam salvus ac incolumis consistere aut existere poterit.

PARIES triplicem potissimûm metaphoram, aut etiam similitudinem praestat. Alias enim paries dealbatus, sicut et sepulchrum dealbatum, significat hypocritam, et praesertim falsum doctorem: potissimum, si se [?: ] tulo functionis suae iactet, qui foris videtur specie, sanctitate, titulis ac dignitate fulgere: cum intus sit [?: ple- ] spurcicia, errorum, ac impietatis, aut etiam lupus rapax. Sic usurpat hanc vocem Paulus contra impium Pontificem, Actorum 23 inquiens: Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, paries ruinosus dicitur de impiis, qui perin de transeuntium exitio, praesertim si quis ea innitatur, insidiantur. Psal. 62: Quousque insidiabimini hominibus, interficere conamini sicut paries inclinatus, et maceries impulsa? Tertio, parietem ruinosum linire, est, tum falsam doctrinam ac religionem inanibus sophismatibus ac coloribus pingere, et veluti fulcire conari: tum etiam homines imminente eis horribili Dei ira ac poenis, humanis figmentis consolari et securos reddere, persuadendo illis adesse favorem Dei ac pacem, cum adsit ira et poena, veluti ignis quidem consumens. Haec similitudo admodum prolixe Ezech. 13 tractatur et explicatur. vide totum illud Caput. Parietis artifices, 2. Sam. 2 vocantur latomi, et [?: fabri- ] rii. Parietes cordis, vocantur Hieremiae quarto praecordia, quin et latera ipsa, in quibus sub hypochondriis in magno moerore dolor sentitur, inquit enim Propheta de suo dolore in maxima calamitate populi: Ventrem meum doleo, et parietes cordis mei. Mingens ad parietem, est canis: de qua voce supra. Sic enim illi solent ad parietem, aut arborem, aut aliud aliquid elevatum proiicere urinam. Parietem nudabit clypeus: id est, clypei de pariete ad bellum rapientur, quod supra in voce NUDITATIS exposui. Spiritus tyrannorum sicut turbe deiiciens parietem, Isaiae 25: id est, furor [?: persecuto- ] tam valide ac furenter incumbit in exitium miserori, sicut violentissimus turbo, qui solet parietes, atque adeo ipsas etiam domos super homines evertere: sed tu Domine nos contra talem furorem defendis. Patietis septum, quo gentiles a Iudaeis separabantur, ac inter eos perpetuum dissidium fovebatur, dicitur Christus [?: ] passione amovisse, Ephes. 2. Quod quid sit, ibi mox explicatur: nempe ceremonialem et iudicialem legem Iudaeorum, per passionem eius antiquatam esse.

PARIO, alias obscuras locutiones efficit propia, alias figurata significatione. Prius de orientibus expropria significatione dicemus. In dolore paries filios, Gennesis tertio, significat omnes illas molestias conceptionis, gestationis, lactationis et educationis liberorum. Si hac nocte concepero et peperero filios, Ruth. 1. pro, si nunc statim nasceretur mihi filius, qui vos pro fratre, uti moris legisque est, ducere deberet, tamen nimis longum vobis foret expectare eius maturitatem. Donec sterilis peperit septem, et multos habens filios infirmata est: 1. Sam. 2: id est, donec Deo benedicente [?: ] rilis facta est valde fructifera: et contra, quae abundabat prole orbata est. Cerva in agro peperit et [?: des- ] Ierem. 14. id est, tanta erit siccitas et terra [?: nasce- ] inopia, ut cerva pariens prae fame neglectura sit [?: ] suum. Iam cogita, quis erit hominum status in tanta [?: ] ctus inopia? Caecus et claudus, praegnans et [?: pue-p- ] simul erunt, Hierem. 31. id est, varia et promiscua turba ex gentilibus convertetur. Per metaphoram porro non paucos Hebraismos efficit. Proverb. 27, Nescis quid ventura pariat dies. Filii venerunt usque ad matricem, et non adest vis pariendi: 2. Regum 19. Isaiae 37. pro, res adducta est in summum discrimen, nec cernimus ullum tantorum malorum exitum perinde ergo in media calamitate haeremus, ac si parturiens in ipso iam momento edendi foetus omnibus viribus destituatur, ubi maxime eam conari oporteret. Parere ventum, est nihil

-- 425 --

825/826 parere, nihil efficere aut proficere maximo conatu ac labore Isaiae 26: Concepimus, doluimus (sicut parturientes) sicut si peperissemus ventum, salutes non fecimus. pro, maximam calamitatem crucemque sustinemus, neque quicquam efficimus, proficimus, aut ex hisce miseriis evadimus, licet gravissime laboremus ac sudemus. Concipietis quisquilias, parietis stipulam, spiritus vester absumet vos: Isaiae 33. id est, inanes spes expugnandae Hierosolymae concipitis, et tamen nihil efficietis: sed ista ipsa consilia ac furor vester, quo contra Hierosolymam concitati estis, perdet vos. Concipiunt laborem, et pariunt vanitatem: Isaiae 59, Psalmo septimo, Iob 15.. Utraque vox significat tum culpam, tum poenam. Labor enim alias active, conatum malorum in aliorum miserias directum significat: alias laboriosum ac difficilem, passive. Sic et vanitas alias rem nullius momenti notat, alias ipsam iniquitatem: sicut et Latinis vanitas utrunque notat. Potest ergo sensus esse: Maximo ac laboriosissimo conatu nihil proficient, irritus erit eorum conatus, vel nil nisi malum ac peccatum patrant: vel denique impiis consiliis conatibusque noxia et prava opera efficiunt. Cupiditas concipiens parit peccatum: Iacob. 1. id est, pravi affectus ac veluti perpetui aestus originalis malitiae, concipientes aliquam pravam cogitationem ac consilium, tandem patrant pessimum externum opus. Priusquam pariat decretum, Zoph. 2. id est, priusquam Deus incipiat sententiam suam contra vos exequi: seu, ut alibi inquit, priusquam exarserit ira eius. Parere, pro spirituali filiorum seu fidelium partu accipitur. Isaiae sexagesimosexto: Antequam parturiat, peperit: et antequam ei veniat dolor, enixa est masculum. Quis audivit tale, et quis vidit huic simile? Nunquid corripietur terra die uno, aut nascetur gens vice una? Parturientis dolores et angustiae, valde crebro leguntur in Sacris literis: quibus summi et acerbissimi dolores ac moerores, calamitatesque notantur. Hieremias capite trigesimo quaerit, an etiam pariant viri? Quod si non pariunt, inquit, quare habent tristem speciem parturientium? id est, tristes sunt, dolent, gemunt, exclamant, etc. Hac eadem metaphora etiam Paulus Rom. 8 utitur, cum dicit, totam rerum naturam ingemiscere et parturire: id est, maximo cum dolore ac molestia expectare liberationem, parturientis instar. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis. id est, quos maximo dolore ac solicitudine conor in viam reducere. Vide et infra in voce Praegnans.

PARS, in Sacris literis non paucas obscuras significationes habet. Significat vero crebro, non minorem quantitatem de maiori sumptam, ut respondeat toti, ficut apud Mathematicos, et etiam in communi sermone: ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione primo loco dicemus, habet enim et alias plures. Divino mandato olim accidit, ut terra Chananaea divideretur in tribus et familias Israeliticas. Inde coepit unusquisque sua bona, aut etiam mala, vocare suam partem. forte et Spiritus sanctus huius locutionis autor est: quia Deus ille longe maximus paterfamiliâs, unicuique distribuit mala ac bona, ut ei videtur, aut etiam ut unusquisque [?: me--- ] est. Genes. 14 dicit Abraham ad regem Sodomae, Se nolle quicquam de recepta praeda accipere: tantum socii sui Aner, Eschol et Mambre accipiant partem suam: id est, portionem sibi debitam. Ad praedictam divinam distributionem respicit et Abraham, cum ad divitem Epulonem Lucae 16 dicit, Memento quod acceperis bona tua in vita tua, et Lazarus mala, quasi dicat, tuam partem aut portionem. In hac significatione dicitur Deus pars aut portio Ecclesiae, seu populi sui: et vicissim pius populus, dicitur Dei pars aut sors. Sicut superius diximus de voce Clerus. Nam plerunque impii nihil hic relinquunt piis, nisi Deum: alia omnia sibi rapientes. Prioris exemplum est Psalmo 16: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. et Psalmo 73, Portio mea Dominus in aeternum. id est, omne bonum ac commodum, omnisque felicitas mea ex solo Deo meo pendet: ille est meus unicus thesaurus, et fons omnis boni. Thren. 3: Portio mea Deus, dixit anima mea: ideo sperabo in eum. Sic Psal. 142, Tu Deus es portio mea in terra viventium. id est, in altera demum vita expecto meam felicitatem. Exemplum posterioris est, quod Moyses dicit Deuter. 32. Nam portio Domini est populus eius, et funiculus haereditatis eius est Iacob. id est, solus hic populus vere colit, invocat et glorificat Deum. reliquae gentes colunt et glorificant diabolum. Portio aut pars Dei interdum ea praemia dicuntur, quae pii a Deo expectant: Iob 31. Quae enim portio Dei desuper, et quae haereditas Dei de excelsis? pro, [?: quae- ] nam merces obvenisset mihi, vel manet eos qui talia agunt? Aliquando simpliciter portio populi sancti, significat Deum, aut regnum eius, etiamsi nomen Dei non adiiciatur. Hierem: cap. 10, ubi dixisset quam vani et nihili sint dii gentium, subiecit: Non ut isti pars Iacob est. id est, Deus Israelis non est ita inane nomen. Quare mox sequitur: Sed est creator omnium, et Israel est virga haereditatis eius, cuius nomen est Dominus exercituum. Eadem prorsus verba sunt etiam cap. 51. Significat igitur nonnunquam pars Iacobi, Israelis, aut populi Dei, prorsus idem quod verus ac creator Deus. Contra, impiorum portio, idola et loca idololatriarum dicuntur: Isaiae 57. In politioribus lapidibus vallis pars tua, illi sunt sors tua. Nam fudisti eis libamen, et obtulisti hostias. Sic et in bonam partem dicitur Psal. 119, Portio mea Domine, dixi, custodire legem tuam. Pars impiorum, dicuntur variae poenae et castigationes temporariae et aeternae: Iob 2 et 27, Haec est pars hominis impii. id est, haesunt poenae. Psal. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis impiorum: id est hisce praemiis Deus eos ornat et honorat. Sic Deus Hieremiae 13 dicit ad Iudaeos: Haec sors tua, et pars mensurae tuae est a me, dicit Dominus. Isaiae 17. Haec est pars praedantium nos, et sors diripientium nos. id est, sic illi castigabuntur a Deo. Sic et Demosthenes dicit, in communibus omnium gentium calamitatibus, etiam Atheniensibus suum ἐπιβάλλον μέρος , id est ratam, aut convenientem illis portionem contigisse. utiturque eodem vocabulo, quo perditus filius, suam portionem haereditatis poscens. Verba eius sunt haec: τὸ δὲ προσκροῦσαι, καὶ μὴ πανθ' ὡς ἠβουλόμεθα ἡμῖν συμβῆναι, τῆς τῶν ἄλλων ἀνθρώπων τύχης τὸ ἐπιβάλλον ἐφ' ἡμᾶς μέρος μετειληφέναι νομίζω τὴν πόλιν . Partem alicuius esse in aliqua re, est, eum illa potiri ac frui, sive bona sive mala sit. Ios. 22. Dicent cras filii vestri filiis nostris, Non est vobis pars in Iehova. pro, Iehova, eiusque religio, providentia ac beneficia, nihil ad vos pertinent. 2. Sam. 20, Non est nobis pars in Davide: id est, nihil ad nos David, eiusue imperium. Act. 8, Non est tibi pars, neque sors in verbo hoc. id est, Simon mage nihil ad te Evangelium et regnum caelorum pertinet, cum tuum cor non sit rectum coram Domino. Apoc. 20. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in hoc non habebit potestatem mors secunda. Et mox sequenti: Pars eorum erit in stagno. id est, felix ille, qui in hac vita liberabitur morte spirituali per redemptorem Christum. Psalm. 141, Pars mea in terra viventium. Similis illa phrasis Latina est, Apud aliquem in aliqua parte haerere. Partem alicui, aut alicuius esse cum aliquo, est, eadem sorte ac conditione frui, sive bona sive mala, aut alioqui eis esse coniunctionem et

-- 426 --

827/828 societatem. Dan. 4, Pars eius erit cum feris. Matth. 24. et Lucae 12, Partem eius ponet cum hypocritis aut infidelibus: id est, perinde eum tractabit ut hypocritam et infidelem. Sic et Paulus loquitur Coloss. 1. Gratias agimus Deo patri, qui vos idoneos fecit ad partem sortis sanctorum in luce: id est, qui effecit ut sitis in eadem sorte, conditione ac felicitate cum aliis sanctis. Iohan. 13. Si non lavero pedes tuos, non habebis partem mecum in caelo. id est, carebis ea felicitate, qua ego cum aliis piis fruar illic. Coniunctionem porro in hisce exemplis denotat: 2. Cor. 6, Quae pars fideli cum infideli? pro, quid habent commune? quam coniunctionem aut similitudinem? Psal. 50, Partem tuam cum adulteris habes. Pars aliquando regionem aut loca significat. Sic saepe in Evangelistis dicitur Dominus ambulasse et docuisse in partibus Galilaeae, aut Tyri et Sidonis Paulus quoque Ephes. 4 dicit, Christum descendisse ad infimas partes terrae. Sic et Cic. lib. 3 ad Atticum, partes pro regione usurpat. Pars aliquando extremitatem notat. Iosuae 3 Cum fueritis ingressi partem aquae Iordanis. id est, extremitatem. Deut. 34, Usque ad australem partem. id est, extremitatem. Pars interdum latus significat: ut Exod 32, Tabulae erant scriptae ex utraque parte. Et Apoc. 1 et 2, Gladius ex utraque parte acutus, Sic et 22, Ex utraque parte fluminis. i. latere. Ezech. 1. Pennas in 4 partes habebat. Venire in parte haereditatis: Iosuae 13. id est, partem capere. Partes vulpium erunt. Psal. 63. id est, illis cedent in partem: pro, insepulti erunt, eoque a lupis et vulpibus denorabuntur. Sic ferme vulgari sermone, idque propemodum proverbialiter dicitur, Er wirdt dem hencker, oder den raben zu teil, Das verirrete schaff wird den wolfen zu teil. Partem sicuti partem comedent, Deut. 18. pro, legitimam partem, aut sicut caeteri quibus iusta pars debetur. Pars contingens, quadrans, conveniens aut debita alicui, seu rata portio eius, μέρος ἐπιβάλλον . Sic filius perditus dicit Lucae 16, Pater da mihi partem haereditatis. scilicet ad me spectantem, seu quantum mihi convenit aut debetur, legibusque definitum est, quantam portionem rerum suarum cogatur pater moriens relinquere filiis singulis, nisi iustam exhaeredandi eos causam habeat: quod si non faciat, testamentum non valere. Iurisprudentes vocant legitimam. At ille a vivo exigit, ac videtur simpliciter postulasse, quanta sibi conveniret, si pater sine testamento obiisset. Ex superioribus exemplis licet animadvertere, partem interdum quasi in se continere τὸ ἐπιβάλλον : id est, legitimam, convenientem aut iustam portionem. Psal. 17, A` viris de mundo, quorum pars est in hac vita. id est, qui tantum in hac vita suam felicitatem quaerunt, quibusque Deus in hac vita suum quasi demensum donat. Sic Abrahamus dicit ad divitem: Memento fili, quod acceperis bona tua in vita tua. id est, tuam portionem felicitatis.

PARTICIPO, modo partem accipio, aut fruor: modo, partem do. neque tamen semper participare idem valet, quod etymologia eius sonare videtur: id est, partem alicuius rei capio: sed simpliciter, percipio, potior et fruor aliqua re. Particeps nonnunquam idem quod socius, aut coniunctus aliquibus aliis, aut hominibus aut rebus. Psal. 119, Particeps ego sum omnium timentium te. Deus te oleo laeticiae unxit prae participibus tuis. Aliquando is dicitur, qui quapiam re potitur ac fruitur. 1. Cor. 9, Ut particeps Evangelii fiam.

PARASCEVE est (interprete Marco cap. 15) τὸ προσάββατον , dies praecedens Sabbatum: id est, dies Veneris, praesertim autem dies proxime praecedens Paschatis festum: ea nempe dies, cuius vespere incipiebant solennitatem festorum paschalium, et agnum paschalem comedebant. Dicta vero est Parasceve vocabulo Graeco, a praeparatione, eo quod diligeter se praeparabant ad tam solennem et sacrosanctam celebritatem, ante omnia diligentissime expurgantes et eliminantes omne fermentum, sicut eis Deus severissime praeceperat: et ex Christo ipso Apostoli quaerunt, ubi sibi velit praeparari Pascha. de hoc parasceve inquit Iohan. 19. Erat autem parasceve Paschae, hora circiter nona. Alias Parasceve ponitur pro ipso die Veneris, quo se ad Sabbathum recte celebrandum praeparabant: sed altera acceptio est celebrior.

PARVUS, et PARVULUS: infra post vocem PUER.

PASCHA פסח Hebraica vox, proprie transitum, praeteritionem, aut transilitionem significat: sed improprie plura habet significata. Primum enim significat ipsum angeli Dei transitum, aut transilitionem, qui interficiendo Aegyptiorum primogenita, transilivit, seu non adiit nec attigit domos Iudaeorum, ipsosque Iudaeos. Sic Exo. 12 usurpatur. Secundo, significat ipsum agnem paschalem, tunc et postea in memoriam tanti beneficii Dei mactatum et comesum. Tertio, illos dies festus, praesertim primum. Quarto, totam illam [?: celebrit-- ] et observatione. Postremo, Paulus etiam pro ipso Christo usurpat, qui per illum paschalem agnum significabatur. Caeterum ipsum verbum transiliendi omnino singularem quandam vim non tantum parcendi, sed et servandi habet. Isaiae 31, Sicut aves volantes proteget Dominus super Hierusalem, protegendo et liberando, transiliendo et servando. Non ergo simpliciter [?: transire-- ] transitus hac voce significatur: sed etiam benigna quaedam parsio, vel potius conservatio. Totius vero huius [?: ] forma et origo, ratioque institutionis, potissimum [?: ] Exodi describitur: ubi etiam exempla trium primarem significationum reperies. Quarta significatio, cum ipsam celebritatem totius actionis indicat, reperitur 2 Reg 23. ubi dicitur tale pascha esse a Iosia 18 anno sui regni colebratum, quale non fuerit celebratum inde a Iudicibus, et tempore praecedentium Regum. Porro, quintam significationem usurpat Paulus 1 Cor. 5 inquiens. Pascha nostrum immolatus est Christus. id est, verus ille Dei agnus, aversionem culpae et poenae a populo Dei efficiens, qui per Iudaicum illum paschalem agnum fuit significatus. Occidere, sacrificare, parare et comedere, pasches, de agno dicitur. Fieri pascha, et, Apud te facio pascha cum discipulis meis, Matth 26, ipsam celebritatem aut observationem totius ritus notat. Immolare pascha, Mar. 14, de agno intelligitur. Erat pascha, et azymorum dies, Mar. 14. In die solenni paschae, Lucae 2. Appropinquabat festum azymorum, quod dicitur Pascha, Lucae 22. ubiipsum festum paschatos etiam azymorum dicitur, quia eo tempore cogebantur comedere azyma, id est, pacem infermentatum. Christus comedit agnum paschalem pridie quam Iudaei: hoc colligunt esse factum [?: qui-- ] hebdomadae die, quam vulgo nunc vocamus diem Iovis: quia sequentem vocat Marcus παρασκευὴν τὴν προσάββατον , hoc est, diem praecedentem Sabbatum, quam [?: ] vulgo vocamus diem Veneris. Ratio ea fuit: quia [?: ] daei ob quandam traditionem maiorum nolebant [?: ] lebrare primam et celeberrimam diem paschalis sed die Veneris, ne eis duo longe maxime sacrosancta [?: ] sta continuarentur, quibus illis nephas esset vel mortuos sepelire, vel recentes cibos parare. Nam [?: vespe-- ] quo edebatur pascha, una cum nocte ad sequentem [?: ] pertinebat. Quare esus agni paschalis factus die Iovis a Christo, sequentem, hoc est Veneris diem faciebat colebrem. Christus igitur secundum praescriptum Dei celebravit pascha vespere incipientis diei 15 Lunae: [?: ] vero, ob supra indicatam traditionem, celebrarunt initio 16. ut eis paschalis et Sabbati celebritas una die per ageretur. vide Monsterum super Matthaeum Hebraicum. Tempora etiam paschalia considerentur. [?: P- ] mum Pascha in exitu Israelitarum ex Aegypto [?: ]

-- 427 --

829/830 [?: -utum ] est anno ab initio mundi 2453. A primo typicoque paschate instituto, seu ab exitu Israelitarum ex Aegypto usque verum Pascha nostrum, nempe usque ad passionem Christi agni pro nobis immolati 1542. Porro a primo paschate usque ad Pascha anni a nato Christo 1571 praeterierunt anni 3080. a conditione mundi iam numerantur anni 5533.

PASCERE verbum, praeter propriam significationem, habet etiam figuratas aliquot, potissimum autem metaphoricas. Primum enim hoc verbum transfertur ad regimen politicum: ut 2 Sam. 5. Dominus dixit ad te, Tu pasces populum meum Israel, Et tu eris dux super eum. Idem habetur et 1 Paral. 11. Sic et 2 Sam. 7, Iudicibus praecepi pascere populum meum Israel. Psal. 78, David depost foetantes adduxit, ut pasceret Iacob populam suum. Deinde ad Ecclesiasticum munus, curamque docendae Ecclesiae transfertur, quae gregi et pastoribus, ut suprâ in voce OVIS dixi, confertur. Hac metaphora plurimum passim Scriptura utitur, praesertim autem Ezech. 34 aliquoties inculcatur haec significatio: ubi Deus accusat sacerdotes, quod non pascant gregem suum ut deberent, sed tantum semetipsos saginent: polliceturque se velle gregem suum pascere. Sic Petrus 1 cap. 5 inquit: Pastores, precor, pascite gregem quipenes vos est, curam illius agentes etc. Hinc Pastores dicuntur: de qua voce paulo post. Hierem. 3. Daboque vobis pastores iuxta cor meum, qui vos pascant scientia et intelligentia. Pascere etiam castigare significat. Psa. 2, Pasces eos virga ferrea. i. punies, perdes. Pascere non raro perdere ac consumere indicat, quia pecora pascentia herbam, absumunt eam. Nam et Hebraei, sicut et Latini, dicunt, Animal pascit herbam. i. comedit. Mich. 5, Excitabimus contra Assur septem pastores, qui pascent terram eius gladio et terram Nembrotensibus. Sic Psal. 49. Sicut oves ad infernum seu exitium tendunt, mors pascet eos. i. perdet, absumet, sicut bruta absumunt herbam. Ex hac significatione venit et illa metaphora, Stultus pascit stulticiam: Prover. 15. i. ea fruitur, eamve sectatur. Ad hanc metaphoram pertinent et illae phrases, Pascere ventum, [?: -rem ] , cinerem. Isa. 44. Idololatra pascit cinerem, cor deceptum seducit eum. i. spiritualiter fruitur inani alimento, dum sperat et quaerit opem a suis idolis. Ephraim pascit ventum, et sectatur orientalem. Os. 12. i. inani spe alitur quaerens opem ab idolis et impiis gentilib. ab Assyriis et Aegyptiis. Dicitur et cotra Ventus aliquem pascere, sed in eodem sensu. Hic. 22, omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui ibunt in captivitatem. Pascere veritatem, iuxta prius indicatam metaphoram significat frui veritate. i. vero et infallibili alimento et victu aut reb. necessariis, quas Dominus tibi propitio animo prompte et constanter suppeditabit. Pascentur primogeniti pauperum, et inopes confidenter accubabunt, Isa 14. i. pauperes et esurientes spiritualiter saturabuntur verbo et gratia Dei, frustra contra furente Satana et mundo. Pascentur vitulus et ursus ac leo simul, Isa. 11 et 63 pro, in regno Messiae summa erit pax ac tranquillitas, nempe spiritualis, cordis et conscientiae. Pascere, per metaphoram, non tatum gubernatorib. et doctorib. tribuitur, sed etiam Deo: qui nos vere alit, non tantum externo, sed et interno alimento. Psal. 23, Dominus est pastor meus, non [?: -gebo ] : in loco pascuae accubare me fecit, ad aquas [?: re- ] duxit me. Isa. 40, Ipse quasi pastor gregem suum pa [?: ] , et brachio suo congregabit agnos, portabitque in [?: si-o ] , et foetas leniter ducet. Pascere interdum idem quod [?: ] , sicut et in Latino sermone: 1 Reg. 17. Praecepi [?: vi- ] Sareptamae, ut pascat Heliam. Mat. 6. Aves non laborant, et iupater caelestis pascit illas, Psa. 28, Pasce eos, et [?: ext-t ] educa eos usque in aeternum. Alieni pascent oves vestras, Is. 61 videtur dicere, adeo gloriosos et potentes fore Israelitas, ut sint alii quasi mancipia eorum. Sed simul hac voce indicat, multos praestantes doctores ex gentilibus [?: --it-ros ] .

PASCUA, PASCUAE: Utitur hac voce Vulgata versio, pro loco pastionis, seu pro pascuis, et etiam pro ipsa cura pascendi. Exemplum prioris est Psal. 23, In loco pascuae me collocavit. 1 Par. 4, Invenerunt ibi pascuas [?: -berrimas ] . Iob 39, Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Posterioris exemplum est Psa. 74, Quare exardescit ira tua in oves pascuae tuae. i. contra populum tuum, quem tu alis, et qui omnem suam felicitatem a te expectat, et a te solo pendet.

PASTOR, ut supra monui, alias politicum gubernatorem significat, ut Isa. 44, Ego dico Cyro, Pastor meus es tu. i. ego iam praedico et ordino eum fore monarcham meum. Hier. 49, Quis pastor stabit contra me? pro, quis rex suos contra me tueri poterit? Alias doctorem verum aut falsum notat, cuius innumera sunt exempla, praesertim in veteri, tametsi etia in novo Testamento. Involvet terram Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo. Hier. 43. i. [?: si- ] tibi convasabit praedam Aegypti, et auferet, sicut pastor in ingraturus res proprias suo arbitrio convasat, convoluit, vestes induit, et aufert. Mesa rex Moab erat pastor, 2 Reg. 3. pro, habebat amplissimam rem pecuariam. Ezech. 37. Servus quoque meus David erit rex eorum, et erit pastor unus super omnes istos: nempe Christus. sicut et Ioan. 10 praedicitur, omnes oves Dei sive ex gentilib. sive ex Iudaeis, unicum pastorem Christum habituras. Zach. 11 praedicitur venturus singularis quidam stultus pastor, qui sit [?: pessim- ] pasturus, aut potius perditurus gregem Domini. De eo tamen exclamat Propheta, ei poenas praedicens: O` pastor idolum, gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius. Nullus pastor perinde merito vocaturidolum, ac Antichristus: quia ille potissimum, non tantum falsam doctrina sparsit, sed etiam colendum et adorandum se omnib. ut Deum quendam obtrusit, ut 2 Thes. et in Daniele habetur: Possis commode idolum pastorem accommodare ad praesentes personatos pastores, qui solo titulo, mitris et baculo ac reditib. pastores sunt, quos tamen Deus deponit, ne pascant amplius. Percute pastorem, et dispergentur greges, Zach. 13. et Matth. 26 haec prophetia capto Christo completa est: et completur, quoties oves Dei privantur veris ac constantib. doctoribus. Zac. 11 est obscurus locus: Succidam tres pastores in menso uno. Quod dictum licet varie exponatur, tamen maxime apta videtur esse illa expositio, quod sub adventum Meschiae destituentur Iudaei suo politico gubernatore, propheta et vero sacerdote, succedentib. meris seductoribus. Pastor bonus, mercenarius, et denique perniciosus, qui furem aut lupum agit, describitur Ioan. 10, et saepe in prophetis. Pastores dicti sunt in Ecclesia illi, qui tum docendo, tum et propugnando populum, tum etiam oratione ac omni denique cura gregem Domini regunt, alunt, tuentur ac servant, ut solent boni pastores oves brutas: unde haec metaphora sumpta est. Pastor magnus, Heb. 3. Pastor et curator animarum nostrarum: 1 Petri 2. Et denique archipastor, aut princeps pastorum, 1 Petri 5, dicitur ipsemet Christus, qui solus est vere bonus pastor et summus pastor, cuiusque est proprie grex, qui solus per Spiritum sanctum pascit animas nostras, et alios inferiores pastores, veluti quosdam suos servulos Ecclesiae largitur ac mittit, Ephes. 4. Quo pulchre facit, quod Hiere. cap. 17 se profitetur huius pastoris servulum aut subpastorem, inquiens: Non recusavi, quo minus essem pastor post te: i. te veluti praeeunte mihi in pascendo, ego quoque adiuvarem, quantum possem, vel plantando, vel rigando: nam dare incrementum, tuum solius opus est. Contraria natura est illorum, de quibus Christus inquit: Quotquot venerunt ANTE me, fures et latrones sunt. Filii vestri erunt pastores in deserto 40 annis: Num. 14. pro, more pastorum oberrabunt.

Passer avicula, ob varias proprietates, similitudinis gratia in Sacris literis adhibetur. sicut vulgo a Germanis,

-- 428 --

831/832 ob astutiam et cautionem: ac a Latinis, ob salacitatem celebratur. Psal. 11. Quomodo dicitis animae meae, transuola in montem vestrum, aut vobis, sicut passer. Cuius similitudinis ea videtur esse ratio, quod sicut passer facile de loco in locum pellitur: sic vel seductores, vel etiam persecutores volebant depellere Davidem de vera religione, et sede sua ac Ecclesia. Hieronymus intelligit, ob prudentiam astutiamve passeris hoc dici. Psal. 84 dicit David, quod quemadmodum passer ac hirundo quaerat cupide, et valde amet locum nido, ubi pullos suos excludat et educet: sic etiam ipse summo desiderio cupiat esse ac vivere in vera Ecclesia ac religione, et omnino in cura, favore ac protectione Domini. quod alibi dicitur, habitare in monte aut tabernaculo Domini. Psal. 102, Sicut passer solitarius in tecto. Queritur pius homo in afflictione existens, ac inter alia comparat suas miserias passeri solitario in tecto. Est enim passer avicula gregalis, nec una sola oberrare solet. Cum igitur sola est, singulari quadam calamitate premi, ac veluti deseri ab aliis videtur. Psal. 124 legitur Anima nostra sicut passer evasit ex laqueo: Laqueus confractus est, et nos liberati sumus. id est, sicut passer aut alia avicula capta extremum exitium expectat: sic nos iam ad id destinati eramus. sed feliciter ac perfecte liberati sumus: sicut avicula semel evadens laqueum, non facile eo redibit. Prover. 26 comparatur iniusta maledictio passeri et hirundini avolanti, quae cum semel recessit, non facile amplius redit, nec scis quo pervenerit, ubi semel ex tuis oculis evanuerit: sic etiam mala imprecatio temere facta, evanescit, nec ad te insontem pervenit. Porro Christus volens curam caelestis patris circa nos monstrare, argumentatur a minori ad maius, sumpta collatione a vilissima avicula, cuius si Deus tantam curam gerat, ut eam alat ac conservet: multo magis sit pios, et iam filios suos factos, omnibus modis aliturus ac foturus.

PASSIO, et PATI, valde crebro ponitur pro supplicio affici: praesertim vero dicitur de Christi morte, atque adeo de tota illa humiliatione ac exinanitione, quam nostri caussa sustinuit, ex gloriosissima forma Dei, in ignominiosissimam servi, atque adeo peccatoris omnium maximi descendens. Haec passio saepe etiam mors et sanguis Christi vocatur, quia in hac passione sanguinem fundendo mortuus est. Est vero Hebraeis perusitatum, sanguinem pro violenta, et praesertim iniusta morte ponere, ut in voce SANGUINIS dicetur. Porro, qua ratione passione, morte ac sanguine Christi iustificari, salvari, redimi, mundari ac salvari dicamur, et quomodo passio eius nostra iustitia esse dicive queat, non est huius loci exponere. Dictum vero est de tota hac re in Libello maiore, titulo de Iustitia. Hac passione, dicit Epistola ad Hebr. cap. 2, Christum esse consummatum, aut perfectum factum, et ob eam gloria et honore coronatum, sicut et Philip. 2 dicitur. Passiones Christi vocantur etiam calamitates piorum, utpote qui membra sunt eius corporis, ut cum illi patiuntur, ipse pati videatur. 2 Corinth. 1. Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam abundat per Christum consolatio nostra. Philip. 3, Societatem passionum Christi, conformatus morti ipsius. Colos. 1, Gaudeo in passionib. meis pro vobis, et suppleo defectus passionum Christi in carne mea, pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Sunt igitur duplices passiones Christi: alterae, quae tantum in ipsomet divina ordinatione peractae sunt, quae sunt plane perfectae et absolutae, solaeque fuerunt sufficientissima propitiatio et expiatio peccatorum nostrorum: alterae porro, quae divina ordinatione in membris eius ac corpore, quod est Ecclesia, peragi debent, dum omnia membra suo quodam modo ac mensura per crucem Christo capiti corformantur. Hae nondum sunt plane perfectae, sed quotidie earum defectus supplentur ac [?: perf- ] tur, et supplebuntur usque ad extremam diem. Sic Apoc. cap. 6 martyribus pro vindicta clamantib. respondetur, ut expectent, donec eorum conservi per martyrium ad eos veniant. Hasce igitur posteriores [?: ma-c-que ] mystici corporis Christi passiones Paulus dicit, in membris suis supplere. Earundem passionum 1 Petri 4 mentio fit. Tertio, Passiones vocantur omnes calamitates ac cruces piorum, 2 Timoth. 3. Quarto, pas siones non raro in novo Testamento significant [?: pr- ] affectus, et alios improbandos animi motus, quos [?: ] ginalis innataque malitia perpetuo in homine ciet sicut et Philosophi interdum vehementiores affectus πάθος passionem vocant. Dicuntur autem ideo passiones, quia simul affligunt et turbant hominem, ut licet ab eo agantur, tamen simul ex eis quaedam molesta passio etiam ad homines perveniat. Rom. 7. Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, [?: ] gebant in membris nostris ad fructificandum morti: ubi internos illos pravos significari motus puto. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem supra hunc locum, quo etiam vox πάθημα tanto magis explicetur. Affectiones peccatorum, τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν . Pro eo quod videbatur Paulus scribere debuisse ἡ ἁμαρτία , substitur τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν , affectiones peccatorum: i. motus ad peccandum sollicitantes, quicunque tandem illi sint. Id autem fecisse videtur duab. de causis. Una est, quia [?: q- ] ἁμαρτία sit feminini generis, non satis accommode illi [?: ] bui posse videbatur mariti persona. Altera, quod explicandum etiam fuit qua ratione peccatum cum marito conferatur. Itaque affectus peccatorum sunt tanquam aculeus [?: pecca- ] , per quem s. gignit in nobis carnis opera velut partus: quorum catalogus contexitur Galat. 5. Caeterum [?: d- ] quoque hic notanda sunt: nempe παθημάτων nomen apud Paulum multo latius patere, quam apud philosophos: ut qui illam etiam ipsam rationem peccato obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters, παθήματα dici quatenus mens ab illis afficitur, suntque ab ipso peccato ingenerati motus, quibus intellectus patiens (quem vocant) agitatur, totumque secum hominem rapit quod quidem annotandum fuit, ne quis miretur illis tribui ἐνέργειαν , i. agendi vim: quae tamen παθήματα , i. ad verbum, perpessiones dicuntur. Sed et hoc eodem nomine saepe apud Paulum intelliguntur, quaecunque pietatis causa fideles perpetiuntur, ut infra cap. 8. Alibi, nempe Gal. 5 coniunguntur παθήματα et ἐπιθυμίαι . Eadem igitur vox est etiam Gal. 5, παθήματα , passiones carnis. [?: ] enim: Qui sunt Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et cupiditatib. eius. 1 Thes. 4, Unusquisque [?: vestr- ] versetur non in passione cupiditatis, sicut gentes quae ignorant Deum. ubi passionem cupiditatis vocat ipsam avariciam, sive habitualem, sive innatam: ut ex sequentibus clarius patet. Porro Rom. 1 videtur significare ipsos pravos turpissimorum scelerum habitus, una cum suis operibus aut effectibus. inquit. n. Tradidit eos Deus in passiones ignominiosas. nam et feminae earum [?: mut- ] turalem usum. Verbum Pati pro supplicio effici, nec [?: ] tinos, nec apud Graecos olim usurpatum fuit: sed in novo Testamento aliquoties reperitur. Luc. 22, [?: Desid- ] desideravi manducare hoc pascha vobiscum antequam [?: p- ] .i. extremo supplicio affectus moriar. Matth. 17, Sic et filius hominis passurus est ab eis. Luc. 24. Sic oportebat filium hominis [?: p-ti ] . Hebr. 9, Oportuisset Christum semper pati ab origine mundi. Et 13, Christus passus est extra portam. Act. 26 dicitur, Christum esse passibilem: quam non potentiam, sed actum passionis significat: non eum qui pati [?: ] potuerit, sed qui debuerit etiam. qua de re sic annotat quidam: Nempe quod Christus esset passurus, ἀπαθήτει χριτός . Vulg. Si passibilis Christus. Erasm. An [?: pass- ] fuerit Christus. Sic. n. inquit, disputabat ex prophetis,

-- 429 --

833/834 [?: ] ostenderet illorum vaticinia in Christum competere. At ego malo haec ita accipere, ut contineant explicationem eorum quae dixit, prophetas futura praedicisse: ita ut εἰ non pro an, sed pro ὅτι , et quidem εἰδικῶς , ponatur: nimirum ad explicandum per species, quod in genere tantum proposuerat. Ideo addidi particulam NEMPE. Coniunctionem autem εἰ pro ὅτι usurpari apud idoneos etiam scriptores, doctiss. Budaeus in Comment. observavit: et particulam εἰ etiam εἰδικῶς usurpatam, comperio a Graecis interpretibus interdum per ἐάν converti: ut Iob 22. Postremo quod vetus interpres παθητὸν convertit Passibilem, non videtur convenire. Quamvis enim παθητὸς proprie declaret eum qui patibili sit natura: tamen sententia ipsa postulat, ut accipiatur pro eo qui non modo pati potuerit, sed etiam passurus fuerit, atque adeo poenis ac suppliciis perferendis destinatus: i. ut non sit δυνάμεως duntaxat, sed etiam ἐνεργείας σημαντικὸν . Neque enim ambigebant Iudaei, quin Messias esset verus homo futurus: adeo quidem, ut pauci sibi persuaderent Deum fore, quod etiamnum hodie illis videtur incredibile. Sed Messiam animo conceperant, qualem hodie quoque imaginantur: i. cuius regnum esset ex hoc mundo. Dicit contra Paulus, praedictum esse a prophetis Messiam fore παθησὲν : i. ferendis nostris calamitatib. ac peccatorum nostrorum poenis destinatum: qui tamen in aeternam gloriam primus esset resurrecturus, quam postea cum suis communicaret. Modicum passos ipse sarciat, corroboret et confirmet vos: 1 Pet. 5. i. paululum afflictos aut cruciatos. Siquidem. n. crux ista cum futura gloria aut Christi passione conferatur, modica sane est. Non patietur vos tentari supra quam ferre possitis. 1 Corinthiorum decimo. pro, non permittet. nota phrasis est.

PATER, catachrestice Hebraei saepe usurpant pro avo, proavo, et omnib. maiorib per rectam lineam. Sic Laban vocatur filius Nahor, cum esset nepos eius ex Batuele filio. Sic et Abraham dicitur esse pater Levi, Hebr. 7. Sic Iacobus Gen. 31, vocat Abrahamum patrem suum: Nisi Deus patris mei Abraham. Sic Dan. 5. Nabuchodonosor dicitur pater Belsazer: cum fuerit pater Evilmerodachi, evius filius fuit Belsazer. Secundo, valde multas metaphoricas significationes habet. Ponitur enim pro authore aliquorum, Gen. 4, Iabal fuit pater habitantiam tabernacula, Iubal fuit pater canentium cithara. Possis dicere, significare doctorem. Significat eum, unde aliqui originem trahunt. Gen. 22. Kamuel fuit pater Syrorum. i. Syri ab eo originem habuerunt. Sic mox 36, Pater Edon. Indicat interdum magistrum, aut doctorem. Sic vocantur filii prophetarum. Et Elisaeus clamat ad Eliam: Pater mi, pater mi, currus et equites Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut filii Ecclesiae fuerunt. Interdum principe denotat. 1 Par. 2, Pater Gilead: pro, princeps eius regionis, vel etiam autor gentis. Sic pater Gibeon, 1. Paral. 8 accipitur, Sic in priore loco, Ipse fuit pater Zaph: Ios. 14. Capita patrum tribuum Israel: i. principes familiarum. Sic et Homerus vocat Iovem patrem hominum et deorum. i. principem, dum et gubernatorem. [?: Pa- ] aliquando in omnibus linguis denotat eum, qui [?: a-e ] et benevolentia, beneficiis et etiam authoritate [?: ] se patrem praestat. Sic Genes. 45 dicit Ioseph ad [?: -es ] , et patri eos referre praecipit, inquiens: Deus [?: ] posuit Pharaoni in patrem. id est, ego rego ac servo, Deo ita per me agente, regem et regnum Aegypti. Sic videtur Helisaeus vocare Heliam non tantum suum, sed et regni totius patrem, non tantum praeceptorem. Sic et Iob cap. 29 inquit, Pater eram pauperibus: id est paterno affectu et beneficiis eos fovi. Sic Psal. 68, Deus dicitur pater orphanorum et viduarum. Isa. 63. Tu es pater noster, Abraham non cognovit nos, neque Israel, id est, tu serva nos paterna cura. Hanc suam paternitatem prolixe inculcat Deus Isa. 46, dicens: se Israelem in utero gestasse, et porro gestaturum esse. Hoc modo in Eccelesia Patres vocamus illos summos doctores Ecclesiae, qui olim floruerunt. Sic credo Latinos Patrem patriae dixisse, summum benefactorem et conservatorem patriae. Pater et mater aliquando quosvis intimos denotat, ut etiam supra monui. Sic Psal. 27 dicitur: Pater meus et mater mea deseruerunt me, Dominus autem suscepit me. id est, intimi ac coniunctissimi mei. Sic videtur Iobus loqui cap. 17. Putre dini dixi, Pater meus es tu. id est, foetores et putrefactiones haemeae, sunt mei intimi, cum quibus solis versor et ago. Patres, saepe quivis maiores et antecessores nostri. Psal. 22, In te speraverunt patres nostri. Psal. 39. Peregrinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. Psalm. 44, Patres nostri nunciaverunt nobis. id est, maiores nostri. Psalm. 106, Peccavimus cum patribus nostris, etc. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua. Sic saepe alias. In hac significatione accipitur Pater, cum variis locutionibus mors indicatur. Aggregari ad patres. Iudic. 2. Introire in progeniem patrum suorum, Psalmo 49. Ire cum patribus. 1 Par. 17. Ingredi ad patres suos, Genesis 15. Recolligi ad patres, 2 Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulchra tua. id est, moriendo associabere tuis maioribus, tum corpore in eadem sepulchra maiorum posito, tum anima in sinum Abrahae translata. Sic aliqui putant patrem Ioseph vocari Heli, cum fuerit eius socer. Deus dicitur pater piorum, multiplici ratione. Primum, quia ex semine eius nascuntur, ut Scriptura loquitur. Secundo, quia sunt membra unigeniti filii eius: Caro de carne eius, et os de ossibus. Tertio, quia eos sibi adoptat in filios. Quarto, quia eos paterno amore, officiis ac beneficiis fovet. Quinto, quia instaurata in eis imagine Dei, eum aliquo modo repraesentant, eique similes sunt. Sexto, multiplicem paternitatem etiam Spiritus sanctus agnoscit in corde nostro, eoque clamat Abba pater: et spiritui nostro testimonium praebet, quod filii Dei simus. Christus Ioan. 8 dicit, diabolum esse patrem impiorum, et mendacem. Pater ergo ille impiorum est multipliciter. Primum, quia dominus ac gubernator eorum factus est post lapsum. Secundo, quia eos ex imagine Dei in suae horrendam larvam transmutavit, et veluti infuso infernalem fermento ex caelesti massa in suam veluti transformavit, aut transelementavit, perinde ac si dulcem massam in fermentum, salutarem cibum in venenum, optimum vinum in acetum aut vappam, et auream massam in scoriam aut carbones (quibus similitudinib. etiam Scriptura utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo, tum et hominem ab eo abducens, veritatemque cultus ac religionis corrumpens, et denique omnis generis peccata ac scelera tum initio inveniens, tum et quotidie propagans ac promovens. Abraham dicitur pater gentium multipliciter, quia est exemplum fidei ac iustificationis: quia est magnus ac illustris instaurator verae doctrinae ac religionis: quia est Meschiae pater: quia promissionê haereditatis aeternae sibi et nobis accepit: et denique quia omnes pii in eius sinum, aut ad eius mensam congregari dicuntur.

-- 430 --

835/836 id est. ad gratiam favoremque Dei immensum in ipso, et per ipsum toti humano generi propositum, oblatum et donatum. Pater aliquando nomen quasi maiestatis esse videtur. et valere idem quod summus dignitate, aut etiam Deus. Sic accusantur ab Isaia et Hieremia idololatrae, quod dicant ligno, Pater meus es tu. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui inique egerunt contra me: Isaiae 43. ubi patrem aliqui exponunt Adamum, qui fuit primus pater, et primo lapsus: aliqui Abrahamum, quem Deus ex Babylonica idololatria evo cavit: ut eis Ios. ultimo obiicitur. Aliqui per patrem singularis numeri, intelligunt pluralem patres seu maiores tui. Ut fiatis filii patris vestri caelestis, Matth. 5. id est, ut vere patrem illum referatis indole benignitatis: seu, ut vere patrisetis, benefaciendo etiam adversariis, sicut is benefacit etiam indignis. Supra dixi in vocabulo PARENTIS, quod in praecepto Honora patrem, omnes superiores comprehendantur. Deus vocatur pater luminum, Iac. 1: id est, unicus autor, creator ac dator omnium bonorum, praesertim autem spiritualium, cognitionis divinae, Spiritus sancti, renovationis, Spiritus sancti donorum, et quotidiani regiminis ac manuductionis ad omnem veritatem. Sic Iob 38, Quis est pluviae pater? id est, autor. Isa. 64. Nunc tu Domine es pater noster, nos lutum tuum: tu figulus noster, et nos omnes sumus opus manuum tuarum. Hebr. 12 vocatur Deus pater spirituum: et opponitur terrenis istis parentibus qui vocantur ibi patres corporum. Omnino videtur ibi ea phrasis significare conditorem et largitorem animarum. Sicut et in Esaia 57 cap. dicit. Animas ego feci: quod contra traducem animae esse vi detur. Posset tamen complecti etiam donationem Spiritus sancti, eiusque dona, et renovationem. Deus varie dicitur pater: alias, cum intelligimus de tota essentia Deitatis, est pater vel naturae, quia condidit omnes homines: vel gratiae, quia nos sibi adoptavit: alias de unica illa prima persona, quae est consubstantialis filii et Spiritus sancti accipitur. Epistola ad Hebraeos dicit Melchisedecum fuisse sine patre ac sine matre: id est, parentes eius non esse indicatos, ut et in eo repraesentaret Christum in aeternum viventem. Christus dicitur Isa. 9, pater futuri seculi: vel, ut est in Hebraeo, pater aeternitatis. id est acquisitor ac largitor aeternae vitae, iustitiae ac Ecclesiae, perpetuo secum apud patrem caelestem regnaturae, quique non proprie huius vitae fugacia, sed alterius aeterna largitur. Christus Matth. 23, vetat nos quemquam vocare patrem in terra: unum enim esse patrem nostrum, qui est in caelis: qua prohibitione vetat summum gradum huius dignitatis, qui soli Deo debetur, tribui hominibus. quin et alibi vult nos, parentes re postulante odisse, propter Deum: nempe, si alteruter sit pro inimico deligendus, habendusque. vide in voce PRAECEPTOR. Malach. 4. et Luc. 1 dicitur, quod praecursor Domini convertet corda patrum in filios, et filiorum ad patres. id est, quod restituet summum consensum in doctrina, expurgatis variis opinionibus et erroribus, in quos corda hominum perinde dissipata fuerant, ac si quisque in viam suam ivisset, aut etiam grex sine pastore. Aliquoties pater in Graeco textu novi Testamenti ponitur in nominativo casu, pro vocativo. ut Matt. 11 inquit Dominus: ναὶ ὁ πατὴρ , certe pater, quia ita placuit tibi. ubi pater vocandi casu accipiendum est. ὁ θεός μου , Deus meus: Marc. 15. quo modo etiam a Paulo usurpatur Rom. 8, et Galat. 4. Sic et Marc. 10 legitur Iesus filius David: pro, Iesu fili David miserere mei. Fortassis autem hic est Hebraeorum idiotismus qui suo illo ה utuntur partim pro nominativo articulo, partim pro vocandi adverbio. Sed et Atticos ita loqui observavimus. Sic enim Aristoph. in Ranis, ὁ παῖς ἀκολούθει δεῦρο . Idem in Concionantibus, φέρε σύτ' ἀνάφορον . ὁ παῖς Sic Angelus ad Iosephum ait, Iosephus filius David, ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. pro, Iosephe fili David. De loquutione Abba pater, supra [?: ] voce ABBA dictum est.

PATRIA πατριὰ , vox Graeca, reperitur Ephes. 3, [?: ] quo omnis patria in caelis et in terra nominatur. ubi vetus ad verbum vertit, paternitas: Hieronymus, [?: ] rentela: Erasmus, cognatio: Beza, tota familia: [?: Cas- ] lio, cognatio. Omnino autem sensui ac reliquo contemtui nihil aptius esset, quâm si intelligeres, omnis pater-nus favor et beneficium. Vox ipsa perinde in [?: ad- ] vo Graecis significat, quicquid paternum est: ac Latinis patrius, a, um. Videtur ergo more Hebraeo nomen adiectivum pro substantivo positum. Sensus ergo est, quod dicat Paulus, se ideo invocare patrem Domini nostri Iesu Christi pro eis, quia omnis paternus favor ac beneficentia ab eo solo profluat, quaerendaque sit non ex ullo alio principio aut fonte. Huc omnino etiam Germanica versio respexit, Der der rechte vater ist, qui est verus et unicus pater.

PATIENTIA in genere est virtus, aequanimiter ferens molesta et adversa. sed ea subdividitur, quod alia est veluti activa et divina, alia passiva et veluti [?: ] mana. Activam seu divinam patientiam voco eam, [?: ] Deus ipse in suis actionib. erga nos miseros homunciones uti solet: quaque ita nos cohibemus, ut vel nos facile commoveamur: vel etiamsi commovemur, iram tamen, aut certe effectus irae, id est, vindictam aut [?: co- ] tum tollendi rem molestam, cohibeamus. Passiva est solis hominibus usitata, qua moderate tranquilloque animo molestias, calamitates, cruces ac dolores perferimus. Ita haec patienter patitur, illa non temere [?: q- ] quam ex commotione laedit. Priorem vocat Hebr. ארך אפים Erech Apaim, quod Graeci ad verbum exprimere conantes, dixerunt μακροθυμίαν : quem [?: Hebrai- ] et Latini exprimere sunt conati voce Longanimitatis. [?: H- ] Graeco verbo utitur Matth. 18 servus ille, debes [?: ] talent. erga herum subito vehementer contra ipsum [?: ] motum, volentemque statim iratum animum in eo verdendo exequi. inquit igitur ad herum: μακροθύμεσις differ iram: quod bene cum Germanica, Hab mit mir [?: ] , phrasi seu etymo et sensu convenit Est autem ibi [?: ] quod iram significat, et quidem praecipitem, quam [?: ] lenus proprie ὀξυθυμίαν appellat. irae acerbitatem: nos praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur [?: ] mam autem Horatius in illo versiculo, Ira furor brevis est, animum rege. Unde et Animosi Graecis dicuntur θυμοειδεῖς vel θυμοειδεῖς , atque adeo θυμικοὶ . Est autem Galeno nos parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις : quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines, et animosos differentia maxima est. Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμει , quos [?: ] nulli Longanimes vocant, vocabulo parum Latino. Et μακροθυμία idem pene est, quod πραότης , lenitas et clementia, quae tamen a lentitudine aut animi desponsione et demissione, (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur. Haec patientia aut lenitas saepissime Deo tribuitur. ut Exod. 34, Num. 14, et saepissime alias: eo quod non est praeceps in iram peccantibus nobis, nec ut Poeta inquit, mox sua fulmina mittu: quinetiam in ipsa ira ac poena, ut Propheta inquit, recordatur misericordiae suae, praesertim erga deprecantes culpam ac poenam De hac Dei patientia dicit Paulus Rom. 9, quod in multa patientia ferat vasa irae: id est, impios. et Rom. 2, At divitias benignitatis, patientiae et longanimitatis eius contemnis? qua scilicet fert te, et differt poenas [?: tole- ] ter, poenitentiam tuam expectans. Sic 1 Pet. 3, Olim inobedientibus cum semel expectabat Dei patientia in dieb. [?: Noha--- ]

-- 431 --

837/838 Deus patienter expectabat hominum poenitentiam. Haec patientia aliquando etiam hominibus tribuitur, ut Proverb. 16. Melior est patiens viro forti: et qui animo suo dominatur, expugnatore urbium. Hanc virtutem Paulus charitati tribuit 1 Cor. 13. Charitas est patiens, benigna et 1 Thes. 5 iubet eam exerceri erga omnes. Et Ephes. 4 inquit, Cum patientia tolerantes vos invicem in charitate. Passivam aut humanam patientiam voco, cum toleranter, placide ac tranquillo animo ferimus calamitates ac dolores quoscunque et tristia omnia. Haec patientia non convenit proprie Deo, sed homini. Passivam autem [?: voco-uia ] patienter patitur mala, nihil agens contra verbum Dei, aut ullam honestatis partem. Hanc Graecus novi Testamenti textus plerumque vocat ὑπομονὴν , aliquando dicit etiam ὑποφέρειν . Quomodo autem vetus Testamentum et Hebraei hanc patientiam vocent, ignoro: nec etiam locum novi ubi describatur, quantumvis beatus Iob pro exemplo huius patientiae propositus sit: nisi velimus dicere vocari eam silentium. ut cum dicit Deus Isa. 30, In silentio et spe erit fortitudo vestra. i. si patienter ferendo crucem vestra, in me sperare perrexeritis, vincetis. Sic etiam Psalm. 39. Obmutui silentio. tacui a bono, et dolor meus exacerbatus est. Sic et Isaiae 53, haec eadem virtus in Christo crucifigendo per ovem silente, cum tondetur, describitur: qui locus in Actis et a Petro citatur. Sic eadem Christi virtus pingitur Isa. 42. Non clamabit, nec levabit vocem suam, nec faciet au diri in platea vocem suam. Habent igitur et Hebraei et Graeci diversa vocabula, quib. hasce duas diversissimas, aliquid tamen commune habentes patientias, nominant. Sed Latini, et eos sequuti Germani, in Sacris uno vocabulo Patientiae, [?: Ge- ] , exprimunt. Tribuunt vero Latini vocem Patientiae etiam corpori, atque adeo brutis, et denique mortuis rebus: qua significationem considerasse ad huius Theologicae passivae patientiae noticiam non parum profuerit. Dicunt igitur illi, terram patientem vomeris: i. quae bene arari potest, aut fert arationem: mare navigationis patiens .i. navigabile: laboris patiens, parvoque assueta iuventus. i. idonea ac prompta ad ferendos et patiendos labores. Horatius, Pulveris ac solis patiens: i. idoneus, promptus ac paratus ad toleranda illa mala aut incommoda. Hinc igitur venit ista passiva piorum patientia, qui studio obediendi Deo et spe liberationis, ac felicis eventus perferunt toleranter placidoque animo quidvis malorum et incomodorum, praesertim veritatis ac religionis causa accidentium. Rom. 12, Spe gaudentes in afflictione patientes, in oratione perseverantes: i. alacri promptoque animo tolerantes afflictiones. Iacob 1. Scientes quod probatio fidei vestrae operetur patientiam, patientia vero opus perfectum habeat. Idem ferme dicitur Rom 5. Sensus autem est, quod fides nostra probetur, gignatur et excitetur in nobis divinitus tolerantia crucis, seu assuefiat pius homo ad ferenda aequanimiter propter Deum adversa. Sic et Paulus dicit, Tribulatio efficit patientiam, patientia experientiam, experientia spem. Luc. 21, In patientia possidete animas vestras. i. in illis tot tribulationibus, quas in vos venturas praedixi, magna ac pia patientia acquirite et conservare animas vestras. Qua patientia si carueritis, victi tot calamitatibus tandem peccabitis impatientia, et peribitis. Significat causam instrumentalem, quam necesse sit pios adhibere, si in illis tantis calamitatibus spiritualem incolumitatem retinere volunt. Sicut idem Evan-gelista alibi dicit, Lucrifacere animam, aut servare animam suam. Aliquando haec vox videtur idem valere quod perseverantia, tametsi eam quasi gignat. Sic enim dicit Paulus Rom. 8. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. i. constanter perseverando in vera pietate Luc. 8. Fructum afferunt in patientia. i. constanter perseverando in vera religione, ac pietatis ardenti studio, non tantum ad tempus, ut qui vel cruce ac persecutione, vel cura terrenarum rerum ex vera pietate paulo post excidunt. Sic et Paulus Rom. 2 loquitur, et tum sensu, tum et phrasi cum hoc loco Lucae convenit, inquiens: Quaerentib. gloriam, et honorem, et incorruptibilitatem, per patientiam boni operis dabit Deus vitam aeternam. Patientiam boni operis, vocat perseverationem in bene agendo. Iacob 5, est multo illustrius exemplum patientiae pro perseverantia usurpatae, ubi inquit: Patientes igitur estote fratres, usque ad adventum Domini: ecce agricola expectat preciosum fructum terrae, etc. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquat: ubi elare patientia pro perseverantia accipitur. Rom. 15, Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. ubi sive tolerantiam, sive perseverantiam interpretatus fueris, no multum a vero sensu aberraveris: sicut et in mox sequenti loco, Deus autem patientiae et consolationis largitor. Sic Hebr. 11 dicuntur veteres pii per fidem et patientiam haereditasse promissiones. ubi patientia manifeste pro perseverantia ponitur: quod tum ex fine praecedentis versiculi apparet, ubi inquit, Ad plenam fiduciam fidei usque ad finem: tum ex sequentib. ubi in exemplo Abrahami ait, eum constanter expectando accepisse promissa bona. Hebraeorum 10: Patientia vobis est opus, ut facientes voluntatem Dei recipiatis promissionem, seu promissa bona. Adhuc enim modicum est, et qui differt veniet. ubi ex sequenti promissione brevi venturi Domini, praecedens adhortatio ad perseverantiam intelligitur. Heb. 12. Per patientiam curramus propositum nobis certamen: id est, constanter et infracto animo. Apoc. 13 et 14 legitur, Hic est patientia et fides sanctorum: indicans, eis esse necessariam fidei perseverantiam, et in tantis malis tolerantiam. Denique aliquando haec vox ponitur pro expectatione, aut ipsis quoque expectatis bonis, ut plane spei aequivaleat. Psalm. 9, Patientia pauperum non peribit in aeternum. Psal. 62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo תקוה ticquah spes aut expectatio. verum hoc posset vitio interpreti verti. Caeterum in novo quoque Testamento aliquando patientia, tum voce ὑπομονῇ , tum et μακροθυμίᾳ expressa, significat spem aut expectationem. 2 Thes. 3. Dominus dirigat corda vestra in dilectionem Dei, et patientiam. id est, spem aut expectationem Christi, hoc est, ut certa firmaque fide expectetis Christi opem et adventum. Sic de Abrahamo legitur Hebr. 6, quod cum constanter expectasset bona toties a Deo promissa, sit ea consecutus. in Graeco est, μακροθυμήσας . Sic forte etiam illud Matthaei 18, non male intelligeres aut interpretareris: Domine μακροθύμησον , habe patientiam, aut esto patients (ut Erasmus vertit) id est, expecta ad dies aut menses aliquot. Germanica valde commode et usitate vertit, Hab gedult mit mir. nam ea locutio (ut et prius dixi) tum etymon exprimit, tum etiam expectationem significat: usitatissimeque a creditorib. dicitur, Hab gedult mit mir auff etliche tag oder zeit. In hac eadem significatione recte etiam multa alia dicta Scripturae interpretari queas. Verbum ὑπομένω , omnia ista significata solet habere. Et de nomine ὑπομονὴ recte Erasmus Hebr. 10 adnotat, inquiens: Haec dictio non simpliciter sonat patientiam, qua toleramus mala: sed patientem expectationem, cum spe praemii duramus, et nosmet rebus melioribus servamus. Quod sane rectius de patientia Christiana, quam de philosophica aut Ethnica dicitur, quae plerunque nec praemii nec liberationis ullam spem habet, utpote non respiciens in Deum.

PAUCUM, parum, pusillum, sicut pusillum adhuc, paululum, pariunt varias obscuritates. veniunt autem a voce

-- 432 --

839/840 Hebraea מעט Meat, quae licet adverbium quantitatis sit, et proprie parum aut pusillum significare videatur: tamen accipitur etiam adiective pro parvus aut paucus, a, um, in utroque numero, per omnes casus. Includit aliquando etiam in se deficientem aliquam vocem vel rei, vel personae, vel temporis, vel actionis: quos Hebraismos, qui in versionibus intelligere volent, aut ex contextu necessario iudicabunt, aut naturam illius Hebreae voculae penitius cognoscere cogentur.

PAVOR et METUS. vide TIMOR et TERROR.

PAUPER, Hebraice עני ani, aliquando etiam ענו anau quod magis mansuetum notat: sed non raro haec vocabula in Hebraeo textu et Latina versione confunduntur. Pauperem a mendico distinguunt, quod pauper is sit, qui non quidem abundet, sed egeat potius: at interea suo aut proventu aut industria, arte vel labore se alit: verum mendicum eum esse volunt, qui adeo nihil habeat, ut alienam opem supplexpetere ac implorare cogatur. verum in Sacris literis plerunque uno Pauperum vocabulo etiam mendici notant. Porro vox Paupertas alias de spirituali, alias de corporali paupertate accipitur. Cum etiam corporalem paupertatem significat, non semper pecuniae, vestis ac victus carentiam indicat, sed etiam quasvis externas calamitates et afflictiones corporis complectitur: idque ex ipsa natura sui originalis thematis. nam verbum ענה afflictum oppressumque esse proprie indicat Matth. 19, Vende omnia quae habes, et da pauperibus: hîc proprie de ipsa inopia pecuniae aut victus accipitur. Sic Exod. 22. Si mutuaveris pecuniam populo meo pauperi, qui est tecum, ne premas eum foenore. id est, meis Israelitis non dabis ad foenus, sed gratis mutuabere. Porro in Psalmis saepissime vox pauperis, pro quovis afflicto et ope aliqua egente ponitur: ut David de sua paupertate Psa. 9 queritur, ac inter alia inquit: Dominus factus est refugium pauperi, Non obliviscetur clamoris pauperum: Miserere mei, et vide afflictionem aut paupertatem meam de odientibus me: Non perpetuo oblivioni tradetur pauper: Spes pauperum non peribit in perpetuum. Innumera sunt plane exempla in Sacris literis huius generalis et late patentis, seu omnigenas afflictiones notantis significationis: sicut et Germani suum Arm, saepe de quovis modo afflicto homine usurpant, sicut solent dicere, Ein blinder mann, ein armer mann. Hinc non paucae phrases oriuntur: ut, Apprehendere, aut potius roborare manum pauperis, Ezech. 16. pro, succurrere egenti cuiuscunque operis. Unicus et pauper sum ego, Psal. 25. id est, desertus ac destitutus omni ope, et afflictus insuper. Exultatio eorum sicut ad devorandum pauperem in abscondito, Habac. 3. id est sicut solent raptores, aut alii crudeles homines alacriter invadere miseros, omnique ope destitutos, qui sese tueri nequeunt. Pater eram pauperum, Iob 29. id est, paterno affectu et beneficentia afflictis succurrebam. Salvum facere pauperem: id est, liberare. Psal. 18, Populum pauperem salvum facies. id est liberabis miseros: et Psal. 107 Sublevat seu liberat pauperem ab inopia, aut afflictione. De paupertate aut tenuitate terrae reliquit in vinitores et agricolas: 2 Regum 25. pro, exinfima sorte hominum reliquit quosdam, qui colerent agros et vineta. Rapina pauperis est in domibus vestris, Isaiae 31. id est, id quod abripuistis afflictis. Paupertas eorum profunda exundavit in divitias simplicitatis eorum: 2 Corin. 8 id est, large donando ex sua tenuissima sorte, ostenderunt suam summam sinceritatem: quomodo paupercula mulier ex sua tenui sorte donando, plurimum omnes alios superans, donavit. Pauperem prohibere a desiderio, Iob 31. id est rem desideratam aut necessariam pauperi non concedere. Pauperum filii, pro pauperibus, Psal. 72, Iudicabit pauperes terrae, et servabit filios pauperum. i. pauperes afflictos, oppressos. Sic ibidem, [?: ] mas pauperum servabit: i. vitam afflictorum et [?: pericl- ] tium eripiet. sicut mox sequitur, A` fraude et inuria [?: ] dimet animam eorum. Sic Isa. 14, Pascentur primogenitum pauperum. i. egentes et afflicti. Saepissime in prophetis gubernatores et potentes iubentur iudicare ac [?: ] dicare pauperes. Per metaphoram vocantur pauperum etiam ii, qui vere pauperes sunt, spiritualib. nempe [?: ] nis carentes, seu peccatores gratia ac favore Dei destituti. Apoc. 3. Nam dicis, Dives sum, et ditatus [?: su- ] nullius egeo, neque nosti te esse aerumnosum, et [?: ] rabilem, et pauperem, et caecum et nudum. De hac quaque paupertate crebro pii queruntur, praesertim in Psalmis: de hac etiam est conscriptus Psal. 102, cuius [?: ] est, Oratio pauperis cum anxio esset animo, et effunderet coram Deo precationem suam. Verum de hac spirituali paupertate plura in sequentib. dicemus. Pauper etiam alioqui ignobilem ac vilem, seu infimae sortis hominem notat, 1 Sam. 2. Ipse erigit de pulvere pauperem, et [?: ] stercore suscitat egenum, ut eum collocet cum [?: princi- ] populi sui. Sic Hier. cap. 5 dicit, Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et iudicium Dei sui, ibo ergo ad magnates vel optimates, et dicam eis [?: ] . Ubi voce Pauperis, pro infima conditione hominum utitur: sicut ista duo plerunque coniuncta sunt, nempe paupertas et ignobilitas. Zachar 9 dicitur Christus venire Sioni aut suae Ecclesiae iustus, servator, pauper [?: ] et equitans super asinam. Videtur omnino recte illud עני versum esse a Ioan. et Matthaeo, πραός mansuetus Consolationis enim gratia ornatur illis epithetis Christus: et supra indacavi עני ani et pauperem significat. Mansuetudo enim regis aut gubernatoris populo [?: ] taris est. Porro 2 Cor. 8. Christus dicitur pauper facta esse, vel (ut in Graeco ad verbum est) mendicasse, cum alioqui esset dives, ut nos illius paupertate ditesceremus. Hoc est, quod Philip. 2 dicitur, quod cu esset in [?: fo- ] Dei, servi formam acceperit, semetipsum exinaniens [?: ] humilians, factusque sit obediens usque ad ignom [?: ] simam mortem crucis. Illa enim sui exinanitione seu iustitia, culpae ac poenae nostrae in sese [?: imputati-a ] tralatione, obedientia ac passione, pro nobis largissime legi ac iustitiae Dei satisfecit: qua persolutione obedientiae nobis imputata, nos ditissimos effecit. Pauperes spiritu Christus Matt. 5 videtur eos vocare, qui contriti sunt, et perterriti lege Dei, ita ut non admodum [?: ] procul a desperatione, imo et plane de se suisque iusticis ac operibus desperent: sicut Psalmo 34 est, Prope [?: ] Dominus fractis corde, et contritos spiritu servabit: in quibus locis Spiritus significat ipsum hominis animum afflictum et confractum, et quasi deficiente: quod idem est, esse pusillanimem ob peccata. Lucas porro,, sine additione vocis Spiritu, simpliciter inquit: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. De hisce pauperibus etiam dicit Isaias cap. 61, quod Meschias eis evangelizabit: quod et Matt. cap. 11, et Lucas quarto [?: ] tunt. Hi pauperes dicuntur etiam ab Isaia Sitientes, et [?: ] va Virgine Esurientes, cum inquit: Esurientes [?: imp- ] bonis, et divites dimisit inanes: i. eos qui, ut [?: sup- ] Apocalypsi audivimus, putant se abundare iustita et bonis operibus, ita ut etiam habeant opera super erogationis, quae aliis vendere possint Quia porro Deus est unicus fons omnium bonorum, et opitulator miserorum: ideo doctrina de eo, seu Sacrae literae, multum de miseris [?: -ctis ] et pauperib. disserunt, variisque eos nominib. appellant. Quare quandam harum vocum synonymiam [?: ] bam et earum discrimina leviter attingam. Primum sit אביון Aebion, ab avendo deductum, quod simpliciter pauperem significat. עני Aeni, quod magis dolente et [?: ] flictum: et Helba, quod oppressum et vim passum proprie significat. Praeter haec sunt דך Dach, quod Psal. [?: ]

-- 433 --

841/842 ponitur, Et factus est Dominus refugium Dach: hoc est, pauperi. דל Dal, et רש Rasch, et Mischen: quorum omnium differentias dare, forte non est opus, nec huius loci. Hebraei autem pulchre id possunt, observata etymologia. Dach, a contritione et confractione: Dal, ab attenuatione et exiccatione: Aeni, ab afflictione et moerore cordis: Aebion, a volendo seu desiderando, ut cui desit quod cupit: Mischen, ab apothecis et promptuariis, seu tabernaculis, quod sine eis sit: Rasch, a pereundo, et ad miseriam redigendo: Helechia, quod Hieron. ab Hel, quod robur significat, robustum facit: potius autem ab obambulando seu oberrando, quod sedib. careat, deducas.

PAX, Latinis proprie, sicut et aliis linguis, communiter tantum istam externam tranquillam hominum, sive multorum sive paucorum cohabitationem significat. Memorabile autem valde est, quod Hebraeis vox pacis שלום Schalom, ab integritate venit: quia res, loca ac homines servet in suo statu. Contra autem bellum Milchama לחם , a comestione, quia omnia absumat aut consumat ac perdat. Sed in Sacris literis habet praeterea quasdam graviores, et minus aliis linguis usitatas notiones. Primum significat pacem cum Deo, cum et Deus nobis ex severo iudice et hoste fit benignus ac placatus pater, Romanorum quinto, et Coloss. 1. Et nos vicissim tranquillo amicoque erga eum animo sumus, non timentes ac odio habentes eum, ut crudelem nostrum carnificem, sed spiritu Abba pater clamantes, ac denique non amplius sentientes conscientiam accusantem, et cor trepidans, non etiam pristinam potentiam ac tyrannidem Satanae et veteris Adami in nobis praepotentis Quae pax nobis post iustificationem contingit, dicente Paulo: Iustificati fide pacem habemus. Sic accipitur in Hymno angelorum, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus. Per Christum enim et Deo sua gloria, et homini vera pax cordis, ac cum Deo, restituitur. Sic opinor intelligendum esse etiam dictum Pauli, Sensus carnis mors est, sensus autem spiritus vita et par. Secundo, est etiam alia spiritualis pax, qua freti Deo, eique obedientes, crucem eius patienter ferentes, [?: -c ] in ipso acquiescentes, non metuimus adeo in commoda mundi, dicentes: Si Deus pro nobis quis contra nos? aut, Quid faciet mihi homo? Nec aliis irati [?: -t ] infensi sumus, nec denique variis cupiditatibus et affectibus ita concutimur, rapimur, torquemur, et excarnificamur, ut antea: sed tranquillo animo veluti in sinu Dei benignissimi patris requiescimus et dormimus, scientes illum nobis largitum esse filium suum, et cum illo omnia largiturum esse. Quaesivit hanc animi πνεῦμιαν , aut εὐθυμίαν Philosophia sedulo, sed non reperit: nisi quod multi in quandam caecam et carnalem securitatem, et veluti omni sensu carentem stupiditatem degenerarunt, cuiusmodi fuit Catonis aut aliorum contemptus mortis. De hac pace inquit Paulus Philip. 4, Et pax Dei quae superat omnem sensum, custodiet corda vestra. Psalm. 4, In pace cubabo et dormiam, quoniam tusolus in securitate collocabis me. Ioan. 14. [?: Pa-em ] meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. ne ergo turbetur aut trepidet cor vestrum. ubi hanc et priorem pacem recte intellexeris. Harum utramque pacem optat Paulus [?: ] Christus, aliique Apostoli in suis salutationibus piis. De utraque etiam Paulus dicit, quod regnum caelorum [?: ] pax: Rom. 14. item fructus Spiritus. Utraque porro impii carent, sicut Isaias cap. 48 et 57 inquit: Non est pax impiis, dicit Dominus. Habemus vero hanc utramque, praesertim posteriorem pacem cum hoc discrimine, quod Christus Iohan. 16 ponit, In me pacem, in mundo tribulationem habebitis. Non enim desinit nos mundus, Satan, caro, lex et propria etiam conscientia multipliciter infestare: sed in isto contra nos excitato bello, confugientes ad patrem caelestem, et sub Christi umbraculum, promptum remedium ac refrigerium reperiemus, statuentes ipsum esse maiorem omnibus hisce et nostro proprio corde. Tertio, significat saepe vox haec Hebraeis omnia vitae bona, commoda, et totam felicitatem, posita praecipua specie aut parte pro toto genere: quandoquidem pax est optima rerum, quas homini nosse datum est. Sic accipitur, cum communiter salutantes se invicem dixerunt, Pax tibi: item cum quaesierunt de alicuius pace, ut Ioseph Genes 44 quaerit de pace sui patris. et Moyses ac Ietro mutuo quaerunt de pace, Exod. 18 id est, uterque de alterius incolumitate. Sic et Elisaeus dicit ad Sunamitidem, 2. Regum 4: Num pax tibi, viro et filio? Quarto, vicina huic est illa significatio, cum pro securitate aut absentia omnis periculi accipitur. ut cum Hierem. 6. 8. et Ezech. 13 clamant Pseudoprophetae ad populum, Pax pax, ubi tamen non erat pax. Sic 1. Thess. 5. Cum dixerint, pax et securitas: tum repentinum eis imminet exitium. Sic enim solent tum homines securi sibimet palpare, tum et pseudoprophetae eis persuadere, Deum illis esse propitium, nullamque eius iram aut poenas illis pro foribus esse, aut imminere. Quinto, accipitur et pro societate aut foedere, ut Iud. 4, Pax erat inter Iabin regem et Heber. Sic Psal. 41. Vir pacis meae: pro coniuncto et amico, ac quasi confoederato. Sic Dominus de Iuda queritur, quodis cui fidebat, et qui eius panem comedebat, sustulerit contra eum calcaneum suum. Sic utri pacis, pro amicis et coniunctis ponitur. Hierem. 20 et 38. Omnes viri pacis meae observant, an nutem aut claudicem. Sexto, accipitur interdum haec vox de pacis et incolumitatis imprecatione: ut Mat. 10. Luc. 10, Pax vestra manebit super eos: id est, vestra pia imprecatio cedet eis in bonum. Ibidem, filius pacis: pro homine digno incolumitate, accipitur, et qui simul amat piam pacem. Pax et veritas saepe coniunguntur: ut 2. Reg. 20 Isaiae 39. Significat autem haec phrasis firmam, solidam, et non simulatam pacem: sicut plerunque in mundo etiam, cum pax externa est, tamen ob malitiam ac fraudes hominum bellum metuitur, et simul variis imposturis ac laesionibus homines belligerantur, ac in se invicem grassantur. Coniungitur et cum iustitia, quia pax nec carnalis nec spiritualis iustitia carere potest. In spiritualibus pax est filia verae iustitiae. In carnalibus fit saepe ut sit communis quaedam pax, aut potius species pacis, sed interea omni genere fraudis ac iniuriarum sese invicem cives divexent, lacerent ac perdant. Cum igitur pax et iustitia sese invicem amplectantur et osculentur, ut Psalmo octuagesimoquinto loquitur: tunc est optimus rerum status. Pax et paces, saepe pro pacificis ponitur, abstractum pro concreto, et eius subiecto: ut Psal. 120, Ego pax: id est, pacificus. Et Psalmo quinquagesimoquinto: Qui mittit manum suam in paces: id est, in pacificos, atque adeo amicos ac confoederatos. Psalmo sexagesimonono: Quae ad paces in laqueum. id est, quae eis esse debebant pacifera aut salutaria sint eis perniciosa. Pacifici beati et terram possessuri dicuntur, Matthaei quinto: id est, qui et ipsi erga alios sunt pacato animo, et inter alios pacem efficiunt, non delectantur odiis, non serunt rixas ac inimicitias inter homines. In salutationib. usi sunt hac voce, Pax: vel offerendae pacis, vel indicandae, vel denique imprecandae gratia: sicut et hodie Turcae ea utuntur in salutando et resalutando. Sic enim referunt, qui eos audierunt, salutantem dicere, Salem alech, id est, pax tibi: et vicissim resalutantem, Velech salem, Et tibi pax. Sic Achimaz denuncians aut evangelizans Davidi victoriam, 2. Sam. 18. inquit, Pax: subaudi, tibi rex, aut sit pax. Et Ezrae 5, praefecti initio epistolae Dario precantur pacem integram. Angelus etiam Danieli perterrito, capite 10

-- 434 --

843/844 denunciat pacem. Sic Amasai cum suis commilitonibus dicit Davidi, Pax pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quoniam Deus est auxilium tuum. Convenientes quoque, sese mutuo de pace (ut paulo ante dictum est) interrogare solebant: id est, de mutua incolumitate. Ad hunc morem salutandi et annunciandi pacem alluditur Isaiae quinquagesimosecundo, et apud Paulum Romanorum 10. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Montes afferent pacem populo, et colles iustitiam, Psalmo 72. id est, omnia erunt plena pace et tranquillitate, omnique felicitate. Intelligit autem copiam spiritualis pacis ac iustitiae, nempe per Meschiam, divinitus donandae. Ego pax: Psalmo 120. Ego pax: et cum loquor, ipsi ad bellum. id est, ego pacem propono, aut pacificus sum. Et alibi, Ego oratio. id est, ego orans. Sic Proverb. 3. Omnes semitae eius pax id est, pacificae, aut ducunt ad pacem, sunt salutaria, aut sunt ipsissima pax. Sic Iob 5, Et scies quod pax tabernaculum tuum. pro, in summa tranquillitate ac prosperitate eris tu, omniaque tua. Sic Psalm. 147, Qui ponit terminum tuum pacem. id est, omnes regiones locaque tua ditat pace. Castigatio pacis. id est, castigatio pacifera, aut salutifera. Isaiae 53, Castigatio pacis nostrae super eum, et vulneribus eius sanati sumus: id est, plenissima persolutio poenarum a toto mundo per legem ob peccata exactarum, ab ipso praestita ac depensa, fuit causa nostrae pacis, peperit nobis pacem. Non enim necesse fuit amplius id nos persolvere, quod ipse semel persolvit. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, iudicium paciferum. Zachariae 8. id est, iudicate ita, ut pax vobis mutuo inde proveniat, non oppressio. Impetrationes pacis, aut exorationes pacis revelabo eis: Hierem. 33. id est, annunciabo eis esse impetratam pacem, quam et largiar illis. Multitudo pacis, Psalm. 37. Afflicti aut man sueti possidebunt terram, et deliciabuntur aut oblectabuntur in multitudine pacis. id est, fruentur magno rerum successu, et rebus secundis. Pactum pacis. id est, pactum de pace, aut firmum ac ratum. Num. 25. Do eis pactum meum pacis, et pactum sacerdotii perpetuum. id est, certam ac ratam promissionem de diuturno sacerdotio. Semen pacis, Zachariae 8, Semen pacis erit, vitis proferet fructum suum, et terra dabit germen suum. id est, sementes uberes pacifice colligetis. Terra pacis: pro, in qua tibi pax conceditur, ubi putas te tutum ac tranquillum esse. Hieremiae duodecimo: In terra pacis tu fidebas: id est, putabas te tibi inter tuos tutum esse, cum esses in summo periculo. Videre visionem pacis. Ezech. 13, Et vident ei visionem pacis: id est, nunciant ei nomine Dei res secundas. Multa pax, id est, summa ac largissi ma felicitas Psalm. 119. Multa pax diligentibus nomen tuum, et non est eis scandalum aut casus: ubi multa pax prosperum omnium rerum statum notat: Scandalum verô, omnia adversa. Loqui cum aliquo in pacem: Genes. 37, Non potuerunt fratres Ioseph loqui ei in pace, aut ad pacem: id est, prae odio non potuerunt amanter cum eo colloqui. In pace ire, Iud. decimooctavo. In pace transire, Isaiae 41. In pace abire, 1. Sam. 29. Ascendere in pace, 1. Sam. 25. Dimittere aliquem in pace, Genes. 26. id est, abire incolumem ac salvum. Sic apponere pacem, Proverbiorum 3. id est, prosperum rerum successum. Esse in pace, Iob 9. pro, frui pace. Pacem habere, Hierem. 12. Pacem habent omnes in praevaricantes. Sic habitare in pace, Threnorum primo. Clamare ad civitatem oppugnatam, pacem: Deutero. 20. id est, clara voce offerre ei pacem, pacificas conditiones. Et vicissim civitas dicitur ibidem respondere pacem. id est, polliceri obedientiam, et suscipere conditiones pacis. Congregaberis ad sepulchra in pace 2. Par. 34. id est, rebus tuis quietis ac prosperis existentibus in summa tranquillitate morieris, nec videbis aut patieris calamitates, quae [?: ] consequentur. Sic 1 Reg. 2, Non deduces canicie eius in pace ad sepulchrum. id est, non patieris eum quiete ac tranquille vivere usque ad naturalem mortem. Or dinare pacem, Isaiae 26, Domine tu ordinabis pacem nobis. id est, largieris, donabis veram pacem: sicut [?: praec- ] sit, fidem esse cogitationem firmam, aut subnixam [?: fu-que ] , quod Deus custodiet pacem. Discedere a pace. Threnorum 3, Discessit a pace anima mea, oblitus sum boni. id est, privavit me Deus pace, tranquillitate, et omnibus bonis. Fiat pax et veritas: id est, vera ac firma solidaque pax. Isaiae trigesimonono: Tantum fiat pax in diebus meis. id est, sint saltem omnia tranquilla ac pacata [?: d- ] ego vivo. Loqui pacem ad aliquem de aliquo: id est, promovere eius tranquillitatem. Psalmo trigesimoquarto, Non pacem loquuntur, et contra afflictos aut humiles terrae verba fraudulenta cogitant. Psalmo octuagesimoquinto: Dominus loquitur pacem ad populum suum id est, largietur ei tranquillitatem et felicitatem. Psal. 122, Propter fratres meos et proximos meos, loquar nunc pacem de te. id est, tibi precabor, et alioqui promovebo pacem. Loqui pacem cum aliquo, et malum esse in corde: Psalmo 28. id est, blando sermone amicitiam simulare, sed in corde hostilia cogitare. Loqui pacem omni semini suo, Esther 10: pro, amanter alloqui sunt populares aut gentiles. Non nosse pacem, alias significat esse alienum a pace, cupidum bellandi ac laedendi Romanorum 3, Isaiae 59, Viam pacis non noverunt: id est, nihil est apud eos fidei. humanitatis, aut sinceritatis Alias non frui aut potiri pace. Ibidem: Vias suas peverterunt omnes, qui ambulant per eas ignorant pacem: id est, divinitus tribulantur et puniuntur. Quarere [?: ] pace, loquutionem supra exposui. Ierem. 15, Quis discidet ad petendum de pace tua? id est, quis ad te declarabit, ut quaerat, quomodo se res tuae habeant? quis [?: ] condolebit? quis te consolabitur? Quaerere pacem [?: ] ius, est promovere eius pacem ac res secundas. Hierem. 29, Quaerite pacem civitatis, et orate pro ea (Babylone) quia in pace eius erit pax vestra. Sic Deut. 23 iubet Deus Israelitas perpetuo esse hostes Amalekitarum, inquiens: Non quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis diebus tuis in seculum. id est, promovebis [?: ] eorum bonum aut commodum. Eadem locutio est et Esdrae 9, Rogare quae pacis sunt, missa legatione: Luc. 4 id est, suppliciter petere conditiones pacis. Reddere aliquid cum pace, Iud. 11. id est, sponte, sine bello ac armis, adempta restituere. Redimere in pace animam: Psal. [?: ] Redemit in pace animam meam a bello, quod erat adversus me. pro, eripuit me ab imminenti pugna, largentusque mihi est tranquillitatem. Luc. 19, Si scires [?: ho-- ] quae ad pacem tibi. id est, si scires quae ad tuam tranquillitatem et felicitatem prosint, forte ea amplectereris: nempe, accipere verum Meschiam, et eum placare. Aposiopesis est. Reperire aut invenire pacem, est consequi [?: ea- ] Cant. 8, Tunc fui in oculis eius ut reperiens pacem. Respondere pacem. Gen. 41, Dominus respondebit pacem Pharaonis. id est, Deus exposito somnio Pharaonis respondebit salutaria consilia toti huic regno et regi [?: ] verti in pace, est incolumen reverti Genesis 28, Ios. 10, [?: ] 8. 1. Reg. 22, et 2. Par. 19 Praecipit Achab Micham prophetam in carcere detineri, donec redeat in pace. Sed propheta negat eum reversurum in pace: id est, incolumem. Salutare de vel cum pace, aut in pace: 1. Samuel. 17. 1. Paralipom. 18, est pacem precari obvio, et quaerere de bono eius statu. Vide pacem fratrum tuorum, Genes. 37. id est, cognosce quomodo valeant. Idem est etiam visitare in pace. 1. Sam. 17. Pax ossibus: Psal. 38. Non est pax ossibus meis, id est, nulla tranquillitas est membris meis ob morbum, quo me afflixisti ob peccata mea. [?: ] dere pacem aliquorum, id est, cernere eorum secundas et

-- 435 --

845/846 florentes res. Psalm. 37. Cum viderem pacem impiorum. Sic pax a timore, Iob 21. In domibus eorum est pax a timore. id est, summa securitas ac tranquillitas. Ponere sanguines belli in pace: 1. Reg. 2, Ioab interfecit duos [?: du-es ] hostiliter tempore ac loco pacifico. Pacifica bestia agri, Iob 5. id est, non laedette. Ingressus pacificus. id est, pacem afferens aut indicans: 1. Sam. 16, et 1. Reg. 2, Viri pacifici nobiscum. Genes. 34. id est, pacifice nobiscum, aut inter nos viventes. Pascua pacifica. Ierem. 25, Suc [?: -is- ] sunt pascua pacifica. id est, bello et a feris vastata sunt loca antea tranquillissima. et pastoribus ac pecoribus aptissima et refertissima. Hostiae pacificae saepe no minantur in Exodo et Levitico. significant autem eas quae pro gratiarumactione offerebantur, crebroque cum persolutione voti coniunguntur: sicut etiam Proverbiorum septimo fit. Via pacis, supra expositum est. Sed tamen quia Lucae primo est, Meschiam ideo apparuisse, ut dirigat pedes: ideo sciendum est, ibi viam pacis significare non tantum doctrinam ducentem ad illam summam ac aeternam pacem: sed etiam ipsam veram fidem, conversionem, iustificationem ac renovationem, per quam [?: -os ] ducit Meschias ad summam illam ac aeternam pacem aut felicitatem. Denique quia regnum caelorum dicitur esse iustitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, aut per Spiritum sanctum: et Romanor. quinto habetur, quod iustificati fide pacem habeamus: utile fuerit illud dictum fieri aliquanto notius. Adscribam igitur cuiusdam semigrammaticam, et a nostro instituto non alienam annotationem super eum locum. Pacem Hebraeis dici res prosperas et secundas, notum est. Notum etiam est, hoc vocabulo declarari concordiam. Ad has significationes accedit etiam tertia, quoties videlicet εὐθυμίαν . id est, animi tranquillitatem et serenitatem declarat, quam nonnulli ex philosophis pro summo bono habuerunt: sed perperam definitam, ut mox dicemus. Potest autem haec tertia significatio sub secunda etiam comprehendi. Pacem enim ac concordiam habent homines aut cum Deo, aut alii inter alios, aut denique cum seipsis. Quidam igitur primam illam concordiae speciem hic putant significari, ut sit haec sententia: Nos fide iustificatos; iam reconciliatos esse cum Deo per Christum, qui inimicitiarum causas sustulit. Quae doctrina verissima quidem est, sed non satis apposite traditur hoc loco. neque enim Apostolus proprie hic agit de mediatoris Christi opere, sed a fidei effectis argumentatur. Quidam igitur hanc pacem cum Deo initam aliter explicant: nempe ut qui semel reconciliati sunt Deo, pacem istam [?: co-nt ] , vitantes scilicet peccata, et iustitiam colentes: quae de ipsa interpretatio, quamvis piam sententiam gignat, tamen est ἀπροσδιόνυσος . Alii ergo de secundo genere pacis haec accipiunt, et legunt ἔχωμεν habeamus: quasi nos fide iustificatos Paulus ad mutuam pacem colendam hortetur, quae etiam interpretatio ad scopum Apostoli non pertinet. Superest tertia concordiae species, quum quispiam animi tranquillitate fruitur: quae rursus accurata distinctione indiget. Triplex enim est in homine dissidium, nempe et perturbationum animi adversus rationem (cuius mali neque quae sit origo, neque quod sit [?: -medium ] , intelligere potuit philosophia) et carnis. id est, totius hominis ψυχηιοῦ adversus novu hominem, quem Scriptura Spiritum vocat: quod dissidium cum sit filiis Dei peculiare (caeteri enim nihil aliud sunt quam [?: -o ] ) minime mirum est, philosophos hoc certamen ne suspicari quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta sit hominis labes, cognoscere non potuit: tum adversus Origenem, Celestinum, Anabaptistas, Libertinos, et eiusmodi omnes fanaticos, qui iustificatos constituunt ἀναμαρτήτους . Superest vera illa pax mundo incognita, de qua hic agit Apostolus: id est, incredibilis illa et constantissima mundi recreatio, qua fit ut de benevolentia Dei securus homo, superatis conscientiae terroribus, clamet cum Davide, Dominus illuminatio mea, et salus mea, a quo timebo? et, In te Domine speravi, ergo non confundar in aeternum. Hanc vero pacem mundus quidem somniat, sed apprehendere nullo modo potest. Nam aut prorsus est ἀπηλγηκὼς , id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta, sese denique suis insomniis pascens. Una vero fides quae verbo ipsius Dei nixa, Christum veram iustitiam apprehendit, hanc pacem affert. Quid vero fidem, quid iustitiam appellet Paulus, suo loco exposuimus. Filius pacis, ut et supra exposui, Matth. 10, et Luc. 10, dicitur, qui et amat piam pacem, ac tranquillitatem, eamque promovet, et dignus illa a Deo esse censetur. Ibidem est, Pax vestra requiescet super eum, aut revertetur pax vestra. ubi pax Apostolorum vocatur illa pia imprecatio pacis, quae sit profutura dignis, ab indignis autem sit is fructus piae precationis ad ipsosmet Apostolos reversurus. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. id est, iam permittes ut tranquillo animo, et in viso Messia acquiescens moriar, ac ad illam veram aeternamque pacem migrem. Christus inquit Ioan. 14. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. id est, primum quidem spiritualem pacem, deinde etiam externum quoddam patrocinium, defensionem ac tranquillitatem, quae tamen non ex mundi aut potentum gratia, sed ex solo Deo proficiscatur. De eadem pace etiam postea Cap. 16 inquit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis. id est mundus vos persequetur, sed vos habebitis a me pacem multipliciter: nempe favorem a Deo, tranquillitatem animi seu bonam conscientiam ob iustificationem ac reconciliationem: habebitis deinde et eam pacem, ut vos Spiritus S. regat ac consoletur, ne vobis satan, aut caro aut vetus Adam ita imperitet, sicut antea, neve peccatum regnet in corpore vestro. Habebitis et consolationem ex mea doctrina, quam vobis iam proposui in spiritualibus et corporalibus afflictionibus ac perturbationibus: et denique pater caelestis non patietur capillum de capite vestro decidere, mandans angelis, ut vos custodiant, et in manibus portent in omnibus viis vestris. Deus pacis dicitur, non dissensionis: Rom. 15. 16. 1. Cor. 14. et 2. Cor. 13. ubi dilectionis quoque Deus nominatur. Sensus autem est, Deus autor et probator pacis. 1. Cor. 7, dicitur Deus nos vocasse in pace: id est, ad studium temporariae pacis, et ad consequendam etiam aeternam tranquillitatem. Rom. 14, Quae pacis sunt sectemur: id est, neminem laedamus, omnibus prosimus, quaeramus denique temporariam et aeternam pacem. Christus dicitur pax nostra, quia utraque unum fecit, et maceriam septi dissolvit, Ephes. 2. id est, concilia vit gentiles cum Iudaeis, abrogata ceremoniali lege. Mox ibidem, non tantum de hac externa duorum populorum inter se invicem pace agit, sed etiam de pace cum Deo. Locus est perspicuus. Ibid. 6, Calceatis pedibus in praeparatione Evangelii pacis. Evangelium pacis vocat, quia et annunciat et affert veram ac aeternam pacem. Vult autem nos praeparari, instrui, ac veluti armari Evangelio ad spiritualem cursum, sicut viatores se calceis praeparant: et

-- 436 --

847/848 praeterea nos praeparari ad annunciandum Evangelium pacis. Hac ratione quoque ipse Christus vocatur rexpacis. Hebr. 7. id est, causa et author pacis, quod ille multipliciter praestat. Fructus iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem, Iac. 3. ubi facere pacem est ea agere, quae ad temporariam et aeternam pacem prosint, neminem laedendo, et cum omnibus pacifice agendo. Id dum agitur; pii simul etiam iuste agunt, et sibimet uberrimum fructum aut praemium iustitiae comparant.

PAXILLUS. vide supra in PALUS.

PECCATUM. Vocant Latini peccatum, quicquid contra officium normamque recti ac honesti fit: et proprie actuale quid significat, sive quid male fiat, sive male negligatur. Sed in Sacris literis haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere: sicut toties Scriptura pravitatem, perversitatem, lapidositatem et incircumcisionem cordis accusat, spirituale cor flagitat: et sanctos perfectosque nos esse, sicut pater caelestis est, severiter proecipit. Peccati vocabulo in genere multum utitur Scriptura, eique aeterni exitii causam adscribit, affirmans peccati stipendium esse mortem: Rom. 6. Observandum autem est, idem prorsus illi significare hanc vocem, quod alioqui non tantum philosophi ac docti, sed etiam indocti vocant Iniustitiam, nempe universalem iniustitiam. Contrarium ergo verum ac proprium Peccati est, iustitia universalis aut integra. Idem etiam valent mala aut prava opera, quod peccatum: et contra Bona et recta opera, idem quod iustitia. Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio legis, ac iustitia ipsa. Peccare igitur videtur significare, simpliciter a recto deviare, etiam in aliis rebus, non tantum ubi lex Dei aut norma obedientiae erga Deum negligitur, violaturve ut Iud. 20. dicuntur Beniamitae fuisse optimi fundibularii ita ut non peccarent: id est, a scopo aberrarent. inquit enim textus: Qui omnes funda iaciebant lapidem ad capillum, nec peccabant. Sic Iob 5 legitur: Invises tabernaculum tuum, et non peccabis: id est, non aberrabis a tuo tabernaculo: facile id reperies, quantumvis in solitudine aut locis ignotis fixeris. id est, in omnib. tuis operibus recte scopum attinges. Iob 33, natura huius verbi aliquot synonymis declaratur: Peccavi, rectum curuavi, et aequum non mihi: scilicet, fuit propositum, aut in meo conatu. Ab hac externa corporalive aberratione a recte agendo, videtur verbum hoc per metaphoram traductum ad spiritualem discessionem a recta linea legis Dei, aut quorumcunque superiorum, vel etiam aequalium, quibus aliqui legibus obstricti tenentur. 1. Regum decimoquarto Irritaverunt Iudaei Deum praepatribus suis, in omnibus peccatis quibus peccaverunt. Zoph. 1. Quia Domino peccaverunt. Psalmo decimoquinto. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Huius significationis innumera plane sunt exempla. Sic et [?: co- ] homines aliquis peccare dicitur: ut Genes. quadragesimo. Peccaverunt pincerna et pistor regis. 1. Samuel decimonono. Ne peccet rex in servum suum [?: Davi- ] quia non peccavit tibi, et opera eius sunt tibi valde salutaria. Et mox: Quare peccabis in sanguinem [?: i- ] centem, ad interficiendum Davidem sine causa? Verum ob infinitam copiam, omittemus citationem examplorum huius significationis. Significat quoque [?: ] bro verbum חטא Peccavit, in prima coniugatione [?: ] actionem, sed qualitatem inhaerentem, seu sortem aut conditionem hominis, seu esse peccatorem, esse [?: re- ] sicut solent verba Hebraea saepissime tantum existentiam rei, non actionem aut passionem, alium`ue [?: ] indicare. Genes. quadragesimotertio. Dixit Iuda ad Israelem patrem suum, Mitte puerum Beniamin, et ego fide iubeo de eo, ex mea manu require eum: Si non reduxero eum ad te, et coram te stitero eum, et peccabo tibi omnibus diebus. id est, sim tibi reus ac obligatus, habearque a te pro scelerato omni tempore, perpetus mihi sis infensus, adversus ac molestus, ut extreme nephario, ac in te iniurio. Sic idem verbum, ac in eodem sensu, repetit Iuda erga Iosephum: Quoniam servus tuus sponsione facta accepit puerum a patre suo, promittendo, quod si non reduxero eum ad te, et peccabo pani meo omnibus diebus. Exod. quinto. Non datur nobis stramen, et urgemur ad explendum numerum laterae et ecce servi tui sunt caesi, et populus tuus peccabit. id est, sceleratus, noxius ac reus iudicatur, habeturque, et ideo duriter affligitur. 1. Reg. 1. Et erit, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, et erimus ego et filius tuus Salomon peccatores. id est, habebimur pro sceleratis, reis ac nefariis, et ideo etiam mox vel in [?: tros ] carceres, vel ad extremum supplicium cruciatumque abripiemur. Sic Romanorum quinto. In Adamo omnes peccaverunt. id est, scelerati ac Dei hostes [?: fa-- ] sunt. Quae quasi habitualis significatio verbi et nominis Peccati diligenter observanda est, ut sciamus, Scripturam in arguendis peccatis, non solas pravas actiones aut rectarum omissiones accusare: sed etiam ipsam pravam naturam aut indolem hominis, quam a patro suo diabolo in ruina primi hominis hausit. Quare semper in hac et vicinis vocibus una cum actione etiam ipsam malam naturam, eiusque (ut ita dicam) foetorem coram Deo et tristem reatum coniungamus, ac simul expendamus. Cum David confitetur et queritur Psalmo quinquagesimoprimo: se in peccatis [?: concept-- ] ac natum, non loquitur de actualibus peccatis: nec matrem, sed semetipsum accusat. Confitetur igitur se natum esse in multiplici immundicie, foeditate, reatu et crimine: seu turpem ac malum, Deo adversum, exosum ac reum. Sic com Iudaei dicunt ad caecum natum, ac a Christo sanatum, Ioan. 9. Tu natus es in peccatis, et [?: ] nos docere? non illi quidem proprie in originale omnium hominum peccatum respiciunt: sed tamen volunt dicere, eum ita inde ex utero distortae ac perversae naturae esse, ac ita quasi monstrosum ac sceleratum formatum esse, ut non sine causa eum ipsa mater [?: ] ra caecitate signaverit, quo omnibus testaretur hunc hominem perversissimi ingenii ac indolis esse, eoque ab omnibus veluti portentum quoddam, detestandum et fugiendum esse. Significat igitur Psalmo quinquagesimoprimo, vox Peccati, non pravas actiones, sed innatas aut ingenitas pessimae indolis distorsiones aut malitias. Sic Ieremiae decimoseptimo dicitur peccatum Iudae esse scriptum aut sculptum stylo ferreo, et ungela adamantina in tabella cordis eorum. ubi non [?: act- ] le peccatum notat, sed innatam ac ingenitam malici ac proclivitatem ad idololatrias: sicut et Paulus [?: i- ] carnis opera recenset et idololatriam, Gal. 5. Peccatum

-- 437 --

849/850 in singulari numero, praesertim cum articulo ἡ ἁμαρτὶα , Paulo plerunque illum summum regem aut caput peccati, nempe originalem corruptionem significat: in plurali autem αἱ ἁμαρτῖαι , fructus aut effectus eius, id est actualia peccata. Romanorum quinto: Sicut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors peru asit, in quo omnes peccarunt: non actionem, sed ipsum habituale, aut potius innatum et essentiale malum significat, quod nempe per Adamum omnes facti sint corrupti Satanaeque imaginem circumferant, eoque sint adversarii Deo, ei infensi et exosi, eique rei ac ab eo damnati, ut supra productis exemplis de hoc verbo ac nomine dixi. Aliquando tamen etiam plurali numero Originale peccatum notat, ut supra de Psalmo quinquagesimoprimo dixi. Omnes peccaverunt, et carent gloria Dei: Romanorum tertio, significat omnes esse peccatores ac reos, carere iustitia, ac omni gloriatione coram Deo de iustitia ac vita: sicut mox sequitur, Ubi gloriatio? Ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium peccatorum: Romanorum 3. id est, exhiberi iustitiam Dei aut obedientiae ac passionis Christi, et imputari credentibus in hunc finem ac usum, ut peccata condonentur. Peccatum saepe, ut supra dixi, in genere ipsam totam huius pestis molem aut massam, seu totam iniustitiam denotat. Sic Romanorum tertio dicuntur omnes sub peccato esse, et per legem esse cognitionem peccati. et Romanorum quarto, cui Dominus non imputavit peccatum. Eadem ferme significatione Romanorum quinto dicitur peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mors. Sic et cum Iohann. 9. Christus dicit, Peccatum vestrum manet vobis: totam iniustitiam complectitur. Et Iohan 16, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato: id est, de tota mole peccati, quod manet nobis, et non est per fidem ablatum: non tantum de una specie, seu de sola incredulitate loquitur, ut ex dictis (Peccatum vestrum manet nobis, etc. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini) patet. Alio qui plerique intelligunt de unico incredulitatis peccato. Sic Isaiae trigesimo quinto, Fecit Dominus in eo concurrere omnium nostrûm peccata: peccatum itidem omne in universum notatur. Huc et referantur appellationes, seu aequipollentes voces, quae omni in universum peccato competunt. cuiusmodi sunt in Veteri testamento, Delicta. Iob decimotertio, Scelera mea et delicta mea ostende mihi. Levit. 5. Adducat pro delicto suo domino. Item Levit. 6. Iniquitas et Iniquitates: Exod. 34, qui aufers iniquitatem, Deuteronomii quinquagesimo quarto, Non feret iniquitatem vestram, et peccata vestra. Iob 13, Quantas habeo iniquitates et peccata, etc. Esaiae quinto, Vae qui trahitis iniquitatem in funibus vanitatis, etc. Esa. quadragesimo secundo, Praebuisti mihi laborem in iniquitatibustuis. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Esaiae quinquagesimo, In iniquitatibus vestris venditi estis, etc. Oseae duodecimo, Nec invenietur in cunctis laboribus meis vel iniquitas, vel peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo, Ecce in iniquitatibus conceptus sum. Psalmo 85, Remisisti iniquitatem plebis tuae. Psalmo 32, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Impietas et Impietates: Iob trigesimo quarto, Absit [?: ] Deo ut faciat impietatem. Perversitas, Scelus, et Scelera. praevaricatio, et Praevaricationes: Levit. vigesimosexto, Pro praevaricatione sua. Item Iosuae 22. Ezech. 14, cum terta praevaricetur praevaricationem. Esaiae vigesimo quarto, Praevaricatores praevaricati sunt, praevaricatione praevaricatores praevaricati sunt. Psalmo 101, Facientes praevaricationes odivi. Transgressio, Malitia: Genes. 6, Vidit Deus quod multa malitia hominis esset. Genes. decimotertio, Viri Sodomitae erant mali. Ieremiae 1, Et loquar iudicia mea cum eis, super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me. Ionae primo, Ascendit malitia eorum ad conspectum eorum. Malum: Iudic. 3, Fecerunt filii Israel malum in oculis Domini. Iudic. 4, Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini. Item Iudic. 6 et 10, 2. Reg. 12. Quare contempsisti verbum meum, ut faceres malum in conspectu meo? 3. Reg. 14. Et fecit Iudas malum coram Domino. 3. Reg. 22, Fecit Ochosias malum in conspectu Domini. Item 3. Reg. 17. et 4. Reg. 3. Fecit malum coram Domino. 4. Reg. 13, Fecit malum Ioachatz coram Domino. Et 2. Paralip. 29. Proverbiorum quarto, Deflecto a malo. Esaiae sexagesimoquinto, Faciebatis malum in oculis meis. Item cap. 66. Ierem. 7 et 52, Fecit malum in oculis Domini. Abominationes: Levit. 18, Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. Ieremiae decimotertio, Super colles in agro vidi abominationes tuas. Ier. 16, Abominationibus suis impleverunt haereditatem meam, Ezech. 7, Et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et cap. 33, Fecistis abominationes. Aversio, et Aversiones: Ierem. 2, Aversiones tuae increpabunt te. Ezech. 9, Civitas repleta est aversione. Piaculum, Sanguines: id est, reatus, non tantum caedes, ut aliqui existimant, sed in genere omnia peccata morte digna vocantur: ut Psalmo vigesimo sexto, Non concludas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Item Oseae quarto, et alias saepe. Verbum pro peccato, aut absolute: ut 2. Reg. 11, Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino. 4. Reg. 17 Fecerunt filii Israel verba pessima. irritantes Dominum, Psalmo sexagesimo quinto, Verba delictorum (id est, res iniquae) praevaluerunt contra nos. Psalmo 101, Non ponam ante oculos meos verbum Belial: id est, rem iniustam. Fornicatio: Levit. 20, Consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch. Psalmo 73, Qui fornicantur ate. Via mala: Ierem. 25, Revertimini unusquisque a via sua mala. 3. Reg. 16. Tu ambulasti in via Ieroboam. Sic 3. Reg. 22. Benedicere, per antiphrasin pro peccare. Iob 1, Ne forte (ait Iob) peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Desideria cordis: Psalm 81, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Adinventiones: Psalm. 81. Ambulare ex adverso Deo: Levi. 26. Quod non placet Domino: 3. Regum 11, Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino. Stultum quid contra Deum agere: Iob primo, In omnibus his non peccavit Iob, neque stultum quid contra Deum locutus est. Caeterum in Novo testamento aequipollent τῆς ἁμαρτίας vocabulo (quod peccatum significat, et in Apostolorum scriptis omnium usitatissimum et frequentissimum est) ἀδικία iniustitia, qua voce utuntur Apostoli Act. 8, In felle enim amaritudinis, et colligatione iniustitiae video te esse. 1. Iohan. 1, Fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniustitia. 2. Pet. 2, Recipientes mercedem iniustitiae. Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent. Romanorum 3, Si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? Rom. 6, Neque praebete membra vestra arma iniustitiae peccato. Ἀνομία , hoc est, quiddam illegitimum, quod pugnat cum lege. Tit. 2, Christus dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni illegalitate. 1. Ioan. 3, Peccatum est iniquitas. Παράβασις , transgressio: Roman. 5, Qui non peccarunt ad similitudinem transgressionis Adam. Gal. 3 Lex propter transgressiones posita est. 1. Timoth. 2, Mulier obnoxia facta est transgressioni. Ἁμάρτημα : Rom. 3, Propter remissionem praecedentium delictorum, ἁμαρτημάτων : quae vox apud solum Paulum reperitur. Aut παράπτωμα : Rom. 4, Traditus est propter

-- 438 --

851/852 peccata παραπτώματα nostra. Romanorum 5. Sed non ut delictum, παράπτωμα , ita et gratia: ubi Paulus non tantum peccatum Adae, sed etiam posterorum eius, παραπτώματα appellat. Inquit enim paulo post: Gratia vero ex multis peccatis, ἐκ πολλῶν παραπτωμάτων , ad iustificationem. Idem Ephes. 2, Et vos eratis mortui τοῖς παραπτώμασι καὶ ταῖς ἁμαρτίαις , in delictis et peccatis, in quibus aliquando ambulastis. Haec vox Paulo est usitatissima, aliis non item: et praecipue actualia peccata significat. Etymon eius sonat praetercadere, cum scilicet ultra rectam iustitiae lineam cadimus. ἥπτημα quod ad verbum sonat Victum esse. peccata enim nostra sunt, succumbere satanae, aut vinci ab eo: 1. Corinthiorum sexto, Omnino delictum seu defectus in vobis est, quod lites habetis intervos invicem. et Rom. 11, Si lapsus illorum ( παράπτωμα ) sunt divitiae mundi, et ( ἥπτημα ) diminutio illorum seu detrimentum divitiae gentium. Interdum etiam appellationes speciales peccatorum generaliter usurpantur pro peccato: quales sunt, κακία , malitia, 1. Pet. 2, Deponite omnem malitiam. Idem, Non quasi velamen habentes malitiae libertatem. 1. Corinthiorum decimoquarto, Sed malitia parvuli estote. Ephes. 4, Omnis amaritudo, etc. tollatur a vobis, cum omni malitia. Iac. 1, Abiicientes omnem immundiciam, et abundantiam malitiae. Πονηρία . Rom. 1. Pleni malitia et versutia. 1. Corinthiorum 5, Non in fermento κακίας καὶ πονηρίας. Ἐπιθυμία , concupiscentia. 1. Ioan. 2, Omne quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis. 1. Pet. 2, Concupiscentiae, quae militant contra animam. 2. Pet. 1, Si refugeritis a corruptione, quae est in mundo per concupiscentiam.Et Paulus ad Tit. 2, Ut abnegata impietate, et mundanis concupiscentiis, sobrie et iuste et pie vivamus. Rom. 7, Peccatum non agnovissem, nisi per legem: concupiscentiam etiam non noveram, scilicet esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces, et Iacob 2 et 5. Incredulitas. nam quod Paulus Gal 3. dicit, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide daretur: idem Rom. 11. his verbis effert. Conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereretur. Peccata quoque dicuntur Debita, et revera sunt: idque duplici ratione. Primum enim peccata sunt, debitae obedientiae neglectio, aut non persolutio. Debet enim rationalis creatura creatori suo Deo perpetuam et perfectissimam obedientiam. Hoc suum debitum, tributum, aut censum deberet rationalis creatura omni momento integerrime praestare: si non facit, retinet quasi alienum quoddam aes invito domino, contra omne ius ac fas, eoque illi moles debiti veluti foenoris cuiusdam vehementissime cumulatur. Talis vero, ut dixi, debitae obedientiae non persolutio, sunt proprie nostra peccata. Secundo peccata nostra vocantur Debita, quia etiam debent Deo persolutionem poenae pro tot admissis culpis: quam persolutionem dum differimus, cumulamus nobis debitum, et (sicut Paulus loquitur) iram, in die irae. Sunt igitur peccata nostra vere debita quaedam, idque (uti ostensum est) duplici ratione. Haec igitur debita nobis condonari ac remitti, in oratione Dominica supplices petimus. Fit autem ista debiti abolitio, si nos quidem respicias, per meram condonationem: si vero mediatorem, fit per eius compensationem aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in Satanae larvam transmutatio: veluti si ex optimo auro aut argento scoria, et ex optimo vino aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim conceptione ac procreatione ex patre nostro transit. Similes enim ille sibi procreat: sicut Genes. quinto describitur, quod ad imaginem et similitudinem suam liberos Adam genuerit, non ad Dei similitudinem aut imaginem, ad quam initio formatus fuerat. Haec vero extrema [?: ] ditas et tristissima distorsio, nunquam, veluti [?: Eurip- ] quidam, caret suis pessimis aestibus etiam antequam [?: ] cogitationes aut actiones externas, vel etiam internas erumpat. Nam et caret omni vera cognitione, timore amore ac fiducia Dei: et contra, prave de Deo sentit, eumque ac eius voluntatem religionemque pro summa stulticia habet, atque adeo vehementissime odit idololatrias, res terrenas, omniaque iniusta ac prava serio amat et magnifacit, etc. Hosce igitur perpetuos aestus, exhalationes, fumos ac foetores corruptionis vestrae vocat Scriptura Concupiscentiam. Aliud enim est caro, aliud quod ea concupiscit contra Spiritum. Haec pestem nec corruptionem ipsam proprie, nec etiam actualia peccata recte dixeris: sed est quidam eins perpetuus aestus, aut agitatio. Huc et referantur appellationes peccati Originalis, quibus utitur Scriptura Re. 7. appellatur Peccatum, et Lex membrorum, et Concupiscentiae alibi, carentia iustitiae originalis, depravatio naturae, figmentum malum, fomes, languor naturae, lex carnis, etc. Appellatur et Peccatum militans, quia quantumvis iam in sanctis nonnihil mortificatum sit ac debilitatum: tamen adhuc potenter ac furenter militat contra novum hominem, summo studio eius pia vota conatusque impendiens, ne ea pie sancteque faciat ac praestet. quae cupit et studet: quinetiam non raro captivum rapit [?: ] hominem, ac in peccata tristesque lapsus protrudit: sicut Paulus Romanorum septimo de seipso miserabiliter queritur. Appellatur et Peccatum tenaciter inhaerens , quod etiam in sanctis pertinacissime haereat: quod Paulus Hebr. 12 deponere iubet. Deponunt autem, qui constanter originali illi pesti resistunt, ne per suos pessimos fructus in membris regnet: et insuper hydram illam omni studio, fide, invocatione, et aliis pietatis exercitiis sedulo mortificant ac debilitant, capita veluti [?: ] verbi Dei gladio amputando, et igne Spiritus sancti adurendo. Ex hoc incendio aut fervore [?: pra- ] humanae sequuntur Actualia peccata, tum interna [?: ] vorum motuum, affectuum, et cogitationum, sive [?: ] indulgeamus, sive resistamus: tum externa falsi aut alioqui perversi sermonis, pravorum conatuum, et denique operum quibus vel bona facienda, utpote a [?: ] mandata, negligimus, vel contraria facimus. De hoc peccato actuali loquuntur sequentia Scripturae testimonia. Genes. quadragesimo, Accidit ut peccarent [?: d- ] eunuchi. Genes. quadragesimoprimo, Cognosco peccatum meum. Exod. 9. Pharao adiecit adhuc peccare. Exod. 10. Remitte quaeso peccatum meum saltem [?: ] vice. Exod. 30, Et deprecabitur Aaron super coram altaris semel per annum in sanguine quod oblatum est

-- 439 --

853/854 pro peccato. Exod. 32, Peccastis peccatum maximum. Exod. 34. Offerat pro peccato suo. Levit. 16, Offeret iuvencam pro peccato suo. Num. 5, Peccatum hominis. Num. 12, Ne imponas nobis peccatum hoc, quod stulte commisimus. Num. 32, Peccatum vestrum apprehendet vos. Deuteronom. 24, Unusquisque pro peccato suo interficiatur. 2. Regum 12, Dominus transtulit peccatum tuum. 4. Reg. 3, Ioram mansit in peccatis Ieroboam. 2. Paral. 28, Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Esaiae tertio, Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Esaiae trigesimo, Addunt peccatum peccato Zach. 14, Hoc peccatum omnium gentium. Variae quoque appellationes peccati actualis in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal. quin 10, etc. Per excellentiam quoque Peccare et Peccatum de atroci aliquo scelere, aut alio qui singulari pravo facto dicitur: ut Mat. 18 Quoties peccabit in me frater meus et remittam ei? Luc. 15. Pater peccavi in caelum, et coram te Ioann. 9. Quis peccavit, hic aut parentes eius? Respondit Iesus: Neque hic, neque parentes eius. Sic Iudas desperans ait: Peccavi, tradens iustum sanguinem. Sic accipi potest et illud Pauli Act 25, Neque in Caesarem peccavi: quo modo et Daniel loquitur. Sic et illud Pauli: Si nupseris, non peccasti: scilicet, in eo facto nihil mali fecisti. Sic 1 Petr. 2: Si peccantes et caesi patienter fertis. id est, singularia aliqua scelera patrantes. Eodem modo de uno primo angelorum lapsu dicitur 2. Pet 2. Si Deus angelis peccantibus non pepercit. 1. Timoth. quinto, Peccantes coram omnibus argue: id est, aliqua tetra facinora admittentes. Hinc et eodem modo Peccator κατ' ἐξοχὴν , pro scelerato accipitur. Sic Genes decimooctavo, Sodomitae dicuntur fuisse peccatores. Et 1. Sam. 15 Amalechitae. De talibus peccatoribus saepissime, ac plerunque sane Psalmi loquuntur: ut Psal. [?: ] In via peccatorum non stetit. Item, Peccatores non consistent in coetu iustorum. Psalmo 3, Dentes peccatorum contrivisti. Psalm. 18, Ne trades me cum peccatoribus. Psalm. 37, Adhuc pusillum et non erit peccator. Psalm. 50, Peccatori autem dixit Deus, quare tu assumis legem meam? Psalm. 73, Pacem peccatorum vidi. Denique plerunque in Psalmis et prophetis hoc sensu vox Peccatoris accipitur. Sic et in Novo testamento: ut Matth. 9 et 11 Christus dicitur accubuisse cum publicanis et peccatoribus: id est. cum hominibus flagitiosae vitae. Matth. 26 et Mar. 14 dicitur Christus tradi in manus peccatorum. Luc. 6, Nam et peccatores eos a quibus diliguntur, diligunt. Et ibidem, Si quidem et peccatores hoc faciunt: id est, nequam et scelerati homines. Luc. 7. Et ecce mulier in civitate, quae erat peccatrix, Quo in loco, ne quis putaret mulierem illam adhuc fuisse peccatricem, Erasmus pro imperfecto plusquam praeteritum tempus convertit. Sed et a textu (in quo est tempus imperfectum) et a genuino sensu discessit. Voluit enim notare Lucas, qualis esset mulieris conditio, et quid de ea homines vulgo [?: senti- ] Erat ergo communi hominum iudicio peccatrix: hoc est, sceleratae et probrosae vitae. Sic Ioan. 9 Pharisaei dicunt Christum esse peccatorem: id est, hominem sceleratum ac impium, utpote qui violet sabbatum et legem. Contra vero caecus natus negat eum esse peccatorum: quia deus peccatores non exaudiat. id est, scelratos ac impios, dataque opera peccantes. Sic accipiendum videtur Peccatoris vocabulum et in illo Romanorum quinto, Cum adhuc peccatores essemus. Christus pro nobis mortuus est: id est, cum toti vitiosi ac in peccatis submersi essemus. Sic Galat. secundo, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. id est profani, perditi, et a Deo alienati. Sic 1. Timoth. 1, Sciens quod iusto non sit lex posita, sed iniustis et impiis, peccatoribus, homicidis, etc. Sic Iac. 4, Appropinquate Deo, mundate manus peccatores. 1. Pet 4. Si iustus vix servatur, impius et peccator ubi apparebunt? ¶ Hactenus de peccato actuali in genere: nunc et species explicabimus. Est autem multiplex distinctio. 1. Est peccatum omissionis, et commissionis. Omissionis peccatum est, cum id omittimus facere, quod Deus praecepit. Thomas sub distinguit hoc modo: Unum est, quando quis omittit bonum facere: aliud, omittendo mala, et adversa tolerando. Commissionis peccatum est, cum id patramus quod Deus severiter prohibuit. II. Est Internum pravorum motuum, affectuum et cogitationum: et Externum, sermonis, pravorum conatuum, et denique operum. III. Est peccatum Tabulae primae et secundae. IV. Est occultum, et notum seu manifestum. Psalmo decimonono. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, etc. Nominantur et eadem peccata praecedentia et subsequentia. 1. Timoth. quinto, Quorundam hominum peccata ante manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam vero et subsequuntur. Dicuntur autem praeeuntia, quia mature patefiunt: ut Simonis Magi, ante manuum impositionem. Subsequentia sunt quae sero, et plerunque post mortem innotescunt: ut Iudae, Saulis, et aliorum, qui diu visi sunt viri boni, oculosque Ecclesiae fefellerunt, veluti zizania in medio tritici. quales illi quoque sunt, qui in extrema die dicent, Domine domine non'ne in nomine tuo praedicavimus?

V. Est proaereseos seu voluntarium, quod ipsum est et contra conscientiam: et ignorantiae. Voluntarium est, quod scienter et ex proposito perpetratur: de quo sunt sequentia testimonia Scripturae. Num. 15, Anima quae per suberbiam aliquid commiserit, etc. delebitur. Ioan. 5 et 8 inquit Christus: Vade, et noli amplius peccare. Rom. 6, Peccabimus ne, quia sub gratia non sub lege sumus? id est, sponte ac volentes peccatis indulgebimus? Heb. 10, Voluntarie peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis. Tit. 3, Peccat suo iudicio damnatus. id est, sciens ac volens peccat. Sic accipiendum est de voluntariis et contra conscientiam patratis peccatis, quod est 1. Ioan. 3, Quisquis manet in Christo, non peccat: quisquis peccat, non videt eum, nec novit eum. Et mox: Qui committit peccatum, ex diabolo est, quia diabolus a principio peccat. Quisquis natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius manet in eo, nec potest peccare, etc. Ubi observandum est, quod Ioannes ibi peccare, aut peccatum facere, exponit per Non facere iustiaciam: et contra Non peccare, per facere iustitiam. Haec significatio diligenter observanda est, ne quis intelligens de peccatis piorum per imbecillitatem admissis, desperandi occasionem accipiat. Ignorantiae peccata sunt. quae per imbecillitatem admittuntur: quale est quod Genes. 20 Abimelech Saram accersit Leu. 4, Anima quae peccaverit per ignorantiam 1. Reg 8, Salomon negat ullum esse hominem qui non peccet. 1. Reg. 14, Ionathas non audiens cum adiuraret pater eius populum, extendit summitatem virgae, quam habebat in manu, et itinxit in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius Num. 35. Peccata voluntaria et non voluntaria tum i sacrificiis, tum etiam in asylis discernuntur. Act. 3 Fratres scio quod pro ignoratiam fecistis, sicut et pricipes vestri. Act. 13. Qui habitabant Hierosolymis, et pricipes eorum cum ignorarent illum, et voces Prophetarum, etc. condemnato eo impleverunt, etc. 1. Tim 1. Sed misericordiam adeptus sum, quod ignorans feceram, pro icredulitatem. De hoc peccato loquitur et 1. Io. 1. Si dixerimus nos non peccasse, mendacem facimus eum. VI. Est peccatum

-- 440 --

855/856 dominans, seu regnans: et Non dominans. Peccatum regnans est, innata originalisve corruptio, non mortificata per Spiritum sanctum cui non reluctamur ope Dei, sed potius membra nostra praebemus instrumenta ad omnem iniustitiam, pravaque opera, de quo genere Christus Iohan. octavo. Qui peccat, servus est peccati. Dominatur autem vel securitate, ut Amos sexto, Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritionem Ioseph. Vel excusatione, ut Esa. 3. Peccatum suum quasi Sodoma peccaverunt, nec absconderunt. Vel alias malitia: Oseae 4, Populus tuus sicut ii qui contradicunt. Appellatur idem hoc peccatum. Psal. 119, contumax peccatum. Item, maximum peccatum, quia nimirum accedit securitas vel defensio. VII. Est peccatum Mortale, et Veniale. Peccatum mortale est, omne peccatum in non credentibus, sive sit originale, sive actuale: sive subitum, sive perseveranter factum: sive a sciente, sive ab inscio patratum. Sed in piis, sola peccata contra conscientiam et contra Spiritum sanctum mortalia sunt. Dicuntur autem Mortalia, quia aeternum exitium certo afferunt patranti ea, nisi illum mox eorum poeniteat, et fide eorum remissionem consequatur. Peccata Venialia vocant Papistae quosdam minores lapsus ut ociosum sermonem, profusum risum, nimium somnum, largiorem sumptionem cibi aut potus, citra ebrietatem tamen. Nos autem vocamus Peccata Venialia, omnia piorum peccata, praeter ea quae sunt contra conscientiam ac Spiritum sanctum. Appellantur autem Venialia, quia non protinus eos ex vita ac gratia Dei in iram et damnationem aeternam transferunt, nec eos Spiritu sancto privant, sed perpetuo teguntur ac remittuntur petentibus eorum veniam ac condonationem. Talia sunt, remanens in sanctis corruptio, cui illi repugnant: subitae commotiones, subiti lapsus, et alia multa omissionis, negligentiae, et multa etiam per ignorantiam admissa, innumera etiam quotidiana humanae imbecillitatis delicta. VIII. Et peccatum Remissibile, et Irremissibile. Irremissibilia, quae Christus blasphemiam in Spiritum sanctum vocat: quaeque Ioannes dicit esse ad mortem et vetat pro talibus fieri preces, sunt omnis perseverans oppugnatio agnitae veritatis, et omnis finalis impoenitentia. Dicitur autem hoc genus peccati ideo peccatum in Spiritum sanctum, quia huius personae proprium officium est illustrare, praedicare, et propagare veritatem: ad hoc munus haec persona caelitus a patre et filio missa est, eaque se in docendi ac ministerii opere maxime patefacit. Blasphemantes igitur agnitam veritatem, huic sese opponunt. Alia porro omnia peccata Remissibilia esse dicuntur. inter quae numerari solet Peccatum contra conscientiami id est, cum scientes et volentes, perseveranter, non subito motu aliquid prave agimus contra Dei praescriptum, aut mandatum: quod genus in Sanctis negatur esse: sicut Ioannes ait, natos ex Deo non peccare, sed semetipsos a talibus lapsibus custodire. Talia peccata contra conscientiam sunt etiam, neglectio precum, item permittere regnare veterem Adamum, et omnino non sedulo conari obedire Deo. Haec peccata si admittantur a sanctis, ut a Davide adulterium et homicidium, excutiunt veram fidem, ac Spiritum sanctum, hominemque ex filio Dei filium gehennae et diaboli faciunt. Dicuntur autem contra conscientiam, quia conscientia reclamante et accusante patrantur. IX. Est peccatum Manens et Remissum. Peccatum manens vocat Christus Ioan. 9, omne peccatum non remissum: de quo etiam praecedenti capite inculcans repetit, In peccatis vestris moriemini. Ideo autem dicit, Peccatum vestrum manet: quia nec morbum agnoscere, nec medicum expetere volebant. non auferente ergo agno Dei peccata illorum, remanebant eis, extremumque exitium illis accersebant. X. Ratione obiecti est Peccatum in seu contra Deum: in Spiritum sanctum: in caelum: [?: ] homines: contra conscientiam: et in proprium corpus. Peccatum in Deum aliqui intelligunt de peccatis primi praecepti, aut certe primae tabulae. Sed David id videtur Psalmo 51, etiam de suo adulterio et caede exponere, inquiens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. quasi diceret: Tibi ipsi peccavi, nam vox Solus aliquado [?: ] significat Hebraeis, ac ipsemet: sicut et in lingua Illyrica, et aliis quibusdam vulgaribus: ut cum dicitur, Quod mihi imperas fac solus: pro, fac ipsemet, tutemet. Sed forte hoc ideo David dicit, quia eius peccatum fuit [?: ] sa multiplicium scandalorum, et dedit multis occasionem blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra ipsummet Deum peccasse, liquet tum ex synonymo: Malum coram te feci (quod est idem ac contra te) tum etiam ex confessione ipsius Davidis 2. Sam. duo decimo. ubi non simpliciter dicit, Peccavi: sed ait, Peccavi Domino. tametsi et Lutheri expositio valde mihi probetur, Tibi tantum sum peccatum: quae cum Paulo Romanorum tertio, totam naturam arguente, citato hoc ipso dicto, convenit longe melius. Porro de peccato in Deum loquitur Eli. 1. Samuel 2. ad filios suos, inquiens: Absit filii mei: non enim bona est fama, quam ego audio, quod praevaricari facitis populum Domini. Si peccaverit homo in hominem, arbitri poterunt esse iudices: si autem quis peccauerit in Deum, quis erit arbiter, aut conciliator? Ubi Eli ideo vocat illud peccatum contra Deum, quia religionem eius prophanabat, et in contemptum apud Israelitas adducebat. De Peccato in Spiritum sanctum dictum est supra distinct. octava. Peccata clamantia in caelis, seu ad Dominum, quatuor esse dicit Thomas, qui super Iacobum sic inquit: Notam dum, quôd quatuor [?: ] peccata, quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad Dominum: scilicet. I. Homicidium. Genes. 4. Ecce vox fratris tui Abel clamat ad me de terra. II. Peccatum contra naturam. Genes. 18, Clamor Sodomorum venit ad me. descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. III. Oppressio iustorum. Exod. 3, Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem qua ab Aegyptiis affliguntur. IV. Pauperum defraudatio. Iac. 5, Ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt regiones vestras, etc. clamat, et clamor eorum in aures Domini Zabaoth introivit. De Peccato in homines, est 1. Reg. 2. Si peccaverit vir in virum, placari ei poterit Deus: si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? De Peccato contra [?: ] scientiam dictum est supra distinctione quinta, et septima. De Peccato in proprium corpus, inquit Paulus. 1. Corinthiorum sexto. Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: sed qui scortatur, in proprium corpus peccat. Appellat igitur Scriptura peccatum in proprium corpus, scortationem: quod ideo fieri opinor, quod cum etiam legitima ac moderata Venus vehementer corpus laedat, necessario extreme perditae evertit valetudinem illa continua conversatio [?: ] spurcissimis mulieribus, ubi non tantum ille salacissimae bestiae, sed etiam Satan ipse modis omnibus ac sine intermissione suum illud miserum mancipium inflammant, sollicitant et exagitant, continuatis simul etiam helluationibus totoque illo furore per dies ac noctes: ita ut sanguinem, medullas, ac cerebrum ei [?: exugant ] , everso prorsus ventriculo. Hinc est quod tales plerunque tandem et afflictissimae valetudinis, et [?: se-- ] deliri fiunt. Sicut Scriptura dicit, Scortationem auferre mentem: et Latini, effeminare corpus et animum Accedit huc etiam, quod Deus scortatores gravissimis et foedissimis morbis punit. Quidam volunt [?: ] tationem ideo dici peccatum in proprium corpus

-- 441 --

857/858 quia, ut Paulus eo ipso in loco testatur, Corpora nostra ex Christi membris scorti membra facit: quia coniungens se scorto, unum corpus cum eo fiat: quae sententia non inconcinna est. Quidam et de ebriositate disserunt, quod sit peccatum in proprium corpus, quia tum deformet, tum laedat ac destruat proprium corpus. XI. Est Peccatum nostrum, seu proprium: et Alicuiem, 1. ad Timotheum quinto. Manus ne cui cito imposueris, ne communices peccatis alienis. Epist. 2. Iohann. Quisquis enim Ave dixerit illi, communicat operibus eius malis. Apocalyp. decimooctavo, Exite de illa populus meus, ne participes sitis delictorum eius.

¶ Hactenus de multiplici Actualis peccati divisione. Caeterum et partes quaedam eius commemorantur. In peccato Originali inesse dicuntur, 1. Materiale, seu Fundamentum: et Formale, seu Terminus. Materiale dicunt ipsam pravam indolem, seu naturam hominis perversam, seu imaginem diaboli. Formale vero, reatum, et offensionem Dei inde progredientem. Hoc igitur posterius nempe Formale seu reatum, in Baptismo tolli: illud vero prius debilitari tantum aut attenuari, dicunt. Ac de reatu quidem recte id dicitur respectu prioris seu praeteriti temporis, quod videlicet remissa sit omnis prior offensio ac ira. At de futuro tempore certa tantum promissio accipitur, quod quoties fide ad thronum gratiae accesserimus, vi et efficacia initi cum Deo foederis, in baptismo peccatum omne remittatur. Subinde enim pestis illa nobis ingenita, novam nobis conciliat ac contrahit offensam, reatum, ac iram Dei, etiam sine actualibus peccatis: quare et perpetua remissione opus habet. De futuro igitur tempore reatus peccati originalis, non actu, sed potentia tantum aut iure tollitur in baptismo. Caeterum Formale peccati Originalis, aliud essentiale, accidentale aliud constituunt: quorum illud est ipsa deformitas, seu ataxia: hoc vero, de quo modo diximus, reatus. Porro in peccato actuali quatuor inesse dicuntur. I. Ipsa prava actio, quae semel peracta, tandem evanescit. II. Ipsa facti seu actionis iniquitas, quae in conspectu Dei firmiter permanet, diligenterque observatur, et ipsam etiam conscientiam indesinenter arguit et accusat. III. Reatus ex illa iniquitate progrediens: quod scilicet Deus, lex, propriaque conscientia talem dignum poena esse constituit ac decernit. cui reatui connexa est ira Dei, aut iusta commotio contra peccatorem. IV. Ipsa poena. Operaeprecium autem est observasse, ubi et quando has partes notet Scriptura. De culpa itaque simul ac reatu haec testimonia loquuntur. Genesis tertio. Sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Exodi trigesimosecundo. Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Deuteronomii vigesimoquarto: Ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo. Libera me de sanguinibus. Et, Tu remisisti iniquitatem peccati mei. De reatu tantum haec dicta loquuntur: Genesis vigesimo, Induxisti superme et regnum meum peccatum grande. Genesis quadragesimotertio, Nisi reduxero et reddidero tibi, ero peccati reus omni tempore. Sic Deuteronomii nono, vitulus vocatur peccatum, quia per illum peccarunt. Peccatum, inquit, vestrum quod perpetrastis, nempe vitulum, tuli. 3. Regum primo, Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. Et duodecimo capite. Et factum est verbum hoc in peccatum. Hinc et victimae expiatoriae, quia peccata populi in eas transcribi dicebantur, Peccata vocantur, Exodi vigesimonono. Levit. quarto, et sexto. Num. octavo , et saepe alias. Oseae quarto, Peccata populi mei comedunt: id est, hostias pro peccato. Usurpat autem Scriptura duo vocabula in hoc usu, nempe חטאה chataha, et אשם ascham: in quorum etymo aut ratione appellationis diligenter observandum est, ideo illas hostias sic vocari, quia in ipsas peccata populi reatusque, ira ac poenae Dei suo quodammodo per imputationem transferebantur: non quia verbum חטה chitta expiare significat. Usurpat hoc nomen etiam Paulus de Christo 2. Corinthiorum quinto, inquiens: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum pro nobis, aut nostro loco, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso, aut per ipsum. ubi non recte exponunt posterius Peccatum per vocem hostiae pro peccato: quod ipsa antithesis, Non novit peccatum, indicat. Sensus enim est, quod non existentem reipsa peccatorem aut iniustum, Deus per imputationem fecerit peccatorem aut iniustum, reum, Deo exosum, et ab ipso puniendum nostro loco, ut vicissim eius iustitia in nos per imputationem transferretur. Respexit autem in hoc loco Paulus ad 53. Isaiae quod licet Christus fuerit innocentissimus, et nos gravissime peccaverimus: tamen Deus omnium nostrum peccata poenasque in eum concurrere fecerit, ut quasi uno impetu in eum irruerint. Unde liquido apparet, eum ideo dici peccatum, quia nostris peccatis oneratus est. Sic et Galat. 3 Christus dicitur factus pro nobis maledictum aut execratio: quod idem est ac peccatum, aut res detestanda. Ob eandem peccatorum ab hominibus ad victimas translationem, etiam Latina lingua ambiguam significationem quibusdam religiosis vocabulis tribuit, ut est sacrum et piaculum: ut iam pro re sancta, ac Deo accepta offerendaque, iam pro detestanda, utpote peccatis nostris onerata, accipiatur.

¶ Hactenus species et partes peccati varias enumeravimus, earumque appellationes breviter explicuimus: maioris autem perspicuitatis, simul et memoriae gratia, in Tabella totam rem subiiciemus.

-- 442 --

859/860

PECCATI Species
Originis: primus ille lapsus Adae et Evae in Paradiso: cuius poena est, omne consequens peccatum. Propagationis: Originale.
Reatus ex primo lapsu.
Innata corruptio. Actuale,
1 Omissionis, Commissionis.
2 Internum, Externum.
3 Tabulae Primae, Secundae.
4 Occultum, Notum, seu manifestum: quae sunt et praeeuntia et subsequentia.
5 Proaereseos, seu voluntarium, quod est et contra conscientiam, Ignorantiae.
6 Dominans, seu regnans: Non dominans.
7 Mortale, Veniale.
8 Remissibile, irremissibile, sive ad mortem, quod et est peccatum seu blasphemia in Spiritum sanctum.
9 Manens, Remissum. 10 In seu contra
Deum: Spiritum sanctum. Caelum, cuius species 4.
Homicidium.
Peccatum contra naturam.
Oppressio iustorum.
Pauperum defraudatio.
Homines.
Conscientiam: proprium corpus.
11 Nostrum, Alienum. Partes Originalis.
Materiale. Formale.—
Substantiale.
Accidentale. Actualis.
Actus. actio, seu factum pravum.
Qualitas, sive iniquitas facti: Culpa.
Reatus.
Poena.

¶ Nunc et locutiones quasdam peccati colligemus, et explicabimus. Peccatum pro falsa religione omnique malo, aut eius fonte ponitur interdum: ut Hebraeorum duodecimo, adversus peccatum certantes, nondum usque ad sanguinem restitistis. id est, adversus falsam religionem. eiusque ministros, tyrannos ac seductores. Ponitur enim hic peccatum pro ipso peccati regno: sicut contra dicitur, Certa pro iustitia usque ad mortem. Et, Qui sitiunt iustitiam. Peccatum iudicium mortis. id est, morte dignum, morte plectendum. Deuteronomii vigesimoprimo, Cum erit in homine peccatum, iudicium mortis, interficiatur. Educatio aut propagatio hominum peccatorum. id est, progenies, posteritas. Numer. trigesimosecundo Et ecce surrexistis pro patribus vestris, quasi incrementum hominum peccatorum, ut adderetis adhuc super furorem Domini contra Israel. Corpus peccati destrui, Romanorum sexto, significat ipsum veterem Adamum, aut totum hominem peccato obnoxium, passione ac renovatione Christi mortificari. Sic Romanorum septimo ait liberari a corpore mortis huius: id est, ex hoc [?: vot- ] ri Adamo meram culpam ac poenam circumferente. Caro peccati. id est peccatrix, aut peccatrici similis, nempe homo: Romanorum octavo, Deus misit filium [?: ] um in similitudine carnis peccati. id est, fecit eum hominem similem nobis peccatoribus: cum tamen [?: ] vere homo fuerit, nobisque per omnia similis, in hoc tamen dissimilis extitit, quod non fuerit peccator [?: ] nos. Ibidem: Et de peccato damnavit peccatum in carne. id est, Deus per carnem aut passionem filii sui devicit, aut expugnavit, aut reum peregit signum peccati. Nam aliquem de peccato damnare, est eum vincere, superare, reum peragere, perdere: sumpta loquutione â foro, ubi qui de peccato damnatur, aut reus peragitur, mox poenis exitioque addicitur. Sic verbum אשם Ascham et Heeschim, quod ad verbum sonat peccare, aut facere peccare: saepe exitium extremamque calamitatem denotat.

-- 443 --

861/862 Minister peccati: Gal 2. Num quid Christus peccati minister est? pro, Si Christus suos non liberat a peccatis, ergo non est destructor peccati, sed potius author et causa peccati, sicut lex tantum auget peccatum. Sic 2. Thessal. 2. Antichristus vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?: -era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide supra in voce LEGIS. Peccare [?: i---oelum ] , est vel ita valde peccare, ut suum peccatum quasi usque in caelum pertingat: vel contra Deum ipsum in caelo habitantem peccare. Utitur hac locutione perditus silius Luc. 15: Pater peccavi in caelum, et coram te. Sed de hac locutione dictum est paulo ante: quemadmodum et supra in voce CAELI. Esse in peccatis. 1. Cor. 15. Quod si Christus non surrexit, adhuc estis in peccatis. id est, nec iustificati, nec renovati estis: nec remissionem peccatorum, nec Spiritum sanctum accepistis. [?: ] esse vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam, Rom. 6: ubi Peccati, ipsum quasi regnum iniquitatis aut culpae denotat, non solam originalem malitiam, quae tamen proprie dicitur regnare in corpore nostro. Sub peccatum [?: -um ] esse, Rom. 7, est innatae malitiae penitus subiectum, ac eius quasi potestati traditum esse. Sic de semet Paulus queritur. Sic et Helias Achabo obiicit, quod sit venditus, ut faciat malum coram Domino: 1, Reg. 21. Locutio sumpta est a venditione mancipiorum, quae prorsus alieno arbitrio potestatique traduntur, ut suo domino pro eius libitu serviant. Nosse peccatum: 2. Cor. 5. Christus non novit peccatum. id est, vel innatum vel actuale habuit. Facere peccatum. 1. Iohann. 3. Omnis qui natus ex Deo est, peccatum non facit. Quo in loco Oecumenius distinguitinter peccare, et peccatum facere, inquiens: Non peccare, negationem absolutam significat: non facere peccatum, non inesse ex dispositione et affectione rem ostendit. Inducere super aliquem peccatum, est praebere occasionem peccandi: quod alioqui Scriptura dicit facere peccare. ut, Ieroboam fecit peccare Israelem: quod saepe iteratur. Sic Abimelech rex Gerar dicit ad Abrahamum, et eius successor ad Isaacum: Induxisti super nos et super regnum nostrum hoc peccatum grande. Ubi et culpam, et reatum, ac poenam simul complectitur. Sic Exo. 32 dicit Moses ad Aaronem, Quid fecit tibi populus hic, quod induxisti super eum peccatum grande? Alioqui peccare facere, est, alicui peccatum impingere aut tribuere. Esa. 29. Qui peccare faciunt hominem in verbo, et ei qui eos arguit, laqueum tendunt. id est, calumniantur veros doctores. Levare super aliquem peccatum, videtur significare, infamare eum. Levit. 19. Non habebis odio fratrem tuum in corde, sed arguendo argues illum, nec levabis super eum peccatum. id est, iuxta Christi praeceptum, argues eum inter te et ipsum, et non ales clam odium, aut obtrectabis ei. Peccatum habere, et non haebere Ioan. 9. Si caeci essetis, peccatum non haberetis. id est, Si caecitatem vestram agnosceretis, peccatum vobis condonaretur. Contrarium huic est ibidem, Peccatum [?: -re ] alicui: Alias peccatum non habere, est, posse aliquo nodo se excusare. ut Ioann. 15. Si non venissem, et [?: lo---tus ] fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem non habent quod praetexant peccato suo. Ex antithesi [?: -paret ] , peccatum non habere, esse, posse se aliquo modo excusare. Sic moxibidem: Si non fecissem tanta opera, peccatum non haberent. id est, dicerent se non potuisse agnoscere Meschiam, veramque viam salutis, [?: ] agere poenitentiam. Aliquid esse alicui peccatum, seu in peccatum. Deuteronomii vigesimotertio. Si voveris Domino votum, non differes reddere: alio qui requirit id Deus de manu tua, et erit in te peccatum. id est, culpa et poena te onerabit voti dilatio. Mox vero addit, omissionem voti, seu non vovere, non fore alicui peccatum. Sic sequenti capite dicitur, alicui dilatam persolutionem mercedis, mercenario ad Deum clamante, fore illi peccatum. id est, cessuram illi in culpam, rearum ac poenam apud Deum. 1. Regum decimotertio. Fuitque haec res in peccatum domui Ieroboam, ut exterminaret et deleret eam de superficie terrae: id est, fuit illi causa exitii, aut poenarum exitialium. Psalm. 109, Oratio eius sit illi in peccatum. id est, non placet aut conciliet illi Deum, sed potius infensum reddat. Cognoscere peccatum, est, non tantum utcunque id agnoscere, sed etiam ab eo graviter accusari, et quasi urgeri ac premi. Num. trigesimo primo Ecce peccastis Domino, et cognoscite peccatum vestrum, quod inveniet vos id est, quod erit nobis causa magnarum calamitatum. Sic David in quit Psalmo quinquagesimoprimo, Quoniam peccatum meum ego cognovi, et peccatum meum coram me est semper. id est, semper mihi molestum ac infestum ante oculos obversatur. Parcere peccatis, aliquoties dicitur pro parcere ipsi homini peccanti. Num. decimoquarto, Parce peccato populi tui. Tale est illud Isaiae 1. Quod peccata rubent, et contra albent cum condonantur. id est ipse peccator est immundus: et contra purus fit per condonationem, cum sanguine Christi lavatur. Portare peccatum, aliquando significat luere poenas de peccato admisso. Levit. vigesimo secundo. Ne portent peccatum propter illud. In Hebraeo est verbum נשא Nasa, quod etiam condonare peccatum significat. Tollere peccatum. est amovere, auferre, praestita compensatione, et iustitia. 1. Ioan. 3. Christus apparuit, ut peccata nostra tolleret. Ioan. 1, Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sic Isaiae quinquagesimotertio dicitur Messias peccata nostra tanquam onus quoddam portasse, et abstulisse. Ambiguitas autem est in verbo αἵρω tollo, quod et levare ac gestare, et prorsus amovere ac abolere significat. Sic igitur et Christus non tantum abolevit peccata aut debita nostra, dum pro eis legi ac iustitiae Dei satisfecit: sed etiam gestavit ea veluti gravissimum quoddam onus in humeris ac corpore suo, dum pro eis poenas in suo proprio corpore sustinuit ac luit. Porro Hebraeum verbum נשא Nasa, portare peccatum, saepe simpliciter significat parcere alicui aut condonare, sive adsit nomen peccati, sive non. Sed de tota hac loquutione vide et infra in verbo Porto et Tollo. Proiicere peccata alicuius in profundum maris, dicitur Deus Micheae 7. Item, Post tergum proiicere. Isaiae trigesimooctavo. Item, Elongare a nobis sicut Occidens ab Oriente procul est, Psalmo 103. Delere sicut nubem peccata. Esaiae quadragesimo quarto. Mundare a peccatis, Psalmo 51. Avertere factem ab alicuius peccatis, ibidem. Tegere alicuius peccata, non imputare peccata, Psalmo 32, et 85. Peccatorum alicuius non recordari, Esaiae 43. quibus omnibus loquutionibus magnitudo ac efficacia condonationis peccatorum declaratur: ut et in verbo Imputare ostendi. Tegere peccatum alicuius, est condonare, dare causam perveniendi ad condonationem, et connivere. Sic et operire peccatum, Iac. 5, Qui averterit peccatorem ab errore viae eius, servabit animam a morte, et operiet multitudinem peccatorum. pro, erit causa ut frater ab errore conversus iustificetur et salvetur. 1. Pet. 4. Charitas operit multitudinem peccatorum. id est, dissimulat et obtegit multas offensas proximi, seu connivet ad eas, aut etiam reducit fratrem ad poenitentiam et remissionem peccatorum. Auferre et transferre peccatum: 2. Regum duodecimo Dominus transtulit peccatum tuum. Micheae 7. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Lavare a peccatis; 1. Iohan. primo, et Apocalyp. primo, Christus

-- 444 --

863/864 lavit nos sanguine suo a peccatis nostris. hoc est, Christus sua passione ac morte impetravit nobis tum remissionem peccatorum, tum etiam renovationem: quib. tum per imputationem, tum et per inchoationem aut infusionem iustitiae ac virtutum mundamur. Ponere super aliquem peccatum, est imputarei ei. Numer. 12 in quit Aaron ad Mosen: Obsecro Domine, ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus et peccavimus. id est quaeso condona nobis hanc noxam Prover. 13. Impietas subvertet peccatum id est, culpa perdet suum autorem, seu peccatorem. Rom. 5, Peccatum regnavit in mundo usque ad legem: id est, etiam ante Moysen, originalis illa pestis et corruptio grassata est, et perdidit homines, atque adeo pusillos infantes, qui nondum proprie actualia peccata habuerunt. Ibidem, Peccatum regnault in mundo per legem. Recedere a peccatis, est desinere peccare. 2. Reg. 13. Non recesserunt a peccatis Ieroboam. id est, non desierunt patrare peccata, et colere idololatrias a Ieroboam institutas. Mori peccato alias significat liberari a peccato, seu inhaerente corruptione: praesertim in dativo positum. Rom. 6. Qui mortui sumus peccato, quomodo amplius vivemus in eo? Alias significat vasedicere peccato: quae significatio etiam simul in praecedenti exemplo continetur. et ibidem Paulus inquit: Cogitate vos mortuos esse peccato, et vivere Deo. Alias significat mori aut perire ob peccata: Ephes. 2, Cum mortui essetis peccato Vicina huic significatio est, quod Rom. 6 Christus dicitur esse mortuus peccato. id est, ob peccatum Rom. 7. Num lex est peccatum? id est, num lex est mala, et causa peccati? Absit, inquit: sed patefacit tantum, accusat ac damnat peccatum ac peccatorem, et per accidens excitat pravas cupiditates. Ibidem peccatum sumpta occasione legis, genuit omnem cupiditatem: peccatum sine lege mortuum est: et peccatum lege veniente revixit. Ubique significat ipsum peccatum originale: illud enim nisi arguatur et accusetur a lege, ignoratur, sicutid ab omnibus sapientibus est ignoratum: tum etiam non perinde nititur in vetitum, ac non furit contra Deum, eius mandatum ac verbum, quod plane ignorat. Sed veniente lege, tum agnoscitur, tum excarnificat conscientiam, tum denique furit ac impellit hominem, ut miserum mancipium suum, contra Deum et eius legem. Quod ergo hic dicit, peccatum sine lege esse mortuum, et per legem reviviscere: et quod supra dixerat, peccatum sine lege non imputari: item Ubi non est lex ibi nec peccatum: significat quendam quasi soporem peccati: quod scilicet lege non accusante, peccatum non cernatur conscientiam nostram non excruciet, et denique Originalis aut innata malitia non ita perdite nitatur in vetitum, grassetur ac furiat. Ibidem: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operans mortem, ut per legem fiat peccatum excellenter peccatum, seu reum: id est, ut peccati magnitudo ac foeditas, eiusque poena per legem agnoscatur. 1. Corinth 15 Stimulus mortis peccatum est, virtus autem peccati lex. hoc est, mors est efficax ac potens contra nos ob peccatum, culpa enim facit poenam efficacem: non enim carnifex, sed furtum suspendit. Porro peccatum ex lege prohibente et maledicente habet suam efficaciam. Ideo enim tetra et pestilens res est comedere de pomo, quia Deus id prohibuit: ideo peccata damnant, quia Deus dixit, Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in lege, aut in iis quae ego praecepi, Hebr. 10, Sponte enim peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis, non amplius reliqua est hostia pro peccato. ubi ultro peccare, significat non tantum scienter ac volenter, idque semel aut iterum peccare: sed ex professo ac studio peccatis vacare, idque perseveranter ac pertinaciter: quod mox hisce verbis exponit: Quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur is, qui filium Dei inculcarit, et sanguinem, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit, et Spiritum gratiae contumelia effecerit? Tali sane Christi sacrificium [?: propitiator- ] abiicienti, alia propitiatio aut expiatio non superest. [?: ] 1, Cupiditas parit peccatum, quod gignit mortem. [?: ] peccatum actualia scelera significat.

PECULIUM סגלה significat in Sacris non quodvis genus possessionis aut opulentiae, sed quod specialiter carum ac eximium nobis est, ferme idem sonat [?: ] Latinis proprium, seu proprietas seu res peculiaris et propria, quae rara est et cara: ut si quis habet singularem thesaurum prae aliis rebus charum, aut bullam ex [?: ] lo super pectore pendentem, ut reges ac principes seu sigilla habent, et clinodia et signa, quae symbola vocant. Postea etiam ad alia transfertur, quae propria sunt, et omnium charissima. Ideo Chaldaei Paraphrastae vocarunt הביביך id est, charissima. et Gellius lib. 6. Cap. 5 dicit veteribus dictum Proprium, propitium: sicut auram et argentum purum putum, quod erat purgatissimum. Sic David dicit ad populum Israeliticum, 1. Pat. 29. [?: ] multa praeparasse ad aedificium templi, et tandem addit: In super pro mea ad domum Dei mei affectione est mihi singulare peculium auri et argenti, quod seorsum tribui pro domo Dei mei, ultra omnia quae [?: praepara- ] pro domo sanctuarii Malach. 3, Et erunt mihi, dicit Dominus exercituum, in diem qua ego facio peculium, et miserebor eorum, sicut miseretur homo filii obedientis ubi in dicat Deus. quomodo velit pios sibi singulariter separare ab impiis, eosque beare. Sic Exod. 19 inquit Deus: Si audiendo audietis vocem meam, et [?: ] dus meum servaveritis, eritis mihi peculium prae omnibus, aut ex omnibus gentibus, cum alioqui mea sit omnis terra Eodem modo et Deut. 7, 14, ac 26 affirmat Deus, se velle accipere Israelitas in populum peculiarem. Idem et Psal. 135 repetitur: Dominus elegit sibi Iacobum, Israelem in peculium suum. Utitur et Paulus hac voce Tit. 2 inquiens: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate, et purificaret sibi ipsi populum peculiarem, studiosum bonorum operum. Item D. Petrus primae secundo: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes eius praedicetis. Habet Paulus vocabulum περιουσίας , Petrus autem περιούσεως : quae voces ut melius intelligantur, aliorum super ea loca annotationes adscribam. περιούσιον , id est, peculiarem. Divus Hieronymus in Commentariis huius loci, negat se a quopiam secularium perito literarum potuisse discere, quid esset περιούσιον : verum ex Deuteronomio collegisse, unde Paulus hunc locum sumpsisse videtur. Ut esset ei in populum acceptabilem ex omnibus populis. Rursum in Psalmo 24, Elegit sibi Dominus in possessionem sibi, quod dictum est, In possessionem: Septuaginta ac Theodotion transtulerunt περιούσιον μου Aquila et quinta editio, περιούσιον , syllabae commutatione facta, non sensus. Symmachus, pro eo quod est in Graeco περιούσιον , in Hebraeo סגלה expressit ἐξαίρεται , hoc est egregium, vel praecipuum: pro eo quod idem in alio volumine, Latino sermone utens, peculiarem interpretatus est. Putat enim Hieronymus minimum interesse inter περιούσιον et ἐπιούσιον . Alius porro sic annotat de hac voce. Peculiarem, περιούσιον : Hebr. סגלה segula, quasi charissimas et preciosissimas opes. περιούσιον enim vocant Graeci, quod cum supersit reconditur. ut Geta ille Terentianus peculium suum definit. quod unciatim vix de demenso suo, suum defraudans genium, comparsit miser. Eiusmodi vero facultates maxime omnium proprias nobis putamus, et charissimas: adeo ut vix extremis necessitatibus quicquam ex illis desumatur. Hoc autem vocabulum finxerunt Graeci interpretes, [?: ]

-- 445 --

865/866 etiam ἐπιούσιον , de quo diximus Matth. 6. b. 11. quod postea usurpare non dubitarunt disertissimi etiam Theologi, ut Chrysost. Nazianzenus, etc. Ad Ephesios 1 est similis locus, et idem Petri verbum περιποίησις : Qui est [?: -rr--abo ] haereditatis nostrae, in liberationem acquisitionis aut peculii, ad laudem gloriae ipsius. id est, qui est pignus, quod perducemur in caelestem haereditatem, [?: -musque ] singulare quoddam peculium Dei, ad gloriam ipsius. περιποιεῖσθαι enim est, proprium facere, et veluti supra acquirere: quasi si acquiras aliquid ultra quotidianam necessitatem, ultra quam quotidie absumis, quod reponas tanquam singulariter dilectum, ut supra de voce περιποίας dictum est. Est vero vox haec ingentis consolationis plenissima, quod Deus nos pro suis habet: et non tantum in aliarum suarum rerum numero computet aut reponat, sed veluti in singulari quodam ac longe gratissimo thesauro, tanquam omnium gratissimas et preciosissimas opes.

PECUNIA, in Hebraeo plerunque כסף Keseph, argentum, a כסף desiderando. Plena pecunia habere possessionem alicuius loci, Gen. 23, est iusto precio vendere eam, nihil detrahendo aut donando amicitiae gratia. Fructum terrae comedere absque pecunia, Iob 31 Si fructum terrae meae comedi absque pecunia. id est non reddita mercede cultoribus. Argentum aut pecuniam nostram, id est, precium nostrum: Gen. 31, Nonne peregrinae reputatae sumus ei, quandoquidem vendidit nos, et argentum nostrum comedit: id est, precium nostrum a marito nostro longo tempore serviendo depensum, in suum commodum convertit, perinde ac si ei servas vendidisset, non filias nuptui dedisset.

PECUS, non habet per se aliquam obscuram significationem, nisi quod interdum per metaphoram significat ipsos pios, de qua significatione in voce OVIS et GREX dictum est. Verum phrases quasdam aliquanto obscuriores gignit, quarum praecipuas percurram. Pecus , aut rem pecuariam facere, est vacare rei pecuariae. Ezechielis trigesimo octavo: Pecoris conculcatio, id est, depastio. Isaiae septimo: Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris: id est, illuc propellentur pastum armenta et greges. Simile est illud Zophoniae secundo. Erit regio maritima in habitacula caularum pastorum. et septa pecudum. Pecoris viri, est idem quod pastores. Genesis quadragesimo sexto: Illi autem homines pastores ovium. nam homines pecoris sunt. Pecudes manus Dei, aut pascua eius. Psalmo nonagesimo quinto: Nos populus pascuae eius, et pecudes manus eius. Id est, quos ipse alit, fovet ac tuetur, sicut bonus pastor suum dilectum gregem. Manus ibi pro cura ac de sensione ponitur. Sic Psal. 74, Ut quid fumat furor tuus contra pecudes pascuae tuae? id est, contra nos qui tui ac velutituae oves sumus? Deducere populum sicut pecudes per manum Moysi, Psal. 77. id est, perinde populum tuum summa cura duxisti et fovisti, sicut solet bonus pastor suas oves molliter curare. Pecus Bosra, pro frequenti et copiosa repecuaria. Mich. 2. Colligendo colligam residuum Israel, simul ponam illum veluti pecus Bosra, tanquam gregem in medio caulae suae. id est, Sic spiritualem Israelem in unam Ecclesiam coadunabo, sicut in pascuis Bosra civitatis Idumaeae greges coadunari, et diligenter regi ac curari solent. Pecuaria piscine Ioan. 5, varie hic locus exponitur, aut etiam obscuratur ab Interpretibus. Ego non taxabo, aut etiam corrigam singulorum expositiones aut versiones: tantum meam sententiam adscribam. Puto vertendum esse locum hoc modo: Est autem Ierosolymis ad pecuariam piscinam-, ea quae Hebraice cognominatur Bethesda, id est, hospitale, quinque porticus habens, in qua iacebat multitudo magna variorum aegrotorum. Sentio autem, piscinam aut lacum vocatum esse ideo pecuarium aut ovillum, quod oves in templo offerendae ibi prius lavabantur, ubi forte et alia sordida templi in effluente aqua laverunt. Ad vel iuxta eam piscinam erat etiam ea domus, quae Hebraice vocari solet Bethesda, id est, hospitale, aut locus eleemosynae: sic dicta, non solum quod ibi pauperes aegroti utcunque fovebantur, sed etiam quod ibi stipem aut eleemosynam aegrotis homines erogabant. Certe separanda est vox et res Bethesda, a piscina. quae non potuit habere porticus: aut si fuisset porticus super aquam, nemo in eis iacere potuisset. Alia itaque res aut locus fuit lacus ovinus, alia domus Bethesda in quinque porticus distributa, ubi aegrotorum turba iacuit, quae haud dubie longe fuerunt, et ad piscinam respicientes, ut inde auram et refrigerium in illis aestuosis locis captarent, ut solent porticus in illis feruentibus locis strui. Nec est quod quenquam offendat articulus femininus, quasi non possit subintelligi nomen οἶκος , quod est masculini generis. respicit enim ille articulus ad nomen femininum Hebraeum בית Baith aut Beth chesed, quod mox sequitur ibidem. Huc etiam facit, quod praepositio super ἐπὶ saepe significat ad vel iuxta, sicut in praecedenti Capite habetur, Iesus sedebat super puteum: id est, ad vel iuxta de qua significatione vide supra.

PEIERARE, ut et Cicero Offic. 3. monet, significat, non statim initio falsum iurare: sed, quod initio iuramento promiseris, id postea non praestare. de tali per iurio legitur Levitici decimonono, et Matth. quinto: Non peierabis, sed reddes Domino iuramenta tua. Aliquando tamen accipitur idem verbum peierandi, etiam de iuramento falso initio facto. Levitici sexto: Anima inficians insuper peieraverit.

PENNA, et ALA, in Sacris aliquando idem est: in Hebraeo sane plerumque est כנף canapf, ala, quod Vulgata crebro transtulit pennam. Volare super pennas venti, et ambulare super pennas venti, et equitare in nubibus dicitur Deus, sive communi quadam vulgi ac imperitorum opinione, quod ibi audiuntur tonitrua eius: sive etiam ut indicetur (ut ita dicam) ubiquitas eius, quia nubes et venti velociter complent et percurrunt aerem. Sic Psalmo 18, et 2 Sam. 22 legitur: Equitavit super Cherub, et volavit super pennas venti. Et Psal. 104 Qui ponit nubes vehiculum suum, et deambulat super pennas venti. Est sane alioqui in omnibus linguis usitatum, ut cum cuperemus alicubi celeriter esse, optemus nobis alas contingere: sicut et Ovidius optat, quo posset Romam subito revisere. Ponuntur ergo Pennae, pro celerrimo motu. Sic et David loquitur Psal. 54, Quis dabit mihi pennas columbae, ut avolarem, et tuto quiescerem, procul aufugiendo morarer in deserto? Et Psal. 138, Si sumpsero pennas aurorae, et consedero in novissimo mari, etiam ibi manus tua apprehendet me, etc. Ubi duplex figura est: altera a pennis sumpta: altera ab aurora, quae subito ab oriente in occidentem transuolat, totumque nostrum horizontem suo splendore complet. Simili figura videtur a Salomone dici Prover. 23, quod opes iniuste partae sibi facient alas, et sicut aquila avolabunt: id est, subito â Deo auferentur. Iniustae enim opes non sunt firmae. Per aliam porro metaphoram pennae et alae significant praesidium, idque amicum, ac plane maternum: sumpta similitudine a gallinis, aut etiam aliis avibus, quae suos pullos alis fovent contra iniuriam aeris, et etiam defendunt contra adversarias aves. Plenam similitudinem Christus expressit Matt. 23, et Luc. 13. Ierusalem Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis? Psal. 91 aliquanto brevius metaphora haec proponitur: Ipse liberabit te a laqueo venatoris, et a peste noxia: sub ala sua protegette, et sub pennis eius fiduciam habebis, pro

-- 446 --

867/868 scuto et clypeo erit veritas eius. Sic et Malach. 4, Exorietur nobis timentibus nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Ubi tamen pennae magis ad solis radios alludere videntur, quam ad gallinae: quod sicut solares radii omnia vegetant ac vivificant, sic et Christus suos fovebit. Non fuit qui moveret alam, aperiret rostrum, aut sibilaret: Isaias inquit. Similitudo aut metaphora est sumpta ab avibus, qua indicatur neminem restitisse Assyrio, omnia sibi subiicienti ac rapienti, etc. Pennas renasci piis, ut aquilis, dicit Isaias cap. 40 .i. Deo eos fovente ac sublevante, subinde fieri eos fortiores ac robustiores, et maiora opera patrare: contra impios. Plura de Pennis et Ala, vide supra in voce ALA.

PENTECOSTES nominis fit mentio Act. 2. 20. 1 Cor. 16. et 1 Machab. 5. Sonat autem idem quod Quinquagesima: Hebraeis dictum est Festum hebdomadarum. Celebrabatur vero die quinquagesimo, ab altero die Sabbati, quo manipulus primitiarum oblatus erat: id est, septimana septima, ex mandato Dei Levit. 23, Exod. 34. et Deut. 16. Erat autem festum, in quo memoria legis divinae promulgatae in monte Sinai recolebatur, die nimirum quinquagesimo a Pesah festo. Nam totidem ab egressu populi Israelitici, donec ad eum montem venissent, dies intercesserant: unde et nomen accepit. Fiebant in hoc festo sacrificia quaedam, ut est Levit. 23, et Deuter. 16. Observatum autem esse magno studio, apparet ex historia Act. 2. Porro quia Deus pro miserat Ier. 31, se in Novo testamento legem suam non amplius in lapideis tabulis scripturum, sed per Spiritum sanctum cordi eorum illam inscripturum: ideo eadem die quinquagesima a sua passione, seu a spirituali Paschatis immolatione, veraque ex infernali Aegypto liberatione, dat suis Apostolis Spiritum sanctum: ostendens etiam ipsa temporis convenientia, Deum suam promissionem implevisse, et pro mortua litera vitam Spiritus in novo Testamento instituere. Unde in memoriam utriusque ineffabilis beneficii, et veluti utriusque testamenti, picturae aut naturae nomen, et festum ipsum retentum est. Testatur autem historia Act. 2, plurimos tum homines Hierosolymis fuisse. Apud Evangelistas nulla fit eius mentio. Paulus Act. 2 et 20, festinabat, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes ageret Hierosolymis. Item: Commorabor, inquit, Ephesiusque ad Pentecosten. 1 Cor. 16. Erasmus putat, in hoc Pauli loco non festum, sed alioqui quinquagesimam diem significari: quem Beza breviter refutat. Utriusque locum adscribam. sic igitur Erasmus super hunc locum: Usque ad Pentecosten) ἕως τῆς πεντηκοστῆς , Et usque ad quinquagesimum: ut subaudias, diem. neque de festo loquitur, opinor: Et haud scio, an Pentecostes festum id temporis notum fuerit gentium auribus: praesertim cum Paulus in epistola ad Romanos, quam constat post hanc esse scriptam, tollat omne discrimen dierum: et infirmos vocet, qui diem cum die conferunt. Certe nullus veterum interpretum, quantum equidem memini, facit ullam festi mentionem. Thomas satis frigide se hinc explicat, adscribens: Fortê haec epistola missa fuit in hyeme. seu in vere: et tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20, quum ait, τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς , videtur aliquod festum Iudaeis significare. Etiamsi Beda in Glossa [?: ordina- ] putat, Paschae et Pentecostes festum etiam Apostolorum temporib. fuisse celebratum ritu Christiano. Hoc commentum opinor ab illis repertum, ne Paulus crederetur observare dies festos Iudaeorum, quos docuerat esse negligendos. Apud priscos illos magna contentio fuit de tempore rituque celebrandi Paschae [?: festu- ] quod si ab hoc die numerentur quinquaginta, erit eadem controversia de Pentecostes die, de quo tamen [?: ] la fuit controversia. Verum hac in re suo quisque indicio fruatur, incolumi charitate. Porro Beza sic [?: c- ] scribit: Erasmus putat ita subaudiendum ἡμέρας , ut simpliciter significentur quinquaginta dies, non autem festum Pentecostes. quod, inquit, haud satis scio an id temporis gentium auribus notum fuerit: quum in epistola ad Romanos Apostolus tollat dierum discrimen et ego supervacaneum esse puto quaerere, an huiusmodi festa initio fuerint observata, ut hoc daretur Iudaeori infirmitati. Sed ut observata non fuerint: non tamen consequitur, hoc non fuisse usitatum in Ecclesiis, ut praesertim ii qui ex circumcisione crediderant, ab ab his festis intervalla temporum numerarent. Sic Act. 20. dicitur Apostolus solvisse Philippis post dies azymori: quos tamen quis idcirco dixerit fuisse ab Ecclesiis ob servatos? Sic etiam Act. 27 significatur inclinatio autumni per diem ieiunii, sive propitiationis festum Inque illa interpretatio nulla ratione nititur.

PER praepositio habet multa significata, suasque obscuritates tum ratione Latinae linguae, tum et ratione Graecae ac Hebraeae. Per igitur usitatissime significat quasi medium quoddam loci, temporis, personae: ut, Per locum aliquem ire, aut transire: per totam diem otiari, aut laborare: per aliquem mittere literas, aut aliquod efficere. Sic dicimur per Christum patrem accedere, id est, ipso nos ad patrem veluti manu ducente. Aliquando significat veluti opera alicuius aliquid consequi: sic per Filium redempti sumus. Aliquando veluti [?: ] instrumentum notat: ut per legem est cognitio peccati. Per fidem iustificamur, aut Christi meritum apprehendimus. Plerunque exprimit Graecum διὰ : de quo scribunt Grammatici, quod cum accusativo significat causam finalem, sitque vertendum Propter: cum [?: ge- ] vo autem proprie medium, eoque declarandum praepositione PER. Hebraeorum 2, Omnia sunt propter Christum, et per Christum. Aliquando tamen etiam cum accusativo significat PER: ut Iohan. 6, Sicut misit me vivens ille pater, et ego vivo διὰ τὸν πατέρα , propter [?: p- ] sic qui comedit me, vivet propter me, δι' ἐμέ Putant in eo dicto aliqui multo clariorem sensum fore, si dicatur tum Christus secundum humanitatem, de qua ibi proprie agitur, vivere PER patrem, eam sustentantem: [?: ] et omnes credentes PER Christum, nempe eum edendo. Sic quoque illud Rom. 3, Ad ostendenda iustitia [?: ] propter remissionem peccatorum: volunt aliqui [?: ] dum potius esse PER, quia ibi διὰ cum accusative sit constructum. Disceptat de hac re etiam [?: Osiande- ] Vulgari versione. Verum tum in loco Iohannis recte verteris Propter, quod non rarius causam [?: effici- ] quam finalem indicat, sicut apud Virgilium Dido inquit: Te propter gentes Libyae, Nomadumque tyranni Odere. —Sensus ergo nihilominus esset, Deum esse causam efficientem vitae humanitatis Christi: et illam porro, quatenus pro nobis passa est, nostrae spiritualis vitae. Sic Rom. 3. Iustitia Dei exhibetur propter remissionem peccatorum: id est, in hunc usum, finem aut effectum nobis iustitia aut meritum Christi exhibetur ut aboleantur nostra peccata: et inter alia ille impurissimus gentilismus, quo tunc totus mundus erat conspicatus. Mirum vero est, Osiandrum διὰ , propter, [?: ] ad causam efficientem: alium vero quempiam itidem doctis, ad

-- 447 --

869/870 finalem referre voluisse. Sed utriusque significationis habes illustre exemplum in fine Rom. 4, Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostri. ubi prius Propter significat causam efficientem, posterius vero finalem. q. d. Peccata nostra per imputationem in Christum cumulata, aut (ut Isaias ait) irruentia, eum tam tristi supplicio affecerunt: sed soluta illa abundantissima poena culpae, praestitaque ea ratione iustitia obedientiae legi ac Deo iudici, reliquum fuit ut surgeret, quo applicando nobis illam suam partam iustitiam, nos iustificaret. Considerata igitur in hoc dicto ista duplici acceptione praepositionis διὰ , Per aut Propter, expensisque duab. diversis causis mortis et resurrectionis Christi, perspicuus fit sensus eius. PER et Ex aliquando idem valent: ut est videre in dicto Pauli Roman. 3, Unus est Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. ubi idem prorsus est Ex fide, et Per finem iustificari. Disputavit prolixe et accurate de hac aequivalentia istarum duarum praepositionum, Basilius in libro de spiritu sancto contra Aetianos: qui praepositionem Ex quo soli patri, Per quem soli filio, in quo autem soli Spiritui sancto tribuere voluerunt, citantes dictum Pauli primae Corin. octavo: Nobis est unus ille Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus IESUS Christus, per quem omnia, et nos per eum. Cui sophismati illam indignitatem calumniae adhibuerunt, quasi PER solum instrumentum denotet. Quare Basilius contra multa dicta citat, ubi Per etiam summum gradum efficaciae obtinet, et etiam ipsi patri tribuitur. sicut est illud Romanorum unodecimo: Quoniam ex ipso peripsum, et in ipsum sunt omnia. Quod de ipso patre necessario accipi debet. Docet etiam, praepositiones istas non semper sic distinguere causas rerum, aut ipsas voculas accipi in Sacris literis, sicut in prophanis, et apud philosophos. Tametsi etiam apud Lationos innumeris vicibus PER, primariam efficientemque causam indicat: ut, Per aliquem aliquod opus esse effectum, per aliquem stare, per me nulla est mora, per me tibi licet. Sic Terentius dicit, PER servulum falli senem: id est, a servulo. Rom. 6, Christus suscitatus est per gloriam patris. id est, a gloriosa potentia et ope patris. Sic etiam per Christum omnia esse facta, causam efficientem notat, non instrumentalem. Sic et illud, perme reges regnant. ¶ De loco Rom. 3, Iustificamur gratis eius gratia, per redemptionem quae est in Christo IESU: disputatum est inter Monhemium et Colonienses, an causam efficientem ibi, aut ipsam materialem (ut ille voluit) significet. Vere sane et commode dixit Monhemius, redemptionem Christi esse veluti materiam quandam nostrae iustificationis: quam etiam clarius, ne dicam crassius, et veluti palpabilius exponit Spiritus sanctus, dum dicit, nos sanguine Christi lavari. Ubi indicatur, sanguinem, passionem aut redemptionem Christi, quatenus nobis applicatur, perinde esse materiam qua mundamur, ac est aqua ea ipsa materia lotionis: aut ut alibi perinde (ut ita dicam) materialiter loquitur Scriptura Christum induere, vulnere eius sanari, aut carne sanguineque eius satiari et vivificari. Et quidem illam materiam iustificationis ipse Paulus urget ibi statim, dum dicit, Ipsummet Christum esse nostram propitiationem apud patrem, quatenus fide eius sanguinem apprehendimus. Quod verissime aptissimeque dici, inde apparet, quod cum iniustitia nostra sit proprie ingens quoddam debitum, nosque censeamur ut captivi, nulla alia potest esse materia abolitionis nostri debiti, et liberationis excarcere, quam aliena persolutio pro nobis facta: quae est passio, redemptio aut sanguis Christi. Comprobatigitur tota Scripturs, et ipsemet Paulus eo ipso loco, Monhemii sententiam: et denique maxime usitata significatio praepositionis PER, quae rarius causam efficientem notat. Formalis vero causa iustificationis, est modus applicandi illam materiam passionis, redemptionis aut sanguinis Christi, seu etiam eius persolutionis, ad nostrum debitum aut iniustitiam: qui modus est ipsa imputatio. Volunt vero ipsi eam praepositionem ibi significare causam efficientem, sicut et Osiander contendit: ut eo quasi precio sit nobis iustificatio empta, quae (ipsorum opinione) est qualitatum mutatio. Verum Scriptura vult, sanguinem Christi esse ipsam materiam lotionis, aut dealbationis seu albedinis. nam eo nos nostrasque vestes super nivem dealbamus. persolutio iustitiae Christi est ea ipsa materia, qua iniustitia peccati aut debiti nostri aboletur, aut etiam tegitur. Sed de hac re in Libello de Iustitia, et in vocabulo Iustitiae, ac Imputationis, prolixius egi. Vide vero etiam Redemptio. Διὰ , Per, aliquando significat idem quod IN. ut Romanorum 4: Ut sit pater omnium credentium per praeputium: id est, in praeputio. Sic et Latini plurimum suo Per abutuntur. ut, Per ocium, per diem aliquid agere: pro, in ocio, in die. Per bellum aut pacem, id est, in bello aut pace. Per tempus advenis, Plautus in Menaechmo. Sic, per vinum, per ebrietatem, exortum est dissidium: id est, in vino, in ebrietate, inter potandum. Sic et Graeci dicunt διὰ ἡμέρας, διὰ βίου, διὰ αἰῶνος , per diem, per vitam, per seculum: pro, in. Homerus dixit ἀμβροσίην διὰ νύκτα , per ambrosiam noctem: id est, noctu, aut in nocte. Sic Gal. 4. Scitis quod per infirmitatem carnis vobis evangelizavi primum. id est, in magna imbecillitate. Romanorum secundo: Naturalis circumcisio damnabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, existentem auditorem Scripturae, et circumcisum. Haec significatio diligenter observanda est, propter quaedam obscura loca: ut est ille locus primae Corinthiorum tertio, Ipse autem servabitur sic tanquam per ignem. Ubi dum Papistae illud PER, veluti de medio quodam salutis accipiunt, somniant inde suum Purgatorium, quod animae per eum purgentur ac serventur: cum propre sit sensus, quod sic servabuntur tales periculosorum, aut etiam inutilium dogmatum autores, tanquam si ingenti Dei misericordia ex medio incendio essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac sensum loci comprobant etiam illae duae particulae SIC et TANQUAM, quae idem valent ac vix et aegre, magnaque difficultate servabitur: ut solent, quae ex periculosissimo incendio difficillime et periculosissime eripiuntur. Sic et locus primae Pet. tertio est obscurus: In arca paucae, hoc est octo animae sunt servatae per aquam. hoc est, in aqua, aut in diluvio, seu ex aqua ac diluvio. Sic Latini aliquando dicunt, Per medium ignem: pro, ex ipsomet incendio, aut per medias aquas seu fluctus. Sic posset exponi etiam illud primae Timothei secundo: Servabitur et mulier per liberorum procreationem, si manserit in fide. id est, in procreatione, vel procreando liberos, seu in coniugio. Sic et secundae Corinthiorum quinto. Oportet omnes comparere ante tribunal Christi, ut omnes recipiant quae per corpus. id est, quae in corpore, seu hac vita, egerunt. INTER, videtur valere secundae Timothei secundo, Quae audisti a me per multos testes: id est, IN aut inter multos, coram quibus tibi quasi solenniter, et veluti cum quadam protestatione, commendavi depositum verae doctrinae, optima fide custodiendum et propagandum. CUM, secundae Corinthiorum secundo: Scripsi vobis

-- 448 --

871/872 PER multas lachrymas. id est, cum multis lachrymis, aut inter lachrymandum. Vicinum est hoc exemplum praecedenti significationi. Sic mox sequenti capite, Si id quod aboletur, fuit per gloriam: id est, in vel cum gloria, aut gloriosum. POST, non raro denotat: verum adeo nota Graecae vocis significatione, ut Latinae versiones eum Graecismum non retinuerint. Marci secundo, Et rursus per dies intravit in Capernaum. Marci 14, Et per tres dies reaedificabo illud. id est, post tres dies. Act. 24, Per plures annos: pro, post plures annos. Gal. secundo, Postea per 14 annos rursus ascendi Ierosolymam. id est, deinde post 14 annos. Secundae Thes. secundo, Rogamus vos PER adventum Iesu Christi. ubi omnes vertunt illud Graecum ὑπέρ praepositione PER? cum potius in sua nativa significatione intelligendum ac vertendum esset DE, sicut solus Luth. in Vulgari convertit. Indicat enim ibi Apostolus materiam aut argumentum, de qua re Thessalonicenses orare aut monere velit: nempe, de extremo iudicio, ne id putent prorsus instare, eoque temere tumultuentur. Quare alii versores vel mutilum obscurumque efficiunt textum, vel etiam de suo supplere coguntur.

PERA, sacculus coriaceus, de collo aut cingulo pendens, in quo viatores ac pastores similesque aliquid cibi gestare solent. Dominus ablegans Apostolos suos, Matthaei decimo, prohibet perae, baculi, ac similium rerum sumptionem: non tam haec ipsa ad verbum interdicens, quam prohibens eos nimium sollicitos esse de victu, seque commeatu onerare: cum vellet eos expeditos esse, et cito illud curriculum praedicationis absolvere, ac ad se redire. Contra Luc. vigesimosecundo, sub passionem suam, iubet eos et peram accipere, et gladios emere: itidem non haec ad verbum mandans, sed per allegoriam eos monens, instare durissimum certamen et gravia pericula, ac difficultates, ad quas perferendas se spiritualibus armis ac instrumentis praeparare debeant, ac praesertim animum suum verbo Dei et firma fide ad hasce difficultates perferendas instruant. De quo genere sermonis in Generalibus Regulis dixi, quod ponant alia pro aliis, seu coniuncta pro se invicem: ut cum orare iubemur, ne fiat fuga nostra hyeme aut sabbatho, periculosa persecutio indicatur: cum leones paleas comesturi, et cum bobus victuri tempore Meschiae, aut gladii ac cuspides in falces ac vomeres commutandi praedicuntur, summa spiritualisque pax regni Meschiae praenunciatur.

PERCUTERE, alias debellare, alias occidere Hebraeis significat. Iosuae septimo: Tria milia virorum ascendant, et percutiant Hai. id est, expugnent civitatem et interficiant cives eius. Secundo Sam. decimoquinto, Ne percutiat civitatem gladio. id est, omnes incolas. Genesis trigesimosexto: Qui percussit Madian in campo Moab. id est, cecidit. Iosuae decimotertio: Sion, quem percussit Moses. pro, expugnavit, debellavit. primo Samuelis trigesimo: Et percusserunt Ziglag, et combusserunt eam igni. id est, expugnarunt et everterunt. Secundo Samuelis septimo: Percussit Moab, et mensus est eos funiculo. id est, pro suo arbitrio trucidavit et spoliavit. Percussit Philistaeos a turre custodum usque ad civitatem munitam: secundo Regum decimoseptimo. pro, expugnavit tam parva oppidula, quam magnas urbes. Percutiam pastorem, et dispergentur oves: Zach. decimotertio. Matthaei 26. pro, interficiam. Percutere in omni termino. secundo Reg. 10. Percussitque eos Azael in omni termino Israelis. id est, passim in omnibus finibus ac partibus eos cecîdit et subiugavit. Percutere foedus, Latina phrasis est, quia victima in sanciendo foedere feritur. Hebraei dicunt, excindere כרת carath. Percutere hostem suum retrorsum: Psalmo septuagesimo octavo. Percussit hostes suos tergum, aut in tergo, in opprobrium perpetuum tradidit eos, id est, in fugam conversos ignominiosis [?: ] ribus in tergo sauciavit eos. pro, effecit ut Israelitae idololatrae hostibus terga verterent. Nunquid iuxta plagam percutientis eum, percussit eum, aut iuxta occisionem occisorum eius occisus est? Isaiae vigesimo septimo. id est, non perinde eum Deus castigavit duriter, sicut olim eum hostes Pharao et Sennacherib castigaverant: vel potius, non perinde Deus suum populum [?: ] flixit, sicut persecutores eius, quos funditus evertit: Dare percussos coram aliquo Deuteromii 28, Dabit hostis tuos percussos coram te. id est, dabit tibi insignem victoriam de hostibus tuis, efficiet ut sint caesi a te. Sic primo Samuelis quarto: Percussusque est Israel coram Philistim. id est, a Philistaeis caesus est. Percutere percutiendo, Iudicum vigesimo, et 1 Reg. vigesimo. id est valde percutere. De reduplicationis vi dictum est in Regulis Generalibus. Sic et Latini dicunt, Occisione occidere: pro, penitus delere exercitum. Percutere [?: ] anima, est poenitus trucidare aut interficere. anima enim vitam significat. Genesis trigesimo septimo dicunt fratres de Ioseph, Ne percutiamus eum anima. pro, ne occidamus eum, sed potius vendamus. Eadem locutio est et Ieremiae quadragesimo. Percutere lingua: Ieremiae decimooctavo, Venite et percutiamus eum lingua. id est, deferamus eum ad iudicem, occidamus eum accusando. Percutere manum, spondere significat: Proverbiorum sexto , ut supra in voce Manus dixi. Sic Germanice, Etwas in die hand schlagen: forte a gestu manum alterius sua dextera percutientum, quo promissiones confirmari solent. Percutere percussione non recedente: id est, [?: p-ga ] perpetua. Percutientem populos in percussione non recedente: Isaiae decimoquarto. Percutere aliquem in terram est ita percutere, ut concidat exanimis, interficere. 2 Samuelis secundo: Ut quid percutiam te in terra? id est, cur praebebis causam, ut te interficiam? Percutere pectus, aut tundere, dolentium ac poenitentium gestus est, Lucae decimooctavo et vigesimotertio. [?: V-de ] adhuc caeremoniola apud Papistas est, ut pectus ac faciem tribus digitis in templo tundant. Quae etiam apud ethnicos, teste Iuvenale, in usu fuit. Percusset me iustus misericordia, et castiget me: Psalmo centesimo quadragesimoprimo. id est, iusti castigatio, etiam [?: seven-- ] , erit mihi beneficium ac salutaris. Sed contra, impii summa beneficentia erit mihi perniciosa: eoque [?: ] â iusto duriter, quam ab impio amantissime tractari. Percussione tollam a te desiderium oculorum tuorum, zechiel. 24. id est, repentina morte, non praecedente morbo, sed divina plaga tibi adimam uxorem. Cor [?: p- ] aliquem: id est, conscientia eum graviter accusat. secundo Samuelis 24 : Et percussit cor Davidem, postquam numeravit populum. Sic etiam in praecedente libro, Capite vigesimo quarto, dicitur cor percussisse Davidem, quod absciderit fimbriam vestis Saulis. Sic et Paulus primae Corinthiorum octavo inquit, [?: Pe- ] entes conscientias eorum: de tetris scandalis loquem Percutere in maxillam, est ignominiose affligere: sic enim imbelles contemptim in faciem colaphis caeduntur. Nisi quis velit exponete, quod robur impiorum fregerit: et quod sit allusio ad feras, quarum vis in [?: ] lis ac dentibus consistit. Sicut mox sequitur: [?: Detes ] impiorum contrivisti. Sic et CHRISTUS de quavis contumelia dicit: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, obverte ei et sinistram. [?: Per- ] [?: p-gno ] , Isaiae quadragesimooctavo, est itidem aliquem ignominiose tractare ac caedere. Sic et Christo, ac Paulo etiam, in iudicio colaphos infringebant. In Apocalypsi Capite octavo, Percutere tertiam partem lis: id est, obscurare. et undecimo Cap percutere [?: --ram ] omni plaga: id est, vastare variis plagis. [?: Per- ]

-- 449 --

873/874 [?: vocatur ] Exodi duo decimo, ille angelus, quem Deus destinaverat ad interficiendos primogenitos Aegypti, Hebr. משחית Maschit, quem negat Deus se permissurum intrare in domos sanguine paschalis agni tinctas. Hunc percussorem vocat Paulus 1 Corin. 10, ὀλοθρευτὴν , exterminatorem.

PERDO, Hebraice שחת schachat, alii verterunt corrumpo: quare et de multis huius vocis Hebraismis supra in voce Corrumpo dixi. Perdere ad terram, est idem quod percutere ad terram, ut prius dixi: Iudicum vigesimo: Perdiderunt de Israel ad terram viginti milia. pro, occidendo prostraverunt. Perdere ad consumptionem. secundo Paralip. duodecimo, Non ad perdendum ad consumptionem: pro, non disperdat prorsus. Etiam illud usque ad perditionem, Numerorum vigesimo quarto. id est, etiam illud peribit. Perdere multum bonum, Eccles. nono: At peccator unus perdit bonum multum. id est, multa mala ac incommoda attrahit sibi ac aliis. Perditione perdere, Nehem. primo. id est, valde peccare: subintelligunt viam Domini. inquit enim, Perdendo perdidimus, aut corrumpendo corrupimus tibi, et non custodivimus praecepta, iudicia ac caeremonias, quas praecepisti. Sic Iud. secundo: Revertebantur, et perdebant aut corrumpebant (scilicet vias Domini) magis quam patres eorum. id est, post semel actam poenitentiam relabebantur subinde ad tetriores idololatrias. Vas perditum: Psalmo trigesimoprimo, pro re quae iam quasi extrarerum naturam est. Oblivioni, inquit, traditus sum, sicut mortuus ex corde (id est, utero matris) et sicut vas perditum: nempe, cuius iam nulla cura habebatur. Prosperitas perdit. Proverbiorum primo: Prosperitas stultorum perdet eos. id est, res secundae stultis ac impiis sunt exitio. Perdere ex aliquo loco aliquid, Ieremiae vigesimo quinto: Perdamque ex eis vocem gaudii. id est, auferam eis omne gaudium, et occasionem gaudendi, seu res secundas. Oves perditae fuerunt populus meus, pastores earum fecerunt eas errare: Ieremiae 50. pro, perinde errat incertus, et perit populus meus. Perdere corpus in gehenna: id est, qui potest totum hominem aeterno supplicio inferni addicere. Ibidem: Qui invenerit animam suam, perdet eam. id est, qui eam conatus fuerit in hac vita offendendo Deum, et placando homines, servare: is eam perpetuo exitio involvet: contra, qui propitio Deo in hoc mundo perdiderit vitam suam, is in aeterna vita salvus et incolumis erit. Perdere, pro pati perire. Ioan. sexto: Haec est voluntas patris qui mi sit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. pro, nihil patiar perire. Aliquem cibo suo perdere. Romanorum decimoquarto: Ne perdas illum cibo tuo, pro quo Christus est mortuus. id est, Ne dederis ei occasionem scandali et interitus, abutendo Christiana libertatem cibis sumendis. Dies perditionis. id est, dies aut tempus quo Deus aliquos perdit ac castigat. Iob vigesimoprimo: In diem perditionis servantur mali, et ad diem indignationum producentur. Ieremiae decimooctavo: A tergo, et non facie inspiciam eos in die perditionis eorum. secundae Petri tertio: Caelum et terra servantur in diem iudicii et perditionis impiorum. id est, ad extremam diem iudicii et poenae, quando omnia igne exurentur. Eadem locutio est et Abdiae secundo. Ignis usque ad perditionem comedet, Iob trigesimoprimo. id est, donec omnia absumat. Perditio aliquando ponitur pro ipsa morte, aut potius pro inferno. Iob vigesimosexto: Nudus est infernus coram eo, et non est tegmen perditioni. Et mox vigesimooctavo: Perditio et mors dixerunt, Auribus nostris audivimus famam sapientiae. Psalmo octuagesimooctavo: Nunquid narrabitur in sepulchro benignitas tua, in perditione aut inferno veritas tua? Proverbiorum vigesimoseptimo: Infernus et perditio non saturantur, sic nec oculi hominis. Sic Proverbiorum decimoquinto. Infernus et perditio coram Domino sunt, quanto magis corda hominum? Hinc est quod et rex locustarum et angelus inferni, Apocalypsis nono, vocatur Hebraice אבדון Abadon, et Graece ἀπολλύων , id est, perdens aut perditor, sicut supra diximus de angelo percussore, Exodi duodecimo, unde forte haec locutio sumpta est. Filius perditionis vocatur a Christo Iudas, Ioan. decimo septimo: quia sit iam exitio debitus, ac ob suum scelus destinatus. sic Latini servum poenae dicunt, de damnatis ad supplicium. Porro secundae Thes. secundo multo significantius Antichristus nominatur homo peccati, et filius perditionis, nempe quod sit author ac promotor peccati, et aeterni exitii infinitarum animarum: sicut ipsius proprium Ius dicit, quod infinitas animas cateruatim ad infernum secum trahat, aeterno supplicio puniendas, distinc. quadragesima. Perditio omnino crebro pro summo exitio poenaque ponitur, alias spirituali, aliâs corporali. Oseae decimotertio: Perditio tua ex te est Israel, tantum in me auxilium tuum. ubi perditio spiritualia et corporalia mala complectitur. Sic Dominus dicit Matt. septimo, Lata est via quae ducit in perditionem. Et Act. octavo, Petrus ad Simonem magum: Pecunia tua sit tecum in perditionem. pro, male pereas una cum tua pecunia, sicut et deberis aeterno exitio. Primae Timothei sexto: Cupiditates immergunt hominem in interitum et exitium. Secundae Petri tertio: Perditio eorum non dormitat. pro vicina est, accelerat. Hebraeorum decimo: Nos non sumus subtractionis ad exitium, sed fidei ad animae salutem. id est, non deficimus a Christianismo, veraque salute, ut ea ratione nobis aeternum exitium accersamus. Sectae aut haereses perditionis: secundae Petri secundo. pro, sectae pestilentes, ac perniciosae hominibus, etc.

PEREGRINUS, in Sacris literis significat non tantum eum, qui extra suam patriam vivit: sed etiam plerunque aliquid triste ac aerumnosum in se includit. Solent enim peregrini plerunque miseri ac aerumnosi esse, utpote qui in illis locis agant et vivant, ubi nec cognatos aut amicos multos habent, nec patrimonium aliquod a maioribus acquisitum, nec denique magnifiunt. Quod tanto magis accidebat peregrinantibus apud Iudaeos, quia nec soli haereditatem eis habere aut emere licebat, utpote quod tantum Israelitis erat divisum: nec nati erant ex Abrahamo, ut de divinis promissionibus gloriari potuerint: denique erant etiam plerunque a vera religione et Deo alieni, quo magis tum contemnebantur, tum et odio habebantur: tamet si et in aliis gentibus peregrini non admodum accepti, honorati aut felices sunt. Ob peregrinorum igitur miseriam Deus eos saepe connumerat viduis, pupillis ac orphanis, et aliis omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem civitatem, sed futuram ac caelestem quaerunt. existentes enim in hoc corpore, peregrinantur a Domino (secundae Corinthiorum quinto) et ab illa caelesti Ierusalem, cuius sunt cives ac domestici sanctorum, imo et filii Dei. Secundo dicuntur peregrini, quia haec terra ac mundus non ipsorum proprius est, sed utuntur eo aliquandiu ex beneficio Dei. Sic dicit Deus Levitici vigesimoquinto: Mea est terra, vos enim estis peregrini et

-- 450 --

875/876 advenae apud me. quasi ipse solus sit verus possessor ac Dominus soli totius, nobisque particulam aliquam sui agri elocet colendam, utendam ac fruendam pro certis annuisque reditibus. Quare prohibet ibi DEUS, ne vendant terram in perpetuam possessionem cuiquam, cum ea illorum non sit. Tertia ratione peregrini et advenae Dei dicimur: quia perinde ex sola eius ope pendêre, ac ab eo omnia necessaria petere et mendicare cogimur. sicut peregrini primum in regionem alienam venientes, cum nihil proprium habeant, omnia petere a domesticis illorum locorum coguntur. Psalmo trigesimo nono: Ad lachrymas meas ne taceas DEUS, quia peregrinus et inquilinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. quasi d. quod perin de ad te confugi, tibi famulor, et a te omnia bona expetere et expectare cogor: sicut miser peregrinus ad aliquem opulentum civem aut indigenam confugiens, omnia ab eo solo expectat, totusque inde pendet. Sic et primo Paralipomen. vigesimonono dicit David se suosque subditos omnia illa munera, quae ad structuram templi obtulerant, non aliunde quam ex ipsamet benigna Domini manu accepisse. et addit inquiens: Quoniam peregrini nos sumus apud te, et inquilini, sunt et omnes patres nostri. Sicut umbra dies nostri super terram, et non est expectatio. Peregrinari aliquoties simpliciter, habitare aut versari significat. Psalmo decimoquinto: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et habitabit in monte sancto tuo? Alludit tamen simul ad illas prius indicatas rationes, quibus dicimur esse peregrini domini, quia peregrini habitabant apud aliquem indigenam.

Peregrinabitur lupus apud agnum, Isaiae undecimo: pro, cohabitabit, versabitur cum eo amice. Sic Ieremiae quadragesimo nono: Non habitabit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis. Genesis vigesimo Abraham peregrinatus est in Gerar. id est, ibi vixit. Iacob quoque. Genesis trigesimo secundo, peregrinatus dicitur esse cum Laban. id est, cum eo moratus, aut habitasse. Denique Psalmo sexagesimo primo dicitur: Peregrinabor in tentorio tuo per multa secula. id est, vivam in Ecclesia, ac cura protectioneque tua in hac vita: in altera vero, in aeterna gloria. Exodi duodecimo: Cum peregrinabitur apud te peregrinus. id est habitabit, versabitur. Idem valet peregrinari in medio alicuius populi, Iosuae vigesimo, et alias. Peregrinari ubi potes: id est, peregre vivere. secundo Regum octavo dixit Helisaeus ad mulierem, cuius filium excitaverat. Peregrineris ubicunque poteris peregrinari, quia Dominus vocavit famem. id est, abi et vive aliquandiu alibi extra Iudaeam, ubicunque tibi se aliqua tolerabilis conditio aut occasio vivendi offeret, quia DEUS puniet hanc regionem tristi fame ac caritate. Terra peregrinationis alicuius: pro, in qua peregre versatus est. Exodi sexto: Terra peregrinationis eorum, in qua peregrinati sunt. Domus peregrinationis. Cantus fuerunt mihi statuta tua in domo peregrinationum mearum, Psalmo centesimo decimo nono. pro, dum huc atque illuc ut peregrinus fugitarem persecutionem inimicorum meorum. Hinc fit, ut peregrinatio pro ipsa vita, seu vitae longitudine ponatur, ut Genesis quadragesimoseptimo, Iacob Pharaoni quaerenti quam diu vixisset? respondet inquiens: Dies annorum peregrinationum mearum centum et triginta, pauci quidem, sed mali fuerunt dies vitae meae, nec attigerunt dies vitae annorum patrum meorum, in diebus peregrinationum suarum. id est, vitae passim peregrinando actae. Peregrinus sum filiis matris meae, Psalmo sexagesimo nono. id est, non agnoscunt me pro suo fratre. De peregrinis saepe praecipitur, praesertim in posterioribus libris Mosis. ubi illi intelligendi sunt, qui iam cum Iudaeis ut proselyti cohabitabant, non solum negociandi gratia eo ad paucos dies venerant. [?: Consitent- ] quod hospites et peregrini sunt in terra, Heb. undecimo. pro, non possidentes eam, non habentes hic certam possessionem aut patriam, sed futuram quaerentes. Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et haec ignoras? id est, qui haec ignoras quae omnes sciunt [?: ex- ] et indigenae. Et, ibi ponitur pro qui: nisi quis malit ea ponere, Tu'ne solus ex omnibus qui agunt Hierosolymae, quasi extra temetipsum et haec loca mente ac sensibus versaris, ut nihil audias, nihil scias eorum qua hic aguntur? Sicut Cicero simili forma sermonis in Oratione pro Milone inquit, An vero iudices, vos [?: ] ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato sermone civitatis versantur? Quasi diceret: Si haec solus ignoras, quae omnes norunt: tum tu profecto praesens absens es: praesens quidem corpore, absens vero [?: me--- ] et omnibus sensibus, nihil penitus audiens, attendens aut cogitans eorum quae hic aguntur, veluti si totus prorsus in alio mundo esses. Verbum ξενίζεσθαι , ad verbum quidem videtur peregrinari sonare, et sic vulgata versio hoc verbum non sine obscuritate vertit 1 Petri quarto: In quo peregrinantur, non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem, [?: blasphema-tes ] . id est, mirantur, et tanquam re nova ac peregrina offenduntur, quod non amplius perinde turpiter viuatis, sicut ipsi vivunt, et vos olim cum eis tanquam vestris amicis ac sodalibus victitastis. Sic mox ait: Charissimi, ne peregrinemini in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi peregrini vobis aliquid accidat. Exponit ipsemet, quid indicet voce Peregrinan: nempe ita vehementer aliqua re offendi, ut nova ac peregrina. Pereginus aliquando hostem significat, sic [?: ] Latina vox Hostis olim tantum peregrinum significavit. Isaiae undecimo: Terram vestram peregrini comedunt ac consumunt: id est. hostes. Crebro in hac significatione vox haec usurpatur: sed plerunque vertunt. Alieni, Aliae enim gentes aliis plerunque infensae sunt.

PEREO, habet etiam suas quasdam obscuras nationes. Primum enim crebro significat deesse non adesse, evanescere, non succedere. ut, Spes hypocritas peribit, Iob 8. id est, non continget ei res sperata, irrita erit spes eius. Psalmo 9, Patientia aut expectatio impiorum non peribit. id est, continget eis res sperata, irrita frustra sperabunt, non erit irrita aut evanescet eorum spes. Eadem locutio est et Proverbiorum decimo et 24, Ezech. 19 et 37. et saepissime aliâs. Sic Psalmo [?: ] , Desiderium peccatorum peribit. Vicina huic significatio est, cum dicitur Perire fuga ab aliquo: quod valde crebrum est. Iob undecimo: Psalmo 147, Effugiam peribit ab eis. Perierat effugium a me: id est, fuga erat irrita, nulla erat occasio aut facultas effugiendi mala. Sic Amos 2, Peribit fuga a veloce. Ieremiae 25, [?: Per--- ] fuga a pastoribus. Perire aliquando idem quod [?: pe--- ] interfici, extremo exitio obrui. Oseae decimo quarto: In gladio pereant parvuli eorum. id est, perdantur, interficiantur. Nahum tertio: Peribis gladio. tametsi [?: ] in Hebro sit, Excindet te gladius. Sic Lucae duodecimo dicitur Zacharias filius Barachiae periisse inter [?: --plum ] et altare: id est, interfectus. Sic 1 Cor. 10, [?: ] Israelitae dicuntur periisse a serpentibus, aut exterminatore: pro, interfecti esse. Sic Christus quoque Matthaei vigesimosexto Inquit: Omnis qui gladium acceperit gladio perihit. id est, perdetur. Et Lucae decimotertio: Non oportere prophetam perire extra Ierusalem. id est, interfici. Psalmo sexagesimooctavo: [?: Pe--ant ] peccatores a facie Domini. et Psalmo 80, Ab [?: in- ] patione tua peribuut. Genesis decimonono: Fuge, [?: ] et tu pereas in scelere civitatis. id est, ne perdaris aut

-- 451 --

877/878 puniaris ob ingentia scelera Sodomitarum. Prover. 21: Testis mendax peribit. id est, divinitus punietur. Sic Dan. 2 iubentur perire sapientes: id est, interfici. Ionae 2, Ne pereamus in anima viri: id est, ne a Deo perdamur ob submersum aut interfectum Ionam. 2. Pet. 2: In corruptione sua peribunt. id est, ob corruptionem suam damnabuntur. Iter impiorum peribit: Psal. 1. id est, ipsimet, vita et actiones aut conatus eorum perdentur. Iusti quoque dicuntur perire de terra nemine eam rem expendente, Isaiae 57: et Mich. 7. id est, tolli, deficere ex hac vita. Sicut Psal. 12 orat: Serva Domine, quoniam defecit pius, et imminuti sunt fideles a filiis hominum. Sic Hieremiae capite septimo: Periit fides et ablata est de terra. Sic etiam pro evanescere aut deficere ponitur, cum dicitur periisse panis aut cibus. Ioel. 1, Alimenta perierunt de domo. Perire etiaḿ cor regis et principum dicitur: id est, animositas ac prudentia, Hierem. 4. Perire lex a sacerdote, Hieremiae 18. et Ezech. 7. id est, sacerdotes non posse verum sensum legis monstrare ac docere. Sic dicitur, Perire sapientiam a sapientibus, Isaiae 29. Item consilium, Hierem. 49. Annon est amplius sapientia in Themam, periit consilium ab intelligentibus, annihilata est sapientia eorum? Peribit rex de Gaza, Zachariae nono: id est, deficiet. Operemini cibum non [?: p-em ] . Iohan. 6. id est, perpetuo durantem, et nutrientem: cuiusmodi sunt spiritualia Domini beneficia. nam hic panis ad breve tempus durat aut nutrit, cito perit ac inutilis fit.

PERFECTUS תמים Thamim, aliquando שלם Schalem, saepe idem est quod integer, incorruptus, illaesus, non mancus aut mutilatus. Quare in voce Integer aliquid de huius vocabuli Hebraismis dixi: sed et hic aliquanto plenius et clarius erunt proponenda. Illud autem ante omnia utile fuerit observasse, duplicem esse perfectionem: aliam (ut ita dicam) divinam, aliam humanam. Divinam voco, illam summam perfectionem, quam Deus requirit in lege sua aut qua etiam ipsemet eiusque opera perfecta sunt, quam etiam legalem perfectionem vocare possis. Talem perfectionem Deus in sua severa legis praedicatione flagitat ab hominibus. Alia est perfectio inferioris cuiusdam gradus quae in homines, praesertim renatos, cadere queat, quam passim Scriptura a novo homine exigit: quam Deus ex dispensatione Evangelica in hominibus tolerat. Tali ferme ratione etiam Cicero in Amicitia sapientes perfectosque definivit. Verum age recenseamus iam significationes huius vocis. Primum igitur significat aliquam rem, praesertim corpoream, integram, non corruptam, mancam aut mutilam. Sic de vite Ezech. cap. 15 dicit, quod quandoquidem, cum adhuc thamim integra aut tota est, illaesaque manet, non sit idonea ad ullum opus inde fabricandum: nedum sit idonea futura, si magna ex parte exuratur. Loquitur autem allegorice de Iudaeis. Dicit ergo, vitem ante adustionem esse thamim. id est, integram, illaesam, non mutilatam, fractam aut adustam. Sic saepe in descriptione victimae ponitur haec vox, qua praecipitur, ut sit agnus integer, non mutilus, mancus aut claudus. ut Exod. 12 de agno paschali praecipitur hisce verbis: Sit vobis agnus thamim, integer, masculus, anniculus. de ovib. aut capris. Haec significatio observanda est ideo diligenter, quia cum saepe in aliquibus dictis Scripturae pios describentibus metaphorice usurpetur, non est intelligenda de summa quadam perfectione, quae non tantum omnes partes, sed et omnium partium summos gradus habeat: quo modo qui eam exponunt, perfectionem quandam legalem, atque adeo desperationem excitantem flagitant, illaque gratiae et quasi Evangelica consolationisque dicta pervertunt. ut Psal. 15: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et quis habitabit in mote sancto tuo? Qui ambulat perfectus, aut integre, et facit Iusticiam, ac loquitur veritatem in corde suo. Sic Gen. 6: Noe fuit vir. iustus et perfectus et cap. 17: Ambula coram me, et sis perfectus, Thamim. ubi si intelligas summam quandam absolutionem aut perfectionem, ut plerique talia loca vertunt, nimirum desperationis dicta erunt. Nullus enim usquam gentium ita prorsus absolutus ac perfectus, seu (ut Septuaginta saepe verterunt) ἄμεμπτος , irreprehensibilis reperietur. Atque ita fient ista longe suavissima, et salutaris consolationis plenissima dicta, non tantum legalia, sed desperationis laquei. Qua ratione adversarii ea perverterunt. Cuius generis et illud fuit, quod voluerunt suos sanctos ita perfectos fingere, ut qui prorsus omni peccato caruerint. quam perfectionem cum alii homines viderunt sibi prorsus impossibilem esse, coacti sunt desperare. Sicut vero in supra indicatis corporalium rerum exemplis haec vox nullo modo potest intelligi de perfecta quadam absolutione vitis aut agni, in quo nihil prorsus reprehendi queat: ita nec in hisce ac aliis metaphoricis. quasi vel Abraham, vel alii peregrinantes in tabernaculo aut Ecclesia Domini, omni prorsus [?: n-uo ] careant, sintque in summae cuiusdam perfectionis statu. Sic Iob quoque statim in initio sui libri describitur fuisse perfectus et rectus. id est, sincere colens Deum ac iustitiam, non hypocrita aut simulator. Sic Psaltes 19 Psal. orat, se custodiri ab insolentia ac superbia: addens, Tunc ero perfectus, et innocens a praevaricatione multa. id est. sincere ac integre pius ero, si tu me non patieris in haec aut illa tetra vitia incidere. Sic idem David inquit Psal. 18, Fui Thamim integer cum Deo, et cavi mihi ab iniquitate mea. Et mox cum pio pium aut benignum te praestabis, et cum viro integro integrum te praestabis: cum puro purum, at cum perverso perversum te exhibebis. ubi Integer est idem quod pius, et perverso contrarius, ait enim, Deum talem se praestare, cuiusmodi sunt homines cum quibus agit, aut erga quos aliquid agit: bonis ac sinceris bonum se praestat, perversis vero austerum et adversum. Sic saepe aliquis dicitur esse corde perfecto cum Deo, aut erga Deum: ut de Asa scribitur 1. Reg. 15, quod licet excelsa non amoverit, tamen cor eius fuerit שלם Salem integrum, sincerum ac perfectum cum Domino. ubi necessario tantum integrum aut sincerum, non autem perfectissimum aut prorsus irreprehensibilem hominem notat. Fuit enim certe ille reprehensibilis in eo, quod (ut clare indicatur) non omnia idola amoverit. Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur, quod non fuerit absolutissimus, aut perfectissimus, sicut David, qui quidem etiam fuit peccator: sed quod cor Salomonis, ut adiunctum est, plane fuerit insincerum, et a vero Deo ad idola inclinatum. Cum cor David dicitur perfectum fuisse cum Domino, manifeste apparet, non de extrema quadam perfectione accipiendum esse (fuit enim et ipse peccator, graviterque aliquoties Deum offendit) sed tantum de summa sinceritate, aut integritate eius erga Deum, qua sincere ac plane ex animo coluit Deum. 2. Par. 16 dicuntur discurrere oculi Domini per universam terram, ad corroborandos eos qui sunt perfecti cum corde eius. Sic Iosaphat praecipit iudicibus, ut iudicent in timore Dei, in veritate et corde perfecto. id est, timendo Deum, omnia vere ac sincere agant et iudicent. In perfectione cordis aliquid facere, est aliquid sincero animo, et non malo consilio facere. Sic Abimelech rex Gerar, orans se excusat erga Deum, inquiens: בתם bethom, in sinceritate cordis mei, et puritate manuum mearum feci hoc, i. volui sincere mihi eam in uxorem adiungere, non cogitans de adulterio, aut

-- 452 --

879/880 de ullo illicito facto, ut qui ignoravi eam iam alteri maritatam esse: Gen. 20. In hac sinceritatis aut integritatis significatione usurpatur haec vox etiam a Paulo ad Colloss. 3: Charitas est vinculum perfectionis. id est, compages integritatis. Mutua enim dilectio prohibet, ne facile collegae, cives, aut membra eiusdem Ecclesiae a se invicem dissiliant, sed coniuncta inter se maneant. Contra, ubi non est mutuus amor, sed potius odium, ibi perfacile, levique occasione a se invicem dissiliunt, et exoritur schisma in coetu aut collegio. Ipsa quoque vox σύνδεσμος vinculum, facile indicat agi de colligatione partium, ne a sese mutuo recedant. At adversarii ex Vulgata versione, Charitas est vinculum perfectionis, volunt charitati summum iustificationis gradum vendicare: cum et rei veritas, et ipsae voces, praesertim metaphora Vinculi, ei interpretationi manifeste contradicat. Vertendum igitur fuisset, Charitas est vinculum aut compages integritatis: id est, servat aut connectit pios in vera unitate, ut sint unum in Christo sententiis ac animis. Ad declarationem huius Hebraismi, candidatis Hebraeae linguae profuerit et illud observasse, quod qui nunc Hebraeas Grammaticas Latine scribunt, verba primi ordinis, quae ab Hebraeis שלמום Schelemim dicuntur, vocant perfecta, cum potius Integra vocare deberent, ut quibus inter flectendum nulla prorsus radicalis litera decedat aut depereat, sicut aliis quae horum respectu quasi manca aut mutila inter coniugandum fiant, eoque Defectiva vocentur. Cum voce [?: Perfectio-- ] : saepe veritas aut fidelitas coniungitur, quae itidem integritatem ac sinceritatem notat. Sic Ezechias orat 2. Reg. 20, et Isaiae 38: Obsecro Domine, recordare quod ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et fecerim quod rectum est in oculis tuis. id est, sincero animo egi, et promovi veram religionem, et quaecunque tibi grata esse cognovi, etiamsi meis lapsibus ac peccatis nequaquam caruerim. Sic supra citavimus locum 2. Paralip. 19. Odio perfecto odi illos, Psal. 139. id est, vero ac serio odio odi hostes Dei: seu, ut alii vertunt, consummato. est enim vox תכלית tachlith ab alio themate, nempe a כלה . Dies perfecta, Proverb. 4: pro, integra, plena, ac lucida. Transmigratio perfecta, Hierem. 13: et Captivitas perfecta, cum omnes in captivitatem abducuntur, non tantum particula aliqua populi. Vir perfectus: pro, maturae iam aetatis, et iustae staturae, Ephes. 4 ait Paulus, Christum ad hoc dedisse nobis suos ministros ac doctores, ut illorum institutione crescamus, donec perveniamus omnes ad unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, et ad mensuram staturae plenitudinis Christi. Sic igitur passim in Novo testamento piorum perfectio plerunque integritatem, maturitatem, et quasi iustam usitatamque staturam piorum significat. Sic Paulus 1. Corinth. 2 dicit, se sapientiam loqui inter perfectos. id est, qui in spirituali perfectu non amplius sint infantes. Eodem modo et Hebraeorum quinto dicit, infantibus in Christianismo dari lac, sed perfectis solidum cibum: ubi perfectio iustam staturam, et quasi legitimam aetatem aut maturitatem Christiani hominis denotat, non summam quandam et omnibus modis laudatissimam perfectionem. Sic 1. Corinth. 14 opponit perfectionem pueritiae, et iubet nos malitia quidem pueros, intelligentia vero perfectos esse: id est, in male agendo rudes ac non idoneos esse, sed in vera piaque intelligentia virilem prudentiam habere. Sic et Iacobus iubet nos perfectos et integros esse, ita ut in nullo deficiamus. ubi posteriores voces satis indicant, quid per praecedens perfectum notet: nempe integrum, seu in nullo deficiens Aliquando tamen Perfectus absolutam quandam ac omnibus modis irreprehensibilem praestantiam notat. Deuter. 32, Dei perfecta sunt opera, et Philip. 3, Paulus primum negat se adhuc plene Christo confirmatum, metam apprehendisse, aut perfectum esse, sed omni studio ad eam metam tendere. Paulo post addit. Quicunque sumus perfecti, sic sentiamus. ubi perfectionem primum vocat illam summam absolutionem qua in altera vita Christo sua quadam ratione aut proportione similes erimus, ut 1. Iohan. 3 habetur. De qua perfectione alterius vitae, etiam Paulus 1. Corinth. 13. agit, inquiens: Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est abolebitur. Posterius vero dictum Pauli Philip. 3, loquitur de perfectione pii hominis, quae in hac vita aliquibus, atque adeo etiam multis contingit, quae est quaedam virilis maturitas, intelligentia ac constantia in rebus divinis, Christianaque religione et vita: cum Satanae, carni et mundo renunciavimus, Christo nos addiximus, ab eo omnem perfectionem quaerentes ac expectantes, et cum illis prioribus dominis belligerantes. Ita sunt pii in hac vita perfecti inferiori gradu, et contra imperfecti illo superiori. De ista summa perfectione intelligendum etiam est, quod Christus dicit Matth. 5: Sitis perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Et alibi in Scriptura saepe Deus inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus [?: ] . id est, contendite omni studio ad illam summam perfectionem ac sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest credentibus plenissimeque eos iustificat. Nec tantum ipse Christus dicitur sua illa iustitiae, obedientiae ac passionis praestatione perfectus factus esse, sed etiam nos credentes perfectos effecisse. Nam Hebr. 10 legitur, Unica oblatione perfectos fecit in perpetuum, eos qui sanctificantur: id est, iustificavit eos, cum Deo reconciliavit, ac vita aeterna donavit plene, et denique etiam renovare aut mutare incoepit. Quod vocabulum perfectionis, ac verbum τελειόω , prorsus male quidam per consecro convertit: quod de initiatione sacrorum, et non de perfectione iustitiae ibi agatur. Contra lex dicitur nihil potuisse perfectum aut consummatum efficere Hebr. 7. Nihil enim perfecit lex, etc. Et, Si enim per Leviticum sacerdotium fuisset perfectio aut consummatio, quid amplius erat opus alium exoriri sacerdotem? Hoc idem exponit uberius Hebr. 9 et 10, inquiens: quod lex et eius victimae non potuerint vere auferre peccata, aut remissionem peccatorum, iustificationemque hominibus consequi. Inquit enim nono capite: Sacrificia offeruntur, quae non possunt cultorem secundum conscientiam [?: perfect- ] facere. id est, vere ac spiritualiter iustificare. Corruperunt vero perniciose haec dicta quidam novi interpretes, qui ibi verbum τελειόω et τέλειος , Perfectum facis, et Perfectus, per verbum Consecro, aut initio sacris, [?: ex- ] runt. Lex enim initiavit nos quidem sacris, et in populum Dei per foedus circumcisionis adscripsit aut connumeravit: sed perficere, aut iustos acceptosque Deo, abolitis nostris peccatis, et placata ira Dei perficere non potuit. Omnes Christiani sunt initiati: sed non omnes consummati, aut iustificati. Non agitur autem in istis dictis de prima initiatione nostri, aut Christi: sed de ipsa consummatione, aut perfectione. Christus est

-- 453 --

881/882 initiatus aut cosecratus ad suum ministerium, cum primum est a patre missus: sed consummatus aut perfectus factus est primum in passione. Vitanda ergo et detestanda est ista vocis istius primariae corruptio, quae totam sententiam istius Epistolae, et functionis Christi, nostraeque redemptionis obscurat, atque adeo pervertit. Matthaei 19 inquit Christus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, ac sequere me. id est, gloriaris de tua iustitia, servataque tota lege: sed ut vere iustus sis, teque demonstres esse iustum, praesta quaeso unum experimentum primi praecepti: Dilige magis Deum, ac me eius filium, quam omnia tua bona. idque in hoc experimento monstra: Age vende omnia tua bona, et sequere me. Qua ratione ipsa viva experientia redarguit eum non servatae legis, et inanis gloriationis suae de iustitia. Ille enim offensus eo sermone, desertoque Christo, redit ad suas opes, ostendens se pluris facere suas divitlas quam Christum, eiusque religionem et patrem. Ut probetis voluntatem Dei bonam, Deo placentem et perfectam. id est, ut vere cognoscatis, et amplectamini sanctam, Deo acceptam, et omnibus numeris absolutam sententiam Dei de religione ac vita vestra ac piorum omnium. Rom. 12. Dona Dei dicuntur perfecta, Iac. 1. quae ita demum in hac vita perfecta sunt, cum ipsemet donator perpetuo assistit, perficiens ea quae inchoavit in nobis. Via alicuius dicitur perfecta, Iob 22: Si immaculata aut perfecta fuerit via tua. Et Psal. 101, et 119. Beati immaculati aut perfecti in via, qui ambulant in lege Domini. id est, quorum religio et fides integra ac incorrupta est. Via perfecta alioqui aliquando dicitur ea, quae est plana et expedita. De quo Hebraismo dicetur in voce Viae. Perfecti via beneplacitum Dei, Proverb. 11: id est, Deus delectatur integris ac sinceris in religione et vita. Ambulare in perfectione, aut integritate: Prov. 2 et 28, est integre ac sincere agere in utraque Tabula. Sic et Psal. 16 et 101: tametsi possit significare id quod dicimus, simplici ac bono animo, citra cogitationem aut machinationem ullius doli. Sic Iob 4: Integritas viae. Lex quoque Dei perfecta dicitur, aut immaculata, ut LXX et Vulgata habent, Psal. 19: Lex Domini perfecta, recreans animam: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. ubi idem videtur esse perfecta lex, et testimonium fidele: id est, carens omni errore, et noxio dogmate, ut quae sola sit vere salutaris animabus, et hominem instauret. Porro Iacobus cap. 1: inquiens, Legem perfectam libertatis, videtur significare ipsam legem cordi nostro inscriptam, seu renovationem. Eum enim qui illam habeat, ac ei studeat, dicit vere praestare bona opera. Credo autem legem perfectam dici, quia sit viva, hominemque regat ac perficiat, non sit mortua, otiosa, aut dormitans litera, quae mox excidit homini, non quidem ex memoria speculativa: sed ex praxi, opere, ac animo. Pondus perfectum, Deuter. 25, significat omnes mensuras, aut instrumenta cognoscendae quantitatis sincera, nec ad imposturam comparata. Non est in toto corpore Iudae perfectio, Isaiae 1. id est, nihil est integrum aut illaesum, quod non sit poenis Dei afflictum, sed frustra. Sic supra diximus de vitae perfectione seu integritate: id est, incolumitate, quae ex hoc Isaiae exemplo tanto melius intelligitur. Perfectiones auri: 2. Par. 4, Ipsum erat perfectiones auri. id est, aurum purissimum. Lapis perfectionis, seu integritatis: Deuter. 27, significat non sectum, sed ut est naturaliter existentem. At 1. Reg. 6 videtur significare lapides ut primum in latomiis excisi et secti fuerunt ut non oportuerit eos secundo inter aedificiendum circumcidere. Perfectio decoris, pro consummata pulchritudine. Psal. 50: Ex Zion perfectione decoris Deus resplenduit. Perfectio et rectitudo custodiant me, quoniam speravi in te: Psal. 25. id est, Faxit Deus ut perpetuo sim sincerus et rectus. Alii intelligunt de externa incolumitate, in qua petat se a Deo defendi et servari. Ego autem in perfectione mea sustentavi me, Psal. 41. id est, tu servas me incolumem, non aliter ac si parvum puerum pater manu apprehensum ductet, ac sustentet ne cadat. Fortitudo perfectionis, Iob 21: Iste impius peribit in fortitudine perfectionis suae: id est, in summo vigore aut flore incolumitatis subito peribit. ita Thom תום perfectio, etiam extremam vitae, valetudinis, famae ac fortunarum integritatem aut incolumitatem interdum notat. Dare perfectionem. 1. Sam. 14. Saul sortem proiiciens, ac quaerens cuius culpa Deus sit iratus, dicit, Da perfectionem: qua voce petit a Deo, ut det veram ac sinceram sortem, vere monstrantem reum. Omnis perfectionis vidi finem, latum mandatum tuum nimis: Psal. 119: Vulgata habet, Omnis consummationis. Consummatio aut perfectio vocatur res perfecta aut absoluta. quasi dicat Psaltes, Nihil in tota rerum natura est tam praestans aut absolutum, quin intereat. At lex vel verbum tuum manet in aeternum. Posses per vocem חך לו intelligere rem consumptibilem, quia hoc thema etiam consumptionem notat: id est, quamcunque rem, quae usu ipso huius vitae absumi debet. Omnino videtur haec collatio rerum humanarum cum verbo Dei, expressa esse a Paulo Colloss. 2: Cum religiosas traditiunculas de cibis, vestibus, et aliis elementis a pseudoapostolis inculcatas conferens cum vera doctrina ac religione, dicit illa absumi τῇ ἀποχρήσει , ipso usu. Postremo, Perfectionis vocabulum aut res in Sacris literis variis vocibus exprimi solet. Dicitur enim vertiturque alias perfectus, alias consummatus, integer, sincerus, immaculatus, incolumis. Septuaginta saepe ἄμενητος irreprehensibilis verterunt.

PERFERO, nihil admodum obscuri usquam habet in Sacris, praeterquam in uno loco. 1. Petri 2: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. id est, reatum et poenas pro peccatis nostris in cruce patiendo toleravit ac exoluit. Verum videtur proprie significare sursum ferre: sicut Germanica vertit, Obtulit. Puto enim talem esse quandam hypotyposim, quasi Christus pingeretur levans, trahens aut sublevans in crucem peccata nostra, veluti si carnifex gestet in tergo reum suspendendum, ac cum eo in patibulum ascendat, ut ibi eum suspendat: sic et Christus dicatur peccata nostra in crucem sublevasse, ac ibi ea crucifixisse, idque in corpore aut super corpus suum, cui ea pater per imputationem alligaverat, seu illum quasi latronem iugulandum et perdendum humeris eius imposuerat. Sic erit vicina haec locutio illi Paulinae, quod Christus chirographum nostrum cruci affixerit: sic igitur Dominus moriendo mortem et peccatum supplicio extremo affecit, ac veluti cruci affixit. Cum impii Christum in crucem exaltarunt, sublevarunt aut affixerunt, tum ille ipsis non cernentibus, alios quosdam scelestissimos reos patibulo suffixit: nempe peccatum aut iniustitiam, diabolum, mortem, infernum, veterem Adamum, et mundum: sicque factus est morti mors, inferno pestis. Ἀναφέρω alio qui pro patior non dicitur, sicut plerique putant: quod illud Pertulit apud Petrum, significet idem quod perpessus est.

PERIPSEMA, Graeca vox, a vulgata versione 1. Corinth. 4 retenta est. venit a verbo περιψάω , quod significat abstergo, abrade. Solent enim res exterius fieri immundae, aut alioqui corticem seu quasi quandam cuticulam usui inutilem habere, ut in pomis, piris, rapis, et similibus videmus. Eam externam immundam aut noxiam superficiem abstergimus, cum reipsa uti volumus. Significat igitur peripsema, illam ipsam amotam cuticulam aut immundicie. Graeca Scholia volunt hanc vocem significare etiam immundum panniculum, quo abraditur aut abstergitur illud sordidu. Cum igitur Paulus ibisuam

-- 454 --

883/884 afflictissimam et abiectissimam sortem coram mundo exprimens, inter alia inquit, Purgamenta mundi facti sumus, extersioque aut abstersum: per utramque vocem ibi idem indicat, nempe se pro vilissimo, aut etiam immundissimo pessimove homine haberi, qui vel tanquam noxius, vel tanquam vilissimus amovendus esset: vel etiam tanquam is qui omnium contumeliis sit expositus, et veluti ab omnibus hominibus pedibus proculcatur. Locus ille proculdubio alludit ad Thren. 3 caput, ubi propheta inquit: Abstersum et reiectamenta posuisti nos inter populos. Germani habent duas vicinas locutiones, et huic Paulinae non admodum absimiles: ut cum de aliquo contumeliis omnium exposito vilique homuncione dicunt, Iederman wischt die schuh an in, Er ist iedermans fusstuch, Quilibet in eum extergit calceos suos, veluti affricando eos ad ipsum, sicut ad lapidem aut lignum solemus lutulentum calceum pedi indutum affricare. Item, Ego cogor esse omnium pannus pedum: id est, quo omnes suos pedes calceosve extergunt. Sic etiam utuntur voce Schabab, per metaphoram, pro reiectamento et homine contemnendo et abiiciendo. Dictum est aliquid de hisce vocibus etiam in voce Anathema. nam aliqui legunt in hoc Paulino versiculo, ὥσπερ κάθαρμα , tanquam catharma fui, habitusve sum. Putant ergo, ut in voce Anathematis dixi, Paulum aliosque Apostolos perinde omnium iudicio damnatum, et pro quodam piaculo omnia contaminante, et alios homines suis peccatis ac ira poenisque Dei onerante habitum, ut sacrilegos, incestos, parricidas, aut alios qui ingentia scelera patrarunt, aut etiam ut eos homines quos certo ritu, caeremoniis ac precationibus, omnium peccatis ac poenis oneratos, diis manibus sacrabant, devovebantque. Sic et. Germanica translatio vertit vocem Peripsematis, Fegopfferr.

PERMANERE, pro perseverare saepe ponitur, cuius significationis exempla recenseri nihil attinet: tantum observetur illa loquutio Rom. 11: Considera Dei bonitatem in te, si permanseris in bonitate. id est, si perseveraveris fide Christum, ac in eo Dei misericordiam et beneficia amplecti et retinere.

PERMITTERE, aliquando non tantum utcunque aliquid alicui concedere, sed etiam efficaciter ac potenter cooperari significat. Hebr. 6. Resipiscemus, siquidem permiserit Deus. pro, si potenter nos adiuverit, atque adeo ipsemet conversionem in nobis operabitur. Sicut vero permittere significat interdum efficacem operationem: ita contra aliquo verbo efficacis operationis solam permissionem notant. Iohan. 6. Ut non perdam ex eo. id est, non patiar perire. Quod porro verbum permittere aliquid facere, exprimant Hebraei per futurum illius verbi, cuius actio passiove permitti dicitur, in Regulis Universalibus plenius dictum est.

PERNOCTARE, לון Lun, significat aliquando simpliciter morari, aut manere vel habitare alicubi. Hoc verbo utitur servus Abrahae, petens noctis hospitium â Rebecca. De quieta vero et diuturna. commoratione, Prov. 15 legitur: Auris auscultans admonitioni vitae, inter sapientes commorabitur. Sic Psal. 91, In umbra aut protectione omnipotentis Dei commorabitur, seu pernoctabit. Psal. 25, Anima eius in bono morabitur, et semen eius possidebit terram. id est, bonis ac beneficiis Dei diu perfruetur. Verum Psal. 30. paulo aliter accipitur haec vox in dicto, Vesperi commorabitur aut pernoctabit fletus, et mane laeticia. id est, etiamsi aliquando in aliqua potestate tenebrarum divertet ad nos aliqua calamitas, veluti peregrinus quispiam hospes: tamen mox Deus convertet illud malum tempus, et missa liberatione exhilarabit nos, fugato illo pravo hospite. Non pernoctet apud te pignus pauperis: Deut. 24, pro, ne detinueris apud te vestem aut lectum pauperis, ipsi ad nocturnam quietem necessarium. [?: Pernocta-- ] oratione: Lucae 6, Christus erat pernoctans in oratione Dei. pro, tota nocte orabat.

PERPENDICULUM, instrumentum fabrorum coementariorum, quo, appenso de funiculo plumbo, examinant rectitudinem aut obliquitatem parietis. Ponitur autem in Sacris literis aliquando pro forma aut ratione aedificationis. 2. Reg. 21. Extendam super Hierusalem perpendiculum Samariae. id est, perinde eam extruam, seu potius destruam, ut Samariam destruxi sicut haec phrasis mox ibidem explicatur. Sic Then. 2. dicitur, Extendit perpendiculum, non retraxit manuum suam a vastando: ubi subintelligere possis perpendiculum vastationis. Sicut Isaias cap. 34 inquit: Extendet super eam perpendiculum inanitatis, et lapides desolationis. id est, devastabitur Bosra et Idumaea. At Zech. 1, extendere perpendiculum in bonam partem accipitur, et significat idem quod aedificare: Domus mea aedificabitur in ea, et perpendiculum extendetur super Hierusalem. id est, instaurabitur.

PERPETUUM, apud Latinos alias quiddam continuum, et nusquam interruptum significat: alias, quiddam perenne, seu fine carens. In Hebraeo est plerunque olam aut עד Ed: quas voces alias vocabulo Perpetui, alias Aeterni vertere solent. Distinguunt porro quidam perpetuum ab aeterno: quod perpetuum dicatur id, quod cum initium habeat, fine caret: ut animae ac angeli sunt perpetui. Aeternum vero, quod sine fine et sine initio est: ut solus Deus est aeternus. Vocabulum Hebraeum Olam non raro vertunt seculum, quare et in voce SECULI aliquid de hisce vocabulis agetur. Monet alioqui etiam Rabbi Moyses, vocem Olam, quam alias seculum, alias perpetuum, alias aeternum vertunt, non semper significare durationem fine carentem, sed nonnunquam longum tempus, nonnunquam etiam durationem iustam ac debitam illi rei de qua agitur. Sic saepe aliqua in Sacris promittuntur לעלם leolam, in seculum aut perpetuum, quae tamen iusto tempore desierunt. Sic Exod. 21. dicitur, Serviet ei in perpetuum: id est, usque ad morte aut iubileum. Sic Psal. 89, Deus Davidi promittit: In perpetuum firmabo semen tuum, aedificabo in generatione et generationem solium tuum: cuius tamen posteritas ac regnum desiit, nisi quod postea spiritualiter in Meschiam est translatum. Sic Eleazaro et eius posteris promittitur perpetuum sacerdotium, quibus tamen id Salomo abstulit. Aliquando significat aliquid integrum, sincerum ac firmum ut Hierem. 31, Charitate perpetua dilexi te. id est, vere, sincere ac firmiter. Mich. 2, A' parvulis eius abstulistis ornatum meum in perpetuum: pro, prorsus. Sic Terentius Sit hoc gaudium perpetuum. id est, firmum ac sincerum. Sic saepe dicitur Deus irasci in perpetuum, aut non in perpetuum. item, Clamor afflictorum non tradetur oblivioni, aut non peribit in perpetuum. i. non nimium diu. Sacrificium perpetuitatis, est iuge sacrificium: de quo in voce NINCHA, et MUNDUS, item in IUGIS, quantum sufficit, dictum est.

PERSEQUI, sicut et verbum Hebraeum רוף raoph, ac Graecum διώκειν ambiguum est: alias in bonam partem usurpatur, alias in malam. In bonam Psa. 33. Inquire cem, et persequere eam, vel sectare. significat enim, omni studio ac cura aliquid quaerere, et veluti venari. Ab hac porro significatione, aut etiam pertinaci insecutione adversariorum fugientium (ut fit in pugna, cum altera pars terga vertit, quam victor persequitur, ac veluti pertinaciter sequitur) venit ista communis ac Theologica, qua significatur omnis gravior infestatio et afflictio piis illata ab impiis, praesertim religionis gratia. Nam impii perinde crudeliter, studiose, et pertinaciss. [?: perg-- ] infestare et affligere pios, quantumvis fugitantes, [?: ] lamque eis occasionem praebentes, adeo non possunt suum diabolicum furorem exaturare. Hinc noia persecutor et persecutus.

-- 455 --

885/886 Huius significationis harum dictionum est plurimus in Sacris literis usus, ut non sit necesse exempla proferre. Aliquando tamen etiam malorum iustas calamitates hoc verbum denotat. ut Proverb. 18: Fugit impius nemine persequente. et Proverb. 13: Peccatores persequetur malum.

PERSONAM Theologivocant substantiam individuam, intelligentemque, et per sese subsistentem: sic etiam in unitate divinae essentiae tres personae esse dicuntur. Sic unusquisque homo, ac angelus bonus ac malus, persona est. Graeci dicunt tum πρόσωπον , tum ὑπόστασιν , aliquando etiam σώματα corpora. Sic hoc vocabulo utitur Paulus 2. ad Cor. 1: Ut pro dono aut beneficio ex multis personis in nos collato, gratiae per multos agantur pro nobis. id est, ut sicut multi homines pro nostri liberatione orarunt, ita etiam multi pro impetrata nostri liberatione gratias agant. Persona in Sacris literis trebro externam speciem, dignitatem, nomen, aut etiam alias aliquas qualitates notat. ut 2. Cor. 5, Gloriantur in facie autpersona, non in corde. Personas Latini vocarunt illas larvas, quas sibi comoediarum actores imponebant, simulantes iam senem, iam iuvenem, iam regem, iam servum, iam virum, iam mulierem, eo quod per illas suam vocem sonabant, aut edebant. Hinc porro factum est, ut etiam ipsi actores personae dicti sint: et porro tota illa externa eorum species. Ab hac significatione porro illae celebres locutiones primum in forum, deinde et in communem vitam pervenerunt, ut sunt: Personam considerare, personam cognoscere, personam accipere, personam aspicere, personam admirari, et personarum acceptio aut prosopolepsia, et personarum respectus. Invaluerunt igitur istae locutiones potissimum in foro ac iudiciis, ubi nimirum et ipsa res in plurimo usu est. Cum enim iudicis officium sit, in iudicando ipsas res, actiones, ac crimina considerare, citra omnem personarum respectum et affectum, et secundum illas pronunciare ac exequi: saepe admodum fit, ut iudex non tam ipsam causam aut litem, et utriusque partis rationes expendat, quam personas litigantium, eisque patrocinantium respiciat, consideret ac expendat: cogitans hunc vel illum potentem esse, qui obesse aut prodesse possit, eoque vel metuendum, vel favorem eius captandum esse: vel esse pauperem ac miserum, ideoque misericordia dignum: vel amicum, cognatum aut inimicum esse, quem amare aut odisse debeat. unde fieri solet, ut neglecta prorsus causae ipsius qualitate, solis personis et affectibus motus, de causa pronunciet. Talis personarum considerator aut acceptor negatur esse Deus. Is enim iuste iudicat, secundum rei ipsius veritatem, non secundum externam speciem aut umbram. Saepe ergo hoc nomine Deus celebratur. Sic Paulus dicit Rom. 2: Deum ex aequo Graecos et Iudaeos iudicaturum, citra omnem personarum respectum: quia sit iustus index, et soleat reddere unicuique secundum opera sua. Quidam alius de persona sic annotat: Persona in Scripturis usurpatur pro rebus omnibus externis hominis, quae aliquando in precio et honore haberi, ac propter eas etiam ipsi homines magnifieri aut contemni solent. Cum ergo legis. Deum non esse acceptorem personarum: intellige, illum respicere tantum cordis puritatem, ac interiorem innocentiam: non autem iis immorari, quae solent in hominum aestimationem venite, genus, patriam, dignitatem, copias, et similia: ut saepe Acceptio intelligatur pro delectu ac discretione inter gentem et gentem. Definiunt vero quidam Prosopolepsiam, cum dantur aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: quae circumscriptio utcunque ferri potest in iustitia distributiva, ubi proportione Geometrica personae considerantur, et unicuique suus [?: ho--s ] , praemium aut poena datur. Alioqui in proportione Arithmetica, ubi solae res ac lites considerantur, nullum habet prorsus locum. ibi enim, sicut et in contractibus, unicuique suum dandum est, sive personae sunt aequales, sive inaequales. Non habet quoque haec descriptio locum in officio doctorum, qui omnes arguere tenentur, doctos et indoctos, nobiles et ignobiles potentes et pauperes. Sic non habet locum, cum quis nullo debito, sed sponte, suas res largitur, quas liberum est illi pro arbitrio distribuere, cui et quo modo mensuraque velit. Hinc est illa lis pattis familiâs cum suis vinitoribus, qui iniquum putabant, tantundem dari una hora laborantibus, quantum ipsis qui tota die portaverant pondus et aestum diei. Hanc liberam prosopolepsiam sua bona aut dona distribuendi, ex professo Paulus asserit, et tribuit Deo, Rom. 9, et alias. Verum nunc aliqua dicta Scripturae percurramus. Deuter. 1: Non agnoscetis personas in iudicio, perinde parvum ac magnum audietis, ne timeatis a facie cuiusquam. ubi teridem repetitur. Levit. 19: Non accipies personam tenuis, nec honorabis personam potentis in iudicio. Eadem locutio est et Deuter. 10, 16: lib. 2 Paral cap. 19: Iob 32, 34: Proverb. 18, et 24. Locus Iobi est perspicuus. Tanto minus ei qui non accipit personam principum, neque agnoscitur dives coram paupere. Tribuitur haec phrasis etiam parrhesiae aut libertati sinceri ac constantis doctoris. Matthaei vigesimo secundo, Marci duodecimo, et Lucae vigesimo, dicunt Pharisaeorum discipuli ad Christum: Recte doces, non curas quenquam, nec in faciem cuiusquam respicis. Hoc enim munus est veri doctoris, ut libere doceat, et arguat omnes de peccato, sive irascantur, sive probent potentes. Haec laus etiam Isaiae quadragesimosecundo, Christo tribuitur. Actorum decimo dicit Petrus, Deum omnes vere credentes, ex quacunque gente sint, recipere et amare, nec esse personarum acceptorem. In eodem sensu et usu usurpatur haec locutio ad Ephes. sexto, et Collossenses tertio. Sed primae Petri primo, perinde ut et Romanorum secundo, de severo Dei iudicio accipitur. Porro Galatis secundo dicit Paulus, se nihil moveri priori dignitate ac nomine Petri, ac aliorum, et quod illi coram cum Christo versati fuerint. nam Deum ad talia externa non alligare gratiam, ac dona sua. Iacobus capite secundo accusat quosdam Christianos, quod non ex aequo complectebantur fratres pauperes ac praepotentes. Iudas in sua Epistolaait, seductores admirari ac colere personas potentum lucri gratia. Haec de significationibus harum locutionum. Illud autem alibi prolixe dictum est, falso ex prava prosopolepsiae descriptione quosdam liberum arbitrium asserere conari. Deus enim libere sua gratuita dona distribuit, alias alii genti veros doctores et puram doctrinam, aliaque largiens. De qua liberrima liberalitate Dei, praeclare Augustinus pronunciat, quod aliquam occultam causam habere possit, iniusta autem nequaquam esse possit.

PERTINEO verbum nihil ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι , Non est tibi curae, male vertit, Non pertinet. ut Marci 4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam preciosi unguenti, cum id studio proprii lucri aut furandi fecerit.

PERTINGO. Pertingat culmen turris nostrae in caelum, Genesis 11. est usitata quaedam hyperbole in omnibus linguis: quales illae locutiones sunt, Vertice feriam sidera, It clamor caelo et, Caput inter nubila condit. Sic et Babylonii volebant suam turrim caput inter

-- 456 --

887/888 nubila condere, quam regionem aeris Hebraei etiam caelum vocant, ut alibi dixi: non solam aetheream. Paulus 2. Cor. 10 gloriatur, se pervenisse usque ad Corinthios praedicatione sui evangelii: Vulgata vertit incommodius, Pertingere.

PERVENIO, φθάνω , aut φθάζω , saepe singulari quadam emphasi usurpatur: veluti si quid mature ac magno impetu adveniat, afferens magnum bonum aut malum alicui. Sic Matth. 12, et Lucae 11 dicit Christus ad Iudaeos, Utique pervenit ad vos regnum Dei. et contra, 1. Thess. 2, Pervenit super eos ira Dei. Rom. 9: Israel qui sectabatur iustitiam legis, ad iustitiam legis non pervenit. Sic et Paulus dicit, se cum suo evangelio usque ad Corinthios pervenisse. Caeterum idem Graecum verbum 1. Thess. 4 significat praevenire aut antevertere. inquit enim Paulus, In resurrectione nos viventes non antevertemus eos, qui dormierunt. id est, non citius in regnum caelorum perveniemus.

PERVERSUS homo, cor, via, actiones, crebro dicuntur in Sacris literis: licet haec vox in hac significatione etiam apud prophanos scriptores sit usitata. Credo autem esse metaphoram, sumptam a rebus corporeis, ut ab animalibus aut arboribus, aliisque rebus, quae tunc demum vigent, probae ac utiles sunt, cum in sua nativa ac divinitus ordinata forma consistunt. Cum vero sunt perversae, ac veluti subversae vel inversae, pereunt aut noxiae fiunt. Inde igitur per metaphoram dicitur homo perversus, qui astutus, vafer ac malitiosus est, non simplex, rectus, ac sincerus. Proverb. 16: Homo perversus suscitat lites. Et Christus exclamat Matth. 17, et Luc. 9: O generatio infidelis et perversa. Sic et Paulus Phil. 2 dicit, Pios habitare in medio nationis pravae ac perversae. id est, quae non est recti sanique iudicii, et probae ac honestae voluntatis. Sic et Moyses vocat Israelitas nationem pravam ac perversam. David inquit Psal. 18: Cum perverso perversus eris. Perversa via est, tum falsa doctrina ac religio, tum et impura iniustaque vita, et omnes omnino pravae actiones. Proverb. 2 et 21. Perversaloqui, est iniusta aut impia loqui. Proverb. 10: Os impiorum perversa loquitur. Eadem locutio est quoque Proverb. 2. Prover. 28 est locus notabilis. inquit enim: Melior est pauper, qui ambulat in perfectione sua, aut integritate, quam perversus viis, et ipse dives. id est, pauper sincerus, quam dives malitiosus. Pervertere iudicium, crebro reperitur non tantum de iniqua causarum forensium diiudicatione, et malitiosis compendiis, aut potius fraudibus litigatorum, sed etiam de religionis corruptelis: Deut. 24, 27. 1. Sam. 8 Habacuc dicit, Propere egreditur iudicium perversum. Thren. 3, Pervertere hominem in iudicio. Perverti dicuntur ab impiis etiam dogmata religionis. Iob 13, Cultores perversorum dogmatum. Et Hierem. 23, Pervertistis verba Dei viventis. Idem videtur esse, quod Salomon inquit Proverb. 17: Ut pervertat semitas iudicii. Dicitur et cor perversum, eodem sensu aut significatione, qua homo perversus. Proverb. 17, Perversum cor non consequetur bonum, et homo perversae linguae incidet in malum. Eadem plane est aliquando vis vocis Subversus. Tit. 3, Haereticum hominem post unam ac alteram admonitionem devita, sciens quod talis sit subversus aut eversus, et peccet, suo proprio iudicio damnatus. Videri tamen posset hoc adhuc aliquid deterius. Cum perverso idem est aliquando Obliquus aut incuruus, nempe qui non est rectus et simplex et sincerus, sicut Ecclesiast. ait: Obliquum cor non dirigetur. Et Hierem. cap. 17 affirmat, cor hominis esse perversum aut obliquum et afflictum, seu triste ac desperabundum. id est, nihil rectum, sanum ac sincerum habens. Verum de hoc Hebraismo aliquid forte etiam in voce SUBVERSUS dicetur. Posses et aliam huic vicinam rationem metaphorae repetire: nempe cum vox Graeca διαστρέϕω , qua in talibus locis novum Testamentum utitur, significet etiam distorquere ac obliquare recta: fieri potest ut sicut ligna, hastilia, trabes, mali, antennae et similia, si recta sint, prosint: sin obliqua, inutilia fiant: ita et in omnibus linguis, quae probantur, recta esse dicuntur: et contra, incurvitas et obliquitas vituperium significat. Huc pertinet etiam locutio ac res ipsa, quod Diabolus dicitur [?: ] Tortuosus semper. Et fabula veterum de pugna cancri et serpentis: qui cum cancrum multiplicibus gyris et ambagibus capere, implicare et illaqueare conatus fuisset, tandem forcipe cancri circa guttur correptus et suffocatus, in rectum extensus est, acclamante cancro, Ta lem eum debuisse esse ac incedere, dum viveret.

PES, sicut et manus, aliaque primaria membra, ac veluti instrumenta corporis, varie accipitur in Sacris literis. Primo enim, aliquando ipsum etiam hominem significat: non tamen citra emphasin, gratiam, aut alioqui proprietatem aliquam eius actionis aut operis, de quo agitur, sicut et supra de anima, manu et oculo dixi. ut Psal. 14, Rom. 3: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. id est, ipsi sunt prompti ac [?: ] ad caedem, aut alioqui ad laedendum proximum. Se Proverb. 6, Pedes festinantes ad malum odit Dominus. Isaiae 52, et Rom. 10, Quam speciosi sunt pedes evangelizantium nobis pacem ac bona. pro, quam grati et accepti sunt contritis et perterrefactis, ac veritatis cupidis conscientiis, Apostoli, et alii sinceri doctores. 2. Regum 21. Nec addam ut commoveri faciam pedes Israelis e terra quam dedi eis. pro, non sinam ut Israel ultra emigret. Non dabit in commotionem pedem tuum, Psal. 121. pro, non patietur ut pes tuus nutet aut vacillet. Psal. 119, Converti pedes meos ad testimonia tua. Sic ibidem, Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. id est, mihi ipsi. Psal. 38. Dum declinat pes pes meus, adversum me magnificant, id est, me periclitante insultant mihi. Talia exempla huius significationis sunt plane innumera. Sic, Eripe pedes meos a lapsu aut impulsione, Psalmo 56, et 110, et centesimo quadragesimo, Meretricis pedes non habitant in domo sua. Proverb 7. id est, ipsa meretrix non continet se domi. Eodem modo et Psalmo 31 dicitur: Non conclusisti me in manu inimici mei, sed statuisti in latitudine pedes meos. id est, non permisisti ut me inimicus caperet, sed ut libere possem ire quocunque mihi liberet. Aliquando pes affectum, curam, opus, aut conatum al evius significat: quia sicut pes instrumentum motus est, ita haec sunt initia actionum. Genesis trigesimo Iacob dicit ad Laban, Benedixit Iehova tibi ad pedem meum: id est, me tuas res regente aut procurante, tuosue greges pascente. Psal. 17: Sustenta gressus meos in viis tuis, ne declinent pedes mei: id est, ne animus, affectus, cogitationes, actiones et vita mea recedat â tua doctrina, tuaque praescripto ac voluntate. Aliqui dicunt ideo pede poni pro affectu: quia sicut pedes gestent corpus quacunque opus est, sic affectus mentem huc atque [?: ] ad varias actiones ac conatus transferant. Pedes [?: ] traneae descendunt ad mortem: Proverb. 5. id est, eius ductus, illecebrae, amores et conversatio, qua in turpitudinem et exitium trahit ac pertrahit stultos amasios. Semita pedis, est omnis conatus actioque hominis, interna et externa. Pondera semitam pedis tui, et cunctae [?: ] tuae recte disponantur: Prov. 4. Sic mox ibidem: Non declines neque ad sinistram, neque ad dextram, sed aufer pedem tuum a malo. id est, animum tuum nutusque tuos internos et externos. Pes superbiae, Psal. 36: possit videri significare animum et affectum superbum, seu [?: ni- ] superbiae: sed significat potius superborum hostium virulentiam, a qua se non opprimi, sed divinitus [?: lib- ] orat. Ne veniat mihi pes superbiae, et manus impiorum

-- 457 --

889/890 [?: ] impellat me. Quasi dicat: cohibe omnes pravorum ac superborum persecutorum conatus contra me susceptos. Remove pedem tuum a malo, Proverbiorum nono. id est, affectus, cogitationes, ac conatus amove a pravis actionibus. Ad pedes alicuius esse, subiectionem significat: sicut contra, In caput esse. Deuteron.trigesimotertertio: Adiunxerunt sese pedibus tuis: id est, te tuaque vestigia sectati sunt, quocunque eis praeivisti. libro primo Samuelis vigesimoquinto dicit Abigail ad Davidem: Benedictio haec, quam attuli, detur ministris domini mei, qui ambulant ad pedes eius: id est, qui ei serviunt. Sic mox ibidem: Quinque puellae, quae ambulabant ad pedes ipsius Abigail. Iudicum quarto, Congregavit Barac Zabulon et Nephtalim, et fecit eum ascendere ad pedes suos: id est, duxit secum, ut dux suos milites. Iudicium octavo, Date tortas panis populo qui est in pedibus meis: id est, qui me sequitur, mihique servit in militando. Eadem locutio est etiam 1. Regum vigesimo, Exodi vigesimo. Quin et pecora dicuntur esse in pedibus alicuius: id est, pedes eius, eumque sequi. Deut. [?: ] . Et deglutivit universam substantiam, quae erat in pedibus eorum. id est, eorum armenta et greges. Venire in pede alicuius, eandem vim habet. 2. Samuelis decimoquinto: Viri qui venerant in pede eius de Gath. secundo Samuelis undecimo, Egressus est rex David, et universa familia in pedibus eius: id est, secuta est eum, ministrans illi. Vocare ad pedem suum, est vocare ut se sequatur Isaiae 41. Qui vocavit ab oriente iustitiam, vocavit eum ad pedem suum. id est, Deus evo cavit ab oriente Cyrum, ut se sequatur ad evertendam Chaldaeam monarchiam, et novam Persarum constituendam. Levis pedibus, pro veloce. 2. Sam. 2. Aegrotus pedibus, pro laborante ex pedibus. 1. Reg. 15. Captus pedibus, pro claudo: 2. Sam. 4. perspicuae phrases sunt, nec ulla prolixiore explicatione indigent. Vestigium pedis, aliquando significat minimam portiunculam soli: Deuteron. 2. Non dabo Israelitis vestigium plantae pedis de monte Scheir. id est quantum pede premere posset. Gressum eius apprehendit pes meus id est, secutus sum vestigia aut viam eius. Iob 23. Incedere ad pedem alicuius, est aliquando accommodare se ad alterius progressum aut vires. Genesis 33. Ego vero incedam ad pedem operis ipsius. id est, tu praeeas festinanter, ut expeditus: ego lente sequar, quatenus me parvi liberi greges et armenta, ac denique tota supellex sequi poterit. Pedem bovis aut asini immittere , est alere armenta et greges. Isaiae trigesimosecundo. Beati, qui immittitis pedem bovis et asini. Pede suo [?: ] terram. Deuteronomii undecimo habetur, quia ducens sulcum aut canalem in terra praeit, et aqua velociter eum sectatur per rivum, quem ipse praecedens cavat. Infixi sunt in coeno pedes tui, Hieremiae trigesimooctavo: est haerere in aliqua difficultate aut calamitate, unde non facile eluctari potes. Sic Latini dicunt, Haerere in luto, perspicuae metaphorae sunt. Pes labens, per similitudinem declarat alicuius periclitantem, aut etiam [?: -entem ] sortem ac conditionem. Proverb. 25. Deus confractus, et pes labens, fiducia peccatoris in die angustiae. id est, facile perit, irrita et inanis est omnis eius vis, ac omne id in quo confidere solet. Pedes lavare in vino, Genesis quadragesimonono , est adeo abundare vino, ut [?: ] pedes eo lavare queas. Sic et tingere pedem in oleo; Deuteronomii trigesimotertio. Lavare pedes in sanguine alicuius, est, prosperrima victoria de eo potiri: sumpta locutione a praeliis, ubi victor necessario ambulat in sanguine hostili passim per terram fuso, praesertim dum eum fugientem sectatur: Psalmo 58, Laetabitur iustus cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine impii. Sic etiam Psalmo octavo legitur: Rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. ¶ Memorabilis historia huc pertinens accidit Augustae Anno M. D. XXX: ubi cum aliquot magnates unâ coenaret, et horrenda nostrae religionis hominibus minitarentur, inter alios dixit Comes Felix a Uvartenberg, magnus bellator, et olim Maximiliani dux, se velle adhuc ante mortem usque ad calcaria in sanguine Lutheranorum equitare. Qui eadem nocte divinitus percussus, proprio sanguine suffocatus est: sicque ante mortem usque ad guttur ac fauces in proprio sanguine equitavit. Levare pedes, aliquando est pedibus iter suscipere. Genesis vigesimonono. et Psalmo 78, Leva pedes aut vestigia tua ad desolationes in seculum. id est ad puniendos hostes tuos. sicut et Psalmo 68 inquit: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius. Loqui pedibus: pro, gestu pedum aliquid significare. Proverb. 6, Impius annuit oculis suis, loquitur pedibus, docet digitis. id est, non propalam et aperte loquitur quid velit, sed tecte subindicat suis complicibus. Percutere pede, laetantium ac insultantium gestus est: sicut et Plaudere manibus, Ezechielis vigesimo quinto: Eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisus es in omni contemptu tuo ex animo super terram Israelis. Ponere pedes alicuius sicut cervorum 2. Samuelis 22 pro, efficere valde velocem. Eadem locutio est Habacuc 3. Prohibere pedem ne sit discalceatus, et guttur a siti: Hieremiae secundo. Tardant pedes quadrigarum: id est, equorum trahentium quadrigas, Iudicum quinto. Tegere pedes est exonerare ventrem: quia in illa flexione crurum et foemorum, vestis quae antea vix genua attingebat, terram usque pertingit. Iudicum 3. 1. Sam. 24. Corruere ad pedes alicuius, est ei supplicare, 1. Samuelis 25. Marci 5 et 7. Latini dicunt Procumbere ad genua alicuius. Non deficiet Legislator de Iuda de inter pedibus: Genesis quadragesimonono. id est, semper nascetur Iudae gubernator ex ipsius stirpe, donec veniat Meschias: quia sic matribus nascuntur liberi de medio pedum aut coxarum. Pedes claudo eram, Iob vigesimonono. id est, errantium eram dux, et omnibus modis miseros promovebam ac iuvabam. Sic ait, Oculus eram caeco. Barac missus est in vallem pedibus suis: Iudicum quinto. id est, propere cucurrit cum eo ad pugnam. Sedere ad pedes alicuius, est discere. Sic Maria sedebat ad pedes Domini, Lucae decimo. et Paulus dicit se esse educatum ac edoctum in lege ad pedes Gamalielis pharisaei Hierosolymae: Actorum vigesimosecundo. Pilos pedum radere, est etiam infimae sortis homines castigare. Isaiae septimo: Radet Dominus novacula conducticia caput, et pilos pedum. id est, summos ac infimos Israelitas per hostes puniet, et ex regione suoque loco amovebit. Pedibus alicuius aliquid subiicere, est ipsi subiicere, seu in eius potestatem redigere. Psalmo 8, et Hebraeis secundo: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Cadent subtus pedes meos, Psalmo decimo octavo. Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris: Romanorum decimosexto: Threnorum tertio. Sic ponere aliquos scabellum pedum alicuius: Psalm. 110. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod dictum Lucae vigesimo, et aliquoties in novo Testamento repetitur Eadem vis ast dicti Psalmo 91, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Item Christi Lucae decimo: Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici. Pulverem pedum alicuius lingere, est extreme adorare. Isaiae 49, id dicitur de summa veneratione gentilium erga Ecclesiam Dei. Sic et Isaiae 60 legitur, Locum pedum meorum glorificabunt. Et mox, Adorabunt vestigia pedum tuorum. Et Psal 99, Adorabunt scabellum pedum eius. Colligere pedes suos super lectum, est gestus frigentium: qua phrasi utitur Scriptura de Iacobo morituro, Genesis 49. Aliqui putant hoc idem esse ac si diceres, sana adhuc mente et praevidens exitum, suo arbitrio membra ad mortem veluti

-- 458 --

891/892 ad somnum composuit. Pes pauperum conculcabit aliquem. extremam subiectionem ac calamitatem et humiliationem indicat. Isaiae vigesimo sexto: Conculcabit eam civitatem pes, pedes afflictorum et gressus tenuium. Dominus lavat pedes Apostolorum, Iohannis decimotertio: quod multiplex mysterium in se continet. Primum indicat, Dominum venisse non ut nos ei ministremus, sed ut ipse nobis: idque in omnium foedissimo et difficillimo ministerio, nempe in extergendis nostris spiritualibus sordibus. Secundo ostendit, neminem esse tam mundum, et ab omnibus peccatis alienum, quin si Dominus velit intrare in iudicium cum eo, et iniquitates eius observare, ut loquitur Scriptura, plane actum sit de eo. Tertio, exemplo suo docet, quod nos quoque perinde proximo nostro etiam in infimis officiis servire debeamus, sicut et ipse nobis omnibus servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac offensiones benigna condonatione abluere ac abstergere debeamus. Recto pede incedere ad veritatem Evangelii, est recta doctrina et exemplo vitae evangelistam agere, et veritatem promovere: quod Petrus non faciebat, Galatis 2. Contra, Claudicare in utrumque latus aut pedem, ut Helias Israelitis obiicit, est, tum verum tum falsum Deum ac religionem simul colere velle. Qui utroque pede sanus est firmiter ac recte incedit: qui contra utroque pede est claudus ille capite et toto corpore iam in dextrum iam in sinistrum latus nutat. Hinc metaphorae praedictae sumuntur. Si cum peditibus cucurristi, et defatigatus es: Hieremiae duodecimo. perspicuus sermo et ratiocinatio est.

PESTIS, per metaphoram, in omnibus ferme linguis rem quamvis valde noxiam significat. Sic Messias minatur morti et inferno Hos. 13. Ero pestis tua ô mors, et exitium tuum ô inferne. Sic et Psalmo 91, Ipse Deus liberabit te de laqueo venatoris, et a peste noxia. Et mox: A peste in tenebris ambulante, et ab exitio meridiano liberabit te Deus. pro, a quavis noxia calamitate. Sic et Actorum 24 dicunt sacerdotes et pontifices, accusantes Paulum: Comprehendimus hunc hominem pestem, et moventem seditionem, id est, noxium, perniciosum.

PETO, Saal שאל , aliquando idem valet quod quaero aut interrogo, praesertim cum post se habet casum personae: aliquando idem quod peto aut postulo, cum accusativum rei regit: sicut et Latinum Rogo, ac Graecum αἰτέω , utrumque interdum notat: Inde igitur aliquae dubiae locutiones proficiscuntur, praesertim in veteri Testamento, quae tamen ex contextu facile diiudicari queunt.

PETRAE significatio aliquo modo convenit cum lapidis notionibus, de quibus cum supra plurima dicta sint, recte haec cum illis ad utriusque vocis noticiam coniunxeris. Primum autem Petra, sua propria significatione, materialem petram. id est, grandem aliquam rupem et vivum saxum indicat, quae multae in Sacris literis commemorantur: quin et nomen cuiusdam civitatis fuit, proculdubio quia in aliqua rupe extructa fuit. Sic etiam Petra deserti. Deinde, per metaphoram significat locum firmum ac stabilem significatione opposita luto, coeno, aquae aut sabulo. Psalmo quadragesimo: Statuit supra petram pedes meos. Unde porro etiam conditionem tutam ac firmam. Tertio, significat locum munitum ac tutum, ut sunt munitissimae arces: quia petrae in illis locis reperiebantur inexpugnabiles, ob altitudinem, soliditatem, praecipitia ac difficilem aditum: cuiusmodi etiam in Alpibus reperiuntur, qualis ea est quae est ultra Tridentum versus Basanum, quae angustias et claustra illorum montium servat et quae supra Veronam in Athesi videtur: quales plures etiam Alexandri Magni historia describit. Psal. 27 et 61, In petra exaltavit me Ierem. 48, Relinquite civitates, et [?: ] bitate in petra. id est, in loco munitissimo. Hierem. 52. Devolvam te de petris. id est, ex munitissimis locis. Psalm. 61, Ad petram, quae celsior est me, deduc me. id est, adiuva, ut expugnem locum mihi meisque viribus inaccessum et inexpugnabilem. Quarto, hinc fit, ut valde crebro Deus dicatur petra nostra: sicut dicitur, arx, robur, auxilium. 2. Sam. 22, Psalm. 19 Dominus petra mea et arx mea. Psalm. 31. 62, Petra mea et munitio mea [?: ] et Psalm. 42, Dicam petrae meae, quare oblitus es me: Psalm 31, Esto mihi ut petra fortitudinis. Causa huius signification is est, quia Deus est omnibus sperantibus in se turris fortissima, et certissimum ac invictissimum auxilium. Valde crebra est haec metaphora. Paulus 1 Corinthiorum decimo dicit Christum fuisse petram perpetuo Israelitas comitantem ex qua illi biberint. Alludit nimirum ad illud miraculum visibile Dei, quod sicut ibi Deus ex aridissima petra, in summa difficultate sitis, eis aquas produxit: ita Christus spirttualis petra eos perpetuo sit secutus, ubique ac in omnibus difficultatibus omnia necessaria et innumera ingentiaque beneficia eis suppeditaverit. Sic et Matthaei decimoterto Christus se suamque doctrinam ac religionem [?: cat ] petram, super quam Ecclesia sit ita solide aedificate, ut portae inferorum contra eam non sint praevaliturae. Sic et Paulus tum ipsum Christum vocat fundamentam sicut David lapidem angularem: tum eius doctrinam, cum ait: Nos superstructos esse super fundamentos. Apostolorum et Prophetarum. Atque hac ratione non tantum Petrus, sed et omnes veri ac constantes doctores aliquo modo petrae dici possunt, praesertim vero Sarum literarum scriptores. Praeclarum sane est dictum Bedae de hac re, et dignum quod hic adscribatur. Is enim in prima ad Corinthios primo: Ego dico tibi, tu es Petrus, etc. Quia enim Christus petra: Petrus, populus Christianus. Petra enim principale nomen est, ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es ergo, in quit, Petrus: et super hanc petram, quam confessus es: super hanc petram, quam cognovisti dicens, Tu es Christus filius Dei vivi: aedificabo Ecclesiam meam. id est, super meipsum filium Dei, aedificabo Ecclesiam meam: super me aedificabo te, non me superte. Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego sum quidem Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ipse est Petrus. Alii vero qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, dicebant: Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus, ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Num quid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri, sed in nomine Christi, ut Petrus aedificetur super petram, non petra super Petrum. Haec eadem et Augustinus de verbis Domini in Matthaeum, sermone 13. Deiiciantur in locis petrae iudices eorum: Psalmo 141. id est, praecipitentur de rupibus, sicut [?: ] mani Manlium aut alios facinorosos de rupe [?: T- ] praecipitabant. Sugere mel de petra, Deutero. 32, et Psal. 81, Melle de petra saturassem te. id est, maximis [?: ] dis, citra omnem tuum laborem te ditassem. Solent enim illis locis, quin et in mea quoque patria ac alibi saepe apes mellificare, non tantum in arboribus [?: ] in sylva, sed etiam in cavernulis petrarum. Ingredere in petram, et absconde te, Isaiae 2. Describitur periculum et metus hominum. nam talibus temporibus solent se in talia latibula aut loca munita abdere: ut crebro in [?: ] dicum libro et alibi legitur.

PHARAO, non fuit nomen unius tantum regis proprium, sed dignitatis quasi perpetuum. Forte dictum fuit primum a nomine proprio: sicut et Romani

-- 459 --

893/894 Imperatores vocati sunt Caesares et Augusti, et Persarum Arsacides. Quare is rex qui exaltavit Iosephum, vocatus est Pharao, et is qui postea afflixit Israelitas. Venit autem hoc nomen, si Hebraeum est, ab ultione. Exo. 7, Constitui te Pharaonis Deum, Onkelos Chaldaeus vertit, iudicem, magistrum. Quod porro rex Aegypti aliquando per Draconem et Leviatan significetur, supra in illis vocibus dictum est.

PHARETRA, instrumentum in quo reconduntur sagittae, seu theca sagittarum. Hierem. 5 cap. describitur exercitus Chaldaeorum: ac inter alia dicitur, Pharetra eius sepulchrum patens. Indicatur autem, quod sicut sepulchrum devorat homines, ita illorum pharetra prompte mortiferis sagittis eosdem absumat. Pharetra videtur poni pro domo, Psalmo 127. Beatus vir, qui implevit pharetram suam de ipsis. id est, filiis in iuventute eius genitis, quos sicut sagittis robustorum comparaverat, ita nunc domum eos capientem pharetram vocat. ut in similitudine persistat. Super equum sonat pharetra, Iob 39. id est, sagittae equitum currentium concussae in pharetra edunt strepitum. Filii pharetrae vocantur sagittae. Intrare fecit in renes meos filios pharetrae suae Hierem. 3.

PHIALAS calamitatum ac poenarum effundunt angeli in terram, in Apocalypsi: ubi phialae significant media ac instrumenta poenarum.

PHILAUTIA, vitium etiam apud Ethnicos reprehensum, 2. Timoth. 3 notatur: est, cum quis nimium sibimet placet, tantum quae sua sunt quaerit, alios prae se contemnit, superbus est. Et (ut Isaias eum suo colore depingit) qui sibimet sapiens videtur in oculis suis. Plato ponunciat, esse omnium vitiorum ac malorum fontem.

PHILOSOPHIA reprehenditur a Paulo Colos. 2, tanquam quae abducat imperitos ac pusillos Christi a veritate Evangelii: quod sane non proprie ac per se vere Philosophiae vitio fit, sed vel salse vel eorum qui eam intra suas metas non cohibent culpa. Nec tamen hic tantum falsa Philosophia reprehenditur, sed etiam ista vera, quam nunc potissimum ex Aristotele habemus. Quomodo vero noxia esse soleat, prolixe declaravi in Libello de Metis et materiis scientiarum. Experimentum vero huius ineffabilis damni habetur in Patribus praesertim Graecis, Clemente, Origene, Chrysostomo, et aliis: omnium maxime vero in Scholasticis Sophistis. Nempe nulla pars Philosophiae videtur divinior ac utilior, quam Ethica, quae de virib, humanis, de formando homine ad virtutes, seu de informandis in animo hominis habitibus virtutis, et abolendis vitiis ac pravis affectibus deque vera felicitate camparanda, ac define hominis disserit: quae tamen si in Theologiam admittatur funditus veram pietatem evertit. Nam tum innatam hominis malitiam aut morbum seu Originale peccatum obscurat, hominis vires mirifice admirans et amplificans: tum legis ac virtutis possibilitatem celebrat, obscurans eius severitatem, ne possit peccata et iram Dei damnationemque revelare: tum denique Evangelium ac meritum Christi abolet, dum virtuti iustitiaeque humanae veram hominis felicitatem adscribit. Quare cohibeatur intra suas metas: nempe ut tantum de externa disciplina et virtute ac iustitia coram hominibus non coram Deo, et qualicunque huius vitae beatitudine disserat, ad quos usus eam proprie Aristoteles direxit. et denique ante omnia subiiciatur regaturque superiori norma verbi Dei et S. sancti. Sit igitur omnibus ea [?: -tentibus ] . in corde et ore illud praeclarissimum dictum Lutheri, p. m. Qui vult sapiens fieri in Aristotele, stultificetur prius in Christo, ut nempe catechismus regat philosophiam, non regatur ab ea. vide Augustinum lib. 8 de civitate Dei. Quod porro dicit ibi Paulus de Philosophia, id paulo prius vocaverat persuasibiles sermones. valde enim sunt plausibiles rationi humanae istae cogitationes, quae sicut praeclare Paulus ait, per suas stultas ratiocinationes tandem prorsus evanescit, impingens in extremos errores ac furores.

PHYLACTERIA Graece, Latine posses dicere conservatoria: Matth. 23. Fuerunt apud Iudaeos membranulae quaedam, in quibus scribebant quatuor dicta Scripturae, quasque alligabant ad frontem et brachium sinistrum, ut ostentarent studium servandae legis Dei. Eas igitur ampliabant et dilatabant, ut tanto magis cernerentur: cum Deus tantum eo fine illa ordinasset, ut essent memorialia mandatorum ipsis. Hanc superstitionem, aut potius ostentationem Iudaeorum Christus praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi Canone phylacteria notantur. Ex hac superstitione credo esse, quod nunc quoque in Papatu aliqui initium Evangelii Ioannis in membranula descriptum, de collo appensum gestant, nihil non sibi boni inde pollicentes.

PIETAS, Graece εὐσέβεια , rectus cultus, recta tractatio, diligens et sedulum officium erga Deum, parentes, patriam, religionem, ac leges, et alios praeclarissimos et optime meritos viros. In Sacris literis, et Theologia, potissimum eam virtutem notat, qua Deum ac veram religionem recte colimus. 1. Tim. 4. Corporalis exercitatio paululum utilitatis habet: at pietas ad omnia utilis est. Exerce igitur teipsum ad pietatem. Sic Act. 3, Tanquamsi propria vi ac pietate hoc miraculum fecerimus. 2. Tim. 3, Habentes speciem pietatis, vim vero eius abnegantes. Aliquando porro in abstracto ipsam fidem aut religionem Christianam Scriptura pietatem vocat 1. Timoth. 3, Magnum est pietatis mysterium, etc. Et mox 6. Si quis diversam doctrinam docet, neque accedit Sacris sermonib. Domini nostri IESU Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, etc. Petrus secundae primo, iubet praestare in pietate dilectionem proximi. Omnino secunda Tabula (id est, beneficentia erga proximum) primam sequi debet. Tit. primo, Agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Aliquando etiam externa pietatis officia significat. 2. Petr. 3, In sanctis conversationibus et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν , de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur.

PIGNORIS fit aliquoties mentio Exodi 22, Deut. 24, et Ezech. 18, cum prohibet Deus, ne a debitore fratre accipiamus in pignus rem illi maxime gratam, multoque minus extreme necessariam: ut sunt, mola, lectisternia, vestes quibus utitur, ac similia: aut si cccepimus, ut mox restituamus. Vocem Arrhabonis, vertit Vulgata aliquoties pignus: ut 2. Cor. 1. et 5. Ac Eph. 1. quia Spiritus sanctus nos certos facit, nobisque pignoris loco est, quod vitam aeternam certo simus accepturi. Alioqui vox Arrha, aut arrabo, magis propria est. Significat enim partem, ac veluti initium precii in venditione pacti, quae nos certos facit de secutura persolutione reliquae summae. id enim ni fiat, emptor illam arrham, aut (ut ita dicam) initialem pecuniam amittit. Quare Spiritus sanctus et coniuncta renovatio nostri recte arrha vitae aeternae dicitur. nam et initium eius est, et certos nos de ea facit.

PILUS. Vir dominus pili, 2. Reg. decimo: pro, pilosus vir: qualis fuisse Helias describitur: sicut et Esau.

-- 460 --

895/896 Pallium pili, Zachariae decimotertio, pro pallio piloso, aut villoso: Non induetur ultra pallio pili. Quid porro sit Radere pilos pedum et capitis novacula conducticia, Isaiae septimo, supra in voce PES declaravi. Pilosos Seirim, ad verbum vertit Vulgata, pro satyris: qua forma forte olim Ethnicis daemones apparuerunt in solitudinibus. Iohannes dicitur fuisse indutus pilis cameli. id est, veste inde confecta. Matth. 3.

PINGUIS, per metaphoram significat divitem ac potentem: sicut contra tenuis ac macies, pauperem ac debilem: translata voce a brutis, quorum potentia ac opulentia in eorum pinguedine consistit. Iud. 3. Percussit Ehud. 10000 virorum de Moab, qui omnes fuerunt viri pingues et bellicosi: ubi per pingues alii robustos et corpulentos, alii autem praedivites intelligunt. Isaiae decimo, Propterea mittet Dominus exercituum in pingues eius maciem: id est, debilitatem, afflictionem ac plagam. Sic de Israel scribitur aut praedicitur Deuteronom. trigesimosecundo, quod sit innumeris Dei beneficiis impinguatus, incrassatus ac dilatatus: ideoque recalcitraverit. Quo loco fit allusio ad iumenta, quae saginata minus obediunt domino, minusque tractabilia sunt. Psalm. 22, Et adoraverunt omnes pingues terrae id est, satrapae, principes, ac reges. Sic ibidem Psaltes queritur de praepinguibus tauris. Sic Psal. 37 dicuntur aliquorum oculi praepinguedine egressi. id est, sicut pinguibus aliquando turgent oculi, ut excisuri videantur: ita superbi ac potentia sua inflati miseros respicere nequeunt.

PINGUEDO aliquando fertilitatem terrae, aut rerum aliarum copiam, simul et bonitatem significat. Ge nesis 49, Pinguis panis Asser, delicias regibus praebebit. id est, tribus Asser abundabit copia optimi frumen ti et reliquae annonae, ita ut etiam reges sint inde victum delicatiorem petituri. Sic Deuteron. trigesimosecundo dicit Deus, se saturasse Israelem adipe pinguissimi tritici, et sanguine vuae: id est, amplissima copia optimi frumenti et vini ditasse, unde ille factus sit insolentior et contumacior contra Deum. Pinguedo terrae, est fertilitas aut ubertas terrae. Gen. 27, De rore caeli et pinguedinibus terrae det tibi Dominus. id est, ut textus semet exponit, abundantiam frumenti et vini, quae ex pinguedine terrae ubertim proveniunt. Sic Gene. 45, Pinguedinem terrae comedetis. id est, fertilissimis et amoenissimis locis Aegypti pro libitu fruemini. Pinguedo domus Dei: pro, amplissima Dei beneficia. Psal. 36 Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro, multiplicium bonorum ac beneficiorum Dei copia replebuntur. Sic Psalmo sexagesimotertio: sicut adipe et pinguedine saturatur anima mea. Psalmo sexagesimo quinto, Vestigia tua stillant pinguedinem: id est, nubes in quib. Deus ambulare aut equitare dicitur, sua pluvia faciunt terram foecundam bonorum fructuum. Pinguedo, pro pinguibus et lautis escis. Iob trigesimosexto: Requies mensae tuae plena esset pinguedine. id est, delicatis cibis. Pinguedo alicuius rei, est optima eius pars. Psalmo 81. Saturabit eum pinguedine tritici, et de petra melle. id est, pinguissimo aut optimo tritico, aliisque bonis. Genua mea corruunt ob ieiunium, et caro deficit, ut non adsit pinguedo. id est, omnis bonus succus ex me evanescit. Adhuc fructificabunt in senectute, pingues et virides erunt. Psalmo 92. pro, succulenti, vividi, et vigentes erunt: quod ibi iustis promittitur. Intelligitur autem, florituros eos spiritualibus et temporalibus bonis. Immolare pinguia, 1. Reg. 1. id est, saginata. Desolatis pinguium medullatorum advenae fruentur, Isaiae quinto. id est, divitum Iudaeorum, et iam nauseantium ad spiritualium bonorum copiam, successores erunt in illis gentiles vocati. convivabuntur enim Orientales et Occidentales cum Abraham, exclusis incredulis Iudaeis. Recordetur Dominus omnium hostiarum tuarum, et holocaustum tuum impinguet. Psalmo 20. Alii vertunt, Incineret: quia vocabulum דשן Deschen, utrumque significat. Sensus vero idem est. nam pinguiora sacrificia gratiora esse praesumuntur: et quae sacrificia olim Deo placebant, solebat interdum caelitus immisso igne accendere. Quare impinguet aut incineret Deus holocaustum tuum, significat, acceptum habeat.

PISCATORUM voce varie utitur Scriptura, [?: ] potissimum per metaphoram, Isaiae 19, Et lugebunt piscatores. id est, Aegyptus, vastato flumine. ubi totam Aegyptum denotat. Hierem. 16. Ego mittam ad piscatores multos, qui piscabuntur eos. Significat Chaldaeos hostes Israelitarum, qui sint eos sedulo conquisitum ad exitium, veluti piscatores pisces, aut venatores feras. Caeterum Christo piscatores sunt aliquando doctores, qui consimili diligentia verbi divini retibus captant homines, ut eos Christo ac patri caelesti offerant.

PISCINA, idem quod quivis lacus, sive insint pisces, [?: si-ue ] non. De piscina pecuaria supra dictum est, ea vocabulo PECUS et PECUARIUS. Ninive tanquam piscina aquae a diebus. Nahum 2. id est, dives, opulenta iam inde a multis temporibus.

PISCES, in Evangelio sunt Christo, omnes homines, quos capit et congregat Deus per vocationem verbi: quorum alii sunt boni, alii mali. Ezech. 29. Deus minando calamitatem Aegyptiis, eorum regem vocat draconem, et eius subditos pisces: quos affirmat se agglutinaturum squamis eius, et una cum ipso rege ex Nilo in solitudinem extracturum. id est, per Chaldaeos in captivitatem abducturum. Solent vero in illis locis aquatici dracones esse.

PIUS, exponetur in voce SANCTUS.

PIX: picem volunt aliqui notare poenas infernales. Isaiae trigesimoquarto. Convertentur flumina eius in picem, et terra eius in sulphur. Sed videtur alioqui esse amplificatio quaedam venturarum poenarum. Chaldaeus vertit, Flumina Romae.

PLACEO. Placere coram aliquo, vel In oculis [?: alic- ] , superius exposui. 1. Regum 21. Dabo tibi aliam vineam meliorem pro ea, si placuerit in oculis tuis. Sint ad placitum eloquia oris mei: Psalmo 19. pro, sint Deo accepta. Munus non placebit de manu vestra, Malach. [?: ] pro, non suscipiam, non erit mihi gratum, non reconciliabor vobis vestro munere aut sacrificio. Illa celebra huius verbi exempla, Ego per omnia omnibus placea, etc. Si hominibus placerem, etc. Christus non sibimet placuit, et similia, exposui in tropo Synecdoches aut Metonymiae. Significant enim conatum aut studium placendi, non ipsum eventum aut opus. Placet in tertia persona, et placitum, Latinis non raro decretum, constitutionem, aut legem aliquam significat: quod principes ea decernant sanciantque, quae ipsis in suis consultationibus placuerunt, probataque sunt. Talem significationem huius dictionis aliqui etiam in Sacris [?: -ris ] reperiri putant: ut Nehem. 2, Placuitque coram rege, et dimisit me, etc. Isaiae quinquagesimosexto, Qui custodierint sabbatha mea, et elegerint quae mihi placent, atque apprehenderint foedus meum. Eadem locutio et Isaiae 61 reperitur: ubi, Quae placent, volunt esse idem quod, decreta, aut mandata. Verum multo significantius fuerit, si exponas Quae placent. id est, quibus ego delector. Sic Tempus placitum, aliqui pro constituto exponunt. Verum tempus placitum aut acceptum, cum de Deo dicitur, multo significantius est, si intelligas de eo quod Deus crebro nos magna misericordia, verbo, sit ritu ac favore suo invisit, vocans nos ad poenitentiam [?: ] mans et quaerens perditas oves, ac volens nos congregare, sicut gallina pullos congregat. Hoc igitur est [?: ]

-- 461 --

897/898 pus beneplaciti, aut favoris Dei: quod cum negligimus, sequitur tempus irae ac poenarum. Verum de verbo [?: Plac-d- ] dictum est aliquid in voce FAVORIS ac BENEPLACITI: et dicetur forte quid postea in VOLUNTATE. Quicunque volunt placere in carne, cogunt vos circumcidere, tantum ne cruce Christi premantur. Gal. 6 vertit Vulgata. Sed in Graeco est εὐπροσωπείν , id est, pulchra specie appareo, aut formosus videor. Sensus autem est: Quicunque volunt ista externa aut ceremoniaria iustitia vel pietate hominibus probari, etc.

PLAGA, vocatur in Scriptura quaecunque calamitas, propterea quod non temere aut fortuito accidunt calamitates hominibus, sed Deo iudice ac castigatore nobis eas infligente. Hinc oriuntur aliquot locutiones, quae nonnihil explicatione indigent. Plaga alicuius dicitur multipliciter. ut, Plaga affligentis: sic dicitur plaga Dei. Plaga afflicti. ut, hominum. Plaga ipsius [?: spe- ] mali: sic plaga leprae, famis, belli, pestis, et similium dicitur. Sic et in Evangelio morbus Haemorrhoissae vocatur mastix, plaga aut flagellum: et Marci tertio: Ut eum attingerent quicunque hebebant plagas aut flagella, Iuxta plagam Madian. Isaiae decimo, Excitabit super eum flagellum iuxta plagam Madian. pro, Sic affliget eos, ut olim Madianitas. Plagam cohiberi, aut reprimi ab aliquo: 2. Samuelis vigesimo quarto: Cohibeatur plaga a populo. id est, cesset pestis, reprimente Deo angelum percutientem. Ex quo loco ac dicto clare patet, quare tales calamitates plagae vocentur, et vicissim quomodo tollantur aut cohibeantur. Sic Numer. 15 Repressa est plaga a populo. Invenire plagam: Proverbiorum 6. Adulter reperiet plagam et ignominiam. id est, caedetur, calamitate aliqua gravi afficietur, et fiet ignominiosus. Plaga hostilis. id est, sicut hostis, non sicut benignus aut aḿicus pater percutere solet. Hieremiae trigesimo, Plaga hostili percussi te, et castigatione crudeli: propter magnitudinem iniquitatis tuae. Mori plaga: id est, ob plagas et poenas Dei. Numer 14. Plaga plena doloris, aut crudelis, vel desperata, saepe legitur: Nahum 3 Hieremiae 10, 14. 15. 19, et alias. Sibilare super plagas alicuius, est mirari, aut etiam insultare alicuius calamitatibus. Hieremiae 49. Et erit Edom in desolationem, ut omnis qui per eam transierit, obstupescat, et sibilet super omnes plagas eius. Plaga, vulnus, livor. Isaiae primo, significat per metaphoram calamitates regionis: quando quidem totus Iudaicus populus unum corpus hominis fingitur.

PLANGERE, est lamentari aliquem. tristem suum suorumve casum, cum aliquo externo doloris ac impatientiae signo: ut est pectoris percussio, capillorum lace ratio, et similia. cuius quasdam locutiones attingemus. Saepe per planctum significatur id quod antecedit aut efficit planctum: nempe aliqua ingens calamitas. Sic Deus iubet prophetam Ezechielem assumere lamentationem super Tyrum, dicitque et alios plancturos super eam planctum amarum: nempe ut indicet ingentem calamitatem Tyri, quae merito multis luctum et lamentationem excitare queat. Sic iubet Deus eundem super eam planctum super principes Israel. Cap. 19. et super regem Sehor. Cap. 28. Sic eodem 19. cap. dicitur de illa prophetia: Planctus est, et erit in planctum. id est: praedicit calamitatem luctuosam, et talem quoque exitum habebit. Eadem figura sermonis est et Micheae primo. Planctus unigeniti, ponitur pro eo luctu, qui fit de morte unigeniti. Zachariae duodecimo: Plangentque super eo iuxta planctum unigeniti, et amari erunt super eum, sicut cum quis est amarus super primogenitum. Sic et Matthaei 24, impiorum ineffabilis calamitas per planctum exponitur: Tunc apparebit signum filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis veientem in nubibus, ubi per planctum ingens cruciatus et terror impiorum designatur. Sic per plactum Ioel primo: primum ingens calamitas, deinde poenitentia denotatur. Aliquando absentia planctus significat ignominiosam sepulturam: quod praedicit Hieremias capite 22 de rege Ioiakim, quem dicit sepeliendum esse sepultura asini, sine publico ac privato luctu. Contra, per praesentiam planctus describitur Zedechiae mors paulo gloriosior, Hier. 34. cap. Hiere. 16, absentia planctus significat promiscuum et numerosum interitum hominum; ubi non amplius vacat singulorum mortem plangere, et ubi iam homines veluti obstupescunt ob magnitudinem calamitatum. Planctum vertere in chorum, est tristia tempora aut statum sortemque vel res alicuius commutare in secundas et prosperas, indicando semper causam per effectum. Psal. 30. Solvisti planctum meum in chorum, solvisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Planctus cum ieiunio coniungi solebat tum apud Israelitas, tum et apud Ethnicos: ut in Homero de Priami luctu ac ieiunio legitur. Sicut et Christus ieiunium vocat luctum, cum negat nuptiales posse lugere praesente sponso. Quare voces Planctus et ieiunium, interdum coniunguntur: quod et Zach. 7 fit. De forma luctus aut planctus, adiunctisque ritibus, dicetur aliquid in capite de Ieiunio, in Universalibus Regulis.

PLANTARE, per metaphoram, sicut et Aedificare, significat aliquid quoquo modo provehere et promovere, sive sint homines sive res, sive in spiritualibus, sive in externis. Psalm. 44. Tu Domine manu tua gentes delevisti et plantasti: id est, Israelitas in Iudaea loco deletorum gentilium. Idem habetur Psalm. 80, et Hier. 24. Aedificabo eos, neque destruam: plantabo eos, neque evellam. Saepe alioqui plantari Israelitas, significat eos augeri numero, et omni alia felicitate. Sunt igitur contrariae voces, plantare et evellere: non tantum in propria, sed in metaphorica significatione. Ierem. 11. Iehova, qui plantat te, locutus est supra te malum. Sic Paulus quoque inquit 1. Corinth. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus incrementum dedit: id est, Ego primum docui et institui Corinthios, Apollo porro eos etiam diligentius erudivit ac confirmavit, sed internam conversionem et profectum solus Deus dedit. Isaiae 61. Vocare eos arbores iustitiae et plantationes Domini ad glorificandum. De hac spirituali plantatione etiam Psalm. 92 loquitur: Plantati in domo Iehovae, in atriis Dei nostri florebunt. Plantatos in domo Domini eos dicit, qui vera fide sunt insiti, radicesque egerunt in Ecclesia, et viva Christi membra sunt. Isaias cap. 51 ait, doctores plantare caelos. id est, per suam doctrinam transferre homines ex regno sathanae in regnum Dei. Plantare super aquas, significat in loco idoneo, et necessario humore non destituto, plantare. Per metaphoram autem significat, ita aliquid provehere ac promovere, ut feliciter permaneat ac proficiat, non mox veluti suo humore destitutum exarescat. Ezechiel. 17 et 19, Psal. 1. Plantare ac evellere, Hieremiae primo significat tantum doctrinam aut denunciationem, quod Dominus velit plantare, aedificare, destruere, et evellere. inquit enim Deus ad prophetam: Ecce constitui te hodie super regna et gentes, ut evellas et extirpes, perdas et subvertas, aedifices et plantes. id est, prophetizes et denuncies alia quidem regna esse destruenda ac perdenda, alia vero contra promovenda ac exaedificanda. Plantare, pro formare, Psalm. 39. Qui plantavit aurem, non audiet? id est, qui dedit homini et aliis animalibus aures et vim audiendi, ille certe multo magis vivit et audit: quia causa est semper praestantior suo effectu. Plantatio etiam dogma aut ritum religionis significat. Matth. 15. Omnis plantatio

-- 462 --

899/900 quam non plantavit pater meus, evelletur. quod Christus dicit de prava Pharisaeorum opinione, qui putabant hominem externis cibis vere ac spiritualiter immundum aut iniustum fieri, cum ea immundicies aut iniustitia oriatur proprie excorde nostro. Aliqui exponunt de ipsis Pharisaeis ac Iudaeis, qui erant non plantulae aut filii Dei, sed genimina viperarum: eoque ex domo Domini excindendi, quia filii servae non manent perpetuo in domo. Liberi feliciter educati ac crescentes comparantur laetis plantis. Psal. 128. 144. Quae similitudo est perspicua.

PLATEA, alias civitatem ac frequentiam hominum indicat. Iob 18. Memoria illius peribit, neque erit nomen illi in platea. id est, inter alios cives non reperientur eius liberi, aut quisquam qui eum celebret ac collaudet. Eadem significatio est Psalm. 55 Non deficit de plateis eius usura. Alias significat fora, vel potius res venales, et vectigalia inde exacta. 1. Regum 20 inquit Benadad rex Syriae ad Achabum: Civitates, quas tuo patri meus pater abstulit, restituam, et plateas pones tibi in Damasco, sicut pater meus posuit in Samaria. id est, certa vectigalia rerum venalium ibi pro tuo arbitrio constitues et exiges, unde et tu fructus amplos accipies, et ego te quasi tributarius superiorem agnoscere cogar. Lutum platearum saepe per similitudinem rem vilissimam, ac ab omnibus conculcatam, aut alioqui amovendam, ac cito perituram significat. Psalmo decimo octavo: Delebo eos ut lutum platearum id est, expurgabo ac exterminabo Idem dicitur Isaiae quinto et decimo. Clamor in plateis alias luctum et lamentationem denotat. Isaiae 24, Clamor est super vino in plateis. Sic et Isa. 15. Alias rixas et turbulentas contentiones. Sic negatur Christus clamaturus in plateis. Isaiae 42. et Matth. 12. Solent enim rixosi, ebriosi, et iracundi ac iniusti temere in plateis, conviciis cum aliis concertare. Sed Christus et alii pii doctores, legitime modesteque de controversiis religionis disceptant. Quare Christi conciones etiam vehementiores non fuerunt talis clamor. Postremo, etiam Sapientia dicitur clamare in plateis, et omnes ad se invitare. Proverbiorum 1. Qua locutione indicatur publicum ministerium verae doctrinae, et summa copia rectae institutionis in vera ac summa sapientia. Hoc modo saepe Christus in plateis clamavit. In plateis cadere, aut corruere, dicuntur iuvenes, aut alioqui homines, Hieremiae 49 et 50: quod publicam pestilitatem, aut publicas et vulgo grassantes caedes indicat, aliquando etiam famem. ut de lactentibus, et aliis, Threnorum 2 legitur. Sanguis in plateis, Ezechielis 28. In plateis porro veritatem corruere. Isaiae 59, est manifesta et potens, a gubernatoribus politicis et spiritualibus adhibita religionis et iustitiae depravatio. In platearum angulis orabant Pharisaei, ut ab omnib conspicerentur, et laudarentur, Matth. 6. id est, in locis publicis, frequentibus et conspicuis.

PLENUS, et PLENITUDO, varias locutiones nonnihil obscuras gignit, de quarum praecipuis iam aliquid dicam: tametsi in verbo IMPLENDI aliquo modo iam expositae videri queant. Plena mulier, aut alterius animalis femina, praegnantem notat: Ecclesiast. 11. Quemadmodum tu ignoras quomodo concrescant ossa in ventre plenae. Plenus, pro abundante quacunque re bona aut mala: ut Ruth 1. Plena abieram, at vacuam me reduxit Dominus. id est, dives marito et liberis, quibus nunc sum orbata. Sic Iob 32 quidam dicit, se plenum esse sermonibus, ut utres musto. id est, se habere iam eam materiam probe meditatam, et orationem paratam qua Iobum redarguat. Plenum significat aliquando id quod quasi perfectum est, aut iustae staturae, cuique nihil deficit: ut, argentum plenum, pro integro iustoque precio ponitur. Genes. 23, Argento pleno tibi tradam. Eadem locutio est 1. Paralipomenon vigesimoprimo. Plenus ponitur pro saturo, et quasi nauseante ad aliquarum rerum copiam. Isaiae 1, Ad quid mihi multitudo sacrificiorum vestrorum? Plenus sum, vel potius satur. Sic Plenus et satur dierum crebro coniungitur, et ponitur pro eo qui iam decrepitus est. nec cupit vivere diutius. Hiere. 6, Maritus cum uxore capientur, senex cum pleno dierum. Plenum esse ad aliquid, significat totum in eam rem ruere. pronumque ac proclivem esse. Ecclesiast. octavo: Plenum est cor filiorum homini in ipsis ad faciendum pravum. Os plenum [?: ] , item amaritudine, Psalmo nono, [decimotertio.] Plene dolo. Actor. 13. id est, totus praeceps in fraudem. Oculos habentes plenos adulterae: 2. Petri 2. id est, adulterandi et scortandi studio spectant, quae spectant. Erat plena bonis operibus Actor. 9. id est, tota intenta in bona opera. Sapientia caelestis est plena sapientia et bonis fructibus Iacob 3. id est, tota in ea intenta est, eis foeta, eaque large producens. Dextera plena muneribus, indicat rapaces iudices, doctores, aut alios gubernatores, qui ob munera, leges, iura, ac religionem depravit. Forte haec phrasis cum praecedente convenit, [?: quod- ] dicitur aliqua re plenus, in quam totus est proclivis, ut hic in munera aut corruptelas. Sic Christus obiicet Pharisaeis, quod intus sint pleni rapina et hypocrisi, Matth. 23. id est, toti in hypocrisin et rapinam intenti Manus vestrae sanguine plenae sunt, Isaiae 1. utrumque intelligi potest quod et iam sint contaminatae iniustis caedibus, ac laesione proximi: et quôd in id sint intentae. Ibidem, Civitas plena iudicio. Ezech. primo. Terra plena iudicio, civitas plena iniquitate. Romanorum primo, Plenos invidia et homicidio. id est, prorsus deditos hisce sceleribus.

PLENITUDO alicuius rei, valde varia significat, Plenitudo terrae, aut orbis, sunt omnes creaturae in hoc mundo conditae, et ad hunc mundum implendum aut colendum pertinentes. Psalm. 24 et 50, Meus est orbis, de plenitudo eius. id est, totus mundus cum suis creaturris. Psalm. 24 textus seipsum declarat, Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrae, et qui habitant in ea: quod dictum repetit Paulus 1. Corinth. 10. Ezech. 12. Ut desoletur terra a plenitudine sua. id est, privetur hominibus, animalibus, et plantis. Isaiae 34. Audiat terra et plenitudo eius: orbis, et omnia germina eius Isaie 6, Plenitudo totius terrae gloria eius. pro, tota terra est plena gloria eius, vel gloria eius replet totam terram. Tametsi et sic ad verbum eum textum recte accipere possis, quod plenitudo terrae: id est, quicquid est in orbe terrarum, glorificet suo modo Deum, testeturque eius omnipotentiam, bonitatem ac sapientiam. Rom. 1. ple nitudo maris, est, quicquid in mari agit, et ad illud quasi excolendum pertinet, sive pisces, sive littora portiis ac civitates, homines ac naves, sive denique (ut alii exponunt) ipsaemet insulae mare replentes. Isa. 42. [?: D- ] dentes in mare, et plenitudo eius: Insulae, et [?: hab- ] res earum ubi aliqui putant per posterius declarat illud prius. Psalm 96. Laetentur caeli, et exultet [?: terr- ] sonet mare, et plenitudo eius: exultet ager, et quicquid in eo est. Potest videri haec locutio ex eo venite, quid Deus creans primas creaturas, et veluti semina rerum iussit ea sua elementa ac loca occupare et replere. Ple nitudo civitatis sunt cives. Amos 6, Tradam civitatem et plenitudinem eius: id est, quicquid in ea est, cives et opes eorum. aut totum populum. Plenitudo domus [?: pa- ] aliter accipitur, Numer. 24 dicit Bileam ad nuncios se accersentes: Si dederit mihi Balac plenitudinem demus suae auri. id est, domum suam plenam auro, nos tamen aliud dicam. Plenitudo pugilli. id est, quantum pugno

-- 463 --

901/902 aut pugillo capere potestis. Exo. 9, Tollite vobis plenitudinem pugillorum vestrorum favillae fornacis, et proiicite in aerem. Sic Levit. 2 ac 5. Sic et Plenitudo molarum, dicitur Levit. 16. Plenitudo seminis, Deut. 22, aliqui exponunt de proventu seminis: possis autem exponere etiam de tota semente. Non seminabis vineam tuam diversis seminibus, ne forte sanctifices plenitudinem seminis atque proventum vineae. id est, ne forte ex unius prophanitate reliqua prophanentur. Plenitudo staturae. pro tota statura. 1. Sam. 28. Et cecidit plenitudine staturae suae. id est, tota statura sua. id est, concidit Saul prae terrore porrectus, quam longus fuit. Germanica locutio vicina est, Er fiel so lang er war. Plenitudinis lapides, Exodi 25. 28 et 35. id est, lapilli preciosi, qui auro aut argento includi solent, quia foramina aut loca pro illis vacua relicta replent vel explent, ut palae in annulis. Plenitudo gentium. id est, amplissima ac veluti plena gens, integraque natio. Gen. 48. Veruntamen frater eius minor crescet magis quam ipse, et semen eius erit plenitudo gentium. Rom. 11, paulo aliter accipi haec locutio videtur: Induratio ista ex parte accidit Israeli, donec introierit plenitudo gentium. id est, donec omnes ii ex gentibus conversi fuerint, quos Dominus constituit converti. Ibidem est etiam Plenitudo Iudaeorum, pro plurimis Iudaeis conversis. Plenitudo temporis. id est constitutum tempus. Galat 4. At ubi venit plenitudo temporis, emisit Deus filium suum, etc. id est, ubi perfectum completumque est id tempus, quod Deus ordinaverat. Eadem etiam phrasis est ad Ephes. 1. Plenitudo legis est dilectio, Rom. 13. id est, id quod lex desiderat, quo ei satisfit, et quo ea impletur. Sic Christus Matth. 9 vocat complementum aut supplementum lacerae vestis. id quod ad eam integrandam consuitur. Sic vir videtur quasi man cus, nisi accedat supplementum uxoris. Ad hanc rem et vocem respicit Paulus, cum Ephes. 1 dicit, Ecclesiam esse plenitudinem aut supplementum Christi: qui tamen adeo complemento alieno non indiget, ut ipse omnia impleat. De qua voce ac loco, alterius cuiusdam annotationes adscribam. Complementum, πλήρωμα , sive supplementum. Is enim est Christi in Ecclesiam amor, aut cum omnia omnibus ad plenum praestet, tamen sese veluti man cum, et membris mutilum caput existimet, nisi Ecclesiam habeat sibi instar corporis adiunctam. Hinc factum, ut Christus interdum collective pro tota Ecclesia capiti suo adiuncta accipiatur: ut 1. Corinth. 12 et Galat. 3. Hinc etiam illud In Christo, to ties repetitum: quod multo expressius aliquid significat, quam Cum Christo vel Per Christum. Hinc factum, ut diceret Apostolus, se in Christo, et Christum in se vivere: Galat. 2. Hinc illa Christi vox, Saule Saule quid me persequeris? Quo etiam pertinet quod scriptum est 4 Coloss. 4. Hinc denique nostra spes omnis et consolatio proficiscitur, qui implet, τοῦ πληρουμένου . Chrysostomus passive accipit, ut sit sensus: Christum prorsus impleri in omnibus. id est, singulos fideles conferre ad Christi complementum, uti corpus suum ex singulis membris est compactum. Mihi videtur coacta ista interpretatio, cum τὸ πληροῦσθαι pro πληρουεῖν Xenophon usurparit lib. 6. ἑλληνικῶν: et συμπληροῦν pro συμπληροῦν , Plato in Timaeo. Omnino autem hoc adiddit Apostolus, ut sciamus Christum per se non indigere hoc supplemento, ut qui efficiat omnia in omnibus revera, nedum ut suppleatur a quo quam, nisi quatenus pro immensa sua bonitate Ecclesiam dignatur sibi quasi corporis instar adiungere. Plenitudo Dei, Eph. 3. significat non eam plenitudinem aut copiam virtutum, excellentiae, aut praestantiae, qua ipsemet plenus est, quae ipsius propria est, et nulli creaturae convenit: sed eam quasi mensuram aut plenam staturam seu perfectionem, qua Deus propter Christum pios dignatur in hac vita provehere. Quam mox in sequenti capite clarius exponit, cum ait: Donec evadamus omnes in virum perfectum, in mensuram staturae plenitudinis Christi. id est, sicut perfici et adolescere vult nos Christus in virum plenum in hac vita. Est autem Plenitudo triplex, sicut et supra de perfectione diximus. Prima est Dei, et filii ipsius, cui non ad mensuram dat Spiritum et dona pater. Secunda est, illa ingens plenitudo, qua Lex impleri perfectissime deberet, quamque severa Dei iustitia a nobis exactissime flagitat: quam hic ex Christi merito imputative, in altera autem vita re ipsa habebimus, ante lapsum habuimus, et nunc sancti angeli habent. Tertia est, quae piis in hac vita contingit, et dispensatione Dei, Christo eorum defectus tegente, toleratur. De qua plenitudine etiam paulo ante nonnihil diximus. De Dei et Christi plenitudine Ioan. primo habetur, quod viderimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti a patre, qui plenus fuerit gratia et veritate: et ex cuius plenitudine omnes sancti necessario sibi mendicent ac sumant. Sic dicitur Collos. 1 et 2, quod in Christo habitet omnis plenitudo divinitatis corporaliter. De secunda plenitudine, quam lex flagitet ad sui impletionem, dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis. item: Hoc fac, et vives. Tertia plenitudo piorum, quae in hac vita eis contingit, est ea de qua supra egimus, secundum quam etiam Stephanus et Iohannes dicuntur fuisse pleni Spiritu sancto, et ipsa mater Iohannis Baptistae. Philip. 1. Pleni fructibus iustitiae. Col. 2. Estis in Christo pleni seu completi. Et mox quarto: State perfecti et completi in omni voluntate Dei. id est, omni studio vos ad voluntatem Dei accommodantes. Rom. 15 Pleni estis bonitate, repleti omni cognitione. Act. 9, Haec erat plena bonis operibus. id est, penitus dedita eis. Plenum aliquando significat integrum, non mancum, multilum aut insincerum. Ut gaudium vestrum sit plenum. 1. Ioan. 1, 2. Item Ioan. 16. id est integrum, non mancum aut mutilum. Plenitudinem non raro fructus novos, praesertim mustum, vocant: forte ideo, quia impleat et effluat de torculari. Num. 18 Reputabitur oblatio vestra ut plenitudo de torculari, et frumentum de area. Mox ibidem vocat fructum de torculari. Dicit autem, Levitis decimas suarum decimarum sacerdotibus oblatas, perinde coram Deo acceptas fore, ac si de sua propria vinea aut agro, torculari aut area obtulissent. Exod. 22, Plenitudinem tuam et lachrymam tuam non tardabis. id est, primitias musti ac olei primo quoque tempore offeres. Mustum vocat plenitudinem, quia pressum plene fluat: Oleum, lachrymam, quia pressum guttatim stillet. Plenitudo omer ex eo ad custodiam, Exod. 16. pro, imple omer de manna, ut reservetur in testimonium huius beneficii ac miraculi Dei. Manere iuxta plenitudinem. Cant. 5, Oculi eius ut columbarum, quae sese lavant lacte, manentes iuxta plenitudinem. id est, iuxta plenum vas lacte: vel potius, sicut columbae candidae sunt conspicuae in pleno coetu aut grege variarum columbarum. Fundamenta thalamorum plenitudinis calamo sex cubitorum magnitudinis: Ezek. qua dragesimoprimo. Erant integri thalami continentes 6 magnos calamos. Plenitudo benedictionis Evangelii. Romanorum 15, In plenitudine benedictionis Evangelii veniam ad vos. pro, cumulatissimum fructum Evangelii, dante Deo, vobis praestabo: plurimum vobis mea praesentia, praedicatio ac colloquium ad veram pietatem proderit. Dextera Dei plena est iustitia. Psal. 48. id est, omnia agit iustissime, et ubique exercet iustitiam. Sic Cicero Caesaris dextram fide potentem dicit, in orat. pro Marcello. Plena est terra misericordia Domini, Psal. 33. pro, omnia testantur eius misericordiam, seu omnia sunt referta beneficiis Dei, quae eius misericordiam erga homines testatam

-- 464 --

903/904 faciunt. Sic dicitur Hab. 3, plenam esse terram laude Dei. Et supra diximus, plenam esse terram gloria Dei. Plenum esse ira aut furore Dei, alias active accipitur. Sic dicit Ieremias cap. 6, se plenum esse furore Dei, ut vix continere possit, quo minus effundat eum super parvulos ludentes in platea, et super chorum iuvenum. id est, se adeo irasci iusto zelo, ac comprobare iram Dei erga eum populum, ut vix continere possit, quominus exitium imprecetur etiam maxime innocenti ac florenti parti illius coetus. Contra Isa. 51, passive accipi tur: Filii tui moerore affecti iacuerunt in capite omnium platearum, sicut bos sylvestris irretitus, pleni furore Domini et increpatione Dei tui. Domus erat plena maiestate Dei, Isa. 6. id est, illa quasi nube, quae circumambibat Deum. Plenus benedictione Dei, Deut. 33. id est, favore et beneficiis Dei. Naphtali satur est divino beneplacito, et plenus benedictione Domini.

PLEROPHORIA, Graeca vox πληροφορία est. Etsi autem non sit haec vox usquam in Latina Sacrarum literarum versione, nec mei instituti sit Graecas voces explicare: tamen cum magnus sit eius usus in Novo testamento Graeco, et fidei naturam praeclare explicet, dicam aliquid de ea. Significat haec vox Paulo, aliquid pleno animi motu agere: ut cum refertur ad plenam noticiam, Rom. 14. Unusquisque in proprio sensu πληροφορείσθω , certa noticia constituat, pleno animi assensu statuat. Item ad actiones aliquas externas: ut 2. Tim. 4. Ministerium tuum πληροφόρησον id est, constanter et ardenter perfice. Ibidem, ἵνα δι' ἐμοῦ τὸ κήρυγμα πληροφορηθῇ . id est, ut mea opera praedicatio Evangelii diligenter ac serio promoveatur. Item ad fiduciam ac spem, ut Hebr. 6, Cupimus autem unumquemque vestrûm idem praestare studium πρὸς τὴν πληροφορίαν τῆς ἐλπίδος , ad constantem et firmam spem usque ad finem. Ex his exemplis apparet, πληρο-φορεῖν significare pleno animi assensu ac motu aliquid agere. Potissimum tamen dicitur de certitudine noticiae practicae, ac ei coniuncta fiduciae aut spei. ut Roman. 4, πληροφορηθεὶς , quod id quod Deus pollicitus erat, etiam praestare possit. id est, firma et constanti fide statuens, quod Deus et possit et velit ea facere, quae erat pollicitus. Est autem dictio haec plane Graeca. nam et Isocrates ea utitur in τραπεζητικῷ. Ἐμέ δέ πολλῶν ἀκουόντων ἔξαρνον πληροφορηθεὶς γεγονήσθαι, μηδὲν κεκτῆσθαι : ubi itidem magnam noticiae certitudinem significat. Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et proverbium, Plenis velis navigare, ortum est: ac de eis dicitur, qui toti et veluti proni in aliquid incumbunt, aut alioqui felici cursu fruuntur. Ad hanc similitudinem videtur et Cicero allusisse in oratione pro Murena, inquiens: Cum contento cursu, acerrimis ducibus, hostium classis spe atque animis inflata Italiam peteret. Est enim quaedam convenientia navium plenis velis navigantium, et animorum plena persuasione ac spe aliquid concipientium et agentium, aut in aliquid prorsus incumbentium: sicut in hoc ipso exemplo apparet. Nam perinde ac naves illae plenis vel inflatis velis recta et celerrimo cursu in Italiam contendebant: ita etiam hostes, opes Italiae tam firma spe diripiebant et partiebantur. Eadem porro ratio est et fidei. nam et illa verbo Dei ac Spiritu sancto, nostro spiritui testimonium perhibente, quod filii Dei simus, confirmata, sic plena fiducia ac spe misericordiam Dei, remissionem peccatorum ac alia dona sibi rapit ac vendicat. Et quemadmodum eiusmodi naves celerrime currentes nusquam haerent, non circumspectant scopulos, syrtes et saxa latentia, sed rectissimo cursu antrorsus tendunt (sciunt enim se in alto navigare) sic et fides nusquam haesitat, non claudicat, non diiudicat (ut Scriptura loquitur) dubia, num hoc an illud sequendum sit: non ubique trepidat: sed immota veritare verbi divini, promissionibus Dei ac Spiritu sancto Abba pater clamante, inflata et incitata, recta contentissimoque cursu in Deum placatum ac promissa bona fertur. Alius porro quidam sic de hac voce annotat τὸ πληροφορεῖν non declarat τὸ πληροῦν . id est implere: sed plene certiorare, ut saepe loquitur Ulpianus Iureconsultus: unde πληροφορέσθαι cum ad personam refertur, significat certiorem ab aliquo fieri, ita ut de re quapiam nulla sit amplius dubitatio. Sin autem ad res ipsas accommodetur πεπληροφορημένα πράγματα dicuntur, quae certis testimoniis ita sunt comprobata, ut de iis ambigi non possit, nisi quis velit apertam veritatem inficiari. Inde factum, ut Paulus πληροφορίαν vocet, partim quidem testimonium illud Spiritus sancti, per quem in corda electorum effunditur dilectio, qua nos Deus dilexit, cum peccatores essemus partim vero illius testimonii efficaciam in nobis, cuius vi scilicet certo scimus fore, ut nihil nos possit separari a dilectione illa, qua nos Deus in Christo dilexit ab aeterno. Cui πληροφορία coniuncta est πεποιθήσει illa, quae facit ut in mediis afflictionibus gloriantes, cum fiducia clamemus, Abba pater. Sunt autem hi proprii et peculiares in electis effectus fidei, a qua Fideles appellamur.

PLUERE, et Pluvia, ירח primum habent quasdam locutiones proprie accepta, deinde figurate. Plena matutina, aut Tempestiva, ac Serotina, crebro legitur in Sacris. Non autem significat haec locutio pluviam [?: --ne ] aut vespere decidentem: sed Matutina aut Tempestiva pluvia est, quae cadit mox facta semente, quae ad radicandum ac nascendum est segeti necessaria. Serotina autem pluvia est, quae spicas iam agente et grana formante segete cadit, cum ei est maxime necessaria humectatio et alimentum. Deut. 11, Ierem. 5. Ioel. 2. Pluvia spontaneitatum, aut munificentiarum, est pluvia larga, et tamen salutaris: per metaphoram autem crebro omnia spiritualia faventis Dei beneficia denotat. Psal. 68. Ioel. 3. Pluutam liberalitatum levabas Deus, tu haereditatem tuam exhaustam reficis. Pluvia benedictionis, Ezech. 34, Faciam descendere pluviam in tempore suo: [?: pl- ] benedictionis erunt. id est, salutares frugibus, et [?: ] rei noxiae. Pluvia crebro comparatur rebus valde exoptatis et salutaribus. Iob 29, Expectabant me [?: -el--- ] pluviam. Solent enim agricolae, praesertim in illis locis ferventibus, saepe ingenti desiderio pluviam de fide rare. Benevolentia regis veluti nubes pluvia serotinae. Proverbiorum 16. id est, tam desiderata, salutaris ac grata. Veniet Meschias tanquam imber nubis, et de pluvia serotina et temporanea terrae. Hos. 6. id est, perinde desideratus ac salutaris in spiritualibus, sicut pluvis in externis, praesertim frugibus. Aliquando contra, cum re ingrata et noxia comparatur. ut pluvia in messe, sit stulto non convenit gloria, Proverbiorum 26: Quia pestivo tempore per trimestre non solet apud eos pluvere, ut est in primo Sam. 11. Noxia etiam esset eis pluvis, cuius ad collectionem et triturationem, quam illi sub dio faciunt, et ubi est necessaria aristarum siccitas ad excussionem granorum: tum etiam, ne in illo calore accedente madefactione, mox incipiant putrescere fruges et stramen. Anima benedictionis impinguabitur, et inebrians etiam ipse compluetur. Proverbiorum 11. pro, qui aliis benefacit, accipiet a Deo beneficium. Pluvia nonnumquam

-- 465 --

905/906 per synecdochen omnigena externa beneficia significat. Sic Christus dicit Deum dare suam pluviam super bonos et malos: id est, omnigena externa bona. Zach. 14. Qui non ascenderit ad adorandum regem Israel, non erit super eum pluvia. quod posset etiam de externis Dei beneficiis intelligi, multo tamen melius de spirituali rigatione verbi ac Spiritus sancti, de quo effundetur Meschias super omnem carnem. Statutum pluviae. Iob 20, Dum faceret statutum pluviae: pro, dum praescriberet ei leges. De metaphorica significatione dixi, quod denotet saepe doctrinae puritatem, aliaque Dei, praesertim Spiritualia beneficia: sicut et in Isaia confertur verbum Dei pluviae, ac nivi agrum irriganti. Pluvere aliquando castigationem poenasque Dei significat, facta allusione ad pluviam Sodomitarum. Psalmo 11, Pluet Deus super peccatores laqueos, ignem et sulphur: id est, perdet eos tristissimis modis, iniiciendo caelitus in eos omnis generis calamitates. Iob 20, Pluet super impium Deus, et in carnem eius. id est, tristissimas plagas ac poenas ei caelitus iniiciet. Porro ab eodem themate ירה deducuntur significationes pluendi et docendi, ob similitudinem ipsarum rerum. De quo etiam in verbo Stillare aliquid dicetur.

POCULUM, vide supra Calix.

POENITENTIA, sicut ipsa re maximi momenti est, plurimusque de ea sermo in Sacris literis habetur: ita et significationes ac phrases multas habet, quas operaeprecium est diligenter explicare. Primum igitur, quod ad Hebraeam vocem attinet, ea est תשובה Thesuba, a verbo Sab rediit, reversus: sicut etiam ab eodem themate est vox Mesuba, quae significat aversionem. Est vero simplex ac perspicua ratio huius vocis. Quia enim homo est ita ad imaginem et cultum Dei conditus, ut apud eum perpetuo manere et cum eo versari deberet, sicut servus cum suo hero: seductus ac deficiens a Deo ad diabolum, recte dicitur aversus: et nunc vicissim per poenitentiam ad Deum ac sanitatem regrediens, dicitur reversus, et ipsa poenitentia Thesuba, quasi quaedam pia salutarisque reversio ac regressio ad Deum conditorem, a quo impie defecerat: sicut haec ipsa res ac vocabulum depingitur in reversione perditi filii ad patrem benignissimum, Lucae decimoquinto. Secundo, Graeca vocabula sunt duo potissimum, quibus poenitentia notari videtur: nempe μετάνοια et μεταμέλεται , quae explicare operaeprecium fuerit. Μετανοία igitur, et μετανοεῖν , quibus multum Scriptura utitur (nam alterum μεταμέλεσθαι non perinde crebrum est) plerique verterunt poenitentiam, et poenitere. Possis autem triplicem rationem huius etymologiae, aut etiam compositionis reddere: quarum prima sit, ut significet post factum vel intelligere aut animadvertere erratum, vel considerare ac cogitare. nam utrumque indicare potest. Solent enim, iuxta proverbium, plerunque posteriores cogitationes meliores ac sapientiores esse. Secunda, quod significet cogitatione revolvere factum, sicut haec praepositio μετὰ aliquando idem valet quod trans aut denuo: ut μεταμορφοῦν transformare, transfigu rare: μετανοῖαν, μεταπλατεῖν , reficere aut refingere opus, quasi dicas, id quod antea ἐνόησας cogitasti, μετανοεῖν denuo et aliter cogitare ac considerare, et veluti animo ac mente recoquere, et quasi in aliam formam refundere aut refingere. Tertia, ut idem valeat hic quoque haec praepositio, quod CUM, sicut crebro usurpatur: sitque μετανοεῖν , cum animo aliquid reputare: sicut et Latini dicunt, Suo cum animo aliquid considerare, non temere ac sine cogitatione aliquid agere, sicut antea in pecundo factum fuit. Quamcunque demum harum trium rationum etymologiae compositionisque huius verbi ac nominis secutus fueris, apte naturam Poenitentiae explicabis. Nam poenitentia post malefactum rem considerat, et eam secum refingit ac reformat, cuperetque ab initio eam aliter formatam, aut ad aliam ideam compositam fuisse: et denique magis advertit illi rei animum, attentiusque eam expendit: cum antea veluti sine mente, cogitatione ac ratione egerit, habens oculos non non videntes, nec aures audientes, aut cor intelligens. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce duabus vocibus, quo tum res magis illustretur, tum Lectori veritatis indagandae cupido plenius satisfiat.

RESIPISCITE, μετανεοεῖτε .) Vulg. Poenitentiam agite. Erasm. quoque eodem modo: sed addidit, Vitae prioris, quam interpretationem multas ob causas repudio: sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem hinc arripuerint falsarum opinionum de satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. Caeterum μετανοεῖν , quum est verbum absolutum proprie significat post factum sapere, et de errore admisso ita dolere ut corrigas: quod (ut opinor) Latinis proprie significat resipiscere. Itaque nunquam ponitur nisi in bono: ut (meo quidem iudicio) Ausonius in illo suo Epigrammate omnibus noto, μεταμέλειαν potius quam μετάνοιαν dicturus fuerit, si versus pentametri ratio permisisset. Semper enim μετανοίᾳ cohaeret ὁ σωφρονισμὸς , sicut haec duo recte coniunguntur a Plutarcho in Dialogo, πότερα τῶν ζῶων φρονιμώτερα. μεταμέλεσθαι vero declarat, post rem aliquam factam sollicitum esse, et anxium, quod Latini dicunt poenitere: atque etiam usurpari potest in vitio. Neque enim proprie complectitur vitae et consilii mutationem in melius, quod tamen nonnulli tradunt: sed simpliciter sollicitudinem quandam, καὶ δυσαρέστησιν , id est displicentiam exprimit, quae facit ut rem factam, seu bona seu mala sit, infectam esse velimus, etiam quum non est novo consilio locus relictus. Itaque Matthaeus de Iuda proditore loquens, μεταμεληθεὶς (inquit) ἀπέστρεψε , non μετανοηθεὶς : tristiciam significans, a qua est absorptus. Sic etiam apud Paulum 2. Corinth. 7, μεταμέλεσθαι declarat, dolorem capere ex eo quod factum erat. et Romanorum 11, dona Dei dicuntur ἀμεταμέλητα . id est, eiusmodi ut non possint ipsi displicere, quum semel placuerunt. quod Hebraeis declarat vocabulum נחם : quum μετανοεῖν potius significetur verbo, שוב unde תשובה . id est conversio. Quamobrem etiam Petrus Act. 3, quum μετανοήσατε dixisset, statim subiungit, καὶ ἐπιστρέψατε , ut illud explicaret. Idem facit Paulus Act. 26. Ergo μετανοεῖν et μετάνοιαν , ubique interpretabimur resipiscere et resipiscentiam (ita enim hic nobis loqui liceat) μεταμέλεσθαι vero, poenitere. De voce μεταμελείας forte non est operae precium nimium accurate disceptare, cum hoc verbum et nomen in Sacris literis rarius sit. Sed tamen observandum est, etiam de vera poenitentia usurpari: ut cum Matthaei 21. senior filius, qui recusaverat proficisci ad opus in vineam patre iubente, dicitur ὕστερον μεταμεληθεὶς abiisse in vineam laboratum: ubi talis est prioris facti aut recusationis cura, quae et damnet illud et mutatum cupiat, et animum ac factum in melius sanitatemque reducat. Porro etiam vocabula Poenitentiam et Poenitere mutari in resipiscentiam, aut alia qualiacunque, in versionibus aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur totam vitam et omnes actiones, quae ex animo sanato dependent aut proficiscuntur. Quare Hebraea vox Thesuba non tantum aptior, sed et plenior est, meliusque omnia interna et externa hominis complectitur. Poenitentia

-- 466 --

907/908 enim est, tum mentem, tum et consilia, conatus, actiones et vitam hominis in viam rectam sanitatemque redire, seu a Satana seductore ad Deum benignissimum patrem reverti, ut supra dictum est. Significat vero alias solum animi dolorem de malefactis, quam partem Theologi Hebraica voce contritionem vocant. Marci primo: Poenitentiam agite, et credite Evangelio. ubi per poenitentiam designatur dolor de malefacto, et terror de ira Dei ac poenis aeternis, quibus securus, superbus ac erectus animus instar procerae arboris in suae impietatis radicibus stans ac virens frangitur, comminuitur, et veluti contunditur ac conteritur. Sic Luc. 10, in sacco et cinere poenientiam agere, potissimum illum dolorem videtur indicare. Sic Act. 8, Poeniteat te tuae malitiae. et secundae Corinthiorum duodecimo: Qui non poenituerunt de sua immundicie. Hebraeorum sexto , Non denuo fundamenta iacientes poenitentiae a mortuis operibus. Et mox, denuo renovare ad poenitentiam. Huc pertinent dicta, in quibus adiiciuntur voces, ut subiectum: ut Deuteronom. trigesimo, Ductus poenitudine cordis tui. aut obiectum, nimirum peccatum: ut Levit. 5, Agat poenitentiam de peccato suo. Ierem. 8, Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Ezek. 18, Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis quae operatus est. Aut alteram partem, nimirum fidem notantes, ut Deuteronom. 30, Ductus poenitudine reversus fueris ad Deum. Syrach 20, Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam. Aliquando significat non tantum contritionem, sed et fidem: ut cum dicitur Iohannes praedicasse baptismum poenitentiae. id est, totam conversionem a turpi ac scelerata vita ad Deum, quo modo conversos baptizabat, et docebat baptizandos. Matth. 3, Marc. 1. Lucae 3. Sic Christus inquit, Matth. 9. Veni vocare peccatores ad poenitentiam. id est, ut convertantur ad Deum. Et Baptista inquit Matth. 3, Facite fructus dignos poenitentia, quod et Act. 26. repetitur. Luc. 24, Praedicantes in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum. Huc referantur sententiae, ubi vox Poenitentia absolute et sola ponitur. Ieremiae decimooctavo. Si poenitentiam egerit gens illa. et 31. Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Iudith 5. Quotiescunque poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus virtutem resistendi. In hac significatione synonymon habet Conversionem et Converti. Ezek. decimo octavo, Convertimini ad me. Item, Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: reverti ad Dominum Deum suum, et audire eius vocem: Deuteronom. 4. Exquirere faciem Dei: 2. Paralip. 7. Converti et quaerere Dominum, Hoseae 3. Reverti de via sua pessima, 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur unusquisque a via sua mala. Ezek 18, Convertatur a viis suis. Item: Si avertit se impius ab impietate sua, quam operatus est. Poenitentiam agere a viis suis pessimis: secundo Paralipomenon septimo. Redire ad Deum, Hoseae undecimo. Reverti ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et universa virtute sua: quarto Regum vigesimotertio. Reverti ad Dominum Deum suum: Iud. quinto: Thren tertio, Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Humiliari. capitibus secundo Paralipomenon duodecimo et trigesimosecundo. Declinare a malo, Psalmo trigesimoseptimo. Nonnunquam etiam novam obedientiam complectitur: ut Actorum vigesimo, Testificans Iudaeis et Graecis eam quae est erga Deum poenitentiam. secundae Petr. 3, et Ezech trigesimotertio. Deus non vult ullum perire, sed omnes ad poenitentiam progredi. Apocalypsis secundo: Poenitentiam age, et priora opera facito. Interdum etiam magis beneficia aut effectus seu bona poenitentiam consequentia, quam ipsam poenitentiam notare videntur. Hebraeorum duodecimo: [?: Poenitenti- ] cum non invenit. id est, nihil ei profuit sera poenitentia, non consecutus est fructum poenitentiae, quem repetebat, ut videlicet ius primogeniturae reciperet. Actorum quinto: Ut daret poenitentiam Israeli. id est [?: ] na poenitentiam consequentia, nempe [?: reconciliati- ] cum Deo, et Spiritum sanctum. Actorum undecimo: Num igitur etiam Ethnicis Deus dedit poenitentiam ad salutem? id est, num eos Deus recipit in Ecclesiam et adoptat sibi in filios? secundae ad Timotheum secundo: Cum lenitate erudito adversarios, si forte eis Deus dederit poenitentiam ad cognitionem veritatis. Poenitentiam vocat hic Apostolus, illam Dei gratiam ac beneficium, quo nos trahit aut convertit ad veram religionem ac pietatem. ¶ Duplicem solent facere quidam poenitentiam: aliam Iudae aut Caini, quae est [?: ] contritio ex legis doctrina, seu desperatio, gustus ira Dei, ac descensus ad infernum. alteram salutarem, quae post contritionem habet ex Evangelio, fidem, aut [?: ] tarem cognitionem Christi: qualis fuit Petri, et omnium piorum est. Quidam male pervertunt locum Pauli secundae Corinthiorum septimo, ubi de duplici dolore agit, secundum mundum, et secundum Deum quasi ibi de duplici poenitentia agat. Verum Paulus non vocat illum carnalem dolorem hominum non renatorum, de acceptis damnis aut aliis molestiis, poenitentiam: sicut etiam non est, sed est aliquis dolor de suis damnis. Quidam hoc tempore partiuntur poenitentiam in contritionem, fidem, et novam obedientionem quae divisio tum per se falsa est (nam Scriptura novam obedientiam vocat fructus aut effectus poenitentiae, Matthaei tertio, Actorum vigesimosexto. non est igitur de eius essentia: tum etiam corrumpit articulum iustificationis. Cum enim poenitentia necessario iusti-ficationem praecedat, hac ratione bona opera aut nostra nova obedientia in articulum Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere quod hominem fecerit, Genesis sexto: et quid Saulem regem fecerit. Nam poenitentia tum dolorem animi continet, quo Deus caret: tum peccati, [?: ] quoquo modo perperam facti comes esse solet: cuiusmodi Deo tribuere non licet, qui omnia ita sapienter perfecteque agit, ut sit impossibile eum ullius sui consilii, facti aut dicti poenitere. Quare etiam Samuel, primo Samuelis decimoquinto, negat Deum solere poenitere suorum factorum: id enim hominum proprius esse. Sane Deum non poenitet, ut hominem solet poenitere. omnia enim eius opera rectissima, iustissima et perfectissima sunt. Dicetur etiam in Regulis [?: ge- ] bus de omnibus istis formulis, quae ab hominibus sumptae, per anthropopathiam quandam Deo [?: tribu- ] .

¶ Hic illud observasse satis fuerit, poenitentiam istius ratione externi operis, non proprie interni affectus, Deo tribui. Nostrum sane non est considerare ac scrutari, quomodo animo Dei poenitentia conveniat: sed externi effectus illius poenitentiae formam, nempe severissimam poenam, qua hominem (non iam talem qualem Deus fecerat ad similitudinem et imaginem suam, sed qualem satan in suam imaginem depravaverat, aut deformaverat) perdere et abolere statuit. Sed adscribam etiam aliorum Annotationes super praedictum locum. Scriptura humano more nobiscum loquitur, ut Gen. sexto

-- 467 --

909/910 [?: quum ] Deo poenitentiam tribuit, et dolorem: quae proprie in Deum ipsum non competunt, sed ad sensum nosrumt referuntur. Quia enim Deum apprehendere non possumus qualis est, necesse est ut se quodammodo nostra causa transfiguret. Quod non cadat in Deum poenitentia, hoc uno facile constat, quod nihil ei in [?: opina- ] vel non praevisum accidit. Est etiam natura immutabilis, nihil nisi certo consilio agens. Eiusdem rationis ac notae est, quod Gen. 6. dicitur, ET DOLUIT IN CORDE SUO. Certe non moeret Deus, vel tristatur, qui in caelesti et beata sua quiete perpetuo sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest quantum sit odium peccati in Deo, ideo se Spiritus ad captum nostrum format. Quemadmodum enim natura sic est comparatum, ut opus suum quisque artifex amet, et firmum esse cupiat: ita consequens est, ut nemo opifex suum ipsius opus, quod integrum durare cupiebat, citra doloris sensum poenitentia ductus, ipse destruat. Quoniam itaque opifex ille omnium, universum genus humanum, quod et condiderat et amaverat, incorrigibiliter corruptum de terra prorsus delevit: respectu facti huius, non respectu divinae naturae, tribuit hoc illi Moses, quod poenituerit eum quod hominem condidisset, et quod dolore cordis tactus consilium delendi illius caeperit. Quare nihil opus est spinosis et arduis quaestionibus nos involvere, quando perspicuum est, quorsum spectnt voces istae Poenitentiae et Doloris: nempe ut scimus, Deum, hominem, ex quo tantopere corruptus est, non censere inter creaturas suas. Ac si diceret: Non est hoc opus meum, non est homo ille qui ad imaginem meam formatus, et tam egregiis dotibus a me ornatus fuerat: hunc degenerem et adulterinum pro meo iam ignoscere dedignor. Huic affine est, quod de tristicia secundo loco ponitur: nempe atrocibus hominum peccatis non secus Deum offendi, quam si letali dolore cor eius vulnerarent. Subest igitur tacita antithesis inter naturam integram, qualis a Deo condita fuerat: et corruptionem, quae ex peccato orta est. Deus itaque ut effectus penetret in corda nostra, affectus nostros in [?: du- ] quodammodo. ¶ Dona Dei sunt sine poenitentia: [?: ] . Deum non poenitet, quod sua dona dederit, Rom. [?: ] . Verum sane, Deum per se non poenitet, quod dona Dominibus dederit: sed homines ea a se solent [?: repelle- ] , sequae illis indignos facere possunt et solent. Quare Paulus dicit, Quod si adhuc Iudaei ad Christum conversentur, promissiones Dei illis de Meschiae regno [?: fa- ] adhuc essent ratae. Ier. 18. aliquoties more humano scitur, quod Deum poenitebit suarum minarum aut promissionum, si homines coeperint esse boni aut mali: id est, non patietur eis evenire promissa bona, si defecerint: nee patietur accidere mala comminatione denunciata, si poenitentiam egerint. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum: Psal. 110. id est, certo et irrevocabiliter decrevit, promisit ac iuravit, quod filius sit futurus aeternus sacerdos Ecclesiae [?: ] . ¶ Porro quia Scriptura poenitentiam variis synonymis circuloqui solet, utile est ea quoque in promptu habere, nam inde etiam res ipsa tanto plenius [?: cogno- ] potest. Aequipollentia igitur, sive synonyma vocis poenitentiae, et verbi Poenitere sunt. Humiliari: 2. Paral. [?: ] et 32. Declinare a malo. Psalm. 37. Avertere se ab [?: impie- ] Ezech. 18. Si avertit se impius ab impietate sua [?: ] operatus est. Converti a viis suis, et a malitia, sua: Ezech., 18. Convertatur a viis suis. Actor. 3, Convertat cuiusquisque a malitia sua. Reverti a via sua mala, et [?: ] possima: Hos. 3. et 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur ususquisque a via sua mala. Convertere et Converti ad Dominum Deum: Ezech. 18. Convertimini ad me. Actor. 14. Ut ab his vanis ad Deum convertamini. 2. Corinth. 3. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 1. Pet. 2, Conversi estis ad pastorem et curatorem animarum vestrarum. Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: Deuter. 4. Hos. 3. Reverti ad Dominum Deum suum, et audire vocem eius: Deuter. 4. 4. Reg. 23. Iudic. 5. Thren. 3. Redire ad Deum: Hos. 11. Exquirere factem Dei, 2. Par. 7. Paulus 2. Corinth. 2, et 7: λύπην κατὰ θεὸν , Dolorem seu tristiciam secundum Deum vocat, seu quam Deus operatur per concionem poenitentiae. 1. Pet. 5, humilitatem animi appellare videtur. 1. Ioan. 4. timorem appellat. Caeterum obscurus est locus 2. Corinth. 7. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet, etiamsi poenituerit, etc. ubi mirum est illud quod addit, Etiamsi me poenituerit. Nam si fateamur Paulo displicuisse quod serius scripserat, sequitur non levis absurditas, inconsiderato magis impulsu scriptam fuisse superiorem epistolam, quam spiritus directione. At verbum Poenitendi improprie hic est positum, pro dolorem capere Paulus enim quum moerore afficeret Corinthios, doloris partem capiebat ipse quoque: ac saepe etiam postea, cogitans quod eos durius tractaverit doluit. Verum contra consolatus est se, bona spe fructus inde perventuri. Perinde ergo est ac si diceret: Tametsi invitus vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile vobis fuisse. Doluit ergo de ipsorum dolore, sed gavisus est de spe fructus: praesertim autem nunc, postquam laetus exitus contigit.

POLLUTUS, immundus, impurus, prophanus, communis, et similia, supra in voce CONTAMINATUS exponuntur.

PONDUS, et Ponderare verbum, saepe per metaphoram ad spiritualem aut alio qui invisibilem ponderationem, sicut et apud Latinos, nonnunquam etiam ad Dei regimen gubernationemque transfertur. Prov. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae dirigatur: non declines ad dexteram aut sinistram: remove pedem tuum a malo. ubi sequentia exponunt, quid sit praecedens Ponderare: nempe probare ac diiudicare, ut Paulus loquitur, et porro secundum rectum iudicium dirigere Prov. 5, Viam vitae non ponderabis: id est, non disces, nec ingredieris, scortum sequendo, in vitam ac felicitatem. Deus dicitur Ponderare Spiritus, Prov. 16. item [?: ] , Prov. 24. id est, cognoscere et diiudicare, aut examinare. Dicitur etiam Ponderare callem iusti, Prov. 26. pro, dirigere ac gubernare: quia in omni gubernatione, et omni actione, praecedit iudicium aut diiudicatio. Ponderare dicitur Deus semitam furori suo, Psalm. 48. pro munire, praeparare viam, ut expeditus celeriter progredi et sontes castigare possit. Est idem quod maturare poenas. Cape tibi stateram ponderis, Ezechiae quinto: pro, qua res ponderari solent. Pondus vel Onus potius, solet significare quasvis molestias nos prementes: sicut et apud Latinos. Eodem modo etiam Gravis et Gravare. Psalm. 55. Proiice super Dominum onus tuum, et ipse te sustentabit.

PONERE, varia significata in Sacris literis habet, ut ex sequentibus exemplis patebit. Multa tamen eorum ad nostrum verbum Facere reduci possent. Magna quoque ei verbo in Hebraeo sermone coniunctio cognatioque est cum verbo Dare, adeo ut saepe coniungantur, saepe etiam pro sese invicem ponantur: sicut in verbo Dare, et voce Mundus, supra dictum est. Aliquid ponere, aut in aliquid, idem est quod. Facere ut hoc sit illud, aut tale. Thren. 3. Abrasionem aut peripsema et reiectamentum posuisti nos in medio populorum. id est, fecisti ut essemus abrasio seu peripsema ac reiectamentum: seu ab omnib. haberemur pro tam vilibus fecibus, sordibus aut reiectamentis. Psalm. 89. Posuisti munitiones eius contritionem. id est, fecisti ut contererentur, aut destruerentur, seu etiam essent terrori inhabitantibus ipsis. Psalm. 52. Ecce vir,

-- 468 --

911/912 qui non posuit Deum fortitudinem suam. id est, non habuit eum pro sua fortitudine, aut pro suo opitulatore. Sicut mox sequitur, Confisus est in multitudine divitiarum suarum. Psalmo 80, Posuisti nos litem vicinis nostris. id est, fecisti ut perpetuo eis causa certaminum ac belli essemus. Psalm. 39, Opprobrium stulti ne ponas me. id est, ne facias ut stulti seu impii me ludibrio habeant, ne sim eorum ludibrium. Hab. 3, Ponet pedes meos tanquam cervorum. id est, efficiet ut habeam pedes cervinos, seu velocitatem cervinam. Gene. 17, Ponam te patrem multitudinis gentium. pro, efficiam ut sis pater amplissimarum gentium. Ponere aliquem familias, Psal. 107. Sublevat pauperes ab inopia, et ponit eos instar gregis familias, pro, facit ut numerosae familiae ex eis propagentur, quae gregatim incedant aut habitent. Ponam te montem combustionis, Ierem. 51. pro, faciam ut sis sicut exusta civitas, aut rudera civitatis exustae. Zach. 12 Ponam Ierusalem lapidem onerosum omnibus populis. Hebr. 1, Quem posuit haeredem omnium. id est, effecit ut sit haeres. Idem valet Aliquid ponere in aliquid: ut, Ponere in desolationem: Ioel. 1, Posuisti vitem meam in desolationem. id est, fecisti ut esset desolata, seu desolasti eam. Iob decimoseptimo, Diem ponere in noctem. id est, facere aut dicere diem esse noctem, seu (sicut inquit Isaias) Vae iis qui dicunt malum bonum, et bonum malum: et qui ponunt tenebras in lucem, et lucem in tenebras: quique ponunt dulce in amarum, et amarum in dulce. id est, sermone suo faciunt, iusta ac vera piaque esse iniusta, falsa ac impia. Ponere in gentem aut in multitudinem, Genesis 17, Ponam te in gentes, et reges ex te orientur. id est, efficiam ut ex te gentes propagentur. Deuteron. 10, Ponam te in multitudinem, sicut stellas caeli. Ezek. 36, Gentes quae posuerunt sibi terram meam in haereditatem cum laeticia totius cordis. id est quae fecerant sibi eam haereditariam. In laudem ponere. Et ponam illos in laudem et in nomen: Zoph. 3. id est, efficiam eos celebres et laudatos. Ponere in virum principem: Exod. 2, Quis posuit te in virum principem super nos? Ponere animam in vitam, Psalmo 86. pro, facere eam vitalem, aut vivere. Ponam Samariam in acervum campi, Mich. 1. Ponere super aliquem, aut in aliquo aliquid, est eo illum donare, ornare, deformare: ut cum Deus dicit, Posui adiutorium in potente, Psal. 89. id est, donavi Davidem victoria seu liberatione populi mei. Sic etiam benedictionem ponere super aliquem, dicitur Exod. 3. 2. Gloriam super aliquem ponere: Psalm. 21, Gloriam et decorem posuisti super eum. id est, donasti et ornasti eum gloria et decore. Ponere foeditatem super aliquem: Ezek. 23, Ponent foeditatem vestram super vos. id est, puniendo et perdendo vos, rependent vobis facinora vestra, perinde ac si vos praemiis nostrorum scelerum ornarent. Ponere peccatum super aliquem, est ei imputare, eiusque poenis eum castigare: Num. 12. Non posuit Deus super hominem quod futurum est: Iob 34. pro, non dotavit eum scientia futurarum rerum, multo minus in eius arbitrio aut potestate id collocavit. Ponere aliquid coramse, aut alio, est proponere. Exod. 20, Haec sunt iudicia quae pones coram eis. id est, propones eis discenda et servanda. Exod. 19, Posuit in eorum conspectu verba ista. Aliquando comparare significat. 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. id est, non conferas me cum tali, ne habeas me pro tali. Vicina huic significatio est, cum dicimur Deum ante nos ponere. id est, in eum semper respicere agendo et patiendo, in ipso fidendo, eumque invocando et timendo. Psalmo quinquagesimoquarto: Non posuerunt Deum coram se: pro, nullam Dei rationem habuerunt. Psalmo 86. Non posuerunt te coram se: id est, nullam tui rationem in sua vita habuerunt. Psalmo 16, Posui Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ideo non labar, id est, proposui. in eumque respexi, tan quam praesentissimis [?: ] adiutorem ac servatorem: Septuaginta et Vulgata [?: ] terunt, Prospiciebam. Vicinum huic est quod dicitur Iob 4. Ecce in servis suis non reperit veritatem, et in angelis suis posuit stulticiam: Vulgata habet Reperit, id est, ibi existentem conspexit, sicut homo Deum ante se existentem fide conspicit. Ponere in auribus, in ore, et in [?: ] alicuius aliquid, dicitur, pro exponere alicui aliquod negocium, eive demandare Exod. 17. Pone in auribus lehosuae, quod delendo delebo de sub caelo Amalec, pro, inculca ipsi, eiusque successoribus gubernatoribus, Luc.. 9. Ponite vos in auribus vestris. Sic Virgilius: Sensibus haec imis, res est non parva, reponds. Ponere in alicuius ore verbum, Num. 13. Esther 8. pro, instruere eum quid loqui debeat, ut supra in voce OS dixi. Sic ponens in nobis sermonem reconciliationis, 2. Cor. 5. pro, demandans nobis hanc functionem aut legationem reconciliationis praedicandae et offerendae. Ponere in ore canticum, Deuteronom. 31. id est, docere ut memoriter canant, ut supra in voce OS dictum est. Ponere in ore et sumere, Christus usurpat pro mori et resurgere. Sed Psalmo 131, Si non posui, et silere feci animam meam: pro, si non adaequavi eam ablactato. Aliud verbum Hebraeum in hoc dicto est. Ponere non raro idem valet quod, castra contra aliquem ponere, aut etiam aciem instruere. Psalmo 3. Non timebo a 10000 populorum, quii circum quaque posuerunt adversus me. subaudi, castra 1. Sam. 15, Recordor quid fecerit Amalec Israeli, quod posuerit illi, quando ascendebat de Aegypto. subaudi, insidias, vel exercitum. 1. Reg. 20. Ponite, et posuerunt contra civitatem. subintellige, aciem. Isa. 22, Ponendo ponent contra portam, id est, aciem suam dirigent, illic oppugnaturi civitatem. Eodem sensu, aut facta ad haec phrasim allusione, dicitur Proverb. 24, At in interioribus suis dolum ponent. id est, fraudem, ut instructam quandam aciem alieno exitio insidiantem, dirigent. Huc alludit etiam Psalm. 109, Posuerunt adversus [?: ] malum pro bono, et odium pro dilectione mea. Ponere aliquid alicui, est ei aliquid boni aut mali facere, struere aut parare. Exemplum prius proposui, quod Amales posuerit Israeli: 1. Samu. 15. Isaiae 42, Gloriam ponent Iehovae, et laudem eius annuncient in insulis. pro, promoveant. Isaiae 61, Ad ponendum lugentibus in [?: Z- ] , ut dem illis decorem. id est, faciendam aut parandi ibi eis felicitatem. 2. Samu. 14, Ut non ponant viro meo nomen. id est, faciant. Psalmo 9, Pone Domine timorem illis. pro, fac, aut incute. Ponere faciem suam: id est, dirigere suum corpus, aut etiam animum in aliquid propositum. Ieremiae 42. Si ponendo posueritis facies vestras, ut eatis in Aegyptum. Significat haec locutio firmum habere propositum aliquid agendi. Sic Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam, Lucae nono: item Lucae vigesimo quarto. Videbatur praese ferre talem vultum ac gestum, tanquam longius [?: ] Sic 1. Regum secundo: Super me posuit totus Israel faciem, ut regnem. id est, omnium animi ac vota in me [?: ] versa erant, aut in me consenserant. Simili ratione dicitur Cor ponere, pro intendere in aliquid cogitandum ac expendendum: Isaiae 41, Priora quae fuerunt animiciate, et ponemus cor nostrum. Sic et Latini in verba Animadverto dicunt, vertere animum ad aliquid. Iob 1. Posuisti ne cor super servum meum Iob? id est, considerasti ne eum? Hag. 1, Ponere cor super viam, est aliquod opus alacriter aggredi et perficere. 1. Samuel. 4. Non respondit, nec apposuit cor. Si divitiae abundaverint, ne apposueris cor. id est, ne cures. Sic 2. Samuel 18, Si fugiendo fugerimus, non ponent super nos [?: ] pro, non magnifacient, non putabunt se vicisse, te [?: ] do salvo, nec reliqui tam facile deficient. Aliquando vero in talibus locutionibus subauditur cor. Isaiae 42

-- 469 --

913/914 Ut videant et ponant, cognoscant ac intelligant. Sic Isaiae 44: Pone cor tuum, et vide. Sic Iud. 19, Ponite vos super eam. subintell. Cor. id est, diligentissime expendite istam violentiam mulieri Levitae illatam. Dicitur et contra, aliquid ponere super cor, aut in cor. Plurima omnino sunt exempla, ubi hoc verbum cum variis nominibus coniungitur, potestque commodissime per verbum [?: ] exponi. Exod. 10, Erant ex eis mulieres, et posuerent filios. id est, fecerant aut pepererant. Sic Latini dicunt gallinas ponere ova: pro, parere. et Homerus dicit, iram Achillis multa mala posuisse Achivis. Exod. 4. Quis posuit os homini, quis posuit surdum et mutum? id est, fecit. Sic praeceptum posuit, Esdr. 6 et 5. pro, fecit, aut praecepit. Posses igitur saepe tales locutiones per verbum ex adiuncto nomine formatum, aut unde nomen venit, exprimere: ut, ponere aedificium, pro aedificare: ponere lucem, pro illuminare: ponere praeceptum, pro praecipere: Ponerem sermonem ad Deum, Iob 5. pro sermocinari aut loqui: id est, orare. Exod. 15. Ibi posuit Israeli statutum et iudicium. id est, statuit, ordinavit. Psal. 9, Ponere [?: ] timorem, pro, facere, aut incuterc. Ponere signa et Portenta in Aegypto, Hier. 32. et Psal. 105. id est, facere miracula, seu (ut ita dicam) miraculare. Ponere viam, Psal. 33. id est, facere aut complanare, seu recte dirigere viam ac vitam suam. Quis vivet in ponendo istud? Num. 24. pro, cum haec fient, quae iam praedico? Ponam ex margaritis fenestras tuas, et ex carbunculis portas tuas: Isaiae 54 pro, faciam, construam. Ponere foedus, 2. Sam. 23. pro, facere. Ponere aliquem ut clibanum ignis in tempore irae suae, Psal. 21: id est, ut ligna in clibano exurenda perdes eos. Ponat te Deus ut Ephraim, Genesis 48. pro, sic te beet ac multiplicet, sic te faciat beatum et auctum. Genesis 6, Pones ostium in latera arcae: id est, facies. Sic poeta, Posuitque immania templa: pro fabricavit. Sanguinem ponere in domo, est onerare domum suam reatu caedis. Deuter. 22. Sensus est: Ne praebeas causam mortis alicui ruenti de tecto tuo, non circumposito septo aut cancellis. Tempus ponere, est constituere certum tempus. Exod. 9. Et posuit Iehova tempus. Isaiae 38: Posui usque mane, scilicet tempus aut terminum vitae meae. [?: ] cum aliquo ponere, est consilia, conatus et operas in aliqua re coniungere. Ne posueris manum tuam cum impio, Exod. 23. Aliquem cum aliquo ponere, est eum illi conferre, aequare, similiter tractare. Iob 30: Quorum sprevissem patres ponere cum canibus meis. pro, aequare eos illis noluissem. Partem eius cum hypocritis ponet, Matth. 24: pro aequabit eum illis, perinde tractabit eum. Sic ponere aliquem coram aliquo, est conferre eum cum illo: ut supra dixi de loco 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. Verbum Pono simplex, sicut et alia Hebraea, saepe in vetere ac novo Testamento pro composito usurpatur: quia illi carent compositis. ut Iohan. 2, Unusquisque primum bonum vinum ponit id est, apponit aut proponit. 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis. id est, appone, aut propone. Sic Martial. ad Ligurinum lib. 5. Nolo mihi ponas [?: rhomb-- ] Iohan. 13. Surgit a mensa, et ponit vestes. pro, deponit, exuit. 1. Corinth. 16. Unusquisque vestrûm apud se ponat. pro, seponat. Matth. 24. Partem eius cum hypocritis ponet. pro, seponet. Posuit Paulus in Spiritu, Actor. 19. id est, proposuit, decrevit. Posuit Daniel in corde suo, ut se non pollueret in cibis regiis. id est proposuit, decrevit. Ponere, saepissime ordinare, constituereque denotat. Iohan. 15. Posui vos ut abeatis, et fructum feratis. id est, ordinavi, constitui. 1. Corinth. 12, Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos. id est, proposuit, ordinavit, constituit. Sic ibidem: Ut Deus unumquodque membrum in corpore posuit. Non posuit nos Deus in iram: 1. Thessal. 5. Ponens me in ministerium: 1. Timoth 1. et mox 2. ac 2. Timoth. 1. In quo Evangelio ego positus sum praeco. Ponere iudicium ad funiculum, est recte severiterque iudicare, aut iudicium dirigere. Isaiae 28. Ponam iudicium ad funiculum, et iustitiam ad trutinam. Mendacium ponere spem suam. Isaiae 28. Posuimus mendacium spem nostram. id est, proposuimus nobis falsam religionem, et vanas hominum vires pro salutari opitulatore aut servatore colere ac magnifacere. Ponere os in terra, aut pulvere, est, humiliter et submisse loqui. Thren. 1. Sicut contra est Graecorum proverbium, De curru loqui. Ponere aut accipere animam in manibus, est, semet in discrimen coniicere. Iudic. 12. 1. Sam. 19. Ponere manus super aliquem, Num. 27, est testificari de aliquo: sive in malam partem, quod est damnare: sive in bonam partem, quod est promovere ac ordinare eum ad aliquam dignitatem. Quod Paulus crebro imponere manus alicui dicit. Causa huius locutionis est, quia testificantes sic solebant imponere manus ei; de quo testificabantur. Nomen suum alicubi ponere, est gloriosum ibi se efficere. Hoc de Deo dicitur Num. 6. Deuter. 12. Ibidem mox dicit, Ut habitet ibi nomen suum. Sic 1. Sam. 7, Ad ponendum ibi nomen sibi. Ponere locum populi, ibidem, est praeparare.

¶ Ponere populum seculi, Isaiae 44, est creari homines a Deo. Locus magni monenti venit hoc tempore in controversiam, 1. Petr. 2: Christus est petra offendiculi, et lapis scandali iis qui offendunt ad sermonem, inobedientes, in quod et positi sunt. Ubi quidam vertit, Ad quod etiam conditi sunt. Quae versio primum displicet mihi propter sensus impietatem. Deus enim neminem ad hunc ipsum finem condidit, ut Christo eiusque Evangelio repugnaret, sed omnes tales nunc naturâ nascimur; quia vitio Satanae et inobedientiae primi hominis, natura nostra prorsus corrupta et Deo adversa facta est. Deinde ipsis etiam verbis textus versio illa non respondet, nam Condi ad aliquid, significat ipsius Dei voluntate ac consilio, sine omni nostra culpa, ad hunc pessimum finem ordinari, quin et ab initio statim sic creari. At Poni, ut maxime intelligas a Deo poni, intelligi tamen potest de nostra culpa: ut cum Paulus Roman. 1 ostendit, ideo aliquos in reprobum sensum esse: datos (quod verbum diximus saepe eandem plane vim habere cum Poni) propterea quod agnitum Deum non recte coluerint: sicque fons tantae impietatis in hominis culpa, non in Deo, qui impietatem non vult, residet. Posset etiam de sola quadam permissione accipi: vel etiam, quod vel a scipsis, vel a diabolo, cuius sunt mancipia, in omne eius obsequium parata, ad tam nefarium opus aut conatum sint directi: quomodo exponit et Occumenius, quod sua voluntaria malitia in illud nefarium munus sint constituti. Denique non est necesse, semper verbis passivis mox autorem, a quo ea actio proficiscitur, dari: saepe enim tum activa, tum passiva Hebraeorum verba simpliciter tantum existentiam significant. praesertim si passivis ablativus personae agentis non additur: ut Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum. ubi non necesse est intelligere, me a Deo aut a quoquam alio venditum esse: sed simpliciter indicat Paulus, hominem esse mancipium Originalis peccati. Sic et Elias dicit, Achabum esse venditum ad hoc ut faceret malum: num quaeso necesse hic est intelligere, eum a Deo venditum esse? Sic Rom. 1. Vani facti sunt in ratiocinationibus eorum, et obtenebratum est non intelligens cor eorum. Et mox, Stulti facti sunt. ubi non est necesse dici, eos vel a Deo, vel ab alio quovis vanos et stultos factos, et cor eorum obtenebratum esse. Sic ibidem 3 cap. Inutiles facti sunt. Et, Non iustificabitur in conspectu Dei ulla caro. Vasa praeparata ad interitum Rom. 9. 22. Vasa praeparata ad bonum usum 2. Timoth. 21. Crediderunt, quotquot praeordinati erant aut parati Act. 13.48. Talia sunt innumera exempla passim

-- 470 --

915/916 in Sacris literis, ubi verba passiva neutralem quandam significationem habent, et simplicem tantum nudamque rei existentiam declarant. Sic itaque et hic dicuntur impii in hoc positi, aut tales esse, ut resistant, aut non obediant sermoni de Christo, Quod si vero illius versio locum habebit, necesse est intelligi, Deum impios ad hoc ipsum nefarium scelus creasse. Porro qui ita vertit, suum hunc sensum probate conatur ex Rom. 9. cap. ubi dicitur, vasa irae praeparata ad interitum. Verum ibi Paulus non dicit, Deum illa vasa ad interitum condidisse, sed tantum multa patientia pertulisse: quod ex diametro pugnat cum illius sententia. Ea enim demum dicimur multa patientia tolerare, quae ipsi non fecimus, quaeque nobis extreme displicent ac molesta sunt. Quod si Deus ipse autor esset et conditor talium vasorum, non posset certe dici ea magna patientia pertulisse. Conatur et confirmare dicto 1. Thess. 5: Non constituit nos Deus ad iram, sed ad salutem. unde infert, Deum constituisse quosdam ad interitum. Lenius autem vertit ibidem ἔθετο , per Constituit. Rectissime autem et hoc ei opponi potest quod diversarum specierum non plane in omnibus diversa est ratio, sed in aliquibus tantum: nec mox quod uni adimitur, alteri tribuitur, aut contra. Non igitur valet consequentia: Deus nos non constituit in iram: Igitur aliquos alios constituit, aut ad hoc mox initio finxit. Quin et 1. Thess. 4 inquit Apostolus: Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Unde tamen nequaquam colligere licet, Deum aliquos vocasse ad impuritatem. Ne autem diversa quis haec loca esse dicat, collocentur iuxta se invicem: unde apparebit ea et loquutionis forma, et rerum convenientia simillima esse. Non posuit nos Deus ad iram, sed ad salutem: Non vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Sed de hoc Hebraismo, etiam in Regulis Universalibus vide. Quod porro hoc verbum valde vicinum sit verbo Dare, supra in verbo Do, et Mundus, prolixius ostendi.

POPULUS Latinis significat proprie coetum unius civitatis, certo iure et communione officiorum, societatum, et ab uno magistratu, praesertim superiore, gubernatum. Sed Hebraeis, sicut et Germanis, alias paucos homines, alias etiam amplissimam multitudinem in una existentem, etiamsi ad breve tempus una sit, et nullis colligetur legibus, iuribus aut magistratibus. De parva multitudine, Gen. 33 Relinquam quaeso aliquos tecum de populo, qui est mecum. Gen. 35, Venit Iacob et omnis populus qui erat cum eo in Luzam. Saepe dicitur de coetu militari, ut Iud. 8, Date panem populo qui est in pedibus meis. Multus populus, pro multis hominibus: Num. 21, Mortuus est multus populus ex Israele: Germanice, viel volks ist gestorben auss der stadt. Esse in coetum populorum, Genes. 20. id est, gignere et propagare numerosissimam posteritatem, ut sit integra gens, aut etiam plures. Sic Gen. 48, Erit in populos, atque etiam ipse crescet. Secundum ingressum populi: id est, ut solet integra turba irrumpere nempe confertim, et cum quodam strepitu et impetu. Ezech. 33. Populus militiae: Num. 31, Residuum praedae quam praedati sunt populus militiae. pro, milites. Populus mundi. Isaiae 44. Ex quo posui mihi populum mundi, aut seculi. pro, homines creavi: aliqui vertunt, Populum sempiternum, et intelligunt de angelis et stellis. Populus est in malo, id est, malus, pravus ac perversus. Exod. 32, Ne irascatur Dominus meus, tu scis istum populum, quod sit in malo: id est, pravus. aut forte idem dicit quod Iohannes, Totus mundus in maligno positus: id est, quasi immersus in diabolum. Populus terrae, plerunque ignobile vulgus est, aut alioqui communes aliqui homines, qui non sunt in magistratu aut summa dignitate. 2. Reg. 25, Et septuaginta viros de populis terrae. Ezech. 22, Populus terrae opprimebantur oppressione. id est, vulgus. Dan. 9. Qui locuti sunt regibus, principibus et patribus nostris, et toti populi terrae. Populus Iehovae, aut Domini, est Ecclesia, in veteri Testamento. Sic primum sunt appellati omnes Israelitae, postea soli Iudaei potissimûm. 2. Sam. 1. Luxit David propter populum Dei. id est, ob caesos Israelitas cum Saule et Ionatha. Populus Israelis, idem quod Israel. Isa 2. Idem est populus Dei: Hebr. 4, Relinquitur Sabbatismus populo Dei. Filii populi tui loquuntur de te Ezech. [?: ] . ubi haec locutio saepius iteratur: pro, populares tui. Verum filia populi, Isa. 22, significat ipsam congregationem aut coetum populi Israelis: Ne consolemini me super populationem filii populi mei, id est, devastatione gentis Israeliticae. Populus Dei pauper: pro, pauperes de plebe aut vulgo. Exod. 22, Si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi, qui est tecum. id est, tenuissimae [?: ] tis Israelitis. Aggregari ad populos suos, est mori. Num. 27. Aggregaberis aut congregaberis ad populos tuos, sicut Aaron frater tuus Eadem locutio repetitur. Num. 31. Sic ibidem 20 legitur, Congregabitur Aaron ad populus suos: id est, morietur. Aliquando significat etiam sepeliri. Gen. 25 Et expirans mortuus est Abraham, et collectus est ad populos suos: pro, sepultus est. Sic Gen. 43. Obiit, appositusque est ad populos suos: pro, ad suos sicut iores sepultus est. Excindi ex populo suo, aut ex medio populi sui, Exod. 30, et Levit. 17, est, per mortem divinitus inflictam extirpari aut deleri ex populo Dei. Aliqui de huius excommunicatione exponunt, quem non opinor esse huius loci sensum. Populus Chamos, Num. 21, significat populi colentem Chamos idolum, nempe Moabitas. Populus tuus spontaneus in die victoriae suae: Psal. 110. i. cultores tui erunt alacres et prompti in celebrando te, postque eam [?: ] beraveris ex tyrannide peccati, mortis et satanae. Populus acquisitionis, habet Vulgata 1. Pet. 2, Graecus, In acquisitionem, subintell. salutis: aut, quem sibi Deus, tanque quendam preciosum thesaurum, in regno caelorum reponendum, acquirit. de quo in voce Peculii dictum est Populi qui ambulabant in tenebris, viderunt lucem magni: Isaiae 9. Matth. 4 id est, gentiles ignari Dei, quin et ipsimet Israelitae male seducti. Populus hic in malo est: pro, malus est, dicit Exod. 32. Aaron ad Moysen. Populus stultus et insipiens, vocatur a Moyse populus Israeliticus, Deuter. 32. ubi id de innata stulticia, seu de corruptione originali, intelligendum est. Sic et Oseae 4 nominatur. Vocabo non populum meum, populum meum et non dilectam meam dilectam meam. Et erit, in eo loco ubi dictum eis est, Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei viventis: Hoseae 1. 2. et Rom. 9. 1. Pet 2. id est, eos faciam meos cultores, qui antea me ignorarunt, colentes idola, Populus Dei igitur est corrolatius vox, sicut Servus. sic saepe dicitur, Eritis mihi in populum: 2. Corinth. 6. Hebr. 8. Ipse servabit populum suum a peccatis suis, Matth. 1. Populum humilem servabis, Psal. 18. id est, afflictos liberabis. Desiit Ephraim esse populus: Isa. 7. id est, prorsus periit, deletus est ex numero gentium. Populus interfectionis, Isaiae 34, est populus ad exitium destinatus. Dedi te in foedus populi, Isaiae 49. id est, ut populos mecum confoederares, aut reconciliares, ut te mediatore cum eis foedus ac coniunctime sanctam ac ipsis salutarem facerem. Non ire in [?: ] populi: Isa. 8, est eius mores ac vitam, praesertim in prava religione, non sequi. Saepe Populus idem est in Sacris, quod gens aut natio quaevis populi: in plurali numero, aliquando unam aliquam turbam significat. Act. 14. Cum populis volebat sacrificare: id est, cum turba illius civitatis. tametsi in Graeco sit, Cum turbis. Verum Act. 4. clare pluralis numerus pro singulari ponitur de Israelle. forte propter plures tribus cum gentibus et populis Israel.

PORCUS, animal immundum, non tantum corporeae, sed et religionis immundicie habitus est, non

-- 471 --

917/918 tantum Iudaeis, quibus ut immundum animal fuit interdictus: sed etiam Aegyptiis, qui (teste Herodoto) id adeo pro immundo habuerunt, ut si quis vel per transitum esset ab eo contactus, mox ad lotionem properanerit. Proverbialiter Iudaeis, porcus lotus rediens ad nolutabrum, significavit eum qui post poenitentiam ad priors scelera rediit. 2. Pet. 2. Porro cum Christus vetat margaritas porcis obiici, indicat per metaphoram Epicuraeos, et alios contemptores Dei ac eius verbi, qui conculcate superbe solent preciosissimas margaritas verbi Dei. quod fit etiam, cum securis ac incontritis Evangelium et remissio peccatorum annunciatur. Vide Adagia Eras. Chil. 3. cent. 5. adag. 15.

PORTA pluribus modis accipitur. Primum enim, quia olim Reges, Iudices, et optimates multum in portis civitatis versari solebant, sive custodiae causa, sive quia in illis fervidis regionibus in talibus locis refrigertionem aurae captarunt, quae in angustiis loci plerunque spirat vehementius (sicut etiamnum in Italia fieri in porticibus solet) sive alia aliqua causa, aut mera etiam consuetudine: ideo ponitur vox Portae per catachresin, pro loco nobilissimo, ubi optimates versantur, et pro loco iudicii, item pro regimine, magistratu, ac potentia alicuius urbis aut regni. Amos 5, Constituite in porta iudicium. Zach. 8, Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Hierem. 26, Principes Iuda sederunt in porta Domini nova. Sic et 36 capite legitur. Porro 38 eiusdem est, Rex sedebat in porta [?: Ben--in ] . Hodierna etiam die Turcae appellant palatium eorum tyranni, Portam. Notus in portis vir eius, cum sedet ipse cum senioribus terrae. Proverb 51 id est, ubicunque in loco celebriori, ubi optimates convenire solebant. Sic Ruth 4 est, Booz ascendens ad portam, consedit illic. id est, in foro iudiciali. Iob 5. Conterentur in porta, id est, in iudicio publico sistentur et condemnabuntur. Psal. 127. Non confundentur, cum loquentur cum inimicis suis in porta. id est, pater stipatus plurib. iam robustis ac maturis filiis, contendensque in iudicio aut senatu cum adversario, non facile opprimetur. Zach. 8, Iudicium pacis iudicate in portis vestris. Prover. 22, Neque conteras egenum in porta: id est, in iudicio aut foro iudiciali. Sic Deut. 21 iubetur filius inobediens adduci ad iudices, ad portam civitatis. Prov. 24, Stultus in porta non aperiet os suum. id est non audebit loqui ab imperitiam. Aliquando pro loco ministerii accipiuntur. Psal 9. Ut narrent omnes portae Zion laudes tuas in portis filiae Syon. id est, in loco ubi coetus congregari, et conciones fieri solent. Sic dicit Isai. 29. Arguentem in porta illaqueabant. id est, prophetas calumniabantur. Laudare aliquem in porta, Prov. 31. est, praedicare eum in loco publico et frequenti. Sic sapientia dicitur eloquia sua dicere in ostiis portarum: Prov. 1. pro, in locis frequentibus et celebribus civitatis. Porta aliquando significat iudices, senatum, aut etiam totum populum. Ruth 3, Scit universa porta populi mei. id est senatus et totus populus. Porta non raro ipsas civitates significat, posita parte pro toto. Gen. 22. 24, Semen tuum possidebit portam inimicorum tuorum. Deut. 16, Non poteris sacrificare Pesach in aliqua portarum tuarum. Ibidem: Iudices et praefectos constitues in omnibus pertis tuis, quas Deus dabit tibi secundum tribus tuas. Ibidem 23. Tecum habitet in medio tui in aliqua portarum tuarum, ubi ei placuerit. Esse aut habitare intra porta alicuius: Deuter. 12 et 24. Qui sunt in terra tua intra portas tuas. pro, qui habitant in tua patria, et in tua civitate. Sic utitur hac voce Psal. 87. Diligit Dominus portas Syon plus quam omnia tabernacula Iacob. Portae alicuius sunt extremitates, aut etiam ingressus aditusque terrarum. Ierem. 15. Ventilavi eos ventilabro in portis terrae, id est, dispersi eos sicut stramen minutum, aut glumae granorum late dissipantur a vento, dum ventilatur frumentum. Posses tamen hic etiam civitates per portas exponere, manente eodem sensu. Urbs portarum, et vectis, est ea quae claudi solet. 1. Sam. 23, Ingrediendo urbem portarum et vectis. Portae mortis sunt extrema pericula, quae praesentem mortem intentant. Psal 9. Qui exaltas me de portis mortis. id est, qui liberas me a maximis discriminibus. Idem valet aliquando Porta inferorum. Isaiae 38, Dixi in dimidio dierum meorum, Vadam ad portas inferi privatus reliquis annis meis. id est, statui mihi omnino moriendum esse. Ad quam locutionem Paulus alludere videtur, cum dicit: Responsum mortis in nobis accepimus. Psal. 107. Omnem escam fastidiebat anima eorum, pervenerunt ad portas mortis. id est, ad ipsam mortem, iamiam erant morituri. Sic Homerus quoque Iliados 9, portis inferorum utitur, cum dicit Achilles, sibi perinde exosum esse eum qui aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum. Videntur enim ei mortem significare, sicut supra Ezechiae. Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam. Portas mortis, Iob 38, puto accipi pro ipso inferno: quia mors omnes ad inferos deducere videtur, et communi gentium opinione ac sermone mortuorum et inferorum sedes sub terra collocatur. inquit autem textus ibi, Num revelatae sunt [?: ti-- ] portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? Portae inferorum significant ipsum regem ac principes inferorum, totamque eorum potentiam. Sub qua locutione etiam impius mundus, tyranni et seductores, qui sunt diabolorum organa, comprehenduntur. Matth. 16. Et portae inferorum non praevalebunt contra Ecclesiam meam. Portae iustitiae, et Porta Domini, Psal. 118, est ipsum tabernaculum aut templum, nempe ministerium verbi ac Sacramentorum, per quod intratur in templum Domini, ac in ipsam iustitiam et pietatem. Aliqui de Ecclesia exponunt, quod huic vicinum est. nam quamdiu extorris fuit, hae portae non patuerunt ei, fuitque veluti exclusus ex Ecclesia Dei. Aliqui volunt ideo dici portas iustitiae, quia tantum iusti intrent per eas, ut mox ibidem sequitur. Ego vero credo potius ideo portas iustitiae et Domini vocari, quia per eas, id est per veram doctrinam ac religionem intremus ad veram iustitiam, et ad Deum ipsum, qui nobis fit propitius. Verba vero Psalmi haec sunt: Aperite mihi portas iustitiae, ut ingrediar in illas, et confitear Domino. Haec est porta Domini, iusti intrabunt in eam. Eandem credo esse huius locutionis rationem, cum Iacob Gen. 28 conspecta nocturna visione, timens et tremens inquit: Quam terribilis est locus iste, utique est domus Dei, et porta caeli. Quare etiam locum eum vocavit Bethel. Credo autem ipsum per Domum dei et portam caeli velle significare, locum Deo sacratum, quem sibi Deus delegerit, ut ibi esset ministerium doctrinae et sacrificiorum. Ideo autem doctrinae et cultus tractatio dicitur porta caeli, quia nos ad cognitionem Dei ac filii eius perducit: et praesertim, quia nobis Meschiam proponit, qui est verum ostium ac via ad patrem. Sicut ibi tota pictura scalae a terris in caelum ad Deum porrectae, et mediatorem significantis proponitur. Levate portae capita vestra, et elevemini fores mundi: Psal. 24. ubi per portas videntur significari ipsi principes ac reges, quos iubet spiritus S. intromittere Meschiam Domini. Quod autem iubet levari capita, credo esse allusionem ad cataractas, quae propendent ex turribus supra portas, quae sublevari et demitti solent. Esse aut venire ad portam alterius, est eius opem implorare, ac veluti mendicare: sicut fieri solet, et olim clientes portas potentium Romae frequentabant. Prov. 14: Incuruantur mali ante bonos, et impii ante iustos. Lugere et aluare portas, Isaiae 3. 14. Ierem. 14. significat graviter affligi regionem, eoque magnates et gubernatores

-- 472 --

919/920 esse in luctu. Portas esse perpetuo apertas, Isa. 60, significat pacem profundam, et perpetuam frequentationem. Portas aereas confringere, Isaiae 45, est loca munita vastare. Portae fluminis apertae sunt, Nahum. 2. aliqui de ponte exponunt, sed rectius intelligetur de claustris aluei, et muro Ninives a flumine deiecto, de quo ita scribit Diodorus Siculus lib. 3. fabulosae historiae: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem caeperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res, et obsidionem tolerandam necessariae, regis cura ad id antea impensae, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum ocium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit, superque eam auro argentoque omni, veste insuper regia, impositis uxoribus quoque ac eunuchis in medio pyrae inclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa. Haec Diodorus. Hinc liquet, portas fluminis esse dicta illa eius claustra et vicina moenia, quibus prohibebatur introitus hostibus per flumen. Lata et angusta porta a Christo Matt. 7. et Luc. 13 proponitur, quae pictura aut metaphora indicat facilem et late patentem aditum ad exitium: et contra difficilem, ad gloriam ac vitam aeternam. Iosuae 6, In novissimo constitue portas eius: ubi indicatur a Iehosua, adeo maledictum ac puniendum a Deo fore eum qui reaedificaverit anathematizatam Iericho, ut cum primûm incoepit eam extruere, sit ei primogenitus moriturus: dumque eam struit, omnes morituros esse, ita ut minimus natu pereat, cum iam omnibus absolutis portas eius fabricaverit. quod etiam accidisse, primus liber Regum cap. 16 testatur. Duae portae. David dicitur sedisse inter duas portas, operiens exitum praelii: 2. Sam. 18. Credo id ideo dici, quia munitiores civitates et oppida plerunque duas portas habere solent, interiorem et exteriorem: aliquae etiam tres. Ostium aliquando idem significat quod porta: de quo suo loco dictum est. Ostium portae, aut Portarum, saepe idem est quod porta.

PORTENTUM, vide infra in Prodigio.

PORTIO, supra in voce Pars exposita est.

PORTO, varia habet significata, tum ipsum verbum per se, tum ratione adiunctarum vocum. Portare scutum et hastam, Periphrasis est armati. 2. Par. 14, Exercitus portans scutum et hastam: id est, illis armis munitus. Portare onus, res laboriosa ac molesta est. inde fit, ut verbum Portare saepe usurpetur pro perpeti, tolerare, aut sentire aliquid molestum, quod nos perinde gravet et premat, vel in conscientia, vel in fama, vel in valetudine, vel in fortunis, vel in alia re, ut grave onus corpus gestantis premit, fatigat et molestat ut Matth. 20: Portavimus pondus et aestum diei. id est, omnes molestias operis totius diei. Hinc est illa valde crebra in Sacris phrasis, Portare onus. pro, quamcunque molestiam perpeti. Lucae 11. Oneratis homines oneribus difficilibus portatu, vos autem ea digito attingere non vultis. id est, multas difficilesque traditiones et praecepta eis imponitis. Paulus Gal. 6 inquit: Alii aliorum onera portate, et sic implebitis legem Christi. ubi iubet, ut nos invicem perinde iuvemus in suffurendis et avertendis molestiis, ac qui una iter faciunt, nonnunquam sese invicem sublevit in ferendis sarcinulis, ut cum alius est nimium defatigatus aut debilis, alius aliquandiu eius onus gestet, et vicissim ille hunc, re postulante, iuvet. Praeclara et elegans est sententia Pauli Gal. 6. Unusquisque portabit onus suum. ubi duplicata metaphora, tum onus quamvis [?: ] molestam, et praesertim poenas ob peccata, tum verbi Portare perpeti significat. Indicat enim Paulus veluti proverbio, aut etiam aenigmate, fore ut quisque suorum benefactorum praemia accipiat, et contra malefactores poenas luat, patiaturque. Vicina est huic locutioni valde in Sacris usitata, Portare iniquitatem, aut peccatum [?: ] quae et ipsa in diversa significata subdividitur, usitatisima tamen illa est, Luet poenas suis iniquitatibus pro meritas. Habet hanc phrasin illa celebris sententia: Filius non portabit iniquitatem patris, neque pater filii id est, neque filius punietur propter patris peccata, nec pater propter filii. Cui contrarium est illud proverbiale dictum: Patres comederunt nuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Levit. 24: Quicunque maledixerit Deo, portabit iniquitatem aut peccatum suum. id est, punietur. sicut mox sequitur, quod lapidari debent Num. 14: Portabitis iniquitates vestras 40 añis. id est, perpetuis mortibus aut funeribus puniemini tanto tempore, donec omnis virilis aetas aboleatur. Aliquando proprie significat aliquem onerari peccatis. Facere peccare aliquem iniquitatem delicti, est onerare aliquem peccatis aut reatu. Levit. 22. Neque facient portare iniquitatem delicti. Non propriissime hic de poenis agitur, licet illae ultro ex culpa sequantur. Num. 30. Si dissolvendo dissolverit votum, postquam audivit, portabit iniquitatem eius. pro, ipsi imputabitur id peccatum. Num [?: ] Non portent iniquitatem ad movendum. id est, ne peccent, seque culpa onerent, propter quam morte puniantur. Levit 22: Custodiant igitur observationem meum, ne propter hoc portent peccatum, et moriantur propter illud. id est, ne se onerent peccatis, ob quae punianter. Aliquando significat gravamen conscientiae de peccato, aut reatum in conscientia sentire. Levit. 5: Si anima peccaverit, et fecerit aliquod ex praeceptis Domini quae fieri non debent, et nesciverit, et deliquerit, et portaverit iniquitatem suam, adducet arietem immaculatum, etc. omnino videtur sensus esse, quod si tandem delictum resciverit, et conscientiae gravamen senserit, [?: ] demum ea ratione quae sequitur, peccatum suum [?: exp- ] Portare peccata populi dicuntur etiam sacerdotes, dum victimis eorum peccata expiant, easque comedunt Levit 10: Deus dedit vobis hostiam pro peccato ut eam comedatis, et portetis iniquitatem populi, ac expietis coram Domino. Sic Aaron dicitur portare peccata sanctificatorum quae sanctificant filii Israel: Exod. 28: Quod si populus sua peccata in sacrificia transferret, et inde porro in summum sacerdotem sacrificia comedentes transferrentur. Sic et Num. 18 inquit Moyses ad Aronem: Tu et filii tui, et domus patris tui portabitis iniquitatem sanctuarii: Tu quoque et filii tui portabitis iniquitatem sacerdotii vestri. Et mox ibidem etiam Levitae dicuntur portare iniquitatem suam, dum exequiatur ministeria tabernaculi. Credo autem hanc loctionem tribui sacerdoti typice, quatenus refert figuram illius unici ac summi pontificis, qui solus vere peccata mundi in corpore suo tulit, et ferendo expiavit. Sic et hircus in desertum ablegatus, dicitur portare peccata populi: Levit. 16. ubi singulari caeremonia omnia peccata populi nominando, ac numerando ea, in hircum congerebantur. Omnia autem illa significabant verum ac aeternum sacerdotem, seu agnum, peccata mundi [?: ] lentem. Portare etiam dicuntur homines [?: s-- ] [?: ] Ezech. 16: Scelus tuum et abominationes tuas [?: p- ] sti. pro, afflicta fuisti ratione scelerum tuorum, et peccatorum

-- 473 --

921/922 tuorum. Ezech. 13: Et etiam tu porta foeditatem tuam. pro, lues poenas foeditati tuae debitas. Portare indicium, pro poena: Gal. 5: Qui turbat vos, portabit indicium. id est, punietur. Portare ignominiam, aut confusionem, est perpeti ignominiam pravae vitae debitam. Ezech. 16: Ut portes ignominiam tuam, et erubescas de omnibus quae fecisti. Exponit semetipsum: pro, ut pudeat ac poeniteat te scelerum tuorum. Sic Ezech. 32: Et portaverunt ignominiam suam, cum descendentibus in sepulchrum. pro, qui mortui sunt ignominiose, id est, ut puniaris turpiter, sicut alii morte puniti. Saepissime haec locutio in Ezechiele et aliis Prophetis reperitur. Porro, quoniam et reus dicitur portare peccatum, et sacerdos aut victima expians, et denique etiam Deus ipse (nam crebro cum Deus dicitur condonare peccatum, in Hebraeo est illud idem verbum נשא Nassa porto, quod etiam peccato tribuitur, ut supra in verbo Levo docui) valde operaeprecium esset exponere, qua id ratione intelligatur, quod tam diversae personae peccata portare dicantur. Existimo igitur Deo portationem tribui primum ideo, quia praedictum verbum נשא Nasa porto, eandem pluralitatem significationum habet, quam et verbum Graecum αἴρω , et Latinum Tollo. Alias enim gestare aliquid, alias removere de medio, aut etiam perdere notat: quam ambiguitatem significationis Latini verbi, etiam illud Epigramma in Neronem exprimit.
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Quia Aeneas quidem gestavit patrem, sed Nero perdidit matrem. ut portare peccatum, cum Deo tribuitur, sit idem quod tollere, amovere de medio, aut removere. Sicut alioqui multis similibus verbis utitur Scriptura, ut sunt: Deum delere peccata, oblivisci peccatorum, proiicere ea post suum tergum, aut in profundum maris, aut ad extremum occidentem. Neque tamen hac tantum ratione dicitur Deus portare peccatorum nostra, sed et ea quam ipsemet describit Isaiae 43: Fecistime servire in peccatis tuis, fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Ego ego sum qui deleo scelera tua propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Quare hic locum habet illa supra indicata metaphorica significatio, de molesta gestatione aut toleratione gravissimorum malorum: illa inquam portatio reatus, irae Dei et poenarum, de qua in quit Mich. Iram Domini portabo, quia peccavi ei. id est, cogor sustinere reatum, iram Dei, et poenas. Istam longe tristissimam gestationem peccatorum nostrorum a filio Dei praestitam, prolixe inculcat Isaias capite 53: ubi aliquoties repetitur, quod ipse peccata nostra portaverit, et infirmitates morbosque nostros tulerit, quodque Deus omnium nostrûm peccata in eum transtulerit: sicut et Paulus dicit, quodeum Deus fecerit peccatum. Duplici ergo ratione peccata nostra portat: primum, prorsus auferendo: deinde, quod filius Dei sua humiliatione pro [?: -is ] satisfecit ac persolvit: et tertio, si libet, adde, quod magna patientia nos tolerat, nostrique misertus, filium suum nobis largitus est. Vide infra vocem TOLLO. Portare aliquem, aliquando significat fovere, iuvare ac promovere facta allusione ad maternam liberorum generationem. Num. 11: Ut dicas mihi, Porta istum populum [?: ] [?: sin- ] tuo, sicut portat nutrix infantulum. Deut. 1: In deserto portavit te Deus, sicut portat homo filium suum. Sic Isaiae 46 inculcat Deus multum, se populum suum portasse in utero, et portaturum ac servaturum usque ad caniciem. Sic et Psal. 90: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Exod. 10: Portavi vos super alas aquilarum. id est, perinde ut aquilae solent pullos suos inter volandum [?: sub-are ] . Non tu radicem portas, sed radix te. Rom. 11. id est, ex Iudaeis venit salus et veritas, inde habemus omne spirituale bonum, non illi a nobis gentilibus: nos in illam bonam oleam populi Dei ac Meschiae, veluti sylvestres quidam surculi inserti sumus. Portare iugum ab adolescentia, Thren. 3. id est, assuefieri ad piam institutionem, subiectionem, disciplinam et crucem, inde a pueritia. Portare semina, et Portare manipulos. Psalm. 126. Prius est, quasi serere, portando crucem propter Dominum: posterius est, inde uberes fructus percipere. Christus fert aut portat omnia verbo potentiae suae, Hebr. 1. pro, suo potenti nutu, voluntate, aut imperio omnia gerit et administrat: ut cum dicit mari et ventis, Obmutescite. Aliqui exponunt: Sustentat, servat ac fovet. Non potestis portare modo: Iohan. 16. pro, non potestis modo omnia quae dicenda sunt vobis, intelligere et meminisse. Hebr. 12: Non enim ferebant aut portabant quod imperabatur. id est, non poterant illam terribilem vocem et severa imperia sustinere, ac coram audire suis auribus. Sic et Latini loquuntur. Actorum 15 dicunt Apostoli, Neque se neque maiores suos legem portare potuisse: id est, praestare. Actor. 9 dicit Christus, se ad hoc vocasse Paulum, ut portet nomen suum coram gentibus, id est, veram doctrinam circumferat ac propaget. Utitur autem hoc verbo, ut ostendat quam grave onus sit ministerium Evangelii. Hebr. 13: Exeamus ad Christum extra castra, opprobrium eius portantes. id est, ignominiam et crucem, quae nobis propter Christum infligitur. Vide supra in voce LEVO, ubi non paucae huius verbi phrases expositae sunt. Portare alicui calceos est, infimum et maxime servile ministerium praebere. Matth. 3: Non sum dignus ut calceos Meschiae feram, inquit Baptista. id est, qui in re omnium minima ac sordidissima vilissimus eius servus sim. Sic Latini dicunt, aliquem non esse dignum qui alicui matulam porrigat. Eundem sensum Marcus paulo aliis verbis expressit, nempe non esse dignum qui corrigiam calceamenti eius de pede solvat. Vicinum quid habet, quod Christus Apostolorum pedes lavit: id est, ignobile et plane servile officium praestitit, sese extreme demittens. talia enim infimis servulis aut ancillis mandamus.

POSSIDERE alias significat primum acquirere rem aliquam, alias firmiter tenere ac frui ea. Ponitur autem haec Latina vox pro variis Hebraeis. Genes. 4: Possedi virum, ipsum Dominum. pro, nacta sum, acquisivi. Non raro sane ponitur pro acquisitione per generationem. Sic Deuter. 32 legitur. Ipse Deus est pater tuus, qui possedit te, fecit te, et paravit te. Aliqui pro possidere exponunt, Redemit te, quia servos possessuri emebant ex aliena servitute. Sic Deus suum populum acquisivit, redimendo eum ex servitute Aegyptia: et Christus, redimendo eum ex servitute diaboli ac peccati. Exod. 15 etiam clarius possidere ponitur, pro acquisitione per redemptionem. Quare et aliquoties in novo Testamento dicuntur Christiani populus acquisitionis, aut ad acquisitionem: id est, quasi emptionis, aut emptus. 1. Petr. 2. Ephes. 1. 1. Thessal. 5. et 2. Thessal. 2. Hebr. 10. Haec eadem acquisitio et redemptio populi etiam in Psal. 78 celebratur, hoc ipso verbo: Quem acquisivit dextera tua. licet enim loquatur de monte, tamen intelligit Ecclesiam ibi habitantem. Sic Actorum vigesimo, Ad pascendam Ecclesiam suam, quam acquisivit suo sanguine. Quadruplex igitur significatio est in verbo Possessionis, aut acquisitionis, cum piorum populus dicitur esse populus acquisitionis: nempe primum, quod sit redemptus a Christo ab hostibus et exitio. Secundo, quod cesserit in possessionem, seu sit acquisitus a filio Dei, quam ei pater offert ( Psalmo secundo ) usque ad fines terrae. Tertio, quod eundem populum etiam quiete et quasi perpetua

-- 474 --

923/924 haereditate possidebit. Quarto, quod ita possideatur, ut sit populus peculiaris, ac veluti specialis quidam thesaurus prae caeteris possessionibus aut rebus possessis acceptus. Verum de hac phrasi etiam in vocabulo Acquisitionis ac Peculii dictum est. Hasce quatuor proprietates huius verbi, Paulus Ephesios primo duobus verbis complectitur, inquiens: Spiritus sanctus est arrabo haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis. Priori enim voce illam primam liberationem â Satana, peccato et morte significat: posteriore autem, plenam perfectamque salvationem in perpetuam possessionem aut sponsam Christo, etc. Dictum est de duabus significationibus huius verbi: id est, de redemptione et acquisitione. Ad id vero quod supra dixi, significare etiam acquisitionem per generationem, videtur commode referri posse illud Proverb. 8: Dominus possedit me iñitio viarum suarum. Et illud Psal. 139. Tu possedisti renes meos, et operuisti me in utero matris meae: id est, tu formasti eos. nisi malis per Cognoscere exponere, ut moxibidem sequitur. Alioqui pro simplici acquisitione valde usitatum est. Proverb. 4: Posside sapientiam, posside prudentiam. pro, acquire, compara tibi. Tertio, significat hoc verbum etiam stabilem possessionem, aut detentionem, et fruitionem acquisiti boni. Deut. 2: Ecce coepi dare hodie in tuam potestatem Sihon, et terram eius: incipe possidere ad possidendam terram eius. id est, incipe occupare, ut eam perpetuo possideas, eave fruaris. Levit. 25: Iure haereditario possidebitis eos, ad possidendum possessionem. id est, firmo ac stabili dominio. Gen. 22: Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum. Facere alium possidere, aut haereditare terram, est, tum obtinere aut consequi, tum et distribuere terram. Iosuae 6: Sis fortis et robustus, quoniam tu facies haereditare aut possidere populum terram hanc. Possessiones cordis: Iob 17, cogitationes denotant, quia cor eas possideat gignendo et retinendo.

¶ Aliquando in malam partem hoc verbum accipitur: Iob 13: Decernis contra me amaritudines, et facis me possidere iniquitates pueritiae meae. id est, imputas denuo, ac obiicis, aut facis ut male fruar eis, luendo poenas. Sicut enim solent possessores suis rebus frui: ita homines bonis suis malisve operibus fruuntur, recipiendo inde mercedem suam. Possidere, ut supra dixi, posset Psal. 139 de noticia exponi, ut ex sequentibus eius loci apparet. in quit enim: Tu possedisti renes meos, etc. Non est occultatum a te os meum. Informem massam meam viderunt oculi tui. Contra vero Psal. 50, videtur nosse pro possidere poni: Omnes ferae sylvae meae sunt, novi omnes aves montium. id est, omnia sunt mea, vel in mea potestate: facile eis, si modo libeat, uti possum. Possessor, aliquando vertunt vocem Hebraeam baal: quae alias maritum, alias dominum notat. Ioelis 1, Plange puella super possessore adolescentiae tuae. id est, sponso aut viro, immatura morte abrepto.

POSSUM יחל iachal ali quando valet idem quod volo, aut cupio: sicut Germanis verbum Moegen. Ich moechte essen, cupio comedere: Ehr hat mir nicht so viel moegen dienen, oder zugefallen sein, pro noluit. Sic dicit Deus Isaiae 1, Ut convocetis convocationem, non possum: subintell. ferre. id est, nolo. Gen. 43, Non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis. pro, non solent, non volunt. Sic aliqui exponunt illud Marc. 6. Non potuit ibi multa miracula facere. tametsi suam emphasin habeat acceptum proprie. Dei enim potentia se quasi alligat ad fidem nostram, suamque potentiam aut impotentiam in nos transfert. nobisque imputat. Quo pertinet et illud dictum, Omnia sunt possibilia credenti. Supra autem in voce Impossibilis et Necessarii dixi, quod Impossibile aliquando significet rem difficilem, molesti, valde noxiam, aut â qua alioqui valde abhorremus. primae Iohan. 3: Qui natus est ex Deo, non potest peccare. Oecumenius exponit per Non vult. sed et de hoc loco in voce Impossibilis dixi. Oseae octavo: Quousque non poterunt innocentiam. id est, non volent: subintelligitur, amplecti, sectari. 2. Sam. 17: Non enim potuerunt id est, noluerunt ire in civitatem, ne videantur. Aliqui exponunt, Non ausi sunt. Sed audere est etiam species volendi, nempe in re periculosa velle obfirmato animo. Iosuae 15 et 17, Non potuerunt Israelitae delere Ethnicos. id est, rem difficilem attentare prae [?: ig- ] noluerunt. Marc. 3, Quomodo potest satanas satanam eiicere? pro, nequaquam vult. Hoc contra eorum naturam ingeniumque est. Matth. 20: Potestis ne bibere calicem. 2. Timoth. 2, Deus seipsum negare non potest, id est, non vult. Apocal. 2. Non potes sustinere malos, id est, non vis, tibique id permolestum est. Sic Germani, Ich mag nicht essen, non libet comedere. Aliquis huic verbo necessario subintelligendus est aliquis infinitivus: ut in prius indicato exemplo, Isaiae primo: Ut convocetis convocationem, non possum: subintellige, ferre, tolerare, aut approbare. Psalm. 101, Sublimen oculis et corde turgentem non potero: subintell. ferre. Psalm. 139. Mirabilior est scientia me, aut meo ingenio, non potero ad eam: subintell. pertingere Verbum Posse Hebraeum cum dativo constructum, praevalere significat. Iudicum decimosexto: In quo poterimus [?: ] , ut vinciamus eum. id est, praevalebimus. Tale est etiam praecedens exemplum Psalmi 139, Non potero ei: scilicet praevalere, eam capere. Gen. 32: Et vidit quod non praevaleret ei. Aliquando etiam absolute positum hoc verbum praevalere significat. Genes. 30, Luctationibus divinis luctata sum cum sorore, et potui, pro, praevalui. Sic mox 32, Luctatus es cum Deo et hominibus, et potuisti. id est, praevaluisti, vicisti. Oseae 12, Luctatus est cum angelo, et potuit. Hierem. 20. Fortiter apprehendisti me, et potuisti Ibidem, Defatigatus sum ferenda, et non possum. id est, non praevaleo. Apoc. 12: Michael et angeli eius pugnabant cum dracone, et draco cum eis, et non potuit, nec inventus est locus eius. id est, non praevaluit, non vicit, sed expulsus est caelo, et sua desgnitate. Cum accusativo in Hebraeo idem aliquando valet. Psalmo decimotertio: Potui eum. id est, praevallui. Hieremiae trigesimo octavo: Non est rex qui potest vos quicquam. id est, qui vos cogat. Possendo posse et aliae verborum et nominum reduplicationes plenitudinem ac emphasin habent. Num. 22. Nunquid possendo potero loqui quicquam aliud? pro, impossibilem est me quicquam aliud loqui: vel, ut maxime totis viribus coner ac cupiam loqui aliquid aliud, quam id quod Deus praecipit, tamen nequeam. 1. Sam 26: Utique faciendo facies, et possendo poteris, praevalendo praevalebis, plane obtinebis victoriam ac regnum, [?: ] det tibi id quod cupis aut moliris. Esther 8, Quomodo potero et videbo? pro, quomodo potero vivere si videam? Potest referri hoc exemplum ad id quod [?: ] dixi, subintelligendum esse interdum infinitivum Voluntas aliquando hoc verbo Possum denotatur. Nam [?: ] legitur Matt. 26, Possum destruere templum hoc Dei, et de in triduo reaedificare illud: omnino ibi Possum pro [?: ] ponitur, sicut diserte Marcus hoc falsum testimonium per solum verbum Volo exprimere videtur, inquiens 14. Ego diruam templum, etc. Nam Christus Iohannis 2 haec dicens, non tam potentiam suam iactat, quam petentibus signum aut miraculum, praedicit futurum miraculum suae resurrectionis, ut mox ibidem sequitur. Sicut et alibi idem signum aliis verbis eis [?: pol- ] tur, quod nempe daturus sit illis signum Ionae. Sic intellectum testimonium Iudaeorum contineret acerbiorem

-- 475 --

925/926 accusationem, quod videlicet Christus non tam stulte inctaverit vires suas, quod non valde capitale esse posset: quam sacrilege minatus sit, se eversurum illud sacrosanctum templum Dei, ubi solum eius votum accogitatio pro grandi sacrilegio habita fuisset. Et hic etiam clarius apparet falsitas testimonii, quod non tantum vocem templi male intellexerunt, sed etiam calumniose dissolutionem templi Christo tribuerunt: cum ille id Iudaeis tribuerit, quod sint destructuri templum corporis eius, sibi vero tantum suscitationem adscripserit. Sensus vero dicti Christi fuit: Vos petitis signum a me, quo probem me recte ac divino iure et mandato repurgare templum Dei. Ecce dabo vobis suo tempore illustre signum, quod plane veram divinitatem in me asserat. Vos quidem me interficietis, sed ego mea divina potentis meipsum resuscitabo. Verbum ergo Possum in illo falso testimonio acceptum, multum lucis illi dicto et loco Iohannis ac prophetiae Christi affert. Impossibile, et locutionem Non potest hoc aut illud fieri, supra in vocabulo Impossibilis exposui: ubi monstravi, saepe etiam pro difficili, insolito, raro, inusitato, aut etiam non naturali poni. Monui igitur ibi varios esse gradus possibilitatis ac impossibilitatis, eoque etiam istas voces varie accipi. Paulus dicit 1 Cor. 3, Non potui vobis loqui ut spiritualibus. id est, non facile, nec commodum fuit. Galat. 4, Testimonium praebeo vobis, quod si possibile fuisset, oculos vestros erutos de dissetis mihi. id est, si citra exitium vestrum fieri quivisset. Sic vulgo aliquis negat se aliquid facere aut praestare posse, nempe quod citra valetudinis, famae aut conscientiae, aut fortunarum iacturam praestare non potest. Illud quoque diligenter in hoc verbo observandum est, quod verbum Posse aut non Posse aliquid, alias de viribus ac facto, alias de iure seu licito, seu de iuste ac salutariter facto accipiatur. ut cum dicit Paulus Actorum 25, Nemo potest me illis donare, scilicet iure ac iuste. 1 Cor. 10. Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: scilicet iuste ac salutariter. Nam de facto poterant, et re ipsa nimium praestabant. Hinc inepti ratiocinatores volunt negare indignorsi manducationem corporis et sanguinis, quasi de impossibilitate facti, et non iuris, Apostolus ibi loquatur. Actor. 10. Num aquam quis prohibere potest eis? id est, non iuste ac licite potest, alio qui de facto potest. secundae Corinthiorum decimotertio: Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate: scilicet, iure ac iuste, Deoque probante. Porro de posse facti est illud Romanorum octavo: Sensus carnis non potest se subiicere legi Dei. De hoc discrimine significa tionis etiam supra in Impossibili et Regulis Universalib. dictum est. Quod porro saepe verba Hebraea, praesertim in futuro, complectantur in se vim verbi Possum, ut Proverb 20. Quis dicet, Mundus sum? id est, vere dicere poterit: in Regulis universalib. ostendi. tametsi haec locutionis vis etiam in aliis linguis reperiatur. Quo pertinet totus modus potentialis, de quo Grammatici disserunt. Dicere posse aliquid, alias idem est quod Ex animo dicere: alias idem, quod vere. 1 Cor. 12 Nemo potest dicere IESUM Dominum, nisi in Spiritu sancto. id est, ex animo aut toto pectore hoc nemo dixerit sine singulari motu ac impulsione Spiritus S. etiamsi lingua tales voces sonet. Porro de veritate dictionis exemplum est Proverb. 20: Quis potest dicere, [?: Mund--i ] cor meum. id est, quis hoc vere affirmare possit. Referri hoc queat ad posse iuris, quia quod vere affirmatur, iure affirmatur. Facere aliquid posse, aliquando idem est quod solere. Ioan. 5: Non potest filius facere a semetipso quicquam, nisi quod viderit patrem agentem. Quaecunque enim ille facit, haec et filius pariter facit. i. nihil solet filius solus facere, sed agit una cum patre. q. d. Nolite furere contra hoc miraculum sanationis, quia est in sabbato factum: hoc enim non meum solius opus est, sed etiam patris una operantis: videte igitur iterum atque iterum in quem impingatis, aut quem in hoc opere blasphemetis. Loquutio ergo, Non potest facere, ponitur hic pro non solet, non autem pro ipsa absoluta potentia. Sic prius dixi, Non posse, de re insolita dici. Ad hoc verbum pertinent et nomina Potens, Potentia, et Potestas. POTENS autem alias divitem, aut alia politica, sive omnino huius mundi potentia instructum significat. ut, Deposuit potentes de sede, Luc. 1 et 1 Corint. 1, Non multi potentes, non multi sapientes aut nobiles, etc. Talis significatio quasi habitualiter usurpatur, pro eo qui simpliciter ac in genere est potens. alias Potens dicitur, ad unum aliquod negocium aut factum idoneus et instructus, ut potens in malitia, Psalmo 52. Vae potentibus ad bibendum, Isaiae quinto. Sic Lucae tertio, Potens est Deus de lapidibus filios Abrahae facere. Luc. 24 Iesus Nazarenus potens fuit in sermone et opere coram Deo et hominibus: id est, fuit eloquens ac peritus theologiae, et potuit magna miracula facere, testantibus id Deo et hominibus. Idem et de Mose dicit Stephanus Actorum septimo. Apollo fuit potens in Scripturis, Act. decimo octavo. id est, exercitatus et peritus in Scripturis et tota Theologia. Tit. 1, Qui sit potens exhortari. Sic Paulus 2 Cor. 10 dicit arma sua non esse carnalia, sed potentia ad expugnationem et destructionem. Idem ibidem 12 inquit: Cum infirmor, tunc potens sum: id est, cum destitutus sum meis viribus, aut aliis externis vitae ac rerum agendarum praesidiis, tunc recurro ad Deum primam causam qui mihi potentissime succurrit, meque confirmat, ac praeclaris successibus ornat. 1 Tim. 6, Beatus et solus potens Rex regum. In Graeco est δυνάστα , quod idem ferme est ac princeps: nec tamen admodum differt a significatione vocis Petens, quam supra exposui, et generalem esse ad omnem potentiam ostendi. Solus enim Deus est ille omnium potentum potentissimus, sicut mox sequitur, Rexregum. Potentiae, aut fortitudines, Psal. 71 videtur significare fortia ac praeclara facta Dei, quae velit Psaltes celebrare. Alii exponunt de auxiliis, ac perpetuis confirmationibus Dei, quibus roboret Davidem. Sic Psal. 106. Potentiae Domini illustria eius facta significant: Quis effabitur potentias aut fortitudines Domini, audire faciet omnem laudem eius? Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: Lucae primo. pro, grande opus, seu magnarum virium aut potentiae opus. Secundum potentiam gloriae ipsius, Coloss. 1. pro, gloriosum robur ipsius.

POTESTAS, alias ponitur a Versoribus pro Graeco δύναμις : alias pro ἐξουσία . Varie porro hae ipsae voces usurpantur. Dixi autem supra, verbum Possum alias de iure aut iustitia, alias tantum de vi aut efficacia usurpari. Quare et nomen Potestas alias ipsas vires aut potentiam, seu quasi robur aut virtutem significat, et in tali significatu magis proprie vox δύναμις sumitur. Matth. sexto . Quoniam tuum est regnum, robur aut potestas, aut etiam potentia. Id est, tu solus potes praestare haec quae petii, ideo merito a te solo postulantur. Matth. 10. Dedit eis potestatem contra spiritus immundos, ut eos eiicere et sanare omnem morbum ac languorem possent. ubi illam vim aut efficaciam ista grandia opera patrandi, vocat Evangelista ἐξουσίαν . Sic et Mar. 3 pro efficacia sanandi usurpatur, et mox 6, et Luc. 9 est: Dedit eis potestatem spirituum. id est, vires ac robur cogendi ac pellendi spiritus. dicitur igitur potestas supra spiritus, potestas contra spiritus, et potestas spirituum. Sic Mar. 1, Cum potestate daemonibus praecipit. pro, cum efficacia seu executione, ita ut cogantur facere id quod

-- 476 --

927/928 ipse vult. ubi tamen simul etiam ius includitur. Matth. 9. Cum vero turba vidisset illud miraculum, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem potestatem hominibus. id est, vim tanta opera efficiendi. Luc. 10. Do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem vim inimici, et nihil vos laedet. In praecedenti Capite, ubi agit de potestate Apostolis data super daemonia, coniungit ista duo, δύναμιν et ἐξουσίαν . Sic et Luc. 22 dicit Christus militibus, eos nunquam antea potuisse sibi iniicere manus, cum quidem quotidie propalam ac inter eos versaretur: nunc vero id facere, quia eorum hora et potestas tenebrarum venerit. Id est, cum Deus laxavit frena Satanae et impiis, ut possent in Christum grassari. Iohan. 10. Habeo potestatem animam ponendi et sumendi. id est, possum meipsum resuscitare. Act. 1, Tempora et momenta temporum pater reposuit in sua potestate. id est, in suis, non hominum viribus. scientiam et vires rerum futurarum servavit. Sic et Apoc. 9 dicuntur locustae habere potestatem cruciandi homines. et Apocal. 13, quod draco dederit magnam potestatem bestiae, quodque ea bestia faciat omnem potestatem prioris. id est, mirabilia opera ac magnae potentiae facta. Haec igitur significatio vocis Potestatis valde crebra est, ut ipsas propriae vires ac robur agendi, seu efficiendi aliquid denotet: cui significationi aut eius exemplis saepe etiam ius aliquod includitur, praesertim cum aliquid a Deo aut nomine Dei fit. Secunda significatio est, cum Potestas ius quoddam ac legitimam potentiam notat, ut supra de verbo Possum dixi. Quae in valde multas species subdividitur. Aliquod enim ius habent etiam privati in se, suos liberos, ac rem familiarem: in quo sensu dicitur Patria potestas. Romanorum nono: Figulus habet potestatem luti. 1 Corinthiorum 7, Sed potestatem habet suae voluntatis. id est, liberum ius eligendi, an velit coniugium, aut caelibatum. Act 5. Ager venditus in tua potestate erat. Sic et in spiritualibus dicitur potestas urendi libertate in cibis sumendis, et reliquo usu adiaphororum. 1 Cor. 8. Videte ne quo modo potestas ista vestra sit scandalo imbecillibus. Tertio, ab hac privata potestate oritur alia significatio huius vocis, ut ponatur pro indicio potestatis per metonymiam, posita resignata pro signo. Tiegumentum enim capitis indicium est mulierem esse sub potestate viri: unde et verbum Nubo de coniugio usurpatur, quod alioqui tegere aut velare significat. Sic etiam in Germania virgines plerunque detecto capite tanquam adhuc liberae: mulieres contra velato in publicum prodeunt. Contra Romanis tegumentum pilei, liberationem a servitute indicavit. Quarto, potestas significat aliquando quoddam publicum ius, aut legitimam potentiam, quod ferme proprium est publicarum personarum seu gubernatorum, sive politicorum, sive Eccles. Rom. 13: Omnis potestas a Deo est. Sic quaerunt Pharisaei a Christo, Matt 21. Mar. 11 et Luc. 20, quo iure vel authoritate eiiciat vendentes et ementes ex templo, dicentes: Qua potestate ista facis? et quis tibi dedit istam potestatem. id est, cum sis homo privatus, nec possis monstrare te vel a Deo vel ab ordinariis gubernatoribus ad hoc opus ablegatum, non habes profecto ius ita tumultuandi in templo, et omnino videris esse turbator ac seditiosus. Matthaei nono, Habet potestatem filius hominis remittendi peccata in terris. Sic saepe repetitur in Evangelistis, quod Christus docebat ut potestatem habens: in qua tamen locutione tum ius docendi, tum etiam singularis quaedam efficacia ac energia comprehenditur: nempe quod non timide locutus sit, sicut privati timide aliquid publice dicunt: non dubitanter, sicut qui sunt incerti aut parum periti: non frigide sicut parum curantes, ut Pharisaei: sed ardenter. non tenui quadam (ut ille inquit) vena, aut languide, sed amplissimis donis noticiae et eloquentiae instructus: non sine auditorum affectione, sed patenter eos permovens: non alios tantum citans, sed suam authoritatem proferens, et quasi pro suo iure arbitrioque omnia agens: ut cum toties inquit, Ego dico vobis. et miracula suo verbo ac mandato faciens: ut, Puella ego dico tibi, surge. Neminem denique in faciem respiciens, et timens: non etiam curans quid contra Pharisaei et pontifices garriant aut ganniant, prohibeant aut mandent: cuius actionis cum potestate coniunctae aliquam speciem aut umbram expressis Lutherus. Huc etiam pertinet, quod supra exposui, Potens erat in opere et verbo. Sic Matthaei octavo, et Lucae septimo dicit Centurio, se esse sub aliena potestate, scilicet superioris magistratus, ut tribuni: et habere vicissim alios sub sua potestate, nempe decuriones et milites. Isaiae vigesimosecundo: Potestatem tuam dabo in manum eius. id est, tuam dignitatem aut functione in eum transferam. Quinto, hinc crebro fit, ut Potestas ipsos etiam magistratus, gubernatores, ac quasvis personas potestate praeditas significet: idque non tantum in politicis, sed et spiritualibus imperiis: nec soli sacris, sed et prophanis authoribus. Suetonius: Claudius iurisdictionem quotannis magistratibus demandari solitam in perpetuum, atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Sic et Plinius libro vigesimo nono, Capite quarto usurpat: et etiamnum in Italia in multis locis magistratus ac praetores vocantur Potestates, el signor podesta. Sed proferamus exempla Sacrarum literarum. Romanorum decimotertio: Omnia potestatibus supereminentibus sive subiecta. id est, hominibus potestate praeditis. Sic posses exponere illud Matthaei octavo. Sum homo sub potestate positus. id est, sub hominibus potestate praeditis. Tit. tertio: Mone eos, ut principatibus et potestatibus sint subiecti. id est, magistratibus seu hominibus magistratum gerentibus. Ephesiis tertio: Ut innotescat nunc principatibus et potestatibus caelestibus, etc. id est, ipsismet sum mis angelis, qui amplissimis functionibus in caelo funguntur. Sic mox sextae Lucta est nobis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi dominos, et tenebrarum seculi huius, adversus spirituales nequitias in caelestibus. id est, contra summos et nequissimos diabolos, qui in regno tenebrarum maximis functionibus praesunt. Ephes. primo, Suscitavit et collocavit Christum ad dexteram longe supra omnem principatum, potestatem, potentiam et dominium. id est, super omnes potentes. Coloss secundo Spolians principatus et potestates ostentavit publice id est, principes et potentes. Sic 1 Pet. tertio, Subiectis ei angelis potestatibus et potentatibus. sexto, potestas aliquando ipsam dignitatem, aut quasi felicitate significat. Ioan. 1, Quot quot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. id est, dedit eis eam dignitatem, et illud summum decus aut gradum, ut essent filii Dei. Non significat hic Potestas [?: ad--- ] ad filiationem (ut ita loquar) aut ad filialitatem: sed illam ipsam dignitatem, aut plus quam regale decus, ut simus filii Dei. Impie ergo hoc alii ad liberum arbitrium, ac primum assensum, alii ad primam gratiam, qua de condigno regnum caelorum mereri possimus. trahunt, quasi potestas hic illas primas vires notet. Sic pro ipsa dignitate, felicitate, beato statu ac summo gradu ponitur haec vox crebro, ut 1 Corinth. 15: Cum tradiderit regnum patri, cumque aboleverit omnem principatum ac potestatem. id est, omnem adversariam potentiam ac dignitatem debellaverit, sibique subiecerit Col. 2 dicitur, Christum esse caput omnis principium et potestatis, id est, Dominum et authorem omnis

-- 477 --

929/930 dignitatis et potestatis: ideoque ait, et pios in ipso esse completos ac perfectos. quae significatio vel maxime convenit cum loco Ioannis, ubi nostra adoptio vocatur potestas seu dignitas. Sic et Luc. 21 dicitur Christus in extrema die venturus cum potestate et gloria multa. Et Matth. 28 affirmat, sibi traditam esse omnem potestatem: ubi omnia simul comprehenduntur, ius, potentia, et dignitas. Septimo, significat nonnunquam potestas ipsum locum dominii alicuius, sicut et vox Regnum ac principatus. Sic Ezechias dicitur monstrasse legatis omnem opulentiam totius suae potestatis: id est, fui dominii. Ephes. 2, Secundum principem potestatis aeris. id est, principem regni aerei. Col. 1, Qui nos liberavit ex potestate tenebrarum. id est, ex regno diaboli, et transtulit nos in regnum Christi. Lucae quarto: Dabo tibi omnem istam potestatem. id est, totum istud regnum totius mundi. Sic Lucae vigesimotertio: Resciscens quod sit ex potestate Herodis. id est, de regno aut dominio eius. Potestas alicuius non tantum dicitur active, qua ipse est potens in alios: sed etiam passive, qua alii sunt potentes in eum. Marci sexto: Dabat eis potestatem spirituum immundorum. 1 Corinthiorum nono: Si alii potestatis vestrae sunt participes, non multo magis nos? id est, potestatis in vos multo iustius nos participare deberemus. Iohannis decimonono gloriatur Pilatus, se habere potestatem crucifigendi et dimittendi Christum. contra Dominus negat eum habiturum fuisse, nisi ei concessa esset desuper. Videtur omnino uterque loqui non tam te iure, quam de vi exequutiva aut potentia. Nam Pilatus non habebat ius dimittendi eum, si fuit nocens: nec crucifigendi, si innoces. Christus quoque sic prius monuerat eius milites, eos non fuisse habituros in se potestatem, nisi venisset hora, qua Deus id Sathanae et ipsius satellitibus concessisset: sicut prius non habuerant, cum nondum eius hora nenerat. Dixerat enim: Quotidie eram docens in templo, et non apprehendistis me. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

POST, praepositio Graeca μετὰ , vel etiam διὰ , Hebraice אחרי Achere, aut מן Min, multas obscuras locutiones aut Hebraismos parit: quorum quosdam hic recensebo. Post aliquem essi, ire, aut sequi, significat ei obedire, servire, eumve sectari, ac etiam colere. 1 Samuelis duodecimo: Eritis vos et reges vestri post Dominom. id est, longo tempore bene beateque vivetis colendo Deum. 2 Sam. 2. et 1 Regum duodecimo: Tantum domus Iehuda fuerunt post David, aut post domum David id est, ei paruerunt. 1 Regum decimosexto: Dimidia para populi fuit post Thibin. Porro phrasi Ire post aliquem, aliquando additur verbum Implere: ut, Implere ira post Dominum, quod significat plene sequi, aut obedire Deo. Numeri decimo quarto: Caleb habuit alium spiritum, et implevit ire post me. id est, plene me Iehovam secutus est, obedivitque mihi in illa sua legatione. Num. 32, Non adimpleverunt ire post Iehovam. Etiam sine Ire ponitur interdum Implere: ut, Deuteronom. 1. Caleb implevit post Dominum. Ios. 1, Ego autem implevi post Iehovam. id est, plene obedivi ei. Psalmo nonagesimoquarto: Ad iustitiam redibit iudicium, et post illud omnes recti corde. id est, tandem iudicium aut causa iustitiam suam obtinebit, omnesque iustae causae assentientur. Ascendere post aliquem: id est, sequi eum. 1 Samuelis vigesimo quinto: Ascenderunt post Davidem. 1 Regum primo: Ascendetis post Salomonem. id est, comitabimini eum. Sic 2 Samuelis undecimo: Egressum est post Uriam donum regium: id est, ferculum regium mox sequutum est eum. Errare post [?: ] est, errando ea colere. Ezech. quadragesimoquarto: Qui erraverunt a me post idola. id est, errando a me descerunt, et secuti sunt idola. Declinare, aut esse post multos. Exodi vigesimotertio: Neque loqueris in causa, aut declines post multos ad pervertendum iudicium. id est, ne patiâre te multitudine errantium a vero iustoque abstrahi. Sic ibidem: Ne sis post multos ad mala. Adiuvare post aliquem, est eius partes aut sectatores iuvare. Primo Regum primo: Qui adiuverunt post Adoniam. Aspiciebant post Moysen. Exod. 33. id est, observabant eum abeuntem. Auferre, exterminare post aliquem. 1 Regum 1, Adduco. malum supra te, et auferam aut exterminabo post te. id est, non tantum te perdam, sed et posteros tuos prorsus delebo. Sic 1 Regum decimo quarto. Removebo post domum Ieroboam, sicut removet quis sterquilinium. Post interdum ponitur pro DE. Post matrem consolationem accipere. Genesis vigesimoquarto, Isaac post matrem suam consolationem accepit. id est, de morte matris. Nam sicut doluit de matre mortua: ita ducta Rebecca in uxorem, consolatione illum, maternum luctum lenivit. Aliquando videtur significare idem quod praeterea, vel insuper, aut ulterius. Actor. 5 dicitur, quod post Theudam seditiosum fuerit Iudas Galilaeus. Iosephus contraria serie eos ponit, ac primum dicit fuisse Iudam, libro 18. deinde Theudam, lib. 20. Quare aliqui illud Post, pro Praeterea, hoc in loco exponendum putant. Sed forte alius quispiam Theudas prius fuit. Illaqueare se post aliquem, Deuter. 12, Cave tibi ne illaquees te post eas. id est, ne imitando cultum Ethnicarum gentium, implices te in peccata ac poenas. Vasta et anathematiza, aut extermina post eos. Ieremiae 50. pro, persequendo eos omnia vasta ac dele: Lamentari post Dominum. 1 Samuelis septimo, Lamentata est universa domus Israel post Iehovam. id est, poenitentiam egerunt revertentes ad Dominum, et deplorantes peccata ac idololatrias suas. Praecipere post se, est quasi Testamento aliquid post mortem suam mandare ac ordinare. Genesis decimooctavo: Scio quod Abrahamus praecipiet post se, ut filii sui me timeant. id est, ut posteri ipsius mortuo ipso me verum Deum colant. Post se proiicere, est prorsus contemnere et deserere aliquid. Psal. 50. Proiecisti post te omnia verba mea. id est, abiecisti omnem curam ac motum verbi Dei. Sic Deus dicitur abiicere post tergum omnia peccata nostra. Pastorem esse post Iehova. Iere. 17, Non repudiavi, ne essem pastor post te. id est, ne fungerer officio docendi, te praelucente et praeeunte, qui es summus pastor et archipastor sicut a Petro vocatur. cum hoc dicto pulchre consonat illud Christi Ioan. 10. Omnes qui venerunt ANTE me, fures fuerunt, et latrones. de quo in praepositione ANTE. Aliquando huic praepositioni aliquid subintelligendum est. Os. 5. Post te, Beniamin, subintel. imminet hostis. Post viam occasus solis, Deuter. 11. pro, in latere viae regiae, tendentis ad occasum. Post dies hosce, aut aliquos. pro, post aliquod tempus. Fuit autem, post dies pugnaverunt: id est, accidit ut post aliquod tempus. Sic reversus Samson post dies: Iud. 14. pro, post aliquod tempus. Depost aliquem ascendere, est desinere eum persequi. 1 Samuelis 14, Ascendit depost Philistim. 2 Sam. 20, Ascendit omnis Israel depost Davidem. Ios. 22, Quae est ista praevaricatio, ut avertamini hodie depost Iehovam? Ezek. 4. Ne errent Israel ultra depost me. 1 Reg. 22. Videntes quod non esset rex Israelis, reversi sunt depost eum. id est, cernentes non esse regem Israelis, sed Iehuda, desierunt eum persequi. Expulit eos Ieroboam depost Iehovam: 2 Reg. 17. pro, quasi vi eos privavit cultu Dei. Fornicabitur terra depost Iehova, Os. 1. pro, amplexa idololatrias deseret verum Deum. 2 Paral. 25. Recessit Amasias depost Iehovam. Clamare post aliquem: Matth. 15, Dimitte illam, quia clamat post nos. id est, sequitur nos clamando. Porro, quod Post sit quidem plerunque praepositio, nonnunquam tamen etiam adverbium, notum est ex

-- 478 --

931/932 Grammaticis. Significat autem ordinem vel rerum vel temporum: ut, Post caput est cervix, post domum est ortus, post herum aut regem sunt famuli, Venit post nubila Phoebus. Verum in descriptione temporis aut alius spacii diligenter observandum est, non tantum hanc praepositionem, sed et alias quae metas rerum, locorum aut temporum indicant (ut sunt Ante, usque, post, ab, et similes) quinetiam omnes temporis aut aliorum spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, aliâs excludere indicatas metas. ut praepositio Ante diem paschae, aliâs includit, alias excludit diem illam: cum tamen a multis ita accipiatur tanquam excludat. In usitatis numerationibus dierum et mensium, quinto, quarto aut tertio nonas, idus aut calendas, omnes subintelligunt Ante: quasi plene diceres, quarto aut tertio die ante nonas, idus vel calendas: ubi non excluditur dies nonarum, iduum, aut calendarum, sed simul numeratur. cum eo enim est quarta aut tertia dies ea, quae indicatur. Sic Priscianus putat subaudiri praepositionem Ante, in locutione, Natus est decem annos, aut XX: pro, ante 10 aut 20: cum quidem de eo intelligatur, qui agat annum 10, aut 20, ut talis loquutio simul includat decimum annum imperfectum: non autem sit sensus, quod sit natus ante hosce 10 plenos ac perfectos annos in extremitate undecimi. Sic etiam, dum vulgo dicimus, Ab ea die coepit me odisse aut amare: simul illam diem includat, non excludat. Sic praepositio Post, non semper excludit metam temporis quam notat, seu a qua incipit: ut cum dico. Post duos aut tres dies hoc aut illud fiet, non significat debere integre praeterire illas duas aut tres dies, et tertia aut quarta demum id fiet quod est indicatum. Quod autem haec sit vis praepositionis Latinae Post, ut aliquando includat diem indicatum, sicut etiam praepositio Ante: potest multis exemplis idoneorum authorum probari. Nos nunc tantum unum proponemus. Cato libro de Re rustica, cap. sexagesimo quinto inquit: Oleum viride sic facito. Oleam quamprimum ex terra tollito: a foliis et stercore purgato: postridie, aut post tertium diem quam lecta fuerit, facito. Ubi, sicut postridie de sequenti ipso die intelligi necesse est: ita post tertium diem, de ipso tertia die. Iubet enim fieri oleum secunda aut tertia die a collectione non peracta, aut exacta demum tertia die, nempe quarta die. Sic cum dicitur, cras aut postridie proficiscar: (quod adverbium quidam sic componi et esse volunt idem, quod post tertium diem) non indicat me elapsa demum tertia die, nempe quarta, sed ipsa tertia abiturum. Septuaginta, ubi ita legitur, Factumque est a fine trium dierum, postquam percusserant foedus cum eis, audierunt illos esse vicinos suos, quodque in medio ipsorum habitarent, et proficiscentes filii Israel pervenerunt die tertio ad civitates eorum. ubi auditionem vicinitatis illorum ponit post diem tertiam ab icto foedere, cum mox dicat eos ipsa die tertia ad illos pervenisse: ut necesse sit illud A fine trium dierum, seu (ut Graecus habet) μετὰ τρεῖς ἡμέρας μετὰ τὸ διαθέσθαι αὐτοὺς διαθήκην , non excludere, sed includere tertiam diem, qua mox dicuntur ad illos pervenisse, eisque pepercisse. Μετὰ τρεῖς ἡμέρας ergo, est illis versoribus idem quod τῇ ἡμερᾳ τῇ τρίτῃ , quod mox ibi sequitur: seu in Hebraeo est, die tertio. Sic Deuteronomii trigesimoprimo in Hebraeo est מקץ Mikez, a fine septem annorum. Graeca habet, μετὰ ἑπτὰ ἕτη , post septem annos: cum agatur de ipso septimo anno, seu remissionis, ut ex sequentibus apparet, tametsi quidam Rabini dissentiant. Sed observanda est cumprimis etiam Hebraea praepositio מקץ Mikez a fine: quae cum etiam magis videatur excludere praecedens tempus, quâm vel Graeca μετὰ , vel Latina Post, ut quae dicat post finem tot dierum, ipsumque etiam finem excludere videatur: nihilominus non non raro includit illud, multo ergo magis Latina et Graeca. Clarum ac perspicuum exemplum huius significati istarum particularum est, quod Evangelistae promisciutuntur, In tribus diebus, aut tertia die resurgam. Locus Matthaei vigesimoseptimo est inprimis notam dignus, ubi dicunt pharisaei Pilato: Domine, recordati sumus, quod ille seductor dixit, Post tres dies resurga iube ergo muniri sepulchrum usque ad diem tertiam, ἑως τῆς τρίτης ἡμέρας . ubi si non concedas, istus praepositiones Usque et Post includere metas temporum, aut dies in quos desinunt, et â quibus incipiunt, ineptissime et absurdissima erit illorum in suo pravo instituto vigilantissimorum hominum oratio: quod scilicet sepulchrum sit tantum illo primo biduo custodiendum, et porro negligendum: quandoquidem Iesus dixeris, se elapso triduo, quarta demum die resurrecturum. Sic enim non fuisset custoditum sepulchrum eo tempore, quo id maxime custodiri oportuisset. Contra vero Matthaei vigesimosexto videtur praepositio Post excludere metam aut diem, post quem aliquid fieri debet. Cum enim Christus dicit, Scitis quôd post bidui pascha fiet: videtur, quod tertiam, non secundam diem notet. Prima enim die coenavit in Bethania in domo Simonis leprosi, ubi offensus est Iudas profusione inguenti: secunda abiit Iudas ad sacerdotes, eisque promisit proditionem Domini, unde coepit quaerere acceptare occasionem prodendi eum, ut in textu est: tertia denique die vesperi fit pascha, et Iudas prodit Dominum. Nam illud, Ex eo tempore quaerebat opportunitatem ut eum proderet: omnino indicat, intercessisse aliquid morae inter conventionem aut contractum proditionis, et ipsam proditionem. Hanc vulgarem [?: -demque ] observationem si notassent doctissimi viri, tum recentiores Annotatores Testamenti novi, tum et veteres, non adeo sese torsissent in conciliandis istis dictis, Tertia, die, aut post tertiam diem resurgam. Sophistae aut Iuristae recentiores hanc ambiguitatem animad-vertentes, soliti sunt adiicere duas istas voculas Exclusive aut Inclusive, ante aut post tres dies inclusive: .i. includendo in hoc numero dierum, etiam illam diem quae pro meta ponitur: aut contrâ, excludendo eam. Verum ut praepositio Post et μετὰ tanto magis innooscat, adscribam locum ex Annotationibus cuiusdam recentioris supra Marci octavum: non quod putem ei commodissime illum locum exposuisse: sed quia multa exempla adducit ex scriptoribus, unde vis Graecae praepositionis perspici aliquanto clarius potest. Tribus post diebus, μετὰ τρεῖς ἡμέρας , Vulgata et Erasmus ad verbum, Post tres dies: quae interpretatio non modi est obscura hoc quidem loco, sed etiam (ut existimo) falsa. Itaque magnas peperit controversias inter doctissimos viros, qui hunc locum cum aliis multis conciliare student: in quibus diserte dicitur Christus non post tres dies, sed ipso die tertio resurrecturus. Diem igitur et ego quod sentio, ut eruditiores iudicent. Qui ad synecdochen confugiunt, non penitus expeditur nodum: quia nemo Latine dicet, post tres dies fieri, quod fit intra illud tempus. Quid ergo? Certe genus dicendi quo usus est Dominus in suo sermone, minime ambiguum fuisse declarat Pharisaeorum oratio Matthaei vigesimo septimo, petentium a Pilato ut iubeat muniri sepulchrum in tertium usque diem: Quia (inquiunt) meminimus impostorem illum dixisse, cum adhuc viveret, μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἐγείρομαι . Hoc igitur digendi genus si ambiguum fuisset, trium dierum mentionem non fecissent pharisaei: quibus elapsis, se nihil [?: met- ] testantur, quum in id duntaxat spacium a Pilato perfidium petunt. Hoc igitur quum videret [?: Scapul- ] homo tam pius quam eruditus, alia via aggressus ad

-- 479 --

933/934 hunc nodum explicare. Ostendit enim ex Apollonio Grammatico praepositionem μετὰ interdum poni pro et apud Graecos: veluti quum dicunt, μετὰ χεῖρας ἐχεῖν , pro εὐχερσίν : id est, in manibus habere. Sed hoc fateor non satis convenire, quum in eiusmodi exemplis, qualia permulta reperiuntur, nullum temporis intervallum significetur. Erasmus igitur aliam excogitat rationem: nempe, ut triduum supputetur a captivitate Christi, non ab occisione. Sed hanc interpretationem satis refutat illud, quod ex Pharisaeorum oratione collegimus. Deinde, quum resurrectio morti opponatur, constat tempus futurae resurrectioni constitutum, potius ab ipsa morte quam a captivitate initium ducere. Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor) creditor ullas est, qui mutui solutionem velit hac formula stipulari. Deinde id ipsum liquet ex illa Pharisaeorum petitione. Nam si μετὰ τρεῖς ἡμέρας declarat, Post tres dies, quid tandem in eptius fingi potest hac oratione: Iube muniri sepulchrum in tertium usque diem, quia iste post tres dies sese dixit resurrecturum? Nam potius ante tertium diem exactum nihil illis metuendum fuisse, aut certe post tertium diem maxime fuisse custodiendum sepulchrum, ea loquutio declarat. Ex quo efficitur, interpretationem illam stare non posse. Tandem igitur, ut ad nostram accedamus, dico, ב Beth prae positum vocabulis apud Hebraeos, quum proprie respondeat Graecae praepositioni ἐν , et Latinae in, tamen interdum idem valere quod μετὰ , id est, post: idque interdum, ita ut res non post tempus exactum, sed intra ipsum geri dicatur, sicut accipitur Levitici duodecimo. Quinetiam interdum pro μετὰ accipitur, ita ut tempus praeteritum excludatur: ut Deuteronomii quarto, et eiusdem libri nono, et Esaiae vigesimo. Itaque tum in hoc dicendi genere, ἐν τρισὶν ἡμέραις , sit locus ב Beth Hebraeorum: nihil mirum est, Evangelistas ita Grace scribentes ut plerunque hebraizent, illud ב Beth modo per ἐν , modo per μετὰ expressisse: eodem tamen sensu. Denique, ut haec ratio Hebraici sermonis non satisfaciat, hoc etiam dico, apud ipsos disertiores Graecos praepositionem μετὰ saepe pro ἐν et εἰς usurpari: idque etiam cum certum aliquod tempus nondum praeteritum declaratur. ut in illo versiculo Homeri Odyss. χ. χέρσιν ἀπείμενος μετὰ δαῖτα : id est, ἐν δαιτὶ , seu potius ἐξὴν δαιτὸς , aut παρὰ δαῖτα . pro quo Latini dicerent, inter prandendum, aut in prandio: non autem, post prandiam. Sic Eurip. βάκχαις: τα δ' ἱερὰ νύκτων ἢ μεθ' ἡμέραν : id est, interdiu. quod et apud Aristophanem, et apud Plutarchum reperias in dialogo πότερα τῶν ζώων φρόνη ἄνδρα : ubi de ranis loquitur. Apparet igitur, μετὰ non semper declarare consequens tempus, sed etiam intersectum, et adhuc vigens. Quamobrem Deuter, trigesimoprimo, pro eo quod in Hebraeo legitur, A fine septem annorum, Graecus interpres vertit, μετὰ ἑπτὰ ἔτη : [?: ] tamen de anno remissionis, id est, de ipso anno septimo agatur, sicut declarant ea quae proxime consequuntur. quamvis nonnulli Hebraeorum interpretes [?: ] sentiant. Videtur enim etiam illud מקץ mikez respondere praepositioni μετὰ , pro ἐν usurpatae, in hoc quidem dicendi genere, quod Galli sic ad verbum exprimerent, au bout de sept ans: septimum ipsum annum intelligentes, eumque vel inchoatum, sicut accipitur manifeste Deuteronomii decimoquinto: vel [?: pe-- ] peractum, ut eo loco quem paulo ante citavi. Graeci vero nonnunquam per μετὰ , ut modd ostendimus: interdum per ἐν , ut infra decimo quinto capite, ἐν τρισίν ἡμέραις : vel per διὰ , ut Deuteronomii decimo quinto, et infra decimoquarto capite, et Matthaei vigesimosexto, διὰ τριῶν ἡμερῶν . vel per εἰς , praesertim cum de futuro agitur: ut Aeschines, εἰς ἔκτην ἡμέραν πιαχθήσεται . Itaque (ut ad rem redeam) μετὰ τρεῖς ἡμέρας idem omnino declarat, atque ἐν τρισὶν ἡμέραις , vel διὰ τριῶν ἡμερῶν , vel εἰς τρίτην ἡμέραν : id est, ut ipse Matthaeus explicat decimosexto capite. τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ : id est, ut loquuntur Latini, tertio post die, vel tribus post diebus. quam interpretationem germanam esse, vel illud declarat, quod si eam sequaris, optime cohaerebit illa Pharisaeorum petitio, nempe ut ad diem usque tertium muniatur sepulchrum, eo quod dixisset ille sese tribus post diebus resurrecturum. His enim loquendi formulis tertium ipsum diem a Latinis intelligi, satis constat ex oppositis dicendi generibus: in quibus scilicet usurpatur praepositio Ante. veluti quum dicimus praecise III, IIII, vel V Nonas, Idus, Calendas, et sic deinceps: quum sit plena loquutio III, vel IIII, vel V die ante Nonas, Idus, Calendas: sicut semel loquitur Cornelius Tacitus libro duodecimo. quum inquam id dicimus, praepositio Ante non excludit diem ipsum Nonarum, Iduum, Calendarum: sed significatur dies II, vel III, vel IIII, ante Nonas, Idus, Calendas. sic etiam Priscianus, quum ita loquimur, annos X natus, existimat subaudiri praepositionem Ante: quum tamen id de eo dicatur qui decimum ipsum annum agit. Utramvis igitur harum interpretationum sequaris, nempe intra tres dies: vel tribus post diebus, sive tertio post die, recte (ni fallor) expresseris illud, μετὰ τρεῖς ἡμέρας .

POSTREMUM, achierith אחרית , est expositum supra in voce Novissimum: hoc unum nunc tantum addam. Psalmo centesimo nono est, Sit postremum eius ad excindendum. pro posteri eius excindantur. id est, deleantur, extirpentur Fieri alicuius posteriora peiora prioribus, dicitur de recidivis morborum corporalium, ac spiritualium, cum multo maiora sunt mala, peiusve habet recidens in morbum post sanationem, quam ante sanationem habuerat. Quod Petrus secundae 2, et Christus Matthaei duodecimo usurpat de iis qui post poenitentiam, iustificationem, et renovationem denuo redeunt ad vomitum, aut recidunt in regnum peccati, et contra conscientiam amisso spiritu sancto peccant. Posteriora Dei videre, Exodi trigesimotertio, Deus Moysi petenti visionem sui pollicetur, se posteriora monstraturum: quod multi exponunt de exitu operum Deiunde cognosci potest, quod sint opera Dei, quodque (ut ita dicam) Deus ibi adfuerit, cum initium eius operum alias pertriste ac noxium, vel etiam imbecillum esse videatur, et minime prae se ferat divinam omnipotentiam aut bonitatem, ut in liberatione Aegyptiacae contra Satanae opera, ut haereses, monastica, seditiones et similia initio laetam speciem prae se ferant, et post se demum (ut vulgo dicitur) foetorem relinquant: sicut in lapsu primorum parentum cernere est. Aliqui exponunt etiam de incarnatione Christi postremis temporibus sequutura, ex qua, aut per quam Deus vere cognosci potuit. ille enim est via et aditus ad patrem, sicut ipse inquit: Qui videt me, videt et patrem.

PRAECEDO aliquem, nonnunquam significat ducem aut ductorem eius esse, eique prospicere. Deuteromii 1: In hoc verbo non credidistis Iehovae Deo vestro, qui praecessit nos, ut prospiceret vobis locum, etc. i. qui non tantum viam nobis monstravit, sed etiam de omnibus necessariis prospexit. Sic et Exod. 32 flagitant Israelitae ab Aarone ut sibi fabricet deos qui eos praecedant. i. praeeant ducendo, opitulando, alendo, defendedo et

-- 480 --

935/936 consulendo. Actorum septimo: Et mox facto aut fuso idolo clamant: Isti sunt dii tui, qui te eduxerunt ex Aegypto. Idem igitur est praecedere populum, quod educere. Praecedere Dei misericordiam aliquem. Psalmo 79, Ne recorderis nobis iniquitatum priorum: Festina, et praecedant nos misericordiae tuae, quoniam attenuati sumus nimis. id est, cito nobis contingat tua misericordia et beneficentia: alioqui nisi id cito fiat, actum erit de nobis. Sed de hoc significato in verbo. Praevenio. Ignis ipsum praecedet et inflammabit in circuitu adversarios eius: Psalmo 97. Descriptio est omnipotentiae et severitatis Dei contra impios, facta allusione ad illam terribilem speciem Dei, qua apparuit in monte Sinai. Proverbiorum decimoquinto et decimosexto dicitur, gloriam quidem praecedere humiliationem ruinam autem superbiam: id est, Deum solere primum humiliare eos quos velit exaltare, homines vero solere superbia sibimet accersere exitium. Meretrices et publicani praecedent vos Pharisaeos in regno caelorum, Matthaei 21. id est, antevertent vos, potius aut citius sal vabuntur quam vos: quia illi agnoscere coguntur sua peccata, eoque proclivius illis est ad misericordiam Dei confugere, quam vobis Pharisaeis, qui confidentes de vestra iustitia, misericordiam Dei, et meritum Christi contemnitis, propriamque iustitiam statuere conantes, iustitiae Dei subiecti non estis. Ob remissionem praecedentium peccatorum, Romanor, tertio. Hinc adversarii conantur illam suam blasphemam doctrinam extruere, quod Christus satisfaciat tantum pro peccatis ante baptismum aut primam iustificationem commissis: sed pro sequentibus, Missis aut bonis operibus nostris aut aliorum esse satisfaciendum. Verum ille est verus sensus, quod omnis remissio peccatorum fiat tantum de praeteritis, non autem de futuris, ut aliqui indulgentiarum praecones olim factitarunt, et multa privilegia papalia faciunt. Exempli gratia, ut alicui liceat carnes vetitis diebus comedere. Quid enim aliud est vetita in religione concedere, quam futura peccata condonare? Tale nihil docet vera Theologia. Quare recte ait Paulus, Ob remissionem praeteritorum peccatorum. Recte etiam dicitur. Paulum potissimum ad praeteriti temporis tenebras et regnum peccati inter et super gentiles respicere: et veluti de illa tota expurgatione stabuli Augiae aut cloacae diaboli, nempe totius gentilismi: quod saepe facit, respiciens non tam ad singulorum hominum iustificationem, quam ad omnium redemptionem. Ideo mox addit, In praesenti tempore, ut praeteritum tempus ac statum gentilium, â Satana in omni impietate ac iniustitia detentorum, cum praesenti redemptione ac liberatione eorundem per Christum conferat. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Erasmus putat legendum esse, Processit. Verisimile sane est, sic olim versum fuisse. nam id magis Graeco respondet. Sensus autem est, iam auroram esse, cum nox propemodum praetergressa sit, et dies immineat. Respicit vero in hisce metaphoris etiam perspicuitatem doctrinae, eiusve revelationem: verum ad propagationem Evangelii, quae nondum erat plene peracta, sed radios tantum instar aurorae per orbem terrarum sparserat. De peccatis praecedentibus ad iudicium, dictum est supra in voce Peccati. 1 Tim. 5. Quo rundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium: quorundam autem sequuntur. loquitur de iudicio Ecclesiae, quae multos mature agnoscit ex eorum manifestis sceleribus aut erroribus: ut Simonem Magum, cui ideo noluit imponere manus. Sed hypocritarum fraudes saepe tardius resciscuntur ut Saulis et Iudae, et illorum qui in extrema die dicent. Domine Domine non ne in nomine tuo prophetavimus? Luc. 22, Qui maior est inter vos, fiat sicut minor: et qui est praecessor, fiat sicut minister. In Graeco est, Dux, qui caeteris doctrina et exemplo praeit.

PRAECELLERE, est idem quod antecellere, aut excellere. Romanorum 3, Quid ergo praecellimus [?: n- ] Iudaei gentiles? id est, in quo tandem sumus potior [?: ] aut in qua tandem re est melior nostra conditio? [?: Si- ] regi, ut praecellenti: sive ducibus, ut ab eo missis. 1 [?: P- ] 2. id est, summum gradum dignitatis et authoritatis in hoc mundo divina ordinatione tenenti, a quo omni alii inferiores magistratus suam dignitatem ac potentiam accipiant, et unde toti dependeant.

PRAECEPS: vide supra in verbo FESTINO.

PRAECEPTOR, est doctor, docens aliquem Hebraice Rabi, Graece κατηχήτης . Christus Mattaei 21, notans sibi dicere aut habere praeceptorem in terris, [?: ] dit esse duplicem ordinem doctorum. Alterum superiorem, qui auditur citra exceptionem, ac sine omni probatione: sicut olim Pythagoram sui audiebant, dicentes, Ipse dixit. Talis in religione nemo a nobis haberi agnoscique debet, praeter unum Christum. Alterum ordinem inferiorum doctorum, qui vocem Christi sonant, et eatenus audiendi sunt, quatenus solius Christi vocem ac doctrinam afferunt. Eadem ratione Augustinus exponit hunc locum de prohibitione ambitionis, in Sermone super verba Domini ex 11 Matth.

PRAECIDO verbum nihil obscuritatis aut Hebraismi habet: tantum igitur duo loca attingam. Isaiae 38. Praecidi veluti textor vitam meam. id est, veluti textor in medio opere, et cum summo ardore pergit laborare, subito rupto filo in suo curriculo aut opere impeditur: sic meam vitam in medio curriculo mors abripit, Atroposque filum meae vitae praescindit. Isaiae 52 Respicite ad petram unde excisi estis, et ad locum [?: ] de praecisi estis. Sunt metaphorae, sumptae a [?: lac- ] et fodinis, unde lapides, arena, aut argilla in aliquos usus effoditur, ad generationem liberorum translate.

PRAECIPIO verbum, צוה ziffa, est superius a verbo Mando, et Praeceptum in Mandato expositum: ist enim hae duae voces iu Sacris literis valent.

PRAEDA suas quasdam phrases habet: de paucis dicam. Num. 23. Non accubabit, donec comederit praedam, et sanguinem occisorum biberit. id est, donec perfecta victoria et praeda plene potiatur. Verum ista locutio, sanguinem bibat, magis respicit ad adiunctis similitudinem leonis, quam ad ipsum Israelem. Ita ennim habet integer locus: Ecce populus quasi leo grandis consurget, et quasi leo elevabitur. Non accubetis, donec comedat praedam, et sanguinem occisorum liberit. Exterminabo de terra praedam tuam: Nahum 2 id est Efficiam ut porro non diripias in terra alias gentes. Praeda igitur, pro praedatione accipitur. Esse alicui suam animam in praedam, est incolumem ex bello aut periculo evadere, sine ullo alio lucro. Ieremiae 39, Quoniam liberando liberabo te, ut in gladio non cadat erit tibi anima tua in praedam, quoniam in me [?: ] es. Id est, tu ex tanto periculo incolumis evades, et [?: ] tabere, perinde ac si magnam praedam tecum asperasses. Ieremiae 45. Dabo tibi animam tuam in praedam in omnibus locis ad quae tu perrexeris. id est, ex omnibus locis ac periculis incolumis evades. [?: ] Psal. 76. pro regnis tyrannicis ponitur, quia plerunque potentes grassantur praedando in alios imbecilliores. Dicit igitur Psaltes de regno Iuda, id est, de Ecclesia. Fortis es tu, et magnificus prae montibus praeae id est Ecclesia est gloriosior et stabilior quam tyrannica [?: ] di regna, quae sicut aliquandiu omnib. terribilia et molesta sunt, ita tandem ab omnibus spoliantur. [?: ] Num rugiet leo, si non caepit praedam? Nam haec tribuitur et militibus, et rapacibus animalibus. Nonquid auferetur praeda forti, aut quod captum [?: ]

-- 481 --

937/938 robusto, salvum esse poterit? Isaiae 49. In Hebraeo est, quod captum fuerit a iusto, צדק zaddik. Credo sane melius habere hic Vulgatam, et in Hebraeo pro zaddik legendum esse ariz, ut mox ex sequenti inversione aut antithesi apparet, ubi est ariz, quod tyrannum et potentem ac robustum notat. Sensus quoque id flagitat. nam tali haud facile aufertur quod semel rapuit.

PRAEDESTINO, et PRAEDESTINATIO: Sunt aliquot cognatae voces, aut etiam res in Sacris literis, per difficiles, et quasi adhuc in reconditis mysteriis seclusae, aut certe non prorsus plene patefactae: ut sunt, Propositum, praescientia, electio et praedestinatio, aut praeordinatio Dei. Sophistis Praescientia est, quaedam Dei praecognitio futurae bonitatis, aut meritorum piorum hominum, et pravitatis ac pec catorum impiorum: ob quam praevisam bonitatem aut improbitatem, Deus porro praedestinaverit aut praeordinaverit, hos quidem ad exitium, illos vero ad salutem. Sed impiam esse hanc sententiam, vel inde apparet, quod et praedestinationem in fun damento nostrae probitatis, non Christi meriti collocat: et quod tum Originale peccatum, corruptionem aut malitiam, qua omnes homines ex aequo infectos esse constat: tum et Christi ac Spiritus sancti efficaciam, ex qua sola omnis nostra pietas et probitas dependet, in universum abolet et tollit. Verum de Sophistarum sententia postea aliquid adiiciam: nunc eruditiorum quorundam descriptiones harum vocum ad scribam. Hieronymus igitur indicat eam differentiam esse inter προορισμὸν et πρόθεσιν , hoc est, inter praedestinationem et propositionem sive propositum: quod illud pertineat ad ea quae multo ante definivimns in animo, antequam fiant: hoc, cum iam vioina est machinatio, ut pene cogitationem sequatur effectus. Erasmus porro super Romanis 8. de hisce vocibus aut rebus ita scribit: Secundum propositum κατὰ πρόσθεσιν , id est, iuxta animi destinationem: ut Propositum, referatur non ad sancti, aut ad hominem recti propositi, sed ad praedestinationem Dei. Ita Origenes ac Thomas: etiamsi Ambrosius utrunque videtur attingere. quanquam et Origenes aliquanto inferius explicans qui dicantur vocati, et non electi, qui vocati et electi, nonnihil a seipso dissidet, interpretans Secundum propositum vocatos dici, qui priusquam vocarentur, propenso iam tum erant animo ad cultum divinum, quorumque promptae iam voluntati tantum deerat vocatio: videlicet ut propositum non ad Deum destinantem, sed ad hominem in animo statuentem pertineat. Nisi forte interpres haec adiecit de suo. Ambrosium sequitur Augustinus in Libello de correptione et gratia, cap. 7. Electi, in quit, sunt, qui secundum propositum vocati sunt: propositum autem non suum, sed Dei. nam Paulus proximo huius Epistolae cap. simili sensu dixit propositum Dei, etc. Rursus ad Ephes. cap. 1. etc. Et paulo post: Iam superius admonuimus, apud Graecos hoc verbum πρόεγνω aliquoties accipi pro statuit, sive decrevit, quod cognitio coniuncta sit deliberationi: et videntur haec non tam genere aut ratione inter se dissidere, quam gradibus quibusdam et intervallis inter se distincta connecti: quo magis tem Paulus exponat oculis, ut προγνῶναι sit deliberantis ac statuentis, quod tamen aliquo modo possit immutari, ut hominum more loquamur: deinde προορίζειν sive ὀρίζην , quod decretum fuerit iam palam pronunciantis: quod fieri non solet, nisi quum ita decretum est aliquid, ut mutari non possit. Porro ubi pronunciaris quod decrevisti, superest ut exhibeas ac praestes quod es pollicitus. Incipit autem exhibere, qui vocat et invitat. Deinde ne videatur frustra vocasse, vocatos iustificat etiam, sine quo non sumus capaces promissi. Denique iustificatis datur praemium. Igitur προέγνωκεν Deus ab aeterno, quos decrevit ac statuit ad immortalitatem vocandos esse: προώρισεν , de quibus iam per prophetas suos, ac multo magis per filium pronunciavit, promulgato decreto suo. Vocavit autem per praedicationem IESU, iustificavit per mortem illius, glorificavit per resurrectionem ac praemium immortalitatis. Sive, vocavit per doctrinam Evangelicam, iustificavit per baptismum, glorificavit per dona Spiritus. Ad hunc modum Paulus gradibus quibusdam, ab eo quod est omnium primum, pervenit ad id quod est omnium summum, quo res esset firmior et absolutior. Quod si quis durius existimet, me tollere praescientiam hoc loco: sciat ad eum modum interpretatum esse Theophylactum, Graecum interpretem: et, quo quidam credent libentius, recentem, qui hoc putat interesse inter πρόγνωσιν et προορισμὸν sive ὁρισμὸν , quod illud sit minus firmum, hoc firmius. quinetiam ubi Petrus scribit προεγνωσμένους γὰρ πρὸ τῆς καταβολῆς τοῦ κόσμου , quo loco Praescitos erat vertendum iuxta horum sententiam, nec Lyranus veretur exponere praeordinatos. Et Thomas indicat fuisse, qui hoc loco Praescientiam aliud quiddam fuerint interpretati: nempe praeparationem ad gratiam, quam pro tempore Deus ostendit in Sanctis, ne videlicet nihil interesset inter Praescire et Praedestinare: quorum commentum idem merito reiicit. Quanquam nec Origenes hoc loco probat, ut πρόγνωσιν id est, Praescientiam, iuxta communem sensum accipiamus, iuxta quem Deus et perituros praescivit. ut iam falsum sit, quoscunque praescierit, eosdem et praedestinasse. Verum sicuti divina Scriptura, iuxta consuetudinem sermonis sui, cognosci dicit eos quos Deus affectu complectitur, Non novi vos, etc. novit Dominus viam iustorum: ita hic praecogniti dicuntur. Neque vero me clam est, quosdam ex hoc loco quaesisse campum exercendi ingenii, in quo de praescientia, deque praedestinatione Dei philosopharentur: videlicet Origenem, divum Augustinum, Thomam Aquinatem: et post hos, omnes Theologorum scholas, quorum ego industriam non improbo. Alius porro quidam exactius et acutius istas voces, earumque significata trutinat, utinam etiam verius. τὸ γινώσκειν non tantum noscere declarat, sed etiam decernere, et quidem decreto approbare, quum electis peculiariter applicatur, ut infra ca. 11. et 2 Tim. 2 et Galat. 4, et 1 Pet. 1. Si quis tamen subtilius malit distinguere, Propositum dixerim quasi universalem esse deliberationem, et eam quidem non incertam, et quasi adhuc fluctuantem (ut existimavit Erasmus post Theophylactum) sed ita firmam ac certam, ut omnium rerum firmitas hoc solidissimo fundamento nitatur. Praescientiam autem illi subtexi, qua scilicet Dominus iam incipiat quod in genere decreverat distribuere. Verbi gratia: Proposuit Dominus gloriam suam illustrare, hoc sit propositum proprie vocatum. Deinde constituit, quorum hominum salute glorificetur: ita ut illos habeat in conspectu, quos peculiari favore dignetur suis momentis. haec sit praescientia, vel praenotio. Postremo huic praescientiae attexitur προορισμὸς praedestinatio, qua s. Dominus certis gradibus fuos illos destinat ad se vocare, ut quemadmodum proposuit, eorum salute glorificetur, cuius praedestinationis fons et caput est Christus. Ita fiet, ut electio utrunque illud. i. tum praescientiam illam de qua dixi, tum etiam praedestinationem comprehendat. Iam vero, quia certum est Dei definito consilio et praescientia non illa modo fieri quae in sese bona sunt et approbamur, sed etiam ea quae non quatenus Dei consilio et manu praedestinata sunt ut fierent, sed quatenus a perversis et corruptis instrumentis fiunt, plane sunt sceleratissima, et ipsi etiam Deo execranda (ut Act. 2 et 4, et aliis innumerabilib. locis) hac ratione licuerit Propositum aut generale decretum accipere, quod ad reprobos etiam pertineat: et praescientiam illi adiungere, qua fiat ut Dominus omnia ac singula prospiciat: itemque praedestinationem, docendi causa, ad utranque partem porrigere, qua electos misericordiae

-- 482 --

939/940 in Christo, re probos vero indurationi in Adamo destinarit: ut in utrisque propositum gloriae suae exequatur. quae item praedestinatio non ad ultimum finem duntaxat, sed ad omnia etiam singularissima pertineat. Qui vero praescientiae nomen referunt ad qualitates in hominib. praevisas, quib. Dominus ad eligendum vel re probandum ducatur, puta fidem vel incredulitatem, perseverantiam aut defectionem, bona vel mala opera, illi sciant se esse ita ineptos et imperitos, ut ne refutatione quidem indigeant. Sed inter Electionem tamen, et praedestinationem, si subtilius omnia scrutemur, quum alioquin Electionis nomen latius pateat, hoc intererit, quod electio respicit partim Dei propositum, partim oppositum reproborum membrum: quum mutuo se respiciant electi et reprobi: praedestinatio vero respicit partim ipsius propositi executionem, ac proinde totum tum causarum progressum quo Deus suos deducit, ut quum hic dicimur praedestinati ad adoptionem, alibi vero ad opera bona, alibi ad ferendam crucem, ut Rom. 8. et ad cognoscendam Dei voluntatem, Actor. 25. partim fines quos sibi Deus in eligendo proposuit, nempe vitam aeternam in honore electorum, ut Actor. 13, Rom 9. et gloriam ipsius Dei, qui finis est ultimus, ut Ephe. 6. Synonyma. n. sunt, προορίζειν, προετοίμαζειν, προχειρίζεσθαι , et similia, in quib. omnib. πρὸ declarat consilium Dei, quod quidem non modo eventus, sed etiam causas ipsas ex omni aeternitate antegreditur. Sane haec subtiliter omnino, et limate dici videntur, de quibus nunc pronunciare non libet ob graves causas, praesertim quod (ut dixi) ardua et quasi in mysteriis Dei adhuc abscondita esse videntur. Addam igitur adhuc tantum quaedam paulo crassiora, non tamen negligenda. Προορίζειν significat decernere et praefinire. Utuntur ea voce Apostoli, cum loquuntur de talib. Dei decretis, quae quidem suo rêpore fuerunt occulta: sed tamen postea in verbo Dei revelata sunt. Nam Actor. 5 cum Apostoli volunt indicare, iam impleri ea quae in Psalmo scripta sunt, Quare fremuerunt gentes: dicunt ea nunc fieri, quae manus Dei et consilium Dei praefiniit: hoc est, quae Deus revelavit in verbo futura esse. Rom. 8. Quos praescivit, illos etiam προώρισε praedestinavit: hoc est, decrevit et revelavit in verbo suo, quod oporteat eos conformes fieri imaginis filii sui. 1 Cor. 2. Loquimur sapientiam in mysterio absconditam, quam Deus προώρισεν : hoc est, decrevit revelare. Eadem ferme significatione ὁρίζειν usurpatur Act. 2 et 17: et ἐκλέγεσθαι Ephes. 1: et προγνῶναι , praeordinare, 1 Pet. 1. Synonyma etiam fere sunt πρόγνωσις , 1 Pet. 1, Actor. 2: et ὡρισμένη βουλὴ , praefinitum consilium: Actor. 2. χεὶρ καὶ βουλὴ τοῦ θεοῦ . manus et consilium Dei, Actor. 5. εὐδοκία τοῦ θεοῦ θελήματος . beneplacitum Dei voluntatis: Ephes. 1. πρόθεσις , propositum. Ibidem: βουλὴ τοῦ θελήματος θεοῦ , consilium voluntatis divinae, ibidem. Videntur autem Apostoli hanc ob causam huiusmodi phrasib. uti, ut moneant, opera Christi et res in Ecclesia evenientes non casu accidere, sed a Deo olim praevisa et decreta, et in verbo ipsius revelata esse. Rom. 1 habet Vulgata, Qui praedestinatus est filius Dei in virtute. In Graeco est proprie, Declaratus, demonstratus aut certo comprobatus, quod sit verus viventis Dei filius. Non tantum igitur aberravit Versor a vero loci sensu et voce Graeca, sed etiam impiae sententiae occasionem praebere visus est: quasi Christus non sit essentialis Dei filius, sed adoptivus ex praedestinatione solum, sicut et alii pii. Alioqui ratione officii aut muneris recte dicitur Christus praescitus ante iacta fundamenta mundi, 1 Pet. 1. Praescientia Dei, omnino alias noticiam sine efficacia indicat. ut, 2 Reg. 19, et Isa. 37, Ego praescivi (aut novi) sessionem tuam, exitum tuum et introitum tuum, et furiosam commotionem tuam contra me. Aliquando vero noticiam efficacem, et ordinantem efficientemque futura indicat. Actor. 2. Hunc Iesum definito consilio et praescientia Dei deditum, accipientes interfecistis. 1. Pet. 1. Electi secundum praescientiam Dei patris, in sanctificatione Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Christi. Rom. 11. Non abiecit Deus populum suum, quem prae cognovit, aut praescivit. Quod alii de aeterna praedestinatione intelligunt: alii, quod Iudaicum populum sibi prius adsciverit aut adiunxerit, quam [?: ge-lem ] : sicut inquit Deus ad Israelitas Amos 3: Tantum non cognovi ex omnib. familiis terrae. et Hos. 13. Ego cognovi te in deserto, in terra arente siti. id est, mihi adiuxi, tuique curam habui specialem, neglectis aliis gentibus.

PRAEDICARE, κηρύσσειν , Hebraice קרא Kara, est clara, aut etiam intensa voce aliquid, aut aliquem celebrare. Haec certe vis, praesertim Latini vocabuli est. Novi erga Testamenti scriptores sumpta dictione a praeconibus, quae sunt regum et gubernatorum ministri, ac intensa voce populo voluntatem aut decretum magistratuum denunciant, eoque vocantur κήρυκες , a praedicto verbo κηρούσσειν , ob quaedam similitudinem personarum, rerum aut functionis, ministerium et propagationem Evangelii expresserunt, ut indicarent, Evangelium clare, publice et libere cum quadam dignitate ac authoritate omnib. tradendum ac inculcandum esse: sicut olim praecones solebant astante aut sequente rege. Sicut et in Propheta dicit Deus, doctorem debere exaltare vocem suam, ut tuba facit, ac indicare populo peccata sua. Significat autem ferme idem quod docere. Quare nihil necesse est de hac perspicua voce prolixius disserere. Quomodo porro Christus praedicaverit in inferno spiritibus, in voce INFERNI superius plene indicatum est.

PRAEFECTURA פקדה pekuda in Hebraeo, perit de pro functione accipitur, sicut in Latino sermone Provincia. Num. 3. Et praefectura custodiae filiorum Merari asseres tabernaculi, et vectes eius. id est, functio eorum erit gestare haec. Numer. 4, Praefectura Eleazar filii Aaron oleum luminaris, etc. id est, eius officium aut functio erit haec recte curare.

PRAEGNANTIUM et parturientim periculosa conditio cum summis periculis, moerorib. doloribus ac difficultatibus conferri solet. Isaiae 26, Sicut praegnans cum appropinquat partui, dolet, clamat in doloribus suis: sic fuimus a facie tua Iehova. pro, in tales difficultates nos perduxisti. Sic et rex Ezechias dicit Isaiae 37 Venerunt filii usque ad matricem, et non est vis paricundi. Matth. 24, et Luc. 21, Christus praedicens summam tribulationem suo tempore in gente Iudaica sequuturam, inquit, Vae praegnantibus et lactantibus: non [?: ] singulariter malum minatus, sed indicans fore ingentes calamitates et necessariam fugam. Tales vero mulierculae eiusmodi onere impeditae, parum sunt idoneque ad fugam, aut vitandas irruentes clades. Est ergo tantum amplificatio quaedam magnitudinis calamitatum. vide supra verbum PARIO.

PRAELIUM. vide infra in voce PUGNA, et supra in voce BELLUM.

PRAEMIUM, aut MERCES, Matth. 5 videtur significare causam praemii, ac veluti meritum. Si [?: d- ] ritis diligentes vos, quam mercedem habetis? Noc me et publicani idem faciunt? Aliqui putant illud [?: ] per futurum Habebitis exponendum esse. Sic Praemium in suo nativo significato intelligendum esset: et sensus foret, quod tandem praemium merito consequemini.

PRAEMITTO, pro Deduco vertit Vulgata, ad verbum προπέμπω . Tit. 3. Zenam legisperitum studiose deducito, ne quid eis desit.

PRAEOCCUPARE: vide infra PRAEVENIRE, aut PRAEVERTERE.

PRAEORDINARE, est iam olim constituere ac ordinare aliquem ad aliquid. Usa est Vulgata [?: ] hoc verbo Acto. 10, Deus manifestavit Christum [?: ] resurrectionem non toti populo, sed tantum testib. praeordinatis ab eo. in Graeco est, Prius ab eo delectis: in

-- 483 --

941/942 quos ipse iam olim ad hanc rem delegit. Sic dicit Act. 22 Paulus, Est praeordinatum ut cognoscat illum iustum, et audiatuo cem ex ore eius. In Graeco est, Designavit aut delegit. Denique et Act. 13. Crediderunt quotquot fuerunt praeordinati ad vitam. In Graeco est Ordinati: id est, quos Deus pro sua bona voluntate suo spiritu ordinavit ac direxit ad salutem aeternam.

PRAEPARARE verbum, in Vulgata versione alicubi aliquid obscuritatis habet. Est autem in vereri Testamento in talibus locis plerunque כון Cun, quod non tantum praeparare, sed et erigere, constabilire ac consolidare, significat. De Graeco vocabulo, et die Parasceves, supra dixi: ad verbum autem idem sonat, quod praeparationis: quia ea die se ad sequens festum rite ac sine omni contaminatione et impedimento agendum praeparabant, purificando se, fermentum expurgando, et alia comparando ac ordinando. Psal. 24, Dominus terram fundavit super mare, et super flumina praeparavit eam. In Hebraeo est potius constabilivit, aut (ut alii volunt) construxit. Veritatem praeparari, Psal. 89. Misericordia aedificabitur, in caelis praeparabis veritatem tuam. i. constabilies, ratamque ac firmam facies. Ibidem: Usque in seculum praeparabo semen tuum, aedificabo solium tuum. i. constabiliam, aut etiam perpetuo propagabo posteros tuos. Ibidem, Iustitia et indicium sunt praeparatio sedis tuae. In Hebraeo מכון Mechon, habitaculum aut stabilimentum. In die praeparationis eius, Nahum [2.] pro, expeditionis seu armationis, cum se ad bellum parat aut armat. Isa. 2 et Mich. 4 est, quod mons Domini erit praeparatus: i. regnum Christi erigetur, et omnes ad se invitabit ac at trahet, cunctis alacriter ad id accurrentibus. Is. 14, Praeparate filios eius ad occisionem: id est, occidite eos: vel certe ita omnia agite ac dirigite, ne evadant, sed omnino occidantur. Praeparavit Deus bona opera, ut in eis embulemus: Eph. 2. Videtur idem esse quod ordinavit, mandavit, nisi quis id velit referre ad singularia aliqua opera, miracula, propagationem Evangelii, et similia maiora facta, non ad communia opera Decalogi, et quotidianae vitae officia. Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: Ephes. 6. quod dictum aliqui referunt ad praedicandum Evangelion, ut simus calceati et praeparati ad annunciandum Evangelium pacis. Alii malunt intelligere, esse expositionem eius quod praecedit, Calceati pedes: nempe instructi, et probe eruditi, Evangelio docente pacem, seu amicitiam cum Deo: quandoquidem ibi non tantum ministri, sed etiam omnes Christiani erudiuntur. Locutio: In praeparatione Evangelii, potest vel instrumentaliter intelligi, quod ea re debeamus esse veluti calceati, armati ac parati: vel finaliter, hoc est. functione seu munere: quod in hoc seu ad hanc rem debeamus esse calceati aut instructi. Uterque sensus est pius, ac fidei analogus. Ad quod et illud adii ei potest, quod tunc ob paucitatem ministrorum, et multitudinem messis, ut Christus loquitur, seu numerositatem convertendorum, ferme omnes pii per occasionem docebant, et Evangelion pacis propagabant. Notantur alioqui Evangelistae perpedes. ut, Quam pulchri sunt pedes evangelizantium pacem? et ob discursationem per orbem terrarum, quae propagandae veritatis causa fiebat, oportebat eos habere pedes valentes, et probe munitos.

PRAEPUTIUM, primum ac proprie notat illam membranulam, tegentem extremitatem membri virilis: cuius significationis innumera exempla sunt. Genes. 17. In hoc sensu vox haec accipitur, cum Saul despondet filiam suam Michol David, ob allata 200 praeputia Philistaeorum, 1 Sam. 18, et 2 Sam. 3. Hinc ab abscisione praeputiorum, vocatus est collis praeputiorum: Ios. 5. Secundo, vox haec per metaphoram significat primi triennii fructus arborum novarum. Levit. 19. Quando veneritis ad terram Canaan, et plantaveritis arbores frugiferas, praeputiabitis praeputium fructuum eius: tribus annis erunt vobis praeputia, non comedentur. id est tribus primis annis habebitis eos fructus pro immundis et prophanis, eosque abiicietis, sicut vestra praeputia soletis. Tertio, itidem per metaphoram indicat haec vox nativam carnalemque cordis nostri caecitatem, perversitatem ac pravitatem, quae omnino a piorum mentibus removenda sit: nempe totum veterem Adamum, aut corruptam hanc naturam, quatenus ex utero matris nascitur. Deut. 10, Circumcidetis igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurabitis amplius. Ibidem cap. 30, Circumcidet ergo Dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, ut vivas. id est, Dominus excîdet cortuum lapideum (ut Ezech. cap. 31 loquitur) et dabit tibi cornovum ac spiritule, seu renovabit ac regenerabit te per verbum, aquam et spiritum sanctum. Sic et Hier. cap. 4 inquit: Auferte praeputia cordis vestri. Et 9, Ecce dies venient, quibus visitabo omnem circumcisum in praeputio. id est, qui licet sit exterius circumcisus, tamen intus in corde gerit praeputium, aut est praeputiatus. Sic mox sequitur: Omnes quidem gentes sunt incircumcisae aut praeputiatae, tota vero domus Israel est praeputiata seu incircumcisa corde. Colos. 2, Vos eratis mortui delictis, et praeputio carnis vestrae. Huius praeputii circumcisionem Paulus Rom. 2 praedicat, et a Iudaeis requirit. Quarto, praeputium per metonymiam, posito signo pro re signata, significat ipsos gentiles, sicut circumcisio Iudaeos. Rom. 3, Deus est qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Rom. 2, Si praeputium custodierit iustificationes legis, etc. Ibidem: Naturale praeputium legem faciens iudicabit te literalem aut legalem circumcisionem. Sic Paulus Galatis 2 suam praedicationem inter gentiles vocat Evangelium praeputii, et vicissim Petri Evangelium circumcisionis, et Apostolatum circumcisionis: id est, praedicationem gentilibus aut Iudaeis propositam. Quinto, significat praeputium per synecdochen aliquando totum gentilismum, seu gentilem vitam, religionem ac conditionem, quam Paulus Ephes. 2 hisce verbis describit: Vos olim vocati praeputium, fuistis alieni a Christo, a politia aut Ecclesia Israelis, extranei a pactis et promissionibus, spem non habentes, et sine Deo in mundo. id est, fuistis impii, et caruistis vero Deo. Hanc totam conditionem aut sortem Ethnicorum vocat Praeputium: quod idem est ac si diceres, Gentilismum.

Sexto, aliquando tantum partem gentilismi, quae quasi adiaphora est, seu externam illam speciem vocat praeputium. Rom. 2, Non'ne praeputium illius pro circumsione reputabitur? Praeputium hic significat, id quod prius dixerat Gentes, quae legem non habent: nempe carentiam circumcisionis externae, ministerii externi, et caeremoniarum et observationum Mosaicarum, seu totius illius caeremoniariae pietatis, aut speciei pietatis. Sic ibidem in quit: Si legem non servaveris, circumcisio tua praeputium facta est. id est, tua ista caeremoniaria iustitia, si vera pietate cordis caret, est ipsissimus gentilismus, est tibi perinde ac si non haberes eam, sed esses impius gentilis. Praeputium ergo hic plenum gentilismum denotat. Sic Paulus hasce duas voces usurpat, cum 1 Corinth. 7, et Galat. 5 et 6, negat vel praeputium vel circumcisionem quicquam esse: id est, non tantum praesentiam aut absentiam illius pelliculae, sed et totam aeternam ac caeremoniariam illam iustitiam aut pietatem Iudaeorum, aut contra gentilium, liberam, et illis observationibus carentem vitam. Atque hactenus dicit Paulus se Gentilibus factum Gentilem, et Iudaeis Iudaeum. id est, quod attinet ad illam externam speciem vitae, quae per sese revera neque vere pia, neque

-- 484 --

943/944 impia est. Item quod 1 Corinth. 7 iubet unum quemque manere in suo genere vitae: si sit vocatus circumcisus, non accersat sibi praeputium: sin praeputiatus, non circumcidatur. id est, Si fuit Iudaeus, cum conversus est, maneat in illa externa forma Iudaicae vitae: si fuit incircumcisus, aut gentilis, maneat in illa. Ubi non est Graecus aut Iudaeus, circumcisio aut praeputium, Scytha aut barbarus, servus aut liber. id est, ubi nullius est momenti, ex qua gente, aut quibus maioribus quis sit natus: sed tantum in eo tota res sita est, ut sit Christianus. Quod est ex natura praeputium, iudicabit te, etc. Rom. 2. id est, natus gentilis, et ex gentilibus: sicut contra Galat. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Credere per praeputium: pro, in praeputio, seu in gentili vita. Rom 4. Ut esset pater omnium credentium per praeputium. id est, qui alioqui sunt in gentili vita. Sic Rom. 2, Praeputium iudicabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, qui in litera et circumcisione existens, seu habens haec, vel licet haec habeas, nihilominus legem transgrederis.

PRAESENS, id quod vel coram alicui, vel etiam hoc tempore existit, seu quod praesens tempore aut loco est. Praesentia, 1 Cor. 3, omnia huius vitae mala aut bona, sicut Futura alterius significat. Sic et 2 Cor. 4 vertit Vulgata, Quod in praesenti est momentaneum. Sic Gal. 1, Christus dedit semetipsum, ut nos eximeret ex praesenti seculo pravo. id est, pravis istis hominibus, eorum moribus, et poenis aeternis. Praesentem esse Spiritu, absentem corpore, quid sit, infra declarabitur in vocabulo SPIRITUS. Praesens refertur alias ad eos homines qui loquuntur: sicut saepe in Sacris legitur, Usque in praesentem diem. alias ad eos ad quos fit sermo: ut 2 Petr. 1. Periti estis et confirmati in praesenti veritate. id est, in religione quam habetis. Hebr. 13. Sint mores sine avaricia, et sitis contenti praesentibus. id est quae habetis, aut facile consequi potestis. Alias etiam ad rem de qua agitur: Hebr. 12, Omnis castigatio in praesens quidem non videtur esse gaudii sed tristiciae. At postea fructum paciferum iustitiae affert iis qui per eam fuerint exercitati. Praesentia corporis imbecilla, et sermo nihili aut contemptus: 2 Corinth. 10. id est, cum coram Paulus adfuit illorum iudicio, nullam dignitatem, multo minus maiestatem prae se ferre visus est: sicut et apud gentiles scriptores dictum est, Minuit praesentia famam, etc.

PRAESEPE, nota vox. 1 Reg. 4 dicitur Salomon habuisse 40000 praesepiorum. id est, praesepia tot equorum capacia, ut praesepia singulorum equorum significent, non integros illos canales aut scaphas, multo minus integra stabula. Praesepe Domini sui cognoscere dicitur asinus, Isa. 1. ut ostendatur, plus rationis ac recti officii esse in brutis in suo vitae genere, quam hominibus in suo. Asinus aut alia iumenta norunt, quo sese alimenti causa recipere debeant, nempe in heri sui stabulum. At homo nec quaerit opem a Deo, nec ullam partem obedientiae illi praestat, aut eum omnino pro suo domino agnoscit. Proverb. 14. Ubi boves non sunt, praesepe vacuum est. At multae fruges crescunt, ubi est robur bovis. id est, ubi laboratur, ibi adest lucrum ac proventus seu necessaria vitae. At ubi nemo vult laborare, ibi mox est tristis egestas.

PRAESTO, varia significata apud Latinos habet, sed in Vulgata versione saepissime significat aliquid boni alicui facere, aut officii exhibere: quae notio in Latino sermone non perinde est crebra.

PRAESUM, Praeesse aliquibus: pro, regere eos, sive in Politia, sive in religione, crebrum est in Sacris literis. Sed Tit. 3 bis legitur, praeesse bonis operibus: pro, administrare aut tractare negocia, aut opera honesta ac utilia in hac vita. Simili ratione dicunt Latini, Praeesse annonae, aerario, militiae, aut aliis rebus ac functionibus: pro, administrare ac gubernare illa recte. Vultigitur ibi Paulus, ut et Christiani discant artificia, et alias huic vitae utiles functiones aut actiones.

PRAESUMO: pro, ante alios sumo, προλαμβάνω , est 1 Corinth. 11, in versione Vulgata, Unusquisque proprie coenam praesumit in comedendo. id est, ante alios sumit non expectatis aliis occupat edere coenam Dominicam. Alii vertunt, Occupat, aut praeoccupat.

PRAETER, nonnunquam significat etiam contra sicut in Andria, praeter civium morem atque legem. Sic et Rom. 16, Observate dissidiorum et scandalorum authores, praeter doctrinam quam vos didicistis: id est contra eam. Sic Hebr. 11 Sara dicitur accepisse vim concipiendi, et pariendi praeter aetatem: id est, contra ac decrepita aetas ferebat. Sic posses et illud Galat. 1 .exponere: Si quis aliud Evangelium docuerit, praeter id quod accepistis. Sic in Heaut. Terentii: Quod mihi videre praeter aetatem tuam facere, et praeterquam res te ad-hortatur tua. id est, contra aetatem et divitias.

PRAETERIRE verbum habet in Sacris quaedam paulo obscuriora significata. Primum, quia quae praeterierunt, non amplius in suo statu aut rerum natura sunt ideo praeterire aliquando significat interite, evanescere. Psal. 18. A splendore coram ipso nubes praeterierit. Oseae 13, Sicut ros matutinus praeteriens: pro, evanescens. Psalm. 144, Homo vanitati similis, dies eius sicut umbra praeteriens: pro, evanescens. Sic Christus dicit Matth. 24, et Luc. 21, Generationem illam non praeterituram, donec omnia illa fiant. id est (me iudicio) Iudaicam gentem non abolendam usque ad extremam diem sed experturam ac perpessuram omnia illa tristia mala. Sic ibidem dicit, Caelum et terram praeterituram: id est, interituram. Sic credo pro evanescere aut [?: p- ] accipitur hoc verbum 1 Corinth. 7, Praeterit species huius mundi. Sic enim illud παράγει , praeterit, id est, παραχέται , interpretantur Graeca Scholia: quae expositio mihi videtur maxime consentanea illi quod supra dicti erat de angusto temporis spacio. Mavult tamen Stapalensis (quem sequitur Alciatus libro παρέργειν 2, cap. 30 interpretari παράγει , id est, fallit seu decipit, blanda scilicet specie homines alliciens. Budaeus vero neutram interpretationem secutus, exponit παράγει , id est παραγήπει , transv ersum agit. Nam hoc quoque significt τὶ παράγειν . Pro hoc verbo saepe reperitur Transco. Inde vulgo theologis Transitoria vocantur caduca, de quo suo loca Secundo, vicinum huic significationi est, cum praeterire indicat irritum fieri, suo fine carere, aut frustrari ac cum Christus Matth. 5 dicit, unum iota aut apicem non praeteriturum, donec omnia fiant: id est, irritum aut falsum fore. Sic Matth. 24 legitur, potius caelum ac terri praeteriturum, quam verbum ipsius. Tertio, Praeterire aliquando significat negligere. Iob 6, Fratres mei praeterierunt me. id est, neglectim ac non curantes transfierit, Sic Levita et Sacerdos dicuntur Luc. 10, saucium [?: ] viatorem praeteriisset: scilicet, negligendo eum. Quarto, Praeterire saepe significat peccare, sive quia [?: pr- ] ac ius sunt quasi quaedam rectae lineae, quas [?: pec- ] transgrediuntur: sive quia peccantes neglectim [?: p- ] seant mandata ac verbum Dei, non curantes quid [?: ] ille vel mandet, vel vetet: sicut in praecedenti significatione ostendi, verbum praeterire significare negligare. Deuteron. 26, Non praeterivi de praeceptis tuis, neque oblitus sum. Ios. 23, Eo quod transgressi estis poctum Domini, quod mandavit vobis, et abiistis et coluistis deos alienos. Eadem locutio est et Ierem. 5. et 34, praeterierunt sermones meos. Luc. 11, praeterea iudicium et charitatem: id est, negligitis, aut violatis. [?: S- ] omnino reperitur verbum צבר Abar in hac peccandi significatione in veteri Testamento: sed admodum crebro est versum

-- 485 --

945/946 per verbum Transeo, Transgredior, aut Pertranseo. unde sunt nomina usitatiss. in Sacris, Transgressio et Transgressor pro peccatore. Aliquando in hoc sensu absolute ponitur sine casu sequenti: Statui, ne transeat os meum. .i.ne peccet. Hab. 1. pro, praeteribit, derelinquetque. Praeterire os Dei, Num. 24. Si dederit mihi Balac domum suam plenam argento et auro, non potero praeterire, transire, aut transgredi os Domini, ut faciam bonum aut malum de corde meo. Quod Dominus loquitur, id loquar. Exponit Bileam ibi semetipsum. vide infra verbum TRANSEO. Praetergredior, aut Pertranseo, seu Praetereo peccatum: Proverb. 19, Intelligens vir differt iram. et gloria ei est praeterire praevaricationem. id est, dissimulanter et quasi connivendo transire offensas: ut supra indicavi, verbum Praetereundi aliquando neglectionem complecti.

PRAEVARICOR verbum, pro diversis Hebraeis Vulgata versio usurpat. Significat autem peccare aut niolare mandatum Dei. Actor. 1, quasi pro deficere ponitur: Ut accipiat sortem ministerii huius et Apostolatus, a quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. id est, unde descivit aut digressus est, vel aberravit. Crebra admodum haec vox cum suis derivatis in Sacris est. Sic et 2 Regum 8, Praevaricatus est Edom de sub manu Iuda. id est, defecit. Sic Iosuae 22, Quae est ista praevaricatio, ut avertamini hodie depost Iehovam. id est, quae est ista apostasia? Dare praevaricationem in Iehovam. Numerorum 31. pro, praevaricari contra Iehovam. Hieremiae 12. Omnes praevaricantes praevaricationem: id est, qui impudentissime praevaricantur. Idem est Isaiae 24, Praevaricatores praevaricati sunt, et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. Prophetae eius, viri praevaricationum, Zophoniae 3. pro, apostatae. Isaiae 43. Interpretes tui praevaricati sunt. et Hieremiae 1. Pastores tui praevaricati sunt: scilicet, spargendo falsam doctrinam, corrumpendo religionem. Crebrum est, Praevaricari foedus et legem Dei. Deducitur autem Latinum verbum a varicibus. Praevaricari in similitudine praevaricationis Adae, infra in voce SIMILITUDINIS exponetur. Dare praevaricationem, est impellere Num. 31. Ecce ipse fuerunt ad dandam praevaricationem contra Dominum. pro, impulerunt Israelitas ad praevaricandum.

PRAEVENIO, multa habet synonyma, quae aliquando pro eodem verbo Hebraeo קדם Kadam, et Graeco [?: ] in Sacris usurpantur: ut sunt. Occupo, anteverto, praeverto, praeoccupo, anticipo, et similia: quae tam in bonam, tum et in malam partem accipiuntur, praesertim in metaphorica significatione, sive ea sit a cursoribus in stadio sumpta, quod ibi victor praevertit seu antevertit alterum tardiorem: sive a re bellica, ubi aliquis loca idonea, praedam, aut alia commoda prius adversario occupat. Omnino sive in bonam sive in malam partem accipiatur, quasi quandam victoriam simul includit. Dicamus sane primum de illa, ut ita dicam, deteriore significatione. 1 Machab. 6, Et nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris eos obtinere. id est, nisi oppresseris eos priusquam invalescant, aut anteverteris eorum conatus, etc. Psal. 36. Species eius est sicut leonis avidi ad praedandum, ac sicut catuli leonis sedentis in latibulis: Surge Domine, praeveni aut praeverte eum, ac fac ruere, libera [?: ani-m ] meam ab impio suo gladio. id est, perde eum [?: pri- ] quam me iugulet. Psal. 18, Praevenerunt me laquei mortis: id est, antequam eos praevidere ac cavere possem, sic me caeperunt ac intricaverunt, sicut fera a non previso laqueo capitur. Sic ibidem mox: Praevenerunt [?: ] in die calamitatis meae, sed Dominus est factus [?: mi-i ] in sustentationem. Ionae, Praeoccupavi aut praevertitur fugerem. Psalm. 88. Mane oratio mea praeveniat te: scilicet, antequam me perdas, aut perire sinas, admitte quaeso ut te precibus meis expugnem. Sic a re militari, et hostili fraude sumpta videtur esse illa huius verbi metaphora, Galatis 6. Fratres, si quis fuerit praeoccupatus aut praeventus aliquo lapsu, et c. id est, subito antequam praevidit aut vitare potuit obrutus, tum vos succurrite lapso. Vicinae sunt hisce verbis illae Germanicae locutiones, Dem feind, krankheit oder schaden forkommen, einen ubereilen, uberraschen. 1 Machabaeorum decimo: Anticipemus facere pacem. In bonam porro partem accipitur, cum alius alium re bona ac beneficiis praevenit aut praevertit, veluti victoriam ibi quoque quaerens et captans in optimo genere certandi. Romanorum duodecimo: Honore vos invicem praevenite: id est, certate tempore et quantitate, uter alterum honore praeveniat: veluti si vulgo diceremus, uter alterum honorans prius caput aperiat. Psalmo nonagesimoquinto: Venite, iubilemus Domino, praeveniamus faciem eius confessione. id est, celebratione beneficiorum eius. Mich. sexto: In quo praeveniam Dominum, incuruabor Deo excelso? Nunquid praeveniam eum in holocaustis et vitulis anniculis? id est, num illis eum mihi devinciam, demerebor, anticipando eius gratiam? Sic videtur illud Pauli esse Romanorum undecimo: Aut quis prius dedit, ut reddatur illi beneficium? id est, quis praevenit eum benefaciendo, aut officiis? quis eum sibi prior devinxit aut obligavit muneribus, ut quae iam ille a Deo percipiat, quasi iure ac merito consequatur? Deus misericordiae meae praeveniat me, et faciat me videre in hostibus mere. id est, cito mihi succurrat, et victoriam largiatur. Psal. 79, Festina, praeveniant nos viscera tua, quoniam attenuati sumus valde. id est, cito succurre nobis antequam pereamus, quia in extremis difficultatibus haeremus. Praeoccupo aliquando eandem vim habet cum praecedentibus. Verum 1 Cor. 11, significat ante alios occupare aut capere: Unusquisque propriam coenam praeoccupat in vescendo. id est, helluando praevertit, non expectatis aliis. vide supra PRAEVENIO et PRAECEDO.

PRANDIUM, sicut et COENA aliquando splendidum convivium significat. Luc. 14, Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites aut cognatos, etc. Matth. 22, Ecce prandium meum paravi. id est, lautum convivium.

PRECATIO, et PRECES: vide supra in ORATIONE.

PRECIOSUS, pro charo aut grato ponitur, quia res magni precii aut carae, sunt etiam valde charae aut dilectae possessoribus. Psalm. 72, A' fraude et violentia redimet animas eorum, et preciosus erit sanguis eorum in oculis eius. id est, Deo dilectus et studiose conservatus, quem non facile fundi patietur: vel quod valde accepta est mors martyrum in iudicio Dei. Eadem sententia est Psalmo 110, Quam preciosi mihi fuerunt amici tui Deus, vel cogitationes aut dogmata tua? Hieremiae 51, Annon filius preciosus mihi Ephraim. id est, dilectus. Lucae septimo Centurionis cuiusdam servus male affectus moribundus erat, qui illi erat preciosus: id est, valde charus. Nullius rationem habeo, neque animam meam habeo preciosam mihi, Actorum 20. id est, non tam diligo vitam meam, quam cupio perficere curriculum meum. Sic posset exponi illud Iacobi ultimo, Agricola expectat preciosum fructum terrae, id est, dilectum ac desideratum, Das wol gerhet. Preciosus pro raro, seu pro eo quod non facile reperiri et acquiri potest: quia plerunque omnia rara cara. libro primo Samuelis, capite tertio: Verbum Domini fuit preciosum in illis diebus. id est, non aderant prophetae docentes, et Deus rarissime apparebat: non quod nimis magnifactum sit. Nam plerunque in raritate verbi etiam contemptus

-- 486 --

947/948 accedit. Proverbiorum vigesimoquinto. Preciosum fac pedem tuum a domo sodalis tui, ne satur tui fiat, et oderit te. pro, rarius eum accede. Dedi precium tuum Aegyptum, Isa. quadragesimotertio: vel precium redemptionis lytron: id est, quasi permutatione facta, cladem, quae tibi impendebat a Sennaherib, converti in Aegyptios, ut ex mox sequentibus clare apparet. Preciosum esse alicui aliquid: pro, parcere illi. 1 Samuelis 26, Non malefaciam tibi amplius, eo quod preciosa fuit anima mea coram te. id est. magnifaciens me, vitamque meam pepercisti mihi. 2 Regum 1, Vir Dei, sit anima mea et horum quinquaginta servorum tuorum preciosa in oculis tuis. id est, parce obsecro mihi et hisce quinquaginta, ne nos caelesti igne exuras ut priores, et veni quaeso ad regem. Habet et contrariam significationem non parcendi. Psalmo quadragesimonono: Frater non redimet quenquam, neque dare potest Deo precium redemptionis. Nimis enim preciosa est redemptio animae eorum, ut Deus illis perpetuo parcat, et vivant in seculum, nec videant sepulchrum. id est, nemo est tam dives, ut possit Deo numerare sufficiens precium, ne mori cogatur: quare occidet eos Deus? Isaiae decimotertio: Preciosiorem reddam virum auro obryzo, et hominem massa de Ophyr. id est, efficiam ut hostes malint interficere vos quam ullum precium redemptionis a vobis accipere. Sicut mox sequitur: Suscitabo Medos, qui non curabunt aurum et argentum, sed pueros allident. Ita charam aut preciosam esse alicuius animam: alias parci ei, ac conservari eum, alias contra perdi ac interfici eum cupidissime significat. Preciositas, pro honore. Esther. 1, Ut omnes mulieres exhibeant preciositatem maritis suis. Esther. 6, Qualis facta est preciositas ipsi Mardochaeo propter hanc rem: id est, honos habitus. Ibidem: Et favebit rex facere preciosius magis quam mihi. Psalmo 49, Homo cum in preciositate esset, non pernoctavit. id est, non perseveravit in ea tam nobili conditione aut sorte. Iob 31. Si vidi lunam preciosam ambulantem. id est, pulchre fulgentem, non sum admiratus, nec adoravi. Zach. 14, Non erat lux preciositatum. Ecclesiast. 10. Musca mortua facit foetere et exhalare unguentum pigmentarii. Qui preciosus est ob sapientiam, privatur honore modica stulticia. Vas precii labia scientiae, Proverb. 20: id est, unde nobilissimus liquor funditur. Preciosum alicuius rei, ponitur pro eo quod est in ea re praestantissimum. Inimici Domini sicut preciosum agnorum consumentur. Psalm. 37, id est, sicut pinguedo hostiarum, quae in igne mox resoluta, vel in flammam vel in fumum resolvitur. Alii preciosum pratorum: id est, minutum illud ac mobile gramen, quod facile disperit uredine solis, aut ventorum orientalium ibi spirantium. Preciosus spiritu, qui non facile impetu affectuum abripitur. Proverb. 17. Parcus est in verbis, qui habet scientiam, et intelligens est preciosus spiritu. id est, rarus, parcus in affectibus. Preciosum aliquando ponitur pro salutari. Psal. 36, Quam preciosa est misericordia tua, et filii hominum in umbra alarum tuarum sperabunt. pro, quam salutaris hominibus. Preciosum a vili separare. Hier. 15, Si eduxeris preciosum a vili, sicut os meum eris, revertentur ipsi ad te, et non tu ad eos. Id est, si accurate separaveris veram doctrinam a falsa, faciam ut tandem te pro vero doctore habeant, tuamque doctrinam tanquam oracula mea amplectantur, atque ita tandem tibi cedant, tuamque doctrinam sequantur. Filiae regum inter preciosas tuas, Psalm, quadragesimoquinto: id est, inter intimas ministras. Cadetis sicut vasa preciosa, Hier. vigesimoquinto: id est, prorsus peribitis. Nam vasa preciosa, ut sunt crystallina, alabastrina, vitrea, et similia elegantis operae aut preciosae materiae, facile franguntur, nec possunt amplius in integrum restitui. Dan. 11 est, quod Antichristus colet Deum argento, auro, et lapidibus preciosis, aliisque magni precii rebus. Hoc in Papatu manifestissimum fuit. Ubi summus et acceptissimus Deo cultus existimatus est ingentes thesauros templum congerere, omniaque ibi efficere marmoea, [?: ] cea, aurea, aut argentea, et gemmea.

PRECIUM: Genes. 31. Precium nostrum comedis, in Hebraeo est, argentum: id est, precium pro nobis suis filiabus a nostro marito exegit, et in suum usum [?: ] tionemque convertit. Deuteronomii vigesimotertio. Non inferes mercedem meretricis, aut precium cuius, in domum Domini. id est, non offeres. Argentum tempore Salomonis nullius precii putabatur, id est, [?: pre- ] mia copia non magnifiebat. Nescire precium alicuius rei, est, esse eam valde preciosam. Iob vigesimooctavo: Nescit homo precium sapientiae. id est, est inaestimabilis praecii, aut incomparabilis precii. Sine precio vendere. Psalmo quadragesimoquarto: Vendidisti populum tuum sine precio, nec auxisti valorem eorum, id est, facile ac sine ulla cunctatione nos tradidisti aliis gentibus, nullam legitimam causam contra nos habentibus. Sic dicit Deus Isaiae quinquagesimosecundo: Gratis venundati estis, gratis etiam redimemini. Precium sanguinis est, dicunt Pharisaei de proditoria illa pecunia Indae, Matt. vigesimoseptimo: ideo non licere eam inferre in templum Precium sanguinis autem dicitur, quia data fuit pro exitio aut interitu IESU. Precio empti estis: primae ad Corinth. sexto, et septimo: non ocioso pleonasmo dicitur, sed cum singulari quadam emphasi: ut, Hisce oculis, aut propriis oculis vidi. Isaiae vigesimooctavo, et prima Petri secundo: Ecce pono in Sion lapidem firmum, angularem, electum, preciosum: id est, praestantem, et merito plurimi faciendum, Precium pro corruptela. 1 Samuelis duodecimo: De cuius tandem manu accepi precium? scilicet, iniqui iudicii, aut alterius actionis vel gubernationis.

PRESEYTER, Graeca vox, seniorem significat. de quia tales plerunque sunt sapientiores ac honoratiores, inde factum est ut vox haec nonnunquam significet in Sacris gubernatores: ut Actorum 15. Ut ascenderent Hierosolymam ad Apostolos et presbyteros. id est, qui una cum Apostolis regebant coetum. Inde porro enim tertia significatio venit, nempe ut doctores Ecclesiae notet. Actor. 14, per singulas ecclesias eis presbyteros constitue. Tit. 1 Constitue per singulas ecclesias presbyteros, sicut ego ordinavi. Iacobi 5. Inducat presbyteros Ecclesiae, et super eum orent. Dicti igitur sunt presbyteri, quia plerunque seniores sunt, aut ex senioribus deligebantur, sicut et Senatores apud Romanos Presbyterium, est ipsum totum collegium, aut coetus presbyterorum. 1 Timoth. 4. Cum impositione manum presbyterii. id est, omnium collegarum. Duos porro ordines prebyterorum fuisse, inde apparet, quia Paulus 1 Tim. 5 dicit: Presbyteri, qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Ergo alii presbyteri erant doctores alii vero tantum seniores quidam et prudentiores populi (ac Actor. 15 nominantur) qui una cum doctoribus gubernabant Ecclesiam, et curam doctrinae, religionis ac disciplinae habebant, sicut illi Act. 15. cum Apostolis.

PRIMITIAE, erant apud Iudaeos primi fructos potissimum de frugibus terrae, qui primum maturescebant. Quamprimum enim in aliqua parte agri seges matura videbatur, cogebantur divino mandato inde aliquot manipulos demetere, et certo ritu ad tabernaculum sacerdotib. offerre: ut praecipitur potissimum Levit. 23. Antequam id fecissent, non licebat eis [?: ] attingere, aut ad ullum suum usum inde quicquam [?: ] pere. Vulgata alioqui versio saepe usa est vocabulo promitiarum, pro aliis Hebraeis. ut Exodi 22, Levit. 25.

-- 487 --

949/950 Hinc per metaphoram traducitur hoc vocabulum etiam ad alias res, sed plerunque praestantes ac excellentes. Dan. 11, Evadent de manu eius primitiae filiorum Ammon. id est, praecipui Ammonitae, melior aut optima eorum pars. Primitiae fortitudinis. Primogenita vocantur in Sacris literis primitiae fortitudinis, quod tunc parentes sunt in primo ac optimo vigore ac flore, in fructibus quoque terrae singularis quaedam vis soli elucet in illis quae primo crescunt, ac maturescunt: sicut contra quae sero proveniunt, viribus matris terrae destituta fuisse videbantur. Deut. 21, iubetur pater primogenito dare duplicem partem haereditatis, etiamsi habeat plures uxores, et is sit filius minus dilectae uxoris: ut Lea Iacobi fuit. Redditur autem ibi ratio huius praecepti quia sit principium virtutis, aut fortitudinis patris. Sic et Iacob Genes. 49 in quit ad primogenitum: Ruben, primogenitus meus, tu virtus mea, et principium roboris mei. id est, excellentia dignitatis, et excellentia roboris. Sic et Psal. 78 legitur, Percussit omne primogenitum in Aegypto, primitias fortitudinum in tabernaculis Cham: idem intelligens per primogenita et primitias roboris, virtutis aut fortitudinis. Eadem locutio est et Psal. 105. Num. 24 paulo aliter haec vox accipitur: Primitiae gentium Amalek, sed postremum eorum peribit in seculum. Chaldaeus vertit, Primitiae bellorum Israel: quia Amalechitae primi invaserunt Israelitas, exeuntes ex Aegypto in Raphidim. Ideo etiam in Deuteronomio fertur a Deo sententia, de eorum extrema internecione, quae in primo Samuelis executioni mandatur. Pii dicuntur habere primitias Spiritus, Rom. 8: quia non percipiunt in hac vita plenitudinem efficaciae Spiritus, non plene renovantur. 1. ad Corinth. 15, Christus bis dicitur esse primitiae dormientium: quia primus ex mortuis ad vitam ac gloriam aeternam excitatus est. sicut Coll. 1, nominatur primogenitus ex mortuis. Rom. 11, Quod si primitiae sanctae, sancta etiam massa: et si radix sancta, etiam rami. pro, si illi primi patres Abrahamus, Isaacus et Iacobus, fuerunt accepti Deo: proculdubio et posteri eorum sua quadam ratione placent. Omnes hae significationes huius vocis sunt metaphoricae 2. Thess. 2: Quod elegit vos Deus primitias: habet Vulgata. Graeca, a principio.

PRIMITIARE. Ezech. 47. Mensibus suis primitiabit arbor, id est, singulis mensibus novos fructus proferent arbores. Rom. 16. Epaenetus primitiae Achaiae, aut (ut Vulgata habet) Asiae dicitur, quia primus in Achaia Christo credidit. Sic 1. Corinth. 16 domus Stephanae appellatur. Sic et Hierem. 2, Israel res sancta Domino, et primitiae frugum vocatur: quod laedentes eum perinde sese onerabant ira Dei et poenis, ac qui primitias Deo debitas invadebant.

PRIMOGENITUS dicitur is, qui parentibus primo loco natus est. nec id tantum de hominibus, sed et de brutis usurpatur. Vox igitur haec ob triplicem primogenitorum proprietatem celebris est. Primum, quia est initium, aut primus effectus virilis roboris procreantium. Secundo, quia omnia primogenita, sicut et primitiae, Deo debentur. Tertio, quia primogeniti inter filios magnam praerogativam habebant, nempe primam benedictionem, duplicem partem haereditatis: Deut. 21: Sacerdotium et regnum ante Moysen: et denique, quia Deus omnia primogenita Aegyptiorum interfecerat: Exod. 12. Vendicavit autem sibi Deus duplici iure omnia primogenita et primitias: primo, ut et ipse ostenderet exigendo, et nos ea dando fateremur, omnia bona ac fructus, nosque ipsos esse proprios, et quasi mancipia Dei, omniaque nos de manu ac benedictione eius accepisse: Exod. 13, et 22, iuxta legem ibi latam, et Lucae 2 repetitam: Omnis masculus primogenitus sanctus erit Domino. Fuit nihilominus etiam inde ab initio mos, primogenita Deo offerendi, sicuti Abel de primogenitis ovium sacrificium offert, Gen. 4. Alterum ius obligatio primogenitorum fuit in caede Aegyptiorum primogenitorum expressum, ut nempe mactatis Deo primogenitis ostenderetur, omnia illi esse rea mortis, seu obligata ad poenam. Debemur enim morti ac poenae nos, nostraque omnia. Aliqua porro brutorum primogenita, nempe quae munda fuerunt, voluit sibi Deus offerri: alia vero immunda, et hominis primogenitum, iussit redimi. Num. 3: Deus dicit se accipere Levitas pro omnibus primogenitis Israelitarum, quasi quadam commutatione facta. Primogenitus vocabatur is, qui primus nascebatur, sanctusque Domino esse putabatur, et certa ratione pro eo erat sacrificandum, sive nascerentur porro plures, sive non: sicut Hieronymus ad Helvidium scribit; in quiens: Primogenitus non tam is est, post quem et alii, quam ante quem nullus genitus est. Sic vocatur IESUS primogenitus Mariae, Matth. 1, et Lucae 2, ac ibi pro eo secundum legem primogenitorum sacrificia offerunt. Nunc enim abolita illa lege, nobis primogeniti vox tantum ad secundo genitum, et tertio genitum respicit. Quod est observandum, ne quis hinc argutetur, Mariam plures filios habuisse. Primogenitus mortuorum: Apocal. 1: et Primogenitus exmortuis, Colloss. 1, idem sunt. id est, qui primo ex mortuis ad aeternam vitam resurrexit, nempe ipsemet IESUS filius Dei. Primogenitus aliquando idem valet quod acceptissimus ac dilectissimus filius. Sic vocat Deus populum Israeliticum suum primogenitum: Exod. 4: Dices ad Pharaonem, Filius meus, primogenitus meus est Israel. Hieremiae 31: Ephraim primogenitus meus est, id est, perinde eum vehementer diligo, ac solent parentes suos primogenitos filios. Micheae sexto: Nunquid dabo primogenitum meum pro praevaricatione mea: id est, dilectissimum filium. Zachariae duodecimo, Amaritudine afficientur propter eum, sicut amaritudine quis afficitur ob primogenitum. id est, ob mortem dilectissimi filii. Primogenitus videtur etiam indicare principem ac gubernatorem aliorum. Solebat enim primogenitus caeteris imperitare, sicut etiam nunc inter filios regis Galliae. Rom. 8: Nam quos praescivit, eos et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui, ut is sit primogenitus inter multos fratres. id est, ut sit primus ac summus, ad quem omnes alios aggregari, eique conformari oporteat. Sic etiam rectissime exponere posses locum Coloss. 1, Filius Dei est imago Dei invisibilis, et primogenitus omnis creaturae. id est, princeps ac dominus omnium rerum: sicut in sequentibus prolixe hunc intellectum eius vocis exponit, et tandem concludit: Ut ipse sit primas tenens, aut princeps in omnibus. Ideoque etiam mox affert rationem, cur eum vocet primogenitum: id est, principem ac dominum omnis creaturae: quia omnia condiderit. Hoc eodem sensu dicitur filius Dei principium omnis creaturae, aut creationis Dei, Apoc. 3: quia omnia condiderit, et omnibus imperet. Hebr. 1. Rursus cum inducit primogenitum in mundum dicit, Adorent eum omnes angeli. ubi Christus vocatur primogenitus cum ratione divinitatis, tum ratione huius dignitatis, quod ei largitur primogenituram: id est, regnum totius mundi, quod ei donat nomen supra omne nomen, facitque ut eum adoret omne genu: Philip. 2. Primogenitum pro eximio aut praecipuo ponitur, interdum etiam in brutis, atque adeo mortuis rebus. ut Iob 18: Devorabit membra eius primogenitus mortis. id est, gravissimus et acerbissimus morbus, ac veluti princeps inter morbos, seu inter filios mortis. Primogenitari Domino: pro, per primogenituram cedere, aut deberi Domino. Levit. 27, Primogenitum, quod primogenitabitur Domino, non sanctificabitur, quia alioqui Domini est.

-- 488 --

951/952 Primogenita, in Vulgata versione, notant ipsa iura, aut quasi privilegia primogenitorum: sic dicitur Esau vendidisse primogenita sua Iacobo, Gen. 25, 27: et Heb. 12.

PRIMUS, easdem ferme significationes habet in Sacris, quas in prophanis scriptoribus et communi usu: nempe, ut alias significet primum tempore, alias ordine, alias gradu aut dignitate, sive is gradus sit bonus, sive malus. Bonus gradus, ut Matth. 20, Mar. 10: Qui volet inter vos esse primus, sit omnium servus. id est, qui volet esse primus apud Deum et Ecclesiam dignitate, sit animo et officio ultimus: id est, omnibus subiectus. Primi civitatis, Act. 13. Primi populi, Act. 25: Primus insulae, Act. 28. Primi Galileae, Mar. 6. id est, primarii, praecipui aut primates. Matth. 19, Mar. 10: Multi erunt primi ultimi, et ultimi primi: ubi in priore quidem loco Primi possis intelligere vel de tempore, quod primi sint conversi: vel de gradu ac dignitate, quod fuerunt initio ardentissimi in vera pietate. Ultimi autem, notat abiectos, alienos a Deo. In posteriore vero loco, Primi idem est quod pientissimi, et Deo acceptissimi. In malam partem accipitur, cum Paulus dicit 1. ad Timoth. 1: Christus Iesus venit in mundum, peccatores salvos facere, quorum primus sum ego: id est, primarius, seu unus ex praecipuis ac summis peccatoribus, utpote persecutor. Nisi velit intelligere, Paulum dicere, se esse primum ex illustribus exemplis hostium mirabiliter conversorum, sicut mox sequitur: Ubi in me primo ostendebat omnem clementiam. Sic de gradu aut intensione etiam illud Matth. 6 accipiendum est: Quaerite primum regnum caelorum, deinde omnia alia adiicientur vobis. id est, summo ac intensissimo studio praecipuaque diligentia illud quaerendum esse. Contra dicit Satyricus homines vociferari,
O' cives cives quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos.— id est, praecipuo summoque studio opes sunt sectandae. secunda demum cura adhibenda est in assequenda virtute et honestate. Sic Scriba quispiam Marci 12 quaerit, quod' nam sit primum praeceptum? id est, summum, maximum, praecipuum. Quare in Matthaeo est capite vigesimosecundo: Quod est mandatum magnum in lege? id est, maximum, posito positivo pro superlativo. Sic illud Rom. 3: Quae est igitur praestantia Iudaei? Primum quidem, quod concredita sint eis oracula. id est, primum, aut primarium, seu praecipuum est illud.

PRIMUM adverbium, pro prius saepe ponitur. Matthaei decimo septimo: Heliam oportet venire primum. id est, priusquam veniat Meschias. Iohan. 15: Si vos mundus odit, scitote quod me primum vobis oderit. id est, priusquam vos. Venit et Nicodemus, qui venerat primum ad Iesum. id est, prius. Matth. 12. 2. Pet. 2, Fiunt postrema illius hominis peiora primis id est, posterior impietas et offensio Dei fit deterior, graviorque priore. 2. Thess. 2. Ultima dies non veniet, nisi primum veniat defectio: id est, prius. Gen. 25. Primus est egressus ruffus et pilosus. id est, prior filius fuit talis. Primum non semper gradum aut ordinem in sermone significat, nec requirit ut mox sequatur secundum aut tertium. Romanorum primo, Primum quidem gratias ago Deo meo: ubi ut aliqui volunt, particula πρῶτον primum, non seriem aliquam partium indicat, sed est tantum sermonis initium. quasi dicat Paulus: Ut lo quendi initium faciam, gratias ago, etc. Cuiusmodi et illud initio Livianae historiae est, Iamprimum omnium satis constat. Sic Matth. 10: Primus Petrus, et Andreas eius frater. ubi non id agit, ut exponat quis sit primus, secundus, aut tertius. Theophylactus putat dici primum Petrum et Andream, quia primi sint vocati. Quod si quis in Roman. 1, omnino velit intelligere de ordine dicere posset, secundum esse quod sequitur, Revelatur ira Dei de caelo. quasi diceret, post gratiarum actionem, secundo loco volo vobis proponere summam doctrinae Christianae. Quod autem particula Secundo non sit addemta, id Hebraeorum consuetudini tribui posset, qui multa subintelligunt, et in quibus non adeo exacte posteriora prioribus, quod ad styli aequabilitatem attinet, conferruminantur. Aliqui Primum pro praecipue, aut in primis exponunt: ut non sit ordinis, sed praestantis indicativum. Primam fidem irritam facit, 1. Timoth. 5, supra in voce FIDEI expositum est. Primum dicum Iudaei unum, posito numero cardinali pro ordinali De quo in voce UNUS. Secundo primum sabbatum, Lucae sexto, ita doctiores explicant, quod licet continui septem dies azymorum in solennitate Paschae fuerint celebres, ac festa seu sabbatha sint vocati: tamen prima et ultima (quae fuit septima dies) azymorum fuerint caeteris intermediis diebus celebriores: quare etiam duo primaria sabbatha dicta sunt. Prima dies fuit primoprimum sabbatum, aut festum: id est, dies et numero aut ordine prima, et in dignitate altera ex duobus primariis festis aut sabbathis. Ultima autem fuerit etiam altera ex duobus primariis festis, sed tamen ordine posterior, ideo dicta sit secundoprima δευτεροπρώτη , cuius nominis prior pars ordinem aut tempus notet, et respiciat ad illud prius ac summum festum aut sabbatum: posterior autem particula πρώτη prima significat dignitatem, et respiciat ad reliquas intermedias dies, inter quas ista quoque ultima fuit primaria et summa seu celeberrima. Sed et de hac re aliquid infra in voce SABBATHI. Prima Sabbatorum aut una [?: Sabb- ] , exponetur infra in voce SABBATHI. Prima [?: ] ptio, aut census. Disputant aliqui de dicto Lucae 2, Haec descriptio prima facta est praesidente Syriae Cyreniae: an ea in universum prima fuerit: aut, ex iis quae sub hoc praeside factae sunt, prima. De quo non usquequaque est facile aliquid certi pronunciare. Nos vero hoc ipsum licet non adeo magni momenti dubium, moneat, vocem istam, et alias ei similes ac dissimiles, alias alio respicere. Verisimilius tamen est, hanc simpliciter fuisse primi, eiusque ideo quoque in narratione nativitatis Meschiae mentionem factam, ut indicaret tum Iudaeam prorsus sub alienigenarum imperio fuisse, eoque prophetiam Iacobi Gen. 49 fuisse impletam, et tempus adventus Meschiae adfuisse. Prima stola, Luc. 15, est primaria aut praecipua stola. Christus dicitur primus ex resurrectione mortuorum, Act. 26: id est, primus ex iis qui ad aeternam vitam amplius non morituri resurrexerant. Nam qui prius ab Helisaeo fuerant suscitati, aut ab ipsomet Christo, denuo debuerunt mori, ut Lazarus. Primus Moy ses dicitur Rom. 10. scilicet ex iis qui Sacras literas scripserunt, quae extant, primus Moyses ita de Israelitis pronunciat. Primus et novissimus, de Deo dicitur Isaiae 41. et in Apocalypsi, quod sit primus et novissimus, et id est, aeternus, carens principio et fine, ante mundum conditum fuit, et post consumptum aut exustum erit. Simul vero includitur, quod sit fons et finis omnium rerum, quod ex ipso per ipsum, et in ipsum omnia sint. Nunquid tu primus inter homines natus es, et ante colles formatus? Iob 15. id est, tantum tibi arrogas, ac si esses primus homo, ac author humani generis: ut nos omnes alii, quasi tui filii ac discipuli a te habendi et contem-nendi simus. Similis est huic illa Paulina locutio, 1. Corinth. 14: An â vobis sermo Dei profectus est, an ad vos solos devenit? Prima ecce venerunt, et nova ego indico, antequam oriantur audita vobis facio: Isaiae 42. Prima ibi significat, prius praedicta. Affirmat enim [?: ill- ] inde suam divinitatem agnoscere debere, quod tam ea quae iam olim praedixerat, opere ipso effecta deberit: tum et in posterum ventura, iam nunc praedicat [?: ] liqueat, eum non tantum futura praescire, sed etiam

-- 489 --

953/954 mondi gubernatorem esse, qui tum puniat, tum liboret ac benefaciat hominibus, eoque ipsum solum merito colendum esse.

PRINCEPS mille, princeps centum, aut quinquaginta: Deut. 1. lib. 2. Sam. cap. 18, et alias crebro, sunt nomina officiorum aut dignitatum militarium. Collocare aliquem cum principibus, est exaltare, et potentem reddere. Psal. 113. Qui de stercore elevat pauperem, ut faciat cum sedere cum principibus, cum principibus populi sui. Princeps adolescentiarum alicuius, pro marito in adolescentia accepto. Proverb. 2, Quae deserit principem adolescentiarum aut pueritiarum suarum: id est, quae deserto olim accepto marito aufugit. Princeps Dei: Genesis 23. id est, princeps seu gubernator (ut ita dicam) spiritualis aut Ecclesiasticus tu es inter nos: Tu circumfers inter nos veram viventis Dei religionem, Chald. Tu es magnus coram Deo, quare merito tibi omnes sepulchra sua concedent. Princeps domorum: id est, familiarum, saepe reperitur, sicut et tribuum. Princeps potestatis acris, ad Ephes. 2: Secundum principem potestatis aeris. id est, qui potestatem habet in aere, seu principem potestatem, Ἐξουσιάζοντα τοῦ αἔρος : nempe secundum diabolum, sicut mox sexto inquit: Pugna nobis est adversus spirituales nequitias in caelestibus. Princeps gen tis. Matth. 20, Principes gentium dominantur eis. id est, quorumcunque populorum, seu civiles principes. In Germanico dicitur perspicue, Die Weltlichen Fursten, mundani principes. Quasi diceret Dominus: In politia quidem necesse est esse principes, reges, et alios magistratus qui aliis imperitent et vulgus ad officium, et quietam viitam compellant, externaque latrocinia et scelera prohibeant: at in Ecclesia nihil tale fieri debet. Principes sacerdotum, pro summis pontificibus, aliisque superioribus sacerdotibus. Principes populi, pro gubernatoribus eius. Princeps Synagogae, Iairus et Sosthenes, Lucae 8, et Act. 18. id est, gubernator aut doctor in Synagoga praecipuus. Princeps publicanorum: id est, summus vectigalium exactor, vel unus ex praecipuis publicanis. Princeps daemoniorum Beelzebub: id est, summus rex in regno inferorum. Matthaei 12: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit dae monia. Princeps mundi. Saepe Christus Satanam vocat principem mundi: quia totus mundus in maligno positus est, omnia illi militant, praesertim homo perpetuis peccatis, quin et tota rerum natura vanitati serviens: Rom. 8. Hunc principem mundi ait Christus iudicari, et eiici foras: Iohan. 12. id est, frangi eius vires et opes: et Iohan. 16 ait, Principem mundi iam iudicatum damnatumque esse, eoque falsa mundi iudicia ab hoc pravo spiritu inspirata, non amplius praevalitura esse. Huius victoriae Christi contra principem mundi evidens indicium est, quod postea eius subditi passim sunt ei adempti, dum ex falsa religione ad veram transferuntur, quodque eius religio corruit. Iohan. 14 in quit Christus: Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. id est, Diabolus cum suorum homicidarum aut persecutorum satellitio nunc appropinquat, me capturus et iugulaturus: verum cum proprie ac ratione meae personae non sim peccator vel iniustus, nihil habet in me carnifex ille, iuris: sed quod me nihilominus capiet ac interficiet, illud fiet ex mea voluntaria receptione reatus seu imputati peccati aut iniustitiae et obedientia erga patrem, qui me fecit peccatorem: quod manifeste ostendo hac mea occursione contra istam turbam, et [?: Satanam ] meum carnificem. Parvus in Principibus Iuda. Populus Israeliticus erat divisus primum in tribus, deinde singulae tribus in millia: cum ante occupatam Cananaeam, Exod. 18. 32. Num. 1, tum et postea, cum et homines et loca ubi habitarunt vocata sunt millia, ut de hominibus legitur 1. Sam. 10: Nuncigitur statuite vos coram Domino secundum tribus vestras, et millia vestra. De locis vero aut sedibus, 1. Sam. 23. Scrutabor eum per omnia millia Iuda, inquit Saul de Davide. Porro, quia illa millia, id est homines et loca, habuerunt certa capita: ideo etiam sunt dicta Duces, aut Ducatus, seu principatus, ὑγεμόνες : sicut et in Hebraeo eadem ferme vox est, certe ex eodem primitivo aut themate venit, Alup dux, et Elep mille. Quare locum Micheae 5: Et tu Bethlehem parva ad essendum in millibus Iuda, ex te orietur mihi dux, qui pascet populum meum Israel. vertit Matthaeus cap. 2: Et tu Bethlehem terrae Iuda, nequaquam parva es in principibus Iehuda. Ex te enim exibit mihi dux, qui pascet populum meum Israel. De quo loco multi ac eruditi disputarunt, quomodo sit conciliandus Propheta cum Evangelista: cum ille dicat, esse parvam: hic vero neget esse parvam, et potius magnam esse asserat. Alii aliter conciliant. Sane posterior versiculus omnino indicat, Prophetam voluisse aliquam eximiam magnitudinem ac celebritatem Bethlehem indicare, quandoquidem esset productura summum ducem, aut Davidem longe celebriorem illo priore. Quare tacita quaedam antithesis videtur inesse priori versiculo, ut et concedat aliquam exilitatem aut parvitatem Bethlehemi coram hominibus, nempe infrequentiam et paupertatem loci: et tamen asserat eius magnitudinem aut nobilitatem coram Deo, ut qui cogitet uni Bethlemitico civi totum orbem terrarum subiicere: quam sequenti versiculo orituri inde Ducis aut Meschiae declaret. Illae sane duae voces צעיר להיות Zair liheiot, parva ad essendum, omnino videntur adhuc aliquod verbum finitum requirere: scilicet, Concedo parva videris hominibus ad essendum, aut in oculis et opinione hominum videris parva: cui subintelligatur tacita antithesis. At mihi meoque iudicio nequaquam es parva, quandoquidem Messias inde est mihi nasciturus, quasi dicat, Fateor sane, hominibus videris parva et contempta: sed mihi posthac nequaquam eris parva. Omnino ad verbum sonat, Videris quidem parva, sed ex te orietur mihi summus monarcha. Du scheinest wol klein zu sein vor den menschen, aber ich hab viel andere gedanken von dir. Si liceret etiam in re tanta divinare, posset et hic intellectus haberi: Tu Bethlehem hactenus ab hominibus perinde numerata es inter chiliarchias, sicut aliae minores civitates, cum suis pagis: at nunc et posthac parum hoc mihi est, ut tu sis aequalis vulgaribus chiliarchiis, hoc est nimis infra tuam dignitatem. Quare eris praecipua civitas, ac veluti metropolis, utpote quae dabis Regem toti Israeli, atque adeo toti mundo, nempe verum Meschiam. quasi dicat: Tu Bethlehem parva ad essendum in chiliarchiis vulgaribus, eis'ue aequalis, cum sis summa ac praecipua civitas et matertotius regni ac Regis. Talis aliqua vel tacita, vel etiam aperta celebratio Bethlehemi in hisce verbis a sequente versiculo omnino flagitatur. Atque hanc interpretationem prophetae maxime probo, quam postea reperi etiam Forsterum esse sequutum. Huc facit, quod Zair non Zaira in feminino habetur: ut cum Bethlehem construeretur. Quare potest per adverbium reddi: et infinitivus aut gerundium lirioth, per futurum exponi debet. Quod ergo propheta praedicit eam fore magnam et supra alias chiliarchias, hoc Evangelista in praesenti exponit eam iam non esse parvam, sed eximiam. Hieronymus quoque affirmat septuaginta habere negativae οὐκ ὀλιγορὸς εἶ . quae negatio nunc non adest. Posses etiam interrogative legere, Num parva es inter millia Iuda? Hisce rationibus facillime Evangelistam cum Propheta concordaveris. Similis plane locutio est etiam Isaiae 49: Leve est esse te servum mihi ad erigendas tribus Iacob, et ad instaurandas ruinas Israel. ponam enim te in lucem gentium, etc. Confer istas duas locutiones Isaiae et Micheae.

-- 490 --

955/956 PRINCIPATUS, aliquando ipsos principes, eorumque potentiam notat: sicut supra in voce POTESTAS prolixius ostendi. Ut traderent eum principatui et potestati praesidis: Lucae 20. id est, iuri et iudicio praesidis, seu in manus praesidis. Angeli non servaverunt suum principatum: Iudae Epistola rectius, suum principium aut originem, de quo mox in voce PRINCIPIUM dicam. Catachrestice princeps vocatur in Sacris, quivis primarius suo ordine: sicut et Latini dicunt, Principem Philosophorum, Oratorum, aut Poetarum, item Principem pubis, Senatus, populi, Principes civitatis, et similes. 1. Corinth. 2. Sapientiam, quam nemo principum huius mundi cognovit. Sic Psaltes dicit de veris ac summis doctoribus: Constitues eos principes. Utile porro est considerare, quam variis nominibus Scriptura principes nominet, ut inde eorum dignitas aut etiam pravitas, conditiones, aut necessariae virtutes expendantur. Scriptura potentes, hoc est, reges, principes, Cedros Libani vocat, Psal. 20. Cervi appellantur eodem Psal. Tauri Libani, Psal. 93. Capita, Isaiae 2. Psal. 119. Congelati montes, Psal 21. Tauri pingues, Tauri Basan, Psal. 67. Socii furum, Isaiae 55. cap. Principes Edom, Robusti Moab vocantur: item, Fundamenta montium conturbata sunt: Montes, Psal. 17. Isaiae 14, Lupi vespertini Prophetae reges catulos leonum vocant. Plaustra, Isaiae 41. Portae, hoc est, iudices, principes, qui sub porta iudicabantur: per civitatem autem, reliquum vulgus: ut Isaiae 14: Ulula porta, clama civitas. sicut Montes alibi reges, Colles autem plebeios. Elohim, hoc est deos, saepe Scriptura vocat: Exod. 24. Nimroth robustus, Genes. 10. Tauri, Esaiae 19. Abietes, Buxi, Pini, Esaiae 15. et arbores, et alibi, Potentes terrae, Psal. 47. Scuta terrae, eodem Psal. Anguli eorum, apud Sophoniam. Alias Caesarem, Barbam, Montes, etc. Hebraei hircos terrae vocant principes: sicut enim hirci gregem caprarum antecedunt, ita reges et principes plebi praesunt. Pingues vaccae: item Leones, unde symbolum est regum: et tribui Iuda dictum, quod quasi leo accubuerit. nam inter bestias principatum gerit, Proverb. 30. Sed et rapacitatem significat. Psalm. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam. quo sensu et diabolus leo est. Per leonem quoque et draconem intellige in Scriptura ferocissimos reges. Denique scuta terrae appellantur. Sic enim filii Corah, Psal. 47, Scuta terrae principes vocantur, sicut Deus hoc nomine a sanctis appellatur: propterea quod defendit suos, et mala avertit, uti scutis avertuntur iacula, et servantur quos illa tegunt. Hoseae 4 cap. Clypei populi sunt, ut supra, etc.

PRINCIPIUM alias magis tempus notat, quod plerunque fit in Sacris literis: alias rei negocii'ue alicuius initium, quod Aristoteles definit esse, id ante quod est nihil, eius quidem rei et post quod necessario aliquod sequitur. Magni vero momenti est haec vox in Sacris literis: eoque necesse est aliqua loca Scripturae declarare, ac indicare quid ibi haec vox significet. Primum autem dicamus de initio Iohannis, In principio erat verbum. Voxigitur haec tres significationes habere videtur. Primum significat initium alicuius rei: deinde est vox ordinis, et habet se relative ad secundum et tertium: denique idem valet quod aeternitas. Nuncigitur in quanam harum significationum hoc loco accipiatur, quaestio est. Ordinem haec voxhîc significare non potest: non enim hîc successio quaedam rerum similium eiusdemve naturae exponitur. Deinde de rerum omnium mundique inchoatione multi eam intelligunt. quasi diceret: Cum mundus totaque rerum natura crearetur, iam tum ERAT Verbum, seu filius Dei. Non ergo tunc primum cum aliis creaturis esse coepit. Hic sensus non incommodus est: tota autem vis eius consistit in verbo ERAT, de quo supra diximus. Verum me maxime movet initium primae Epistolae Iohannis, ubi haud dubie eisdem verbis idem quod hoc loco, dicere Evangelista voluit: sicut et Augustinus in Quaestioni+bus ex utroque Testamento probat. Oportet autem ibi per vocem Principii omnem aeternitatem intelligi: quaedoquidem dicit, Verbum fuisse AB initio, aut a principio. Filius autem Dei non a creationis initio coepit: se inde ab omni aeternitate, semper fuit. quemadmodum et secundo capite inquit, bis repetens: Haec scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum qui fuit ab initio id est, ab omni aeternitate, nempe Deum, aut eius filium Dominum IESUM. Quare cum in Epistola huius eiusdem Evangelistae vox Principii in eadem materia aeternitatem significet, hic quoque eam idem significare necesse est. Accedit ad confirmationem huius significationis, quod Proverb. 8. eadem haec vox aeternitum denotat. Verba haec sunt: Dominus possedit me initium viae suae. Ante opera eius iam eram, ab aeterno ordinata sum, et ab initio ante terram. Quem locum multi intellexerunt, et adhuc intelligunt, de aeterna generatione filii. Ponit autem hic Salomon duas istas voces, initio, et ab aeterno, tanquam aequivalentes. Sic hanc voculam et Graecus Scholiastes Chrysostomus et [?: B---- ] rius intelligunt. Nonnus quoque inquit, ἄρχηνος , Caeterum de initio epistolae Iohannis vide praeposit A vel AB supra. Porro Genesis primo, In principio crevit Deus caelum et terram: significat initium rerum ac temporis, cum simul et res et tempus esse in coepisset, neutro antea existente, sed tantum Deo solo in aeternum vivente. Ali qui ibi exponunt principium de ordine. quasi dicat Moyses, Deum primo condidisse illae rudem massam, materiam aut Chaos caeli et terrae. de inde coepisse ea digerere ac distribuere. Verum magis probatur, ut ipsam rerum ac temporis inchoationem denotet, tamesi simul etiam seriem operis indicat. Sic et Epistola ad Hebraeos recitat ex Psalmo, Tu Dominne initio, aut in principiis terram fundasti. Iohan. 8 dicitur diabolus fuisse homicida a principio: sicut et 1 Iohannis 3 legitur, diabolum peccare inde ab initio: id est, mox a condito mundo. Ut vero aliquanto claris et ille ipse locus Iohan. 8 et vox haec intelligatur, [?: ] bam alterius cuiusdam annotationem. A principis, ἀπ' ἀρχῆς : Quotiescunque fit principii mentio, significationem illius ad id de quo agitur, accommodare necesse est. Quum ergo hîc Iohan. 8. agatur de homodio, cuius arguitur reus Satan ab initio, certe necesse est ut (quod etiam facit Nonnus) ad ipsius mundi, atque adeo hominis initium referas, non autem ad [?: ] nae ipsius initium, nisi quatenus coepit esse homicide nedum ut hinc constituas, ab aeterno diabolum [?: ] tisse: aut illud testimonium de filii Dei aeternitate eludas, de quo dictum est supra Iohan. 1. cap. Neque eam hîc simpliciter dicitur diabolus fuisse ab initio, ut qui dicitur Sermo ab initio fuisse, id est extitisse: et quid per praeteritum imperfectum, ut sciamus eius hypcrisim antiquiorem omnium rerum creatione, id est aeternam esse. nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud primum momentum quo [?: cre--- ] est homo, sed principium hoc etiam extendo ad tempus creationi mundi ac ipsius hominis vicinum, quo scilicet [?: ] mo est a diabolo occisus. Eodem modo et Matth. [?: ] divortiorum nimia licentia pronunciat Christus [?: ]

-- 491 --

957/958 initio, aut a principio non ita fuisse. ubi etiam inquit: Qui fecit ab initio hominem. ubi principium, etiam de prima illa mundi ac omnium rerum conditione et dispositione intelligi ferme, ut in Genesi, necesse est: nisi quod iuxta Regulam paulo ante indicatam, oportet accommodari hanc vocem, et eius significationem, ad id de quo agitur. Saepe tamen haec phrasis plenius legitur, addita voce Creationis, scilicet mundi: ut Mar. 10. 13. et 2. Pet. 3. Unde clarius cernitur, de quonam initio sint tales phrases intelligendae, cum ita absolute de rebus antiquissimis ponuntur. Iohan. cap. 1. suae primae Epistolae inquit: Scribo vobis praeceptum vetus, quod habuistis a principio. Vetus hoc praeceptum est, sermo ille, quem audistis ab initio. Principium, aut initium, significat hic instaurationem legis, aut formationem populi Israelitici in gentem ordinatam ac Ecclesiae constitutam, quod factum est in eductione ex Aegypto. Accommodanda igitur est huius vocis significatio, uti dictum est, ad rem scopumque praesentem. Iohan. 6 est, Christum novisse ab initio qui nam non crederent. Item 16 inquit: Haec nolui vobis dicere initio, quia vobiscum fui. Ubi principium ad rem praesentem accommodandum est, nempe ad praedicationem Christi. In Epistola Iudae dicuntur lapsi angeli non servasse suum principium, aut originem: id est, suamillam originalem nativamque bonitatem, nempe imaginem Dei, ad quam initio ficti formatique fuerant. Illud igitur suum bonum principium non conservarunt, seu illam initialem indolem. Sic Christus dicit, eos non perstitisse in veritate. Principium ergo, aut origo, veluti nomen abstractum ponitur ibi more Hebraeorum, pro subiecto, et ipsius concreto: Origo pro originali, ac ipsissima divinitûs informata (ut [?: --a ] dicam) aurea substantia aut bonitate, seu imagine Dei. Sic et aliis linguis saepe Principium pro prima conditione et sorte, vel etiam pro prima parte rei ponitur. Matth. 24, principia dolorum ea sunt. Tecum principium in die virtutis tuae: habet in Vulgata Psal. 110. quod nil significat. In Hebraeo est, Populus tuus spontanei [?: -ut ] prompti, scilicet ad cultum tuum, in die victoriae tuae, seu cum viceris ac debellaveris hostes tuos, et populum tuum redemeris. Principium, aut caput verborum [?: ] veritas, et in seculum omne iudicium tuum iustum. Ubi possis per Caput, tum tempus intelligere, quod semper inde ab initio sermo Dei verax fuerat: tum per aliam metaphoram, pro summa rei, et quod praecipuum in re est in qua significatione voce Capitis etiam Latini utuntur. Si non posuero Ierusalem in principio aut capite lae [?: -ciae ] meae: Psal. 137. id est, Si non erit Syon aut Ecclesia Dei praecipuum meum gaudium, quo praecipue oblectabor. Principium sapientiae timor Domini. Prov. 1. 9. de saepe alias. Recte sane ac utiliter in sacra Scriptura toties inculcatur, quod initium sapientiae sit timor Domini, multae enim sunt eius rei rausae. Primum quidem, quod qui timet Dominum, is et regitur ab eo, et donis [?: -ariis ] ornatur tum in noticiis, tum et in voluntate, actionibusque Secundo: qui timet Dominum, is etiam [?: ] obedire studet, ac ad eius voluntatem mores actioesque suas componit: nihil turpiter, temere, audacter, [?: -enter ] , aut alio qui reprehensibiliter facit: quod verae ac practicae sapientiae proprium est munus. Tertio: qui [?: ] Dominum is meditatur in lege eius die ac necte, ubi est mirifica et vere divina sapientia. Nam ipsa prima elementa Christianismi longe maximam, mundoque ignotam sapientiam continent: ut scire, esse tantum unum Deum esse causam et gubernatorem omnium, unde omnia bona veniant et petenda sint: hominem sic conditum, sic lapsum, corruptum, redemptum, qui eius finis [?: ] beatitudo, quod verum officium. Postremo, ipsa vera ac vina fides in pectore pii hominis existens ac vigens, mirifice eum dirigit ac gubernat, ut stabili quadam ratione vitam suam regat, non quavis aurula, rumusculo, spe, metu, aliorum persuasionibus aut affectibus impulsus huc atque illuc vacillet, modo hoc modo illud probet, improbet, velit, nolit, etc. Principium Evangely, Paulus Phil. 4 vocat principium suae praedicationis Evangelii, in Macedonia factae. Sic Oseas cap. 1, Principium sermonis Iehovae ad Oseam. id est, prima patefactio, prima prophetia. Iohan. 8, cum Christus interrogatus quis' nam ipse sit, respondit: Principium quod et loquor vobis. In quo loco multi interpretes veteres ac moderni sese vehementer torserunt. Simplicissimus autem, et proculdubio verissimus sensus est, quod Dominus eis respondeat, se eum esse, quem se toties sit professus: nempe verum Meschiam ac servatorem totius mundi. Verum adscribam alterius cuiusdam prolixum annotatum super hunc locum, ut eo magis omne dubium de vero sensu dicti illius rudioribus eximatur. Id quod a principio dico vobis, τὴν ἀρχὴν ὅτι καὶ λέγω ὑμῖν . Hanc expositionem etiam affert Stapulensis. Sed quia hic locus infinitis pene modis fuit expositus, et vera eius explicatio a significatione verborum pendet, primum explicabo, cum bona lectoris venia, diversas interpretationes: deinde paucis dicam, quomodo putem esse intelligendum. Augustinus ergo (ut Eras, observavit) τὴν ἀρχὴν putat nomen esse: et quia videt parum convenire quartum casum interrogationis formulae, sic conatur hoc excusare, ut dicat illud, Tu quis es, perinde valere ac si dixissent Iudaei, Quem te esse dicis, aut quem te esse credemus? Et quasi sic interrogassent, Christum respondisse quarto casu, Principium. id est, Quaeritis quid debeatis credere? Credite me esse principium. Deinde particulam ὅτι , pro causali interpretatur, hoc modo, Quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendo. Nam si principium, sicuti est, maneret apud Patrem, et non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, quum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possint? Ergo credite, inquit, me esse principium: quod ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Haec ille. quae sane sunt magis detorta, quam ut refutatione indigeant. Ambrosius (ut idem Eras. annotat) in eadem est sententia, nisi quod pro Quia legit Qui: id est, ὅς vel ὅστις , repugnante omnium codicum fide. Is, cuius commentariorum in Iohannem libros quatuor Clichtoveus ille sophista sub Cyrilli nomine edidit, eandem prorsus interpretationem affert, atque Ambrosius. Reliqui omnes eruditi quos mihi contigit inspicere, τὴν ἀρχὴν accipiunt pro adverbio (ut omnino poscit Graecae linguae ratio) sed diverso sensu. Alii enim explicant, Principio, id est primo loco, id vobis scilicet respondeo, me eum esse qui vobiscum loquar. Verum haec expositio et coacta est, et frigidam sententiam habet: denique etiam Graecis codicibus repugnat, in quibus legitur ὅτι , non ὅς . Alii sic exponunt, Principio id sum quod etiam dico vobis: id est, non statim vobis indignis explico quicquid sum, sed hoc primum dico, dum scilicet aptiores eritis reliquis audiendis, me missum esse a Patre et praeconem vitae. Sed haec quoque expositio (ne quid aliud dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic sensus: In peccatis vestris moriemini, primum ob id

-- 492 --

959/960 ipsum quod haec loquar vobis. Deinde pro eo quod subiici oportuit secundam et tertiam aliquam rationem, addit in genere: Multa habeo de vobis dicere. Sed quorsum ista interrogatione spreta, tam obscure loquatur Dominus? Quidam denique ex recentioribus exponit, Prorsus id quod loquor vobiscum: id est, plane illud ipsum verbum sum, quod loquor vobiscum. quia Christus est verbum Patris: et quia se verbum esse testatur, vult in verbo cognosci. Haec vero interpretatio multo planior est quam caeterae omnes superiores, neque ullum verbum detorquet. Nam apud Graecos constat τὴν ἀρχὴν interdum declarare παντελῶς καὶ ὅλως . Sed mihi tamen videtur nimis arguta, si eos spectemus quos alloquebatur Dominus, quorum etiam ruditati omnibus modis sese accommodat. Deinde cur non potius dixisset ὅς καὶ λαλῶ , vel ὁ καὶ λαλῶν ὑμῖν , id est, qui loquor vobis? quum praesertim ὁ λόγος apud Graecos masculino genere efferatur. Superest una Nonni expositio (neque enim omnes libuit commemorare) quam ultimo loco adscripsi, quod eam caeteris anteponam. Quaesierunt, inquit, Iudaei, τὶς σὺ πέλεις; καὶ χριστὸς ἀνίαχειν, ὅτι περ' ὑμῖν ἐξ ἀρχῆς ὀάριζον, ἔχων νήριθμα δικάζειν καὶ λαλέιν, ἀλλ' οὗτος ἐτήτυμος ὅς με γεινέθλῃ ἀνδρομέῃ προέηκε . Hi sunt illius versiculi: quos eo libentius adscripsi, quod vulgo legantur corruptissimi, et videam a plerisque non fuisse commode explicatos. Apparet autem ex illis, τὴν ἀρχὴν nihil aliud declarare quam ἐξαρχῆς , idque per traiectionem construendum esse cum verbo λαλῶ : deinde ὅτι scribendum esse, ita ut non sit coniunctio, sed provocabulum. Postremo, repetendum esse ἀπὸ τοῦ κοινοῦ verbum εἰμὶ : ut in summa intelligamus, Christum quaerentibus Iudaeis quid esset? respondere, se id esse quod ab initio ipsis dixisset: id est, quod iam pridem toties et tot modis illis inculcarat. Quid enim aliud tot concionibus conatus est illis exponere, quam et quis esset, et unde esset, et cur in hunc mundum venisset? Cur autem hanc expositionem prae caeteris amplecterer, plurimis rationibus sum adductus. Nam quod ad rem ipsam attinet, plana est sententia, neque subtilis, neque detorta, sed ad quaestionem maxime accommodata. Deinde vero, in verborum explicatione servatur genuina ac propria explicatio. Nam quod ad traiectionem attinet, infinita pene similia exempla occurrunt, quae passim annotavimus. ut Rom. 12, et apud Lucam saepe, et infra in hoc ipso 8. cap. ὅ, τι vero, non ὅτι scribendum esse, docet maxima pars superiorum interpretationum, et ita etiam legitur in Theophylacto Romano. Postremo, haec est natura responsionum, ut in iis repetatur verbum positum in quaestione: ut hoc loco plane sit germana repetitio verbi substantivi, quod fuerat in quaestione usurpatum. Quod autem attinet ad particulam καὶ , quamvis ea possit non incommode accipi pro Etiam: tamen malui tanquam redundantem praeterire. Est enim hic pleonasmus in Graeco sermone non modo usitatus, sed etiam elegans, idque in eodem prorsus dicendi genere, et eodem sequente verbo: ut apud Synesium, ἵν' εἰδῶμεν ὅ, τι καὶ λέγει , Ut sciamus quid ille dicat. Sic apud Gregorium saepe, τί χρὴ καὶ λέγειν ; Deinde utitur praesenti tempore λαλῶ Evangelista, non sine emphasi. quasi diceret: Ego id sum quod ab initio dixi vobis, et nunc etiam dico: nimirum lux, vita, veritas, etc. Christus in Apocalypsi dicitur principium et finis, primus et ultimus, α et ω : quia ante omnia in aeternum fuit, et postea in aeternum permanebit, ut supra in voce Primus dixi. Quis ascendet nobis in principio ad bellum? Iudic. 1. id est, quae' nam tribus ducatum et primam pugnam habebit? 1. Paral. 11. Quicunque interfecerit Iebusaeum in principio.

PRINCIPALIS Spiritus. Psal. 51 habet Vulgata, Spiritu principali confirma me. propre significat alacri, prompto et parato ad cultum Dei, confessionem et crucem propter Deum, eiusque veritatem. Ratio autem est cur LXX verterint ἡγεμονικὸν , quia נדיב nadib significat tum liberalem, munificum ac voluntarium in bene agendo, tum etiam principem. Graecam porro versianem sequuta est Vulgata in Psalterio, plane ad verbis

PRO praepositio Hebraice plerunque תחת Tachat varia significata habet: alias quasi vicem alterius, seu quasi commutationem quandam indicat, sicut et Latinis et Graecis ἀντὶ , Ezech. 4, Diem pro anno dedi tibi id est, singulos dies pro singulis annis. Genes. 30. Nam ego pro Deo, qui prohibuit a te fructum ventris tui. Id est, habes' ne me pro Deo, ut a me petas liberos: cum a Deo, qui tibi hactenus obstitit, id exorare deberes. Sic Ioseph dicit ad fratres Gen. 50, Num pro Deo ego sum? Exod. 7, Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni. id est, [?: ] lo ut eum minis ac miraculis et poenis ita molestes ac infestes, ac si Deus eius esses. Sic 4. cap. ibidem ait Deus ad Moysen: Loquetur Aaron per te ad populum: erit ille tibi pro ore, et tu eris illi pro Deo. id est, ipsius os os loquetur pro tuo ore: et ille te vicissim perinde in omnibus agendis ac dicendis consulet, ac si Deus eius esset. Proverb. 11, Iustus de angustia liberatur, impius autem venit pro eo. id est, succedit in poenas loco eius. Parves pro centum, magnus pro mille. id est, praestabat fortitudinem tot militum, seu aequandus erat tot hostibus 1 Paral. 12. 1. Corinth. 11, Coma mulieri pro velamine data est. id est, ut ea loco velaminis aliquatenus [?: ] tur, utpote quae eam ornet. Cum dico, Pro pecunia dedit mihi cibum, aut accepi cibum: significat commutationem, aut vicem. Alias, Aliquid pro aliquo fieri, significat, in commodum illius. Iob. 13, Nunquid pro Deo loquemini iniquitatem? id est, in favorem et commodu Dei, vel ut eius causam contra me tueamini? Exod. 18 Este tu pro populo coram: id est, age causas populi coram, eorum negocia ad illum refer, eumque consule, ac eius opem misericordiamque illis implora. Animam suam debit precium pro multis: Marci 10. Matthaei 20. id est, in multorum commodum aut salutem: tametsi et hic alqua commutatio subsit. Matth. 17. Da staterem pro me et pro te. id est, in nostrum commodum, ut istorum exactione ac molestatione liberemur: tametsi et hoc [?: ] aut locum alterius indicet. Animam ponere pro fratribus, inquit Iohan. 1. id est, in commodum fratrum, seu ut illi periculo eximantur. Luc. 9. Qui non est adversus nos, pro nobis est. id est, in nostrum commodum agit et laborat, nobiscum stat ac pugnat. Sic Iohan [?: ] animam suam dare pro ovibus suis, est pro eis fortissime usque ad mortem depugnare, ut illae a lupis exitioque liberentur. Pro aliquo orare, idem valet, nempe in eius commodum aut bonum. Sanctifico me pro eis: Iohan 17. id est, offero me tibi in sacrificium. Unum hominem mori pro populo. id est, ad totius populi salutem. Aliquando causam finalem, seu ut aliquis aliquid assequetur, ut dare pecuniam pro pane aut veste vel libro Hebraeor. 12. Vendidit sua primogenita pro cibo. Ibidem Christus sustinuit crucem, pro proposito sibi gaudio id est, ut potiatur illo gaudio, illa felicitate, utque recipiat a patre nomen supra omne nomen. Lucae 5. [?: ] Offer pro mundatione tua. id est, ut munderis. Carnem meam dabo pro mundi vita. id est, ut vitam acquiram mundo. Iohan. 6. Sic Actor. 27. Accipite panem pro salute vestra. id est, ut vivatis, in salutem vestram. Nonnunquam Pro idem valet quod propter, et quasi causam efficientem: ut cum dicimus aliquem puniri pro suis sceleribus aut facinoribus. Sic Luc. 19 dicitur Hierosolyma punienda pro eo quod non agnovit [?: Mes- ] Et Actor. 12. Herodes esse punitus pro eo quod non dederit gloriam Deo. Ac denique Ephes. 5 dicitur: pro hoc ἀντὶ τούτου derelinquet homo patrem et matrem suam adhaerebit uxori suae. id est, propter hanc Dei ordinationem

-- 493 --

961/962 aut coniugium, quando quidem Deus sic ordinanit, et naturae penitus implantavit. Deut. 19, et Mat. 5. Oculum pro oculo, dentem pro dente. id est, propter excussum dentem aut oculum privari laedens debet dente aut oculo. Sic saepe pati pro Christo et Evangelio dicimur: id est, propter. Non raro Pro in Vulgata versione novi Testamenti significat De. Sic saepissime ait Paulus, se agere gratias pro Romanis, Corinthiis, Ephesiis. item, gloriari pro tali homine. 1. Corinth. 12. Glorior Macedonibus pro vobis. id est, de vobis. Spes mea est firma pro vobis: 2. Corinth. 1. id est, de vobis. Isaias clamat pro Israele, Romanorum 9. id est, de, vel super. Unusquisque pro se rationem reddet Deo: Roman. 4. Solicitum esse pro aliquo, valde usitatum in Sacris literis, et communi sermone: 1. Corinthiorum 12. Phil. 4. Sentire pro vobis omnibus. id est, de vobis: Philip. 1. Deus pro nobis melius aliquid providerat. Hebr. 11. pro, de nobis. Pro Christo legatione fungor: id est, ipso iubente ac mittente. 2. Corinth. 5. Deus est qui operatur in vobis velle et efficere, pro gratuita sua benevolentia. id est, ex gratuito favore. Valde usitata est haec significatio Latinis. ut, Pro illius erga me amore faciet: pro, eius liberalitate, aut avaricia, aut iracundia faciet hoc aut illud. causam efficientem, aut propter, notare videtur. Locus celebris, et tamen nonnihil obscurus est Ioan. 1, Ex eius plenitudine omnes accepimus gratia pro gratia. Comodissima tamen cum textui, tum et aedificationi piorum est illa sententia, quod pro gratia Christi nos acceperimus gratiam a Deo: quia prius dixerat eum habere plenitudinem gratiae et veritatis, iam addit, nos omnes ex illa plenitudine haurire: quod perinde est ac si diceret, Propter immensum favorem et amorem, quo pater filium complectitur, etiam nos eius fratres ac membra diligit. Sicut alibi inquit: Dilexit nos in dilecto. Hic quoque Pro videtur significare Propter. Exauditus est pro sua reverentia: Hebraeorum quinto, Graece est ἀπὸ ab, ponitur loco propter. Colophonis porro vice adscribam etiam alterius cuiusdam sententiam de significationibus particulae Graece ἀντὶ , et Latinae pro. Ego vero apud idoneos Graecae linguae scriptores duplicem tantum reperio significationem huius particulae: quarum una est propria, quum scilicet accipitur provice seu loco, ut. ἀντὶ βρέϕους loco pueri, ἀντὶ πολλῶν multorum loco, ἀντὶ βρώσεως , Hebr. 12. idem adverbum, pro edulio: agitur enim de permutatione. altera translaticia, quum accipitur pro διὰ , id est propter: ita tamen ut causam non finalem, sed quae velut origo est, declaret. veluti quum dicimus ἀνθ' ὅλου et ἀνθ' ὦν , ut Luc. 19. Act. 12. et ἀντί τούτου , ut Ephes. 5. His duas alias adiungo, quas sacris scriptoribus peculiares opinor. Unam, quum accipitur pro ὑπὲρ , et commodum ac utilitatem declarat: qua significatione reperio positum tribus locis, et quidem semper personae coniunctum, non rei: nempe Matt. 17 et 20. item Marc. 10. Alteram, quum finem designat, quomodo reperio duobus duntaxat locis usurpatum, nempe 1. Corinth. 11, et Hebr. 12. Ex his quatuor significationibus (neque enim plures reperio) deligat prudens lector quam volet.

PROBO, δοκιμάζω , primum significat examino, exploro, diiudico. 1. Corinth. 3. Uniuscuiusque opus, qualenam sit, ignis probabit. id est, perinde explorabit et examinabit ignis spiritualis tentationum, persecutionis, et etiam ignis Spiritus sancti, quo baptizati sumus: sicut externus ignis probat aurum, argentum et metalla alia. Eadem locutio et similitudo aliquanto plenius posita est. 1. Pet. 1. Sic Dominus dicit Pharisaeis Luc. 12, Faciem terrae et caeli nostis probare: id est, diiudicare et discernere. Sic 1. Thess. 5. Omnia probate. Tertullianus in de Praescrip. haereticorum: Omnia examinate, inquit, et quod bonum est retinete. Hebraeorum 3, Probarunt me annis 40. Homo probet semetipsum: 1. Corinth. 11. et 2. Corinth. 13. id est, examinet, diiudicet. Nam 1 Corinth 11, quod prius dixerat, Probet semetipsum: mox synonymo verbo quasi repetit, Si nosipsos diiudicaremus, non iudicaremur. id est, castigaremur a Domino. Nec significat ibi διακρίνειν diiudicare seipsum, quibusdam castigatiunculis afflictare, ut Papistae hunc locum violenter ad suas satisfactiunculas rapiunt. Probate spiritus an ex Deo sint: 1. Ioann. 4. id est, iudicate, examinate, diiudicate, discernite. 2. Corinth. 8. Quem fratrem exploravimus in multis probum esse. id est, experti re ipsa sumus. Opus suum unusquisque probet: Galat. 6. id est, diligenter diiudicet. 1. Tim. 3. Atque ii probentur primum, postea ministrent, si inculpati reperti fuerint. id est, explorentur hominum iudicia, ac testimonia Dei. Sic ille Luc. 14 dicit se emisse par boum, velle ire ut probet eos. Sic et Columella loquitur: Probate boves. Sic Ovidius, Exitus acta probat: id est, diiudicat. et Cicero: Probate amicos. Sic et Italis hoc verbum nunc est in usu, provar, provado e esperimentado. In Psalmis et Veteri testamento sic innumeris vicib. accipitur. Hebraeum est כהן . Crebro etiam illa similitudo de igne probante metalla, cum hominis probatione confertur. Prover. 17, Sicut igne probatur argentum, ita corda probat Dominus. Sic ibidem 27, Ierem. 9. Daniel. 12. Zach. 13. Iob 23. Psal. 12, dicuntur eloquia Domini perinde munda esse ac argentum probatum igne septies. Secundo significat, post examinationem agnoscere aliquid, seu perspicere. Rom. 14, Renovemini spiritu mentis vestrae, ut probetis. id est agnoscatis, quae nam sit Dei voluntas bona et perfecta. Idem plane dicit Rom. 2. Nosti voluntatem Dei, et probas eximia: id est, agnoscis quae sint coram Deo recta ac probata. Idem prorsus, eodemque modo ut Rom. 2, dicit etiam Phil. 1. Oro Deum, ut excellatis cognitione et omni iudicio: ad haec, ut probetis eximia. Tertio, significat amare aliquid tanquam probum, suo assensu amplecti ut probum. 1. Thess. 2. Sed sicut probati sumus a Deo, quibus crederetur Evangelion. id est, placuimus tanquam si probi essemus. Sequitur mox, Qui probat corda nostra. ubi possis exponere, Explorat: aliqui tamen malunt, Approbat. Sicut non probaverunt Deum habere in cognitione, Rom. 1. id est, non sunt ex animo assensi, non id serio egerunt ac effecerunt, seu reipsa praestiterunt, sicut debebant, ut permanerent in vera Dei cognitione: seu, ut Deum eiusque cultum retinerent in percepta cognitione, sed mutaverunt gloriam Dei in idola, etc. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. id est, Beatus qui bona conscientia, et non dubitando ac haesitando amplectitur aut agit, quae agit vel sequitur Rom. 14. Probare ergo hic, pro opere sequente probationem ponitur. sic Ioan. 6. est Voluerunt eum accipere in navem. id est, cupide libenterque acceperunt, licet prius perterriti ahorrerent ab eo. Qui in talibus servit Christo, gratus est Deo, et probatus hominibus. id est, acceptus. 2. Tim. 2. Stude teipsum probatum operarium praestare Deo. id est, probum ac laude dignum. Diversa est haec a praecedenti significatio, et convenit cum sequenti propemodum. Quarto, significat alicui testimonium dare: ut experimentis probo, comperio. 1. Corinth. 16. Quoscunque probaveritis per Epistolas, eos mittam, ut auferant gratiam vel eleemosynam vestram. Sic et Latinis probare interdum est laudare, approbare, comprobare, etc. Vicinum huic est, quod δοκιμὴ experimentum, aliquando significat iudicium probitatis, quod testimonio suo alicuius probitatem comprobat. 2. Corinth. 2. In hoc enim scripsi, ut cognoscerem probationem vestri, si ad omnia obedientes sitis. id est, ex obedientiae externae praestatione in tali casu vestram pietatem perspicerem.

-- 494 --

963/964 Sic mox 13, Experimentum quaeritis loquentis in me Christi. id est, indicium, testimonium huic rei dans aut approbans, quod Christus in me sit, et per me agat. Quinto, probatio aliquando ipsam bonitatem rei aut personae notat: ut 2. Corinth. 10. Non enim is qui semet ipsum commendat, probatus est, sed quem Deus commendat. 1. Corinth. Oportet etiam haereses esse, ut qui probati sunt in vobis, patefiant. id est, qui probisunt. Iacob 1. Quia probatus factus accipiet coronam. id est, probus. Phil. 2. Cognoscite probationem eius, quod veluti cum patre filius mecum servierit in Evangelio. id est cognoscite eius veram probitatem, aut seriam pietatem, quando quidem ita se gessit. Quoniam porro δόκιμος probatus, significat spectatum aut compertae bonitatis hominem: ideo contra ἀδόκιμος , quod plerunque Vulgata vertit reprobum, significat non probum. non autem simpliciter reiectum, aut ad aeternum exitium destinatum, ut multi accipiunt. 2. Cor. 13, Non ut nos probati appareamus: sed ut vos bonum faciatis, nos vero veluti reprobi simus. id est, dum caremus causa vos castigandi, veluti destituti Spiritualibus viribus, et inermes appareamus.

PROBATIO aliquando active, aliquando passive accipitur. Active, Rom. 5. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Ubi probatio significat experientiam qua scilicet patienter ferendo crucem, et Deum implorando, Dei veritatem, liberationesque reipsa experimur. Unde fit, ut spes nostra crescat, quae etiam in posterum laetos eventus experitur. Passive porro usurpatur 2. Corinth. 8. Quod in multa probatione afflictionis redundavit gaudium ipsorum. id est, quod multae illae afflictiones, quibus eos Deus tentavit, ac exploravit eorum alacritatem, non modo non extinxerunt, sed etiam auxerunt et illustrarunt. Sic quoque δοκίμιον fidei, probatio aut exploratio fidei, Iacob. 1. 1. Pet. 1. passive accipitur, nempe qua piorum fides exploratur. Praeponit ibi Iacobus probationem patientiae tanquam causam: cum Paulus, ut modo audivimus contra patientiam probationi praeponat, Sed causa est, quam nunc audivimus, nempe quod est diversa vox, et significat Iacobo idem quod Paulo in sua gradatione tribulatio.

PROBRUM, in Sacris literis significat tum ignominiam, tum et contumeliam, ignom iniosa maledicta, et omnem infamiam. Hebr. 11. Moses fide potius elegit cum populo Dei malis affici, quam temporariis commodis peccatis frui: maiores arbitratus divitias probrum Christi, quam thesauros Aegyptiorum. Probrum Christi vocat eas cruces, calamitates, ac infamias, quas omnes sustinere coguntur, qui pie volunt vivere in Christo, quod antea dixerat κακουχεῖσθαι , malis affici, male haberi aut tractari. Ezek. 26, Ne accipiatis amplius probrum famis inter gentes. id est, ne alii populi posthac vobis obiiciant sterilitatem et penuriam. 2. Sam. 1. Ego, quo abire faciam probrum meum, id est, quomodo me tanta ignominia liberabo? Ponam probrum istud super totum Israelem. 1. Samuel. 11. pro, hac eos infamia onerabo, hanc eis ignominiae notam inuram. Memento quod tulerim in sinu meo multorum populorum probra, Psalmo octuagesimonono . id est, contumeliosa maledicta multarum gentium. Sed plura de hac voce vide supra in Opprobrium.

PROCIDERE, aut procumbere solebant coram hominibus et Deo Israelitae, vel honorantes, vel suppliciter petentes aliquid ab aliquo: quem eorum morem etiam Livius Decad. 3 indicat, cum Carthaginensium legationem ad Scipionem describit. Haec est etiam vis illorum verbi שחח Schacha. Hodierna quoque die Turcae et alii Orientales incuruatione corporis reverentiam exhibent, quibus non est imos aperire caput: quae consuetudo iam etiam a Christianis usurpatur.

PRODIGIA, portenta ac signa, pro eodem ferme. usurpat Vulgata versio, nec in Hebraeo etiam sermone admodum magna significationum discrimina monstrari possunt: non quod ex origine thematis non queat diversa significatio produci, sed quod usus est valde promiscuus. Quid prodigia vocet Ioel 2. et Acta cap. 2. exponitur in textu: Dabo prodigia in caelo superius, et infra in terra, sanguinem, ignem, et vaporem fumi. Sic Deut. 6. Deditque Deus signa et prodigia magna et mala in Aegypto coram Pharaone, et cuncta familia eius. Qualia illa signa aut prodigia fuerint, ex Exodi narratione notum est. Sic Christus dicit Matth. 24, Pseudoapostolos et sed-ctores edituros magna signa et prodigia. Sic et 2. Thes. 2. Antichristus dicitur editurus signa et prodigia, sed mendacia: id est, tantum speciem habentia prodigiorum, cum sint vel praestigiae dia boli futurae, vel etiam figmenta seductorum, tum etiam ad mendacem falsamque religionem ac cultum inducentia. Christus quoque et Apostoli edentes miracula, signa et prodigia fecisse saepe in Sacris diceatur. Act. 2. 15. Rom. 15. 2. Cor. 12. Vocat Scriptura prodigia aut portenta etiam illas mirabiles actiones ac gestus Prophetarum, qui externis aliquibus notabilibus factis, ut gestatione iugi, catenarum, simulatione obsidionis, et similium, aliqua futura ex mandato Dei praenunciabant. Quin et ipsimet prophetae cum filiis vocantur prodigia. Isa. 8, Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signa et prodigia in Israel. Quia filiis eius iusserat Deus imponi nomina Hesbaz et Seariasub, ut ipsis etiam propriis nominibus futuras calamitates indicarent. Sic Capite 20, iubetur nudus et discalceatus incedere, ut eo signo aut prodigio indicet Aegyptios et Aethiopas nudos in captivitatem a Chaldaeis abducendos esse. Sic Ezekiel. cap. 12 et 24 ob similia signa dicitur esse portentum a Deo Israeli propositum: quia sua simulata fuga et migratione, Iudaeorum calamitatem portendit: sicut et suo luctu ob mortuam uxorem. Veri [?: pr- ] giorum sunt. Zach. 3. id est, idonei ad facienda prodigia, instructi vi patrandi miracula.

PRODIRE, idem quod egredi. Psal. 17, A facie tua iudicium meum prodeat. id est, tu ferto sententiam de mea iusta causa eamque exequitor me liberando, et hostes perdendo. Vide supra Egredior.

PRODUCO, idem quod educo, foras duco, nihil habet obscuritatis, Iud. 6 dicunt patri Gedeonis, sui populares: Produc huc filium tuum. id est, exhibe aut dede eum nobis, ut ipsum lapidibus obruamus, ob [?: su--a ] tum altare Baal, et succisum lucum. Sic Actor. 12, volebat Herodes mox post pascha Petrum, quem in carceribus dligenter asseruabat ad populum producere, id est aliquo acerbissimo supplicio ipsius gratum spectaculum populo praebere.

PROFANUM. Triplices res ac homines sunt: primum quae dicuntur sanctae aut sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?: -purae ] , quae tum Deo suo quodam modo displicent, tum hominib. sunt illicitae. Vox igitur Profanus, sicut et [?: Con- ] alias res communi vitae concessas notat, alias vero eas quae plane immundae habentur: quae vocis ambiguitas et diversis reb. communitas in de venit, quod neutrae hae posteriores sacrae sunt, et quod tota ista vita immundicia ac peccatis plena, seu potius cum peccatis ac immundicia confusa et commixta est. Proponam autem pauca exempla significationum istius nominis. Profanare vineam aut [?: ] , est certis quibusdam ceremoniis eas licitas usui hominum facere. Nam antequam id fieret, Deo sacrae, et hominibus ilicitae, mox ab earum primo initio habebantur: sicut supra tum alibi, tum et in voce Praeputii dictum est. Legimus igitur Levit. 19, et Iere. 31, Adhuc plantabitis vineas in

-- 495 --

965/966 montibus, plantabunt plantantes, et profanabunt. In hac significatione Profanum vulgo, et etiam apud erudiriores scriptores plerunque accipitur. Sic saepe profani dicuntur omnes non consecrati. Posterior significatio est, cum rem immunda ac contaminatam notat. Mulierem prophanam, aut meretricem non accipiant sacerdotes. Levit. 21. bis repetitur. Sic Latini quoque saepe sceleratos ac nefarios homines prophanos vocant. In hac significatione usurpatur etiam in Novo Testamento. Hebr. 12, Ne quis sit inter vos fornicator aut profanus, sicut Esau pro unico edulio vendidit primogenita. Sic 2. Tim. 2, Profanas vocum inanitates cohibe. Idem dicitur 1. Tim. 6. Tertia, quaedam metaphorica significatio est, cum indicat rem aut personam omni sua priori dignitate privare, in terram abiicere, et veluti omnib. contemnendam ac conculcandam proponere. Psal. 89. Abiecisti pactum servi tui, profanasti in terram diadema eius. id est, ludibrio et iniuriis omnium exposuisti. Est significatio et phrasis contraria illi, cum Romani suos tribunos sanctos, aut moenia sancta vocarunt. id est, in violabilia, et omni honore et quasi religiositate persequenda et tractam da Isa. 23, ut prophanaret superbiam omnis gloriae. id est, abiiceret, et contemptos redderet nos qui superbi ac potentes fuerunt. Sic Aen. 11.

Quos Acneada bello fecêre profanos.

Dicitur et Dei pactum, tabernaculum ac templum profinari, simili ferme significatione, idque tum a Deo, tum et ab hominibus. Psal. 89. Non profanabo pactum meum. quod mox exponit, inquiens: Et quod egressum est de ore meo, non mutabo. Vide sequentia prolixius, ubi illam profanationem plenius explicat. Dicuntur et homines foedus ac praecepta, aut etiam templum Dei profanare, cum violant, et non religiose observant. Psalm. 89. Si filii eius iustificationes meas prophanaverint, et praecepta mea non custodierint. ubi idem bis dicit. Ezec. 23. et 2. Esd. 13, Sabbata mea profanaverunt. Sic Levit. 19. dicitur is sacra profanare, qui tertia die de oblatis comedit. Levit. 10. et Ezec. 22 praecipitur, ut sacerdotes discant accurate distinguere inter sanctum et profanum. ubi alluditur quidem ad illas externas res in sacrificiis, et alioqui sanctas et profanas habitas: sed indicatur, eos debere inter vera ac spiritualia sancta et prophana distinguere, nempe inter peccata et recte facta, et praesertim inter vera et falsa dogmata. Quo etiam illud Prulinum ὀρτοθομεῖν , id est recte secare, spectat.

PROFERO verbum itidem perspicuum est. Nu. 13. Protulerunt infamiam terrae, quam exploraverant. id est, sparserunt rumores tristes de illa terra, infamarunt eam apud vulgus. Gen. 14. est clare tum in Hebraea, tum et in Vulgata, quod Melchisedec protulerit panem et vinum exercitui Abrahami: et tamen quidam violenter pervertunt textum, quasi sit Obiulit: ut suam commenticiam oblationem Missae tueantur.

PROVICISCOR, inde Profectiones. Saepe in posterioribus tribus libris Mosis fit mentio profectionum populi Israelitici: ubi ea vox significat progressiones illius populi in deserto, seu itinera ab aliis locis ad alia, ubi aliquandiu commorati sunt, Deo eos ducente per columnam ignis aut nubis: quae fuerunt 40: Numer. 33. Lapis profectionis. 1. Reg. 6. id est, importatus, advecticius, externus.

PROFUNDUM habet quasdam metaphoras nonnihil obscuras in Sacris literis. Primum enim significat gravissimas miserias ac difficultates, et calamitates [?: ] : quo spectant etiam Latinae metaphorae obrui, immergi, emergere ex malis aut difficultatibus. Veniunt [?: ] istae metaphorae a corporeis immersionib. in aquas aut latum. Psalm. 88. Posuisti me in lacu inferiori, in tenebris, in profundis. Quod alludit ad illos eorum subterraneos carceres, in quales etiam Ieremias fuit proiectus, ita ut in lutum immergeretur: cap. 38. Sic Psal. 130. clamat Psaltes: De profundis clamavi ad te Domine, domine exaudi orationem meam. Psal. 69. Non inundet me decursus aquarum, nec absorbeat me profundum. id est, summae aliquae calamitates, potissimum a persecutoribus imminentes. qua metaphora ille Psalmus saepius utitur. Secundo, Profundum aliquando significat aliquid valde abstrusum, occultum, sapiens, aut etiam astutum, malitioseque cogitatum ac subornatum. Nam et in bonam et in malam partem accipitur. Sic dicitur 1. Cor. 2, Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei, id est, intimas cogitationes ac secreta consilia, sive in maximis mysteriis, sive in summis rerum difficultatibquo saepe Ecclesiam suam veluti ad mare rubrum, aut etiam in medium eius adducit. Psal. 92, Quam grandia sunt opera tua Domine, valde profundae sunt cogitationes tuae. Sic huc alludens Paulus Rom. 11. exclamat: O profunditatem divitiarum et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Dan. 2. Profunda et abscondita revelat Deus. Prov. 20. Aquae profundae consilium in corde viri, at intelligens vir exhauriet illud. id est, deprehendet quid adversarius spectet, aut quorsum tendat suis aliud simulantibus actionib. ac sermonibus. In malam partem, de astuta malitia, Psal. vigesimo. Vae iis qui profundi sunt, ut a Iehova abscondant consilium. id est, qui conantur non tantum hominibus, sed etiam Deo ipsi abscondere consilia sua, eique imponere mirabili specie pietatis ac iustitiae. Mox enim textus semet exponit addens: Et sunt in tenebris opera eorum. et dixerunt, Quis videbit? cuiusmodi fuerunt machinamenta opprimendarum piarum Politiarum, et corrumpendae religionis nostro tempore. Hinc deductum verbum Hebraeum הפמיק Heemik, profundare, Oseae 5. 9. Iere. 49, quod quidam exponunt per profundare consilium, id est, astutum consilium reperire, de quo ego meam sententiam mox subiiciam. Tertio, Profundum significat quasi copiam ac potentiam: sicut Rom. 8 Paulus ait, quod nec sublimitas nec profunditas nos abstrahere poterit a dilectione Dei. Hinc est quod profundum significat etiam immensum chaos peccatorum, sicut Proverbiorum 18. Vulgata habet: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet. Hinc quoque venit, quod Profundare significat augere. Isa. 31. Revertimini unde profundastis defectionem filii Israel. id est, ab ista defectione, in quam vos tam profunde immersistis. Sic puto loca Hoseae 5 et 9, item Ier. 49, de immensa profunditate, aut magnitudine idololatriae accipienda esse. Quarto, significat profunditas aquarum, copiam bonorum: quia copiosa aqua in illis ferventibus et aridis locis fuit maximum bonum. Ezec. 34. An parum vobis est, quod profundas aquas bibatis, quôd etiam reliquam aquam perturbatis? In cap. 32. eiusdem Prophetae exponunt de tranquillitate ac puritate aquae, quia profundae aquae non perinde arrodant terram, minori impetu fluentes: aut etiam ob copiam non perinde contaminari facile ac perturbari queant. Prover. 18. Aquae profundae verba oris viri, et sicut flumen effluens fons sapientiae. Id est, sapiens et eloquens vir abundat amplissimo et salutari thesauro quem hominibus communicare potest. Profunda aquarum significant alueos, aut fundum. Profunda aquarum apparuerunt. Psalm. 18. et 2. Samuel. 22. Confundentur profunditates fluminis. Zachar. 10. Transibit tribulatio in mari fluctus, et confundentur omnes profunditates, fluminis. id est, Aegypti gloria, potentia ac opulentia tolletur. Sicut sequitur: Et deponetur superbia Assur, et sceptrum Aegypti auferetur. Proiecisti me in profundum maris, inquit Ionas 2. Quod quid significet, ex eius historia notum est. Simili locutione, sed significatione longe alia, inquit Michaeas: Proiecisti in profundum

-- 496 --

967/968 maris omnia peccata nostra. id est, longissim e ea a nobis removisti, et quasi prorsus abolenisti. Supra dixi, profunditatem significare etiam magnitudinem malorum ac periculorum. Sic Proverb. 22. legitur: Fovea profunda os alienae mulieris: cui iratus est Deus, incidet in illud. et 23. Fonea profunda est scortum, et puteus angustus aliena mulier. Sic et Prover. 9, adulterae invitati dicuntur esse in inferni profundo. Psal. 68, dixit Dominus: Reducam ex Basan, reducam ex profundis maris. id est, meos electos congregabo ex omnibus locis, aut liberabo eos ex summis malis et tyrannide hostium, sicut liberavi olim meos de servitute Og Basan, ac de furore, Pharaonis in medio maris rubri.

PROFUNDO verbum, ab hoc nomine formatum, reperitur Isaiae 7. Profunda petitionem, aut extolle sursum. id est, pete aliquod signum vel miraculum a Deo in confirmationem huius promissionis liberandae Ierosolymae ac Iudaeae, vel infra in imo tartaro, vel superius in summo caelo, etc.

PROGENIES, a progenerando ducta vox, significat primum stirpem aut familiam aliquam, seu totam cognationem. Sic filii Iacob ex Aegypto reversi dicunt patri, se a praefecto Aegypti per ordinem interrogatos esse de tota sua progenie: Genes. 43. Secundo, progenies significat posteros alicuius, filios, nepotes, pronepotes, et alios. Iosuae vigesimo secundo, Extruximus altare in testimonium inter vos et nos, progeniemque nostram. id est, posteros. Tertio, progenies significat aetatem, nempe tum tempora ipsa seculorum, tum homines singulis seculis existentes. Psalm. 48, Ut narretis in progenie altera. Psalm. 49. Cogitatio eorum est quod sua progenies sit duratura a progenie in progeniem. Alii, A' generatione in generationem: quod idem est. Sic diva Virgo canit Luc. 1. Misericordia eius a progenie in progeniem timentibus eum: id est, in omnem posteritatem, aut in perpetuum, semper est misericors timentibus. Ioannes Baptista Matth. 3, et Christus 12 ac 23, vocant Pharisaeos progeniem viperarum: ubi non ipsam procreationem viperarum, quasi sint ex viperis procreati: sed naturam aut indolem, malitiamque plane viperinam eis obiiciunt, quam ex utero matris attulerunt, ita ut sua perversitate maiorum malitiam referant. Ideo Dominus inquit Matth. 12. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? nam ex abundantia cordis os loquitur. Non igitur agitur de causa aut parentibus illorum, sed de inhaerente malitia. Sic et Matth. 23: Serpentes, progenies viperarum, quomodo potestis effugere a iudicio gehennae? Ubi idem per serpentes voce metaphorica, quod per progeniem viperarum, indicatur, nempe inhaerens serpentina pravitas. Sic Christus obiiciens Iudaeis, quod sint ex patre diabolo, non tantum primam illam occupationem ac deformationem, qua Satan genus humanum in suam potestatem redactum, ex imagine Dei in suam transformavit, obiicit: sed etiam inhaerentem diabolicam malitiam, quam secum ex utero matris attulerint. Vide in voce Filii. Pervenient in progeniem patrum suorum, et usque in aeternum non videbunt lumen. id est, tandem in suo impio curriculo vitae perseverantes morientur, et in inferno in perpetuis tenebris, ubi sunt et maiores eorum, sepelientur. Vide supra in voce Generatio, cum qua hoc vocabulum interdum convenit.

PROHIBEO, notae significationis vox est. Significat enim proprie prohibitionem aut vetationem, seu interdictionem mandato factam. Verum interdum in Sacris idem est quod impedio. Num. 14, Cognoscetis prohibitionem meam: id est, impedimentum, quo vos impediam, ne in terram promissionis veniatis. Iob 33. Ut a corruptione retrahat animam suam. id est, impediat, servet. Gen. 30, Prohibuit te Deus a fructu vetris, id est, impedivit. Sic Paulus Rom. 1. dicit se cupisse venire Romam, sed hactenus fuisse prohibitum: id est, [?: ] peditum. Aliquando ferme idem velet quod parte, 2. Reg. 5. dixit Geezi, Prohibuit dominus meus Naa-man Syrum, ne acciperet de manu eius quae attulit. propepercit dominus meus Naamano isti, aut eius rebus. Gen. 22. Non prohihuisti filium tuum a me: id est, non pepercisti filio tuo propter me. Vel potius, non denegasti eum mihi. Isa. 58. Clama gutture tuo, ne prohibear. id est, ne peperceris lateribus, gutturi ac voci. Saepe sane ne pro denego, aut nolo concedere, aut retraho, exponi posset. Gene. 39, Non est quisquam maior me in domo hac, neque prohibuit a me quicquam herus meus, [?: ] te uxorem suam, id est, omnia mihi concessit, meaeque potestati subiecit. Psal. 84 Non prohibet Deus bonum ambulantibus perfecte aut sincere. id est, non denegat, [?: ] retrahit bonum, sed concedit, largiturque. Ezech. 30. In Taphnes prohibebit dies lucem suam. id est, denegbit illis. Psal. 40. Ne prohibeas misericordias tuas a me, prone deneges eam, ne cohibeas, et veluti clausas contineas misericordias tuas a me. Iob. Prohibere sermones quis poterit? id est, cohibere. 2. Sam. 13. Alloque re quaeso regem, non prohibebit me a te: id est, non denegabit. Psal. 21. Et prolationem labiorum eius non prohibuisti. id est, petitionem eius non negasti. Vicina huic significatio est, cum aliquid alicui dicitur prohibentum: pro, impossibile. Iob 42, O'Deus, novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio. id est, nihil tibi est impossibile, omnia potes quaecunque cogitas. Sic 1. Sam. 14. Non est Iehovae prohibitio servare cum multis aut paucis. Germani in hac phrasi ludunt, cum dicunt alicui vinum aut carnes esse prohibitas, indicantes eum illas non habere: aut cum foeneratores dicunt pauperibus, esse foenus prohibitum. Non prohibere de quid alicui, saepe significat non tantum non denegare, sed etiam ultro dare ac offerre, ut quaedam superiora exempla indicant. Psalm. 48, Non prohibuit a morte anima eorum id est, non tantum non defendit eos a morte, anima etiam ultro eam illis obtrusit, seu occidit eos. Aliquem ab aliqua reprohibere, est impedire eum, ne illud consequitur. Eccles. 2. Non prohibui cor meum ab omni laeticia, id est, non impedivi aut cohibui: tametsi et aliquid amplius significet, nempe non tantum non impedivi cor meum, sed etiam ultro ei ingessi omnis genetis voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si prohibui pauperes a desiderio. id est, si impedivi eos, quo minus [?: ] cupitam consequerentur: vel potius, si non dedi eis [?: q-- ] cupiverunt a me. Interdum Prohibere pro avertere accipitur: tametsi hoc ad verbum Impedire reduci queat. 1. Samue. 25. Qui prohibuit te, ne venires in sanguines, pro avertit te, aut impedivit, ne funderes sanguinem, ne caedem patrares. Iob 36. Non prohibet a iusto oculos suos. id est, arcet, avertit. Psalm. 19. A superbis probibe servum tuum, ne dominentur mihi. id est, cohibe, averte, retrahe illos a me. Psalm. 119. Ab omni semita mala prohibui pedes meos. id est. averti. Prohibere [?: ] reticere significat. Iere. 26, Ne prohibeas verbum, [?: ] noli reticere ullum verbum. Idem 42 Quicquid responderit Deus, non prohibebo verbum a vobis. id est, non reticebo. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti: Ieremiae secundo. id est, mane domi, seu in vera religione. Studium enim idolatris de praesidii Ethnicorum comparat Propheta discursationi brutorum, aut ferarum libidine flagrantium et discursantium, quaerendi maris gratia, ut proxime [?: pr- ] homines vero cursitantes lacerant calceos, eoque nudant pedem, et simul siti laborant. Quare nudatio pedis et sitis pro discursatione ponitur, et [?: discur- ] porea pro studio ac inquisitione idololatriae. [?: P- ] rese ab aliqua re, est eam non facere, Hag. 1. Propter ea super

-- 497 --

969/970 vos probibuerunt se caeli a rore, et terra prohibuit sed fructu suo. id est, impediente Deo nec caelum superuos rorat aut pluit, nec terra fert necessarios fructus. Noli prohibere teipsum, ne venias: Numer. vigesimosecundo: id est, ne patiaris te prohiberi, remove omnia impedimenta, qualiacunque tandem sunt, aut omnino esse vel occurrere tibi possunt. Prohibere intra re in regnum caelorum: Luc. 11. id est, impedire. neque enim hoc mandatis prohibebant, sed falsa doctrina sedulo impediebant. Hebraeorum septimo. Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, propterea quod morte prohibebantur permanere.

PROIICERE aliquid ab oculis aut facie, est, cum quadam indignatione illud a se amovere, non curare, irasci insuper ei, odisse ac detestari illud. Sic Ionas cap. 2. inquit, Proiecisti me in profundum maris: Ego dixi, Proiectus sum a conspectu oculorum tuorum, id est, removisti a cura, favore ac protectione tua, ac veluti in extremum exitium abiecisti. Sumpta vero est locutio de medio communis vitae. Sic enim solemus longissime a nobis abiicere ea quae non tantum non curamus aut amamus, sed etia odimus ac detestamur. De tali spirituali proiectione loquitur etiam David. namque deprecatur, cum inquit Psalmo 51. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum S. tuum ne auferas a me. id est, ne desinas me curare, amare, et fovere, et veluti ante tuos oculos ac in manibus tuis, e quibus me nemo rapere potest, detinere et conservare. Proiicere a se peccata sua, est vera ac seria poenitentia discedere a peccatis, et ad Deum converti: Ezechiel. 18. Proiicite a vobis peccata vestra, et facite vobis cor novum. Micheae septimo paulo aliter accipitur haec locutio. Proiecisti in profundum maris omnia peccata eorum. id est, ex oculis tuis removisti, et quasi prorsus abolevisti. Proiicere verbum Dei post se: Psal. 50 Proiecisti verbum meum post te. id est. abiecisti omnem reverentiam verbi mei. Ratio locutionis eadem est, quam prius indicavi. Proiicietur rete in pedes eius. Iob 18. id est, irretietur, capietur. Allusio est ad piscationem, ubi retia piscibus iniiciuntur. Inde est etum, quod proiectiones tributa significant, quia illis capiuntur res ac fortunae subditorum. Ezechiel. 45, Auferte proiectiones vestras a populo meo: id est, tributa, quibus neluti eiectis retibus fortunas illorum illaqueatis.

PROLES hominum peccatorum. Numer. 32. Ecce surrexistis pro patribus vestris proles hominum peccatorum, ut adderetis iram Domini contra Israelem. Alii vertunt, Incrementum. Posses etiam exponere frequentiam, aut turbam, aut coetus. Nam vocabulum proprie sonat Multitudo, aut augmentum.

PROLONGARE dies, est longiorem moram alicubi trahere, diutius victitare. Gen. 26. Cum prolongati fuissent ei dies illi: id est, cum aliquandiu aut sic satis diu moratus ibi fuisset. Deu. 4, Ut prolonges dies super terram id est, ut diu vivas. Deut. 17. Ut rex prolonget dies in regno suo. id est, ut diu regnet. Deut. 25. Habeas iustas mensuras et pondera, ut prolongent tibi dies tuos super terram, id est, sint causa ut Deus prolonget. Qui prolongaverunt dies suos post Iehosua: Ios. 24. Iud. 2. Ezech. 12, gravissime minatur Deus impiis suae longanimitati insultantibus, quod non mox secundum ipsorum peccati et prophetarum minas eos puniret. Dicebant enim: Prolongantur dies, et peribit omnis visio. Quasi dicerent, tamdiu differuntur istae a Prophetis praedictae calamitates, donec prorsus irritae euanescant. Quod dictum ita crebro iterabant, ut quasi in proverbium abiret. Quare minatur Deus futurum, ut quod porro mali eis praedixerit, id citissime accidat. inquit enim ibidem: Quod loquor verbum fiet, et non protrahetur ultra: sed in diebus vestris loquar. et faciam verbum illud. Vicinum hisce Hebraismis est illud Num. 9. Quando nubes se prolongabat super tabernaculum diebus multis. id est, quando nubes diu morabatur, et illi in iisdem castris diu commorabantur. Prolongatus est incolatus meus: Psal. 120. id est, diu coactus sum inter illos morari. Prolongaverunt in dorso meo suicum: Psal. 129, id est, diu afflixerunt me in hac Babylonica captivitate.

PROMITTO, aliquando significat idem quod prae me fero, externa specie ac vita indico, seu hominibus persuadeo. qua ratione accipi debet in fine primae ad Timotheum, ubi Paulus iubet vitare prophanas vocum inanitates, et oppositiones argutiasque falso nominatae scientiae, tandem addens: Quam nonnulli promittentes, circa fidem aberrarunt. Ubi verbum ἐπαγγέλλεσθαι , promittere aut spondere, non tantum refertur ad professionem quae verbo fiat, sicut solent ambitiosi homines gloriose virtutes suas iactare: sed ad totam habitus, gestus, vitae denique rationem, quam illi ita comparant, ut etiam tacentes, imperitis quidem hominibus nihil nisi sublime et arduum de se promittant. Supra 2. Cor. 10. eadem quidem significatione, sed in summa laude ponitur idem verbum: ubi iubet Paulus, Christianas mulieres non cincinnis, non auro, non margaritis, sed honesto habitu, et bonis praecipue operibus ornari. quod (inquit) decet eas mulieres, quae pietatem spondeant. id est, quae pietatem et sanctimoniam de se promittant omnibus, a quibus conspiciuntur: seu quae videri volunt probae ac piae.

PROMISSIO tum in singulari, tum in plurali numero, crebro in Novo testamento, praesertim in Epistolis Paulinis, significat per excellentiam ipsum Evangelium, seu promissionem exhibendi Meschiae, et gratuitae per eum cum Deo reconciliationis, iustitiae ac vitae: quae promissa beneficia nos credere et fide apprehendere iubemur. Rom. 4. Si enim ii qui ex lege sunt, haeredes sunt, inanis facta est fides, et irrita facta est promissio. Et mox: Propterea per gratiam, ut firma sit promissio. id est, ut Evangelium, quod proprie, est promissio de filio et eius beneficiis, sit nobis ratum ac certum. ideo est gratuita: quae si ex lege, aut legali iustitia penderet, nequaquam esset rata ac firma: quandoquidem nos legem non servamus. Gal. 3, Lex non abrogat promissionem. nam si ex lege haereditas esset, non iam ex promissione: Abrahae vero Deus per promissionem largitus est haereditatem. Sic et in plurali numero ibidem legitur, pro solo Evangelio: Abrahae vero dictae sunt promissiones, et semini eius. id est, una eademque illa promissio saepius iterata. Sic mox: Lex igitur adversus promissiones? Observandum igitur diligenter est, quod quoties Paulus confert legem cum promissione, instituat collationem legis et Evangelii. In voce Promissio ἐπαγγελία , diligenter observandum est, quod Budaeus annotavit: eam Graecis significare gratuitam ultroneanque promissionem. Talis enim prorsus est promissio Evangelii, quod non merenti, aut ei cui aliquid debeatur offert, sed prorsus gratis, ac indigno. Talis vis est etiam verbi Profiteri et polliceri. Vulgata versio, alicubi etiam Erasmus, pro promittere et promissio, habent repromittere et repromissio. Est autem Repromissio (definitoribus Iureconsultis) iterata promissio: ubi praeter fideiussorem etiam ipse debitor iterum atque iterum promittit. Vide Repromissio. Aliquando Promissio significat ipsa promissa bona. Gal. 3. Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio exfide Iesu Christi daretur credentibus. Hebr. 10. Patientia vobis opus est, ut ubi voluntatem Dei feceritis, reportetis promissionem. id est, consequamini promissam aeternam gloriam. Sic ibidem 6, Qui per fidem et patientiam haereditant promissiones. Act. 1, Ut Hierosolymis expectarent promissionem patris: id est, promissum bonum, nempe Spiritum S. Promissio Spiritus, pro promisso Spiritu S. Act. 2. Promissionem Spiritus a patre accipiens. Gal. 3. Ut promissionem Spiritus

-- 498 --

971/972 accipiamus per fidem. Sic vicissim dicitur Spiritus promissionis: Eph. 1. Signati estis Spiritu promissionis. id est, promisso Spiritu S. Sic etiam dicitur Promissio vitae, pro vita promissa: 2. Timoth. 1. Filii promissionis. id est, ad quos pertinent promissiones. quique eas credunt et accipiunt. Sed tamen, si propriissime exponere velis, significat, eos qui per divinam promissionem ex gentilib. filii Abrahae facti sunt. Sicut et Isaacus ei, deficientibus iam ipsius et Sarae naturalibus viribus, per gratiam Dei promissionemque contigit. Contra Carnis filii vocantur Iudaei, quos naturalibus carnis viribus procreavit. Roman. 9: Hoc est, non filii carnis (Abrahae,) filii Dei, sed filii promissionis computantur in semen, aut posteritatem. Gal. 4: Nos igitur, fratres, secundum Isaac filii, promissionis sumus. Quomodo autem ista promissionis generatio fiat, exponit Paulus Rom. 4. Ut esset pater omnium credentium in praeputio, etc. iis qui incedunt vestigiis fidei Abraham, etc. sed etiam semini quod est ex fide Abraham, qui est pater omnium nostrum, id est, qui perinde credunt, sicut Abraham ipse. Confirmare promissiones: pro, implere. Rom. 15, Dico Iesum Christum fuisse ministrum circumcisionis pro veritate Dei, ut confirmaret promissiones patrum. Id est, ut promissiones patrib. factas de mittendo redemptore, reipsa eorum posteris Iudaeis seu circumcisis praestaret. Haec enim promissionis optima ac solidissima confirmatio est, cum reipsa praestatur. Omnes promissiones Dei in ipso sunt Etiam et Amen, 2. Cor. 1. id est, certae ac ratae, immobilesque. Hoc est mandatum primum in promissione, Eph. 6. id est, habens promissionem: nempe quartum, de honorandis parentibus. In significat ibi cum, sicut in ea praepositione supra dixi: vel etiam dicas, quod ea praepositio alteri substantivo alterum adglutinat sicut adiectivum, ut idem sit ac Est primum mandatum promissivum. De qua constructione in Nominib. 2. Petr. 3. Ubi est promissio adventus eius, id est, an' non irrita et falsa est facta promissio Christi de eius extremo adventu et iudicio? PROMISSUM: pro, res promissa, aut bonum promissum. Luc. 24, Mittam promissum patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona.

PROPAGINES, per metaphoram significant interdum instaurationem status ac rerum alicuius, post aliquam gravem cladem. Nahum 2. Evacuaverunt nos evacuatores, et propagines eorum corruperunt, id est, hostes corruperunt illos quasi novos palmites, seu recuperationem pristinarum fortunarum, aut potentiae prioris, qua denuo reflorescere conabantur.

PROPHETA primum ac communissime in Sacris significat doctorem, divinitus ac immediate vocatum, qui non tantum Sacras literas populo exposuit: sed etiam futura aliqua, praesertim de Meschia et aliis venturis sive poenis sive liberationibus praevidit et praedixit. Sic passim vocantur tum ii prophetae quorum libri extant: tum et alii quorum aut interierunt, aut etiam nulli conscripti fuêre. Sic etiam in Novo testamento Agabus propheta fuit. Tales fuerunt etiam mulieres aliquae, non tantum in Veteri testamento, sed et in Novo: ut Anna prophetissa, et quatuor filiae Philippi, Luc. 2. Act. 21. Iidem sunt vocati etiam Videntes: ut 1. Sam. 9 ostenditur, Videntis nomen esse vetustius quam prophetae. Dicti sunt Speculatores, item vigiles et pastores, ac denique etiam viri Dei. Aliqui etiam Angelos Dei eos vocari in Iudicibus et alibi iudicant. Secundo significat interdum eorum libros, sicut Christus ipse inquit: Habent Mosen et prophetas, illos audiant. Si illis non credunt, etc. Non veni solvere legem aut prophetas. Haec est lex et prophetae. Ab istis duobus mandatis tota lex et prophetae pendent. Tertio: Propheta aliquando simpliciter doctorem significat, ut Christus dicit: Non est prophata inhonoratus alibi, quam in patria. Sic 1. Cor. 14. Potestis enim sigillatim omnes prophetare: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent: Malim vos prophetare: Orate ut prophetetis. Exponit autem Paulus ibi, quid sit prophetare, inquiens: Qui prophetat, hominibus loquitur aedificationem, adhortationem, et consolationem. Gen. 20 dicit Deus de Abrahamo ad Abimelech Orabit prote, quia propheta est. ubi forte tantum terum ac sincerum doctorem eum Deus appellat. Quanto, Deus Exod. 7, dicit Aaronem esse prophetam Mosis,de Mosen ei fore deum: ubi propheta idem quod interpres videtur sonare, qui alterius coram adstantis mentem tentiamque alicui exponit. Tametsi possis hanc quasi catachresin huius vocis ad primam significationem referre. Fuit enim Aaron ibi quasi metaphoricus quidam propheta, aut repraesentans prophetam: sicut et Moses imaginarius quidam deus, aut Deum prae se ferens ut supra exposui in voce Prodigii. Quintô, propheta et prophetare aliquando significat celebrare Deum, canendo, psallendo, aut alioqui. 1. Sam. 10. Obvium habebis coetum prophetarum descendentium de excelso, et ante eos lyra et tympanum, tibia et cithara, et ipsi prophetantes: id est, laudiates Deum. Sic 1. Par. 15. Asaph, Neman et Ieduthum, qui prophetabant in psalteriis, in citharis, et in cymbalis, praecantantes laudes Dei ad citharas. 1. Reg. 18, Cum transiset meridies, et prophetassent usque quo offerrent sacrificium. id est, cum Baalitici sacerdotes tamdiu suum Deucelebrassent et invocassent. Sic 1. Par. 15, Chonenias dicitur praefuisse prophetiae, quia intelligens erat. id est, rexit illam scholam, et chorum musicum psallentium Deo. Sexto, prophetare significat aliquando desipere, et emota mente aliena loqui, qui usus huius vocis inde venit quia sic iudicat mundus de veris doctoribus: et revera aliquando prophetae in extasin rapti, aut visionibus perturbati, habebant aliquos peregrinos gestus, ac motas, et sermones a communi more vel consuetudine alienos. Quare principes Israelitae dicunt ad Iehu: Quid venit ad te iste furiosus? Sic igitur usurpatur hoc verbunt 1 Sam. 18. Prophetabat Saul, quando arripiebat eum spiritus malus. id est, desipiebat, et absurda aliqua gambat, sicut carnales homines putant veros prophetas desipere. Filii prophetarum fuerunt discipuli eorum, qualii fit mentio in vita et rebus gestis Heliae et Helisaei, [?: ] 2. Reg. Omnino tales nihil aliud fuerunt, quam concinatores et studiosi. Theologiae. Tales Achab perfectus est, et contra Obadias eius praefectus praetorii [?: ] centum conservavit et aluit: 1. Reg. 18. Verum Act. 2. [?: ] prophetarum et Testamenti dicuntur Israelitae, quia illis erant datae prophetiae ac promissiones de venturo [?: ] schia, eiusque bonis. Eph. 4 coniungit Prophetas Apostalis, affirmans Christum ascendisse in caelum, et dedisse Ecclesiae alios quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios Doctores: quos exactissime [?: di- ] re nunc non facile fuerit, postquam illa mirabilis [?: ] donorum primitivae Ecclesiae magna ex parte [?: ] ta est. Sentiunt tamen plerique, intelligi ibi hac voce suamos et eximios doctores, caeteris cognitione rerum sacrarum et prudentia excellentiores, quorum aliqui [?: ] dono prophetiae instructi sunt. Sicut nostro tempore Lutherus multa futura praedixit: inter quae etiam illud eximium, se vivo Papam, eiusque sectatores nihil armis profecturos esse, sed mox se mortuo maximas turbas [?: ] ros esse. Qualis et illa concilii pictura est, cuius [?: S- ] nus mentionem facit, quam Lutherus paulo ante mortem sculpi, edique curavit. Septimo, Prophetare, est futura praedicere, Matt. 11 Lex et prophetae usque ad Ioannem prophetarunt. id est, futura praedixerunt. Sic Luc. 1. Zacharias dicitur prophetasse, cum futura de suo puerulo [?: Do- ] praecursore praedicit Ioan. 11. Hoc autem non a semetipso dixit,

-- 499 --

973/974 sed cum esset pontifex eius anni, prophetavit quod Iesus esset moriturus pro ea gente. Nec futura tantum praedicere est prophetare, sed praeterita ac praesentia, humanae scientiae ac industriae impossibilia cognitu. Sic Moses prophetavit de creatione aliis hominib. ignota. et Simon Pharisaeus inquit: Si hic homo esset propheta, scires quod haec mulier sit peccatrix. Item, Et milites caedentes tectam faciem Christi, dicebant, Propheta quis te percusssit: indicantes, id quoque esse prophetici spiritus. Octavo, prophetare significat simpliciter de Deo pie sapienterque loqui. Num. 11. Quis det mihi ut totus iste populus prophetet? Sic Ioel 2. et Act. 2. Filii vestri et filiae vestrae prophetabunt. Denique Prophetare etiam pro falsa rerum futurarum vaticinatione et falsa doctrina ponitur. Ier. 5. Prophetae prophetant mendacium. Postremo, Christus quoque dicitur propheta, sed non sine articulo aut pronomine demonstrativo Ille. Ioan. 1. Tune es ille propheta, scilicet per excellentiam sic dictus: ille nempe eximius, singularis, ac summus propheta, toties praedictus et promissus? Sic et Deut. 18 dicitur, Suscitabit tibi Deus illum prophetam de gente tua: Quicunque igitur non audierit eum, eradicabitur. Amos cap. 7. negat se esse prophetam, aut filium prophetae, id est, non professione talem, nec a iuventute se vacasse studio prophetiae aut theologiae, sed fuisse bubulcum, et contra suam voluntatem a Domino ad hoc munusraptum. Baptista etiam negat se esse ullum eximium prophetam: aut certe non talem prophetam quales olim fuerunt, qui post longa tempora Meschiam venturum praedixerunt Sed fuit (teste Christo) plusquam propheta: quia praesentem agnum Dei coram digito monstravit, cum prophetae tantum futuris temporib. eum venturum aliquanto obscurius praedixerint. Ad Titum primo vocatur Epimenides propheta Cretensium: credo ea significatione, ac si nominatus esset illorum magister. Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam communi nomine Poetae dicuntur vates. Prophetare in nomine Christi, Mat. 7 est ipsum praedicare, aut etiam ipso mandante, et Spiritu suo impellente.

PROPHETIA in manu alicuius dicitur, cum per eum fit, aut patefit. Malac. 11. Prophetia verbi Iehova in manu Malachiae, ad Israeelem. id est, quam Deus per Malachiam ad Israelem est locutus. Levare contra aliquem prophetiam, est, de eo aliquid mali praedicere. 2. Reg. 9, Cum Iehova levavit adversum eum prophetiam hanc. id est, praedixit ei hasce tristes poenas, quib iam Achab. punitur. Deconsuetudinib. prophetarum, et natura prophetiae, In Universalib. Regulis disseram: hic pauca tantum ex alio quodam adscribam. Prophetarum mos. Prophetae et verbis et factis aliquando utuntur. Zach. 11. Et dixit Dominus ad me, etc. Propheta sicut pervisionem videbat sibi praeciplea quae ibi dicit, ita et opere implere praeceptum sibi videbatur. Non est enim necessarium asserere, ut dicamus, ipsum sic abiecisse acceptam pecuniam: sed satis est, quod prophetae in visione sic videbatur. Id genus fiturarum et apud alios prophetas est invenire: ut cum Isaias nudus incedit, ac noluit cum quopiam pugnare: etiam si hoc coram sacerdotib, obediens egerit. Non video vero quae necessitas urgeat. Item nonnunquam per unum hominem totum reg num cum successorib. significant. Sic non est ille mos rarus Prophetarum, ut parabolas coram representent, et velut operibus eventum demonstrent: [?: ] Ezec. 12, et Ieremias confringendo ollam in Tophet. Prophetis et hoc familiare est: Primum generaliter omnes damnar: deinde vero rursus erigere pios, et consolari. Sic Petrus inquit, Iudicium incipit a domo Dei: 1. Pet. 4. et Romanorum primo. Revelavit iram Dei super omnem impietatem. Isaiae primo, cap. Omne caput languidum, et cor omne moerens. Genes. 6, Cuncta cogitatio cordis humani, etc. Et, Videns Deus quod, multa esset malitia. Et deinde; Omnis caro corruperat viam suam. Et postea dicit: Noe vero erat perfectus, etc. Noe gratiam invenit, etc. Propheticus quoque mos est, sicut et Apostolicus (ut in Actis 20. Cap. ) certo futurum propter promissionem Dei praesenter et in dubitato, non raro etiam in praeterito tempore inculcare, ut praesentem necessitatem leniant futurae felicitatis spe fideles. Ita et Lucae 21. Cum videritis haec fieri, attollite capita vestra. Sic et Isa. 51, Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adiicies ut bibas illum ultro, etc. Similiter Micheae 4, narrata destructione civitatis Hierusalem, consolatur eos capite eodem, dicens: Tu turris Eder, propugnaculum filiae Sion, usque ad te veniet dies. id est, tempus aderit, ut aedificentur maceriae tuae Hierusalem, et interrupta (ut Amos ultimo cap.) instaurentur. Sic et 4 et 5 consolatur quoque Vatum item sacrorum consuetudo est, ut per unum hominem totum regnum cum successoribus significent: ut Danielis 7. cap. Et Iohannes in sua Canonica, nomine Antichristi totum regnum, omnesque successores intelligit.

PROPINQUUS, crebro cognatum, aut consanguineum, aut affinem etiam significat: cuius significationis innumera exempla sunt, praesertim in posterioribus tribus libris Moysi, quae ob multitudinem citare non est opus. Illud tantum in hac significatione observetur, quod more Hebraeo nonnunquam positivus. pro superlativo ponitur, propinquus pro proximo. Numevigesimo septimo. Tunc dabis haereditatem eius propinquo eius, qui est propinquus illi de familia eius. id est, proximo consanguineo. Ruth. 3. Si propinquus tuus esse voluerit, bene est, sit propinquus. id est, si volet uti iure, quod proximus consanguineus tui mariti tenetur te ducere, utatur sane, ac fruatur hoc iure. Praecedens ponitur pro suo consequente: esse propinquus, pro uti eo iure, aut praestare quae propinquum decent. Ad propinquitatem carnis suae non accedere, Levit. 18, est incestum, non patrare. Verba alicuius esse propinqua alteri, significat. grata et accepta esse. primo Regum octavo: Sint verba haec mea, quibus deprecatus sum Iehovam, propinqua Iehovae. id est, sit ei grata et accepta mea precatio: exaudiat me, et praestet quod petii. Psalmo trigesimo quarto: Propinquus est Iehova contritis corde, et attritos spiritu servat. id est, propitius, favens, ac praesens opitulator. Sic igitur hic dicitur Deus alicui propin quus, sicut Latini dicunt aliquem alicui adesse, adsistere, praesto esse. Sumpta autem est locutio a rebhumanis: quia qui vult alteri opem ferre, eum oportet illi adesse, et veluti ad eum accurrere. Contraria significatio et locutio est, cum Deus dicitur stare a longe. Dic sapientiae, soror mea tu es: et propinquam voca intelligentiam: Proverbiorum septimo, id est, dilige et adiunge tibi sapientiam ac intelligentiam, perinde ut dilectissimam sororem. Deus de propinquo: Hieremiae vigesimotertio, significat novum Devum, quasi subintelligas tempus: ut sit plena locutio, Deus de propinquo tempore. Nun quid Deus de propinquo ego sum, et non Deus de longinquo? id est, Deus proximo primum tempore exortus, nominatus et cognitus: ut in falsis religionibus subinde novi dii, idola et cultus exoriuntur. De voce Proximus, quae huic cognata est, infra dicetur. Romanorum decimotertio inquit Paulus: Tempus est nos iam de somno surgere, nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. id est, subinde magis tum doctrina illustratur, tum religio latius spargitur, tum experientia praesentiae divinae ac

-- 500 --

975/976 rerum spiritualium nobis augetur, tum denique etiam alia dona crescunt et augentur: eoque, quamvis et initio cum credidimus certa nobis fuit salus, tamen nunc omnia nobis veluti clariora ac certiora sunt. Sic mox ibidem est, Dies appropinquavit: id est, lux religionis tum in toto mundo latius spargitur, eiusque certitudo magis agnoscitur: tum et in nobis lumen Spiritus sancti crescit, ut tanto magis debeamus verae pietati et bonis operibus incumbere. Ephes. secundo: Vos, qui olim eratis procul, nunc facti estis propinqui. id est, ut ipse exponit: qui eratis hostes Dei, nunc estis domestici, amici, atque adeo filii.

PROPITIOR, et PROPITIUS. PROPITIUS est is qui favet alicui, amat eum, benignus ac beneficus ei est. Inde verbum Propitiare aliquem, pro placare, reddere propitium ac faventem. Quo tamen verbo Vulgata versio in activa voce rarius utitur, sed usurpat pro eo verbum Expio, de quo dixi suo loco. Porro in passivo, Propitiari nobis Deum, crebrum est in Vulgata versione. significat autem placari, reconciliari. Quia porro peccata, ut Isaias testatur, separant nos a Deo, nobisque Deum iratum efficiunt, et poenas eius temporarias ac aeternas accersunt: ideo necesse est esse aliquid, quo nobis offensum Deum propitiemus, aut propitium faventemque expiatis nostris peccatis red damus, placemus, et reconciliemus. Id olim in Veteri cestamento putabantur facere illa multiplicia sacrificia, pro peccato oblata. Deuteronom. vigesimo primo: Propitius esto, vel propitiare populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. id est, ne imputes illi, sed condones ei. Idem bis dicit, Deum propitiari alicui, et non imputare ei peccatum. Sic Levitici vigesimotertio: Dies propitiationum est, ad propitiandum super vobis coram Deo vestro, id est, est tempus, quo Deus vera poenitentia ac sacrificiis propitiandus est. Sic in fine secundi Samuelis, et primo Regum octavo, ac saepissime alias haec locutio usurpatur. In Hebraeo sunt plura verba כפר Caphar, רצה Raza, עתר athar, סלח Salach, et alia. Quare etiam in sancto sanctorum aut intimo adyto erat super altare aureum arca aurea, et super arcam tegmen aureum, cui superinsistebant duo cherubini: ante illud in exteriore tabernaculi parte quotidie sacrificabat sacerdos pro peccatis: sed ad intimum altare semel tantum in anno propitiandi aut placandi Dei gratia intrabat, ut testatur Epistola ad Hebraeos capite nono. Verum illa omnia erant umbrae, typi, ac picturae rerum venturarum et meliorum, nempe Meschiae, qui solus unico sacrificio passionis, postea totius mundi peccata expiavit, et Deum nobis propitium effecit. Illum significavit illud aureum operculum, Propitiatorium vocatum, in quo Deus se habitaturum, et invocantes exauditurum promisit. In illo enim dilecto et nos Deus diligit nobisque propitius est. Ille tegit Ecclesiam, sicut illa aurea tabella arcam: et abscondit a facie superhabitantis Dei, Decalogum infra positum. ne secundum eum intret in iudicium nobiscum, nostrasque iniquitates observet. Quare Paulus dicit Romanorum tertio, Deum proposuisse nobis illum, ut esset nostrum propitiatorium, in suo sanguine, id est, ea res aut victima, qua Deus nobis fieret propitius et placatus. Sic et Iohannes primae capite secundo dicit Christum esse ἱλασμὸν , propitiationem pro nostris et totius mundi peccatis: id est, id quod expiat nostra peccata, et Deum propter illa nobis infensum placat, redditque propitium ac faventem. Sic mox quarto ait: Deus misit filium suum propitiatorium pro peccatis nostris. Dicit vetus versio aliquoties, Deum propitiari peccatis nostris, Psalmo 25. 65. 103. Ieremiae decimooctavo, et trigesimoprimo: sed in Hebraeo est potius, Deum condonare nostra peccata. Deus enim nobis peccatoribus proprie, non peccatis, est aut fit propitius. Dies chipurim expiationum aut propitiationis, erat quoddam Iudaeorum festum decimo septimi mensis die, in quo ieiuniis et aliis modis sese afflictabant, in signum internae poenitentiae de suis peccatis: qui ideo sic vocabantur, quia tunc solenni quadam publicaque poenitentia sua peccata expiare, et Deum placare conabantur. Vicina expiationi aut propitiationi Christi est illa locutio, cum impius dicitur piaculum aut expiatio pii: id est, cum Deus suam iram poenasque a piis avertit in impios. Proverbiorum vigesimoprimo, Piacalum est pro iusto improbus. id est, lustramentum, aut pergamentum: sicut si pater avertens a filio iram canea verberet, in eum iram suam exonerans. Sic et Isaiae quadragesimo tertio: Dedi propitiationem aut piaculum Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te. Sic Psaltes orat Psalmo septuagesimonono, ut Deus avertat iram suam ab Israele, eamque effundat super gentes quae non noverunt eum, et super regna quae non invocant eum Sic etiam Deus tum peccata aut iniustitiam nostram, tum et suam iram a nobis in filium avertit, eaque in eam incurrere fecit, illumque propter ea percussit, et vicissim iustitiam filii ab eo in nos transtulit. Connexire videtur etiam haec res et vox cum illis Paulinis, τὸ κάθαρμα et περίψημα . Primae Corinthiorum quarto, ut quidam eas exponunt: qua si dicat Paulus, se aliosque Apostolos esse piacula, lustramenta, et purgamenta, et quasi sentinas omnium peccatorum, qui mundum inquinare sic ferantur: et contra, expiare ac lustrare, si crudelissime interficerentur, videantur: veluti si [?: qu- ] vas, in quod stercora congeruntur, non mature exportet. Inveni propitiationem, Iob trigesimotertio, potest significare quod Deus dicat, se accipere propitiationem eius, quem tam graviter afflixerat: vel quod repererit rationem, eum per afflictionem in vitam revocandi de servandi ab extremo interitu.

PROPOSITUM, est certa animi cogitatio, ac ve-luti decretum, ad quod in singulis partibus, actionibus, aut etiam tota vita in agendo, consultando et conando contendimus. Bonum propositum dicimus, cum bonum et laudabilem finem nobis in agendo praeponimus, aut certe nos talem esse opinamur: [?: ] vero, contra. Tribuitur autem propositum in Sacris literis, tum homini, tum Deo. Homini, ut cum Pialus secundae Timothei tertio inquit: Tu affectatus es nostrum propositum: id est, scopum aut intentionem mentis, quam etiam proaeresin aut electionem vocare queas. De Dei proposito inquit Paulus Ephes. primo: Praedestinati sumus secundum proposirum omnia agentis Dei, secundum consilium voluntatis eius Ubi idem videtur Apostolus dicere propositum Dei, quod consilium voluntatis eius. Hoc vero differt propositum Dei ab humano, quod nostrum [?: prop- ] pendet plerunque ex rerum ipsarum natura, aut [?: ] no externa causa: ideo enim alicui bene cupimus, aut etiam benefacere conamur, quia bonum esse virii, aut nobis amicum utilemve iudicamus. At propositi [?: ] ni causa est interna eius libera voluntas, ac incomprehensibilis nobis sapientia et bonitas. Quare plerumque ideo a Paulo Dei propositum inculcatur, ut celebretur eius gratuita misericordia, et omnia nostra merita excludantur. Ideo etiam secundae Timothaei primo inquit. Deus servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia, quae data est nobis in Christo IESU. Sic et Romanorum [?: ] no: Nondum enim natis pueris, cum neque boni aliquid fecissent, neque mali, ut propositum Dei, quid est secundum electionem, maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei, (matri Rebeccae) [?: M- ]

-- 501 --

977/978 serviet minori. ubi propositum Dei opponitur meritis ac operibus nostris. Sic Romanorum octavo dicit Paulus: Scimus, quod diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum, iis qui secundum propositum eius vocati sunt. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam explicationem, huius tam magni momenti vocis. Propositum solet vocare Paulus, quod Deus ab aeterno apud se pro bona sua voluntate constituit: ut id plane sit, quod dicitur ὡρισμένη βουλὴ . Actorum secundo definitum consilium, et εὐδοκία τοῦ θεοῦ, ἣν προέθετο ἐν αὐτῷ , Beneplacitum Dei quod proposuit in seipso. Et βουλὴ ἐν θελήματος τοῦ θεοῦ , consilium voluntatis Dei: Ephes. primo et undecimo. Itaque gravissime hallucinantur, et Apostoli sententiae repugnant ex diametro, qui bonum hominis propositum praevisum intelligunt: quasi quicquam boni in nobis sit, quod praevidere possit Deus, nisi prius proposuerit illud nobis inserere: quasi denique Paulus ubique Dei propositum non opponat hominum operibus, ut secundae Timoth. primo. Et tamen ita ludunt Graeci Theologi, quorum dux et princeps est Origenes, in hoc loco et aliis similibus pervertendis: Haec ille. Act undecimo, Discipuli proposuerunt aliquid mittere in ministerium habitantibus in Hierusalem. id est, decreverunt. PROPONERE quoque nonnunquam valde emphaticam significationem habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum propitiatorium. Quasi dicerett: Deus hunc IESUM publice, et cum gravi, certo, immotoque decreto orbi terrarum proposuit, severissimeque mandavit. ut omnes eum pro suo unico propitiatorio aut medio rationeque placandi Deum agnoscant, accipiant et observent, eoque utantur. Actorum quarto dicitur, nomen IESU esse datum, in quo omnes oporteat servari. Iohannes primae tertio capite dicit, eum esse missum a Deo propitiatorium, seu ut esset nostrum propitiatorium. Sic Ioannis sexto dicit Christus, se a patre in hoc obsignatum esse, ut det hominibus panem vitae aeternae. Ab hac significatione venit etiam vox in Scholis nota Propositio: qua vocamus sententias publice omnibus cognoscendas, et accipiendas, positas aut assertas. Quo vocabulo utitur Vulgata versio etiam Psalmo quadragesimonono, et septuagesimo octavo, pro certa ac immota, omnibusque modis amplectenda doctrina. Aperiam in parabola os meum, et proferam sententias antiquas. In Hebraeo est vox חיד Chid, quae solet crebro significare aenigma. Sic Christus dicitur proposuisse parabolas: et Paulus primae Timoth. quarto, Haec proponens fratribus. id est, talia eos docens. Panes propositionis, habet Vulgata Exodi vigesimo quinto, Levit. vigesimo primo, et Numer. quarto: ubi etiam describuntur. Sic in Novo testamento Matthaei duodecimo, et Lucae sexto. Sed in Hebraeo est, Panes facierum. Dicti autem sunt ita, quia veluti ante faciem. Dei ponebantur. Propositionis autem [?: ] ideo sunt nominati, quod in mensa in tabernaculo publice ponebantur.

PROPRIUS, et Proprium, etiam apud Latinos habet [?: ] aliquid reconditi: ut cum ponitur pro firmo ac ratio, certo et stabili. ut Virgilius: Propriamque dicabo: et [?: Te---tius ] , Deorum voluptates sunt propriae, et, Hoc gaudium sit [?: mi-- ] proprium: id est, firmum, ratum, et nulla nube doloris ac [?: ---roris ] conspurcatum. Sed in Sacris literis habet etiam aliam quandam vim: perinde ferme ac si in [?: su------o ] diceremus, Propriissima, aut prorsus propria. [?: ] . primo: In propria venit, et sui eum non receperunt. Omnia quidem sunt Christi propria: sed tamen [?: ---liticus ] populus erat ei adhuc magis proprius, et quasi propriissimus. Sic Ioan. octavo dicit Christus, diabolum, cum mentiatur, loqui ex propriis. Idque mox exponit addens: Quia mendax est, et pater mendacii. quasi diceret Dominus: Haec est diaboli propriissima natura aut indoles, ut mentiatur. Sic ferme etiam Dialectici suum proprium nominant, quod quarto modo dictum appellant: quando aliquid uni soli, toti, et semper convenit. Tale vult esse proprium diaboli Christus: sicut contra de Deo dicit, Solus Deus est bonus. Sic Christus dicit Ioan. decimosexto: Venit hora, cum singuli dispergemini in propria. id est, in vestra intima latibula vos abdetis, quo quisque rectissime ac commodissime poterit. non significat ibi, in suas proprias possessiones, aut domos. Unusquisque propriam mercedem accipiet: primae Corinthiorum tertio. id est, sibi maxime convenientem, sibique soli iustissime debitam. Secundae Corinthiorum quinto, Ut unusquisque recipiat propria corporis: in Graeco est, Quae per corpus, aut in corpore. Propria interpretatio. Secundae Petri primo: Hoc primum scientes, quod nulla prophetia fiat propriae interpretationis. Erasmus, Privatae. Vocat vero Petrus propriam interpretationem, eam quae unicuique e suo cerebro nata sit, aut quam ille ex suo (ut vulgo dicitur) gutdunken, aut gutdunkel depromit. Quare monet, ut si utiliter velint prophericum sermonem legere aut audire, Spiritus sancti illuminationem petant: quia sicut prophetia sit primum a Spiritu sancto per os hominum mundo allata, ita etiam per eum demum salutariter tractetur et intelligatur. Hoc est quod et Christus dicit: Spiritus suggeret quae dixi, et ducet vos in omnem veritatem. Non ergo hic privatis hominibus admitur intellectus Prophetiae, qui et ipsi debent esse oves vocem Christi agnoscentes, intelligentes et sequentes: nec ad solos mitratos, vel etiam ad totam Ecclesiam ea cognitio alligatur. Deus enim plerunque aliquibus singulis, et saepe etiam privatis, sua dona largitur, et sua mysteria patefacit.

PROPTER. Vide in PER, et PRO.

PROSELYTUS, Graeca vox προσήλυτος , idem est quod adventicius. Significat autem eos gentiles, qui reiecto gentilismo, Iudaicam religionem erant, amplexi, sive habitarent in Iudaico populo, sive adhuc suo loco inter gentiles. Idem ferme significat Hebraice כי peregrinus: nisi quod peregrini ii dicebantur, qui iam habitabant inter Iudaeos, quique et religionem et locum mutaverant.

PROTEGO et PROTECTOR, notae voces sunt, defensionem ab iniuriis significant: sicut tectum protegit domum contra imbres, nives, et grandinem. Valde usitatum alioqui est in Sacris literis.

PROVERBIUM, est dictum aliquod sententiosum, tritum, et aliquid obscuritatis aut tropi continens. Saepe tamen simpliciter sententiam valde celebrem significat. Haec est vis huius vocis, et ei aequivalentium etiam in Latina lingua, et in aliis omnibus. Hebraei vocant משל Maschal, quod tum similitudinem sonat, quia proverbia crebro solent habere metaphorica verba, aut alioqui ad aliquid aliud alludere: tum etiam dominium, quod proverbia sunt sententiae dominantes celebres. Sicut et Graeci certas authenticas, et primarias, et quasi vitae normas continentes sententias vocant κυρίας γνῶμας dominas sententias, primo Samuelis vigesimo quarto: Sicut dicit proverbium vetus, Ab impiis proficiscitur impietas. id est, malorum est proprium mala patrare. Ostendit Scriptura fuisse tritam sententiam, quam Christus exprimit illo venustiore: Malus homo de malo thesauro cordis mala profert. Dare aliquem, aut fieri vel esse aliquem in proverbium et parabolam, aut in proverbium et fabulam, seu etiam maledictionem, est,

-- 502 --

979/980 eum ita ignominiosum afflictumque fieri, ut homines derideant eum, insultentque ei: sicut solet fieri, ut cum calamitate etiam contemptus ac derisio et insultatio hominum veniat: praeterea ut passim de eo in malam partem loquantur: ac denique, ut multi eius exemplo moveantur, aliisque eius exemplum ostentent. Sicut Latini dicunt, Staivere in aliquo exemplum, et Terentius inquit, Exemplum omnibus curarem ut esses. Sic Ieremias quibusdam prophetis in Babylone triste supplicium ignis minatur, quo sit eos rex affecturus, ita ut omnes dictitent vel male precando, Accidat tibi sicut illis: vel iurando ita, Non sic male peream, sicut illi duo, etc. Utitur vero Deus praedicta locutione, quoties suo populo tristissimas poenas minatur. Deuteronomii vigesimooctavo. primo Regum nono: Domus ista erit in proverbium et fabulam. secundo Paralipomen. septimo. id est, omnes loquentur de ruina istius templi, et impii ei insultabunt. Sic Iob inquit capite decimoseptimo et trigesimo, Factus sum in proverbium. Ieremiae vigesimo quarto plenius ista locutio et tota res legitur: Dabo Zedekiam regem, et principes eius, ac reliquum populum in commotionem, et in malum omnibus regnis terrae. id est, opprobrium: et in parabolam, seu fabulam et maledictionem in omnibus locis, ed quae eiecero eos, mittamque in eos gladium, etc. Ezechielis duo decimo: Quod est istud proverbium in terra Israel dicentis, Protrahuntur dies, et peribit visio? Ubi illud simplex quidem, sed nimis crebro ab impiis iactatum dictum, vocat proverbium. Ioan. decimosexto: Haec per proverbia locutus sum vobis. venit tempus, cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed postea accepto Spiritu sancto fore intelligentiores, ut eis conciones ipsius sint futurae apertae et intelligibiles.

PROVIDERE verbum habet interdum etiam sua quaedam, minusque nota significata in Sacris literis. Primum enim significat aliquid prius a longe, aut etiam futurum cernere, aut prospicere. Secundo, quia quae prospicimus aut praevidemus, solemus etiam vel vitare, si mala sunt: vel comparare, sequi ac amplecti si bona: hinc est, quod providere significat, aliquid in tempore matureque praeparare. Genesis vigesimosecundo: Deus sibi providebit victimam. Genesis trigesimo: Quando providebo ego domui meae. id est, prospi ciam de re familiari, ac rebus necessariis. Sic et Genesis 41. Exod: decimooctavo . Numer. decimo, et saepissime alias usurpatur. Romanorum duo decimo, et secundae Corinthiorum octavo, Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. id est, agentes, procurantes. Gal. tertio: Providens autem Scriptura. id est, praevidens, procognoscens. Hebraeor. primo: Quod Deus melius quiddam de nobis providerat, ne sine nobis consummarentur: id est, nobis meliorem quandam sortem aut conditionem prospexerat, praeparaverat, nempe exhibitionem praesentis Meschiae et spiritualium mysteriorum, totiusque verae religionis pleniorem cognitionem. Providebam Deum coram me semper, quoniam a dextris mihi est, ne commovear. Psalmo decimosexto, et Actorum secundo: id est, oculis mentis ac fidei meae coram me eum cernebam: vel potius coram esse, mihique adesse, aut opitulari statuebam. Hinc celebre illud nomen Providentiae, qua Deus, aut etiam homines omnia diligenter cognoscunt, disponunt ac ordinant, curant, procurantque. Cuius contrarium est, omnia temere ac sine certo rectore, casu tuere ac ferri.

PROVOCARE, saepe in Sacris literis significat irritare. Quare plerunque ei additur, Ad iram provocare, locutio est perspicua. ille tantum unicus locus in fine quinti ad Galat. observetur: Ne efficiamur in [?: ] gloriae cupidi, alii alios provocantes, alii aliis incidentes: id est, nos mutuo offendentes, irritantes ac exacerbantes. Hebraeorum decimo: Observemus nos invicem ad provocationem bonorum operum: id est, ut excitemus nos alieno exemplo ad bene agendum.

PROXIMUS est is nobis, cui divinis ac humans legibus, ut eum maxime curemus et iuvemus, obstricti sumus. Sic sumus primum nobismet obligati, ac nos regamus, nostram vitam, corpus et animam recte foveamus ac curemus, in huius et futurae vitae rebus. Unde gravius peccat, qui in semet peccat, quam qui in alium: qui suam salutem temporariam aut aeternam negligit, aut etiam semet interficit, quam qui alium. Secundo loco sunt, parentes, liberi, uxor, etc. Quare etiam Paulus vult, ut unusquisque suos domesticos praecipue curet: quod qui negligat, sit infideli deterior. Porro autem, quia etiam alium quemvis hominem Dei mandato diligere tenemur ut nosmetipsos: ideo Christus legisperito interroganti Lucae decimo, quidnam sit noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra indigentem (praesertim in extrema necessitate: et ubi non sunt aliiqui melius possint, velint ac debeant ei succurrere) esse nobis proximum, ita ut, si possimus, etiam cum gravi nostro incommodo ei succuramus. Ubi nihilominus manet illud discrimen, ut si Samaritanus iuxta illis saucium reperisset patrem, filium, aut uxorem sui perinde male affectam, nec posset, utrique succurrere, magis sit ei proximus suus pater aut filius, quam ille alter, magisque ei quam alteri succurrere teneatur. Porro voce Proximi multum utitur vetus versio in Veteri Testamento: ubi in Hebraeo est plerunque socius, [?: R-- ] רעה . Verum idem sensus aut vis vocis est. Significat autem ei quemvis alium hominem. Omnes enim [?: ] Deus esse nobis socios huius vitae, et cultus divina [?: ] Genesis undecimo. Dixit quisque ad proximum suum, Faciamus lateres. Et mox: Ne intelligat vir proximum suum. Exodi secundo: Quare percutis prroximum tuum. Exodi vigesimo: Non loqueris [?: c--- ] proximum tuum falsum testimonium: Non concupiscas domum proximi tui. Et mox sequenti: Si quis percusserit proximum suum. Et mox sequenti: Si quis dederit argentum proximo suo: Si quis extenderit [?: ] num in rem proximi sui. ibidem, et alibi saepissime. Sic etiam accipitur, cum toties charitatis praeceptum inculcatur, Dilige proximum tuum sicut teipsom: Matthaei quinto, et decimonono, et vigesimosecundo Lucae duodecimo, Romanorum decimotertio: Qui dixit proximum, legem implevit. Non docebitur proximum suum: Ieremiae trigesimoprimo, et Hebraeorum octavo. Sic: Tu quis es, qui iudicas proximum [?: ] Iacob quarto. id est, quemcunque alium hominem. Porro cum in praedicto loco Lucae quaerit vicissim Christus a leguleio, quis nam illorum trium videatur proximus fuisse saucio? et ille respondet, Samaritanum: non negatur, illos alios duos, Sacerdotem nempe et Levitam perinde fuisse saucii proximos, sed indicatur, hunc solum recte [?: ] lexisse officium proximi, seque vere ac reipsa [?: praest--- ] se proximum illi ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina Christiana

-- 503 --

981/982 capite trigesimo. ita definit Proximum: Eum intelligimus proximum esse, cui vel exhibendum est [?: of--m ] misericordiae, si indiget: vel exhibendum esset, si indigeret. Videtur aliquid dicere, et tamen nihil dicit. Omni enim indigenti charitatis officium exhibendum est, quatenus nobis modo possibile est: et omnis homo noster est proximus, praesertim cum nostra ope indiget Non igitur ostendit Augustinus, quis nam et quatenus nobis sit proximus: sed perinde relinquit auditorem incertum, ut ante fuit.

PRUDENTIA, virtus continens rerum agendarum cognitionem, non raro in Sacris reperitur tum in singularia tum in plurali numero. Psal. septuagesimooctavo: David pavit Israelem iuxta integritatem cordis sui, et doctavit eos in intelligentiis, aut prudentiis manuum suarum. id est, omnia prudenter agendo ac disponendo: sicut et aulici Saulis ei dant testimonium prudentiae, et Saul ipse dicit eum esse astutum.

PRUNAE, ut sunt res ardentes et consumentes, ita per metaphoram plerunque laedentia significant. Zachariae duodecimo: Ponam duces Iehuda tanquam prunas in lignis, et faciem in manipulis, et consument ad dextram ac sinistram populos circa se. Sic et Romanorum duodecimo de re laedente accipitur: de quo loco dixi in voce CARBO. Filii prunae, scintillas significant. Iob quinto: Quemadmodum filii prunae attollunt se ad volandum. Ponitur etiam Pruna pro unico filio, secundo Samuelis decimoquarto: Extinguent prunam meam quae relicta est. Ratio metaphorae est, quod sicut prunae reconduntur in cinere, ut sint semen ignis: ita etiam ille unicus filius poterat propagare [?: e-us ] familiae posteritatem, ne plane extingueretur.

PRURITUS aurium, per metaphoram significat pravum studium novae doctrinae et seductorum. Secundae ad Timotheum quarto: Erit tempus, cum sanam doctrinam non tolerabunt: sed auribus prurientes, ipsi sibi pro suis cupiditatibus coacervabunt doctores. Sicut enim scabie laborantes non possunt conquiescere, sed captant perversam voluptatem ex fricatione, unde porro sequitur noxius dolor: sic pravo spiritu laboran tes, ac perversa conscientia, mire desiderant subinde novos impostores, qui aliqua novitate aures illis demulceant.

PSALLERE verbum Graecum, proprie quidem significat. pulsando citharam melodiam excitare. Sed quia olim Israelitae ad pulsum citharae etiam pia aliqua carmina canebant, non tantum in templo, ubi id vel maxime fiebat, sed etiam privatim: in de factum est, ut piae cantilenae dictae sint Psalmi, quas Heb. תהלים Theillim laudes vocant. Inde etiam est quod in libro Psalmorum saepissime verbum Psallere, aut Psalmum dicere, significat Deum celebrare. Psalm. 7. 12 et nono. Psallam nomini Domini altissimi. Saepissime hoc verbum coniungitur cum [?: ] . Psalmo vigesimo primo: Cantabimus et psallemus Psalm. centesimoquinto, et centesimooctavo: Cantate et psallite Domino. Saepe etiam legitur, Psallere Domino in cithara. Psalmo vigesimoseptimo: Cantabo, et psalmum dicam Domino. Psallam spiritu, psallam et mente: 1. Corinthiorum decimoquarto. id est, ita impulsu aut dono Spiritus psallam, ut simul etiam mens aut setentia mea percipiatur. Ephes. quinto: Psallentes et cantantes in cordibus vestris. id est, Deo gratias agentes, eumque celebrantes exanimo. Unusqiusque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, etc. id est, alius aliud habet ad aedificationem utile, aliquis piam cantionem, aliquis doctrinam, etc. Iacobi 5, Laeto animo quis est inter vos, psallat. id est, Deum celebret, eique gratias agat.

PSEUDOAPOSTOLUS, Pseudochristus, Pseudopropheta voces reperiuntur in Novo testamento. Significant autem falsos apostolos prophetas, aut Christos: vel etiam mendaces apostolos, prophetas, aut Christos.

PUBERTATIS tuae vir et uxor: Ioel primo, Malach secundo: Significat coniugem, in prima pubertate aut iuventute acceptum: inter quos maior amor esse solet, quam inter viduos, aut in senectute coniunctos. Idem est Uxor iuventutum. In Hebraeo una vox est, varie a Latinis versa.

PUBLICANI, erant olim in regno Romano ii, qui vectigalia publica redimebant a Senatu aut Caesarib. Romanis, data certa pecunia, quae postea illi a subditis magna rapacitate ac iniustitia exigebant, extorquentes multo plus quam illis debebatur: eoque pro iniustissimis et rapacissimis hominibus habebantur. Erant autem plerunque equites Romani, ut ex Cicerone apparet, qui ordinem publicanorum (proculdubio non sine suo lucro) studiose coluit. Verum habebant varios famulos, ministros, ac procuratores per provincias ex illis ipsis gentibus: ut non sit dubium, multos publicanos tempore Christi Iudaeos fuisse, qualis fuit Matthaeus et Zachaeus. Porro Princeps publicanorum, Lucae decimonono, est unus ex primariis illorum. Quia vero ita scelerati erant, coniungitur ista vox crebro cum peccatoribus ac scortis, tanquam cognatam illis speciem denotans: ut Matthaei nono: Cum publicanis et peccatoribus comedit. Matthaei decimooctavo: Sit tibi ut Ethnicus et publicanus. Matthaei vigesimoprimo: Publicani et meretrices praevenient vos in regno caelorum. In Italia, ubi etiam sic vectigalia vendi solent, datiarii, quos illi vocant, itidem male audiunt. In Germania non perinde in vitio nomen hoc ponitur: quia vectigalia non venduntur, sed recta nomine principum exiguntur: eoque illi ministri non perinde habent vel causam vel occasionem homines expilandi et praeter ius onerandi.

PUDOR, pro ignominia interdum in Sacris literis ponitur: cum alioqui verecundiam denotet, et plerunque in bonam partem a Latinis usurpetur. Iob sexto: Pudore cooperti sunt. Psal. septuagesimoprimo: Operiantur confusione et pudore. Pudor faciet interdum dicitur, quia pudefacti in facie rubent. Danielis nono: Tibi Domine iustitia, nobis autem pudor faciei, vel potius confusio faciei. id est, nos merito pudefieri debemus, ac erubescere. Psalmo quadragesimo quarto: Pudor faciei meae operit me. id est, totus in ignominia haereo, quod ipsemet meus vultus de ea erubescens testatur. Pudore afficere, aut pudefacere, seu pudefieri aliquem, idem cum Confundo, vel Erubesco: et significat ita aliquem contumeliose tractare, ut eum suimet pudeat, aut certe pudeat quod coram aliis tam ignominiose tractetur. Ruth 2. Etiam inter ipsos manipulos colligat, nec pudore eam afficiatis. id est, ne acerbe obiurgetis ac repellatis eam, Pudore affici, aut pudefieri, pro frustrari sua spe, aut laeto sui laboris vel conatus exitu: Psalmo 37, Pii non afficientur pudore, aut pudefient in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. id est, tu eos non deseres in rebus adversis, nec patieris eorum in te spem frustrari, ut deserti ac in calamitate haerentes sint hominib. ludibrio, ideoque erubescant. Calamitatibus enim plerunque comes ignominia est. In de fit, ut Pudefieri pro incidere in calamitatem denotet. Psalmo vigesimo quinto, et trigesimo primo: In te Domine speravi, non pudefiam, etc. Psalmo sexagesimonono: Ne pudore afficiantur, aut pudefiant in me, qui expectantte. ubi scilicet me viderint â te desertum, cogitabunt, En nos falso praedicamus, Deum nostrum non solere suos deserere: frustra etiam nos speramus in eum, quos forte perinde deseret, ut istum deseruit. Idem ibi mox repetit: Non erubescant in me, qui quaerunt te. In hac significatione saepe dicitur,

-- 504 --

983/984 Qui crediderit, non confundetur. Item: Qui speraverit in Dominum, Romanorum nono, et decimo. 1. Petri secundo. Eadem est huius vocis vis, cum pudore affici, aut pudefieri ab aliqua re dicimur. Psalmo centesimodecimonono: Ne pudore afficias me ab expectatione mea. id est, ne patiare me frustrari mea expectatione aut spe, unde sequatur mihi ignominia ac pudor, obiicientib. ipsis, Ubi est Deus eorum? Pudore afficientur ab omni fortitudine sua: id est, pudebit eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium ab Aegyptiis, pudebitque quod omnem spem in eos collocaveris, cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios molestare quiverint. Vel in terrore suo: id est, in suo periculo. Aliquis aliquem in quapiam re pudore suffundit. id est, laedit, violat. Iudicum decimooctavo: Non erat quisquam qui populum in ulla re pudore suffunderet, aut pudefaceret: id est, nullus molestabat Israelitas. Pudefacere ergo, laedere declarat. Non solum homines, sed et aliae res pudefieri dicuntur. Psalmo decimoquarto: Consilium pauperis pudefacitis, quia Dominus est spes eius. id est, conatus pauperum impeditis, et evertitis, cogitantes neminem esse qui eos vindicet, praeter Deum, qui vestra opinione nihil possit, nec metuendus sit: vel spernitis eius consilium, quod adeo fidat Deo, in eumque se ac sua reiiciat. Terra pudoris alicuius, est ea, in qua prius ignominiosus fuit, aut cuius eum pudet. Zoph. tertio: Et ponam eos in laudem, et nomen in terra pudoris eorum. id est, faciam eos gloriosos et celebres in omnibus locis, ubi antea omnibus contemptui et ludi brio fuerunt. Spes non pudefacit: ad Romanos cap. quinto. id est, non frustra sperat in Deum, non destituitur ab eo in adversis, qui suam in nos charitatem tam evidenti indicio donati Spiritus sancti testatam facit. Qui enim aliquid vehementer sperant ac expectant, postea si fallantur sua spe, pudet eos, quod ea frustrati sint, quodque ipsis contraria mala speratis bonis acciderint. Aliquando significat redargui, mendacii convinci. Redargutionem enim pudefactio comitari solet. Per posterius indicatur praecedens. ut, Si quid amplius de potestate glorier, non pudefiam. 2. Corinth. 10. id est, non mentiar. nec me quisquam mendacii redarguere poterit, seu vera ac certa dixero. 1. Petr. 3. Ut in eo quod obloquuntur vobis, tanquam maleficis, pudefiant. id est, re ipsa ac evidenti veritate redarguantur, et mendaces fuisse convincantur. Talem enim confutationem ignominia, pudor, et confusio sequi solet. Sic 2. Corinth. septimo: Si quid ei de vobis gloriatus sum, non sum confusus aut pudefactus. id est non sum deprehensus in mendacio, sed vera locutus esse compertus sum. Sic mox nono: Si venerint mecum Macedones, et repererint vos imparatos, nos pudefiamus. id est, deprehensi in mendacio falsae gloriationis de vobis, erubescamus. Per pudefactionem deprehensio mendacii denotatur. Vide verbum CONFUNDO.

PUER, παῖς , Heb. נער naar, tria potissimum significata habet. alias enim significat filium, alias servum, seu ministrum cuiuscunque generis: alias denique puerilem aetatem: nonnunquam etiam imperitum, aut (ut Paulus loquitur) scientia puerum. Filium significat, ut Isaiae octavo: Ecce ego, et pueri quos dedit mihi Dominus, in signa et prodigia in Israel. id est, mei filii, quos mihi Deus est largitus. Puer senectutum parvus: [p.984] Genes. 44. id est, in senectute natus. Natus est tibi puer [?: m- ] lus, Ieremiae vigesimo. id est, filius. In hac significata ne videtur usurpare Christus hanc vocem, cum Ioannis vigesimoprimo inquit: Pueri, habetis ne aliquid obsonii? quasi blandiendo diceret, Filioli. Servum porro significat vox Puer, Isaiae trigesimoseptimo: Noli timere propter verba ista, quibus me blasphemarunt pueri regis Assur: Genesis decimoquarto: Et armavit pueros suos, et pueros domus suae. id est, famulos et servos suos. Sic mox decimooctavo: Et tulit vitulum tenerum et bonum, deditque puero, qui festinavit parare illum. id est, ministro alicui suo. Puer unus ex pueris indicavit Abigaeli uxori Nabalis: primo Sam. 25. id est, unus quispiam e turba famulorum. Numer. vigesimosecundo: Ipse vero Bileam equitabat in asino, et duo pueri erant cum eo. id est, duo famuli. Act. 4 Qui peros David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt. id est, per tuum servum. Matth. decimoquarto: Herodes ait pueris suis hic est Iohannes. 2. Samuelis vigesimosecundo: Surgant pueri, et ludant coram nobis. id est, confligant utrumque aliquot nostri milites. Lucae 1, canit diva Virgo: Suscepit Israelem puerum suum. ubi vel filium intelligere queas, ut eum Deus in Exodo capite quarto erga Pharaonem vocat: vel servum, ut Isaiae quadragesimoprimo. Tertio significat puerilem aetatem. Primo Samuelis primo : Puer autem Samuel erat puer: id est, erat adhuc parvulus. Ego puer sum parvus, nescio egredi et ingredi. id est, sum admodum iuvenis, et per aetatem parum idoneus ad regnum. Sic Paulus inquit 1 Corinthiorum duodecimo: Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam: at ubi factus sum vir, abolevi puerilia. Quarto, ab hac significatione puerilis aetatis venit per metaphoram quam, nempe cum denotat imperitum, seu scientia [?: pue- ] , non annis: sicut et Aristoteles Ethicorum 1 inquit: Nihil refert, si sit aetate aut moribus puer. Sic hac voce utitur Paulus 1. Corinthiorum decimoquarto: Fratres, ne sitis pueri mente, sed malitia pueri sitis, intelligentia vero adulti. id est, in rebus bonis peragendis, et malis vitandis sitis industrii: sceleribus vero patrandis, [?: ] in furtis, imposturis, adulationibus, et similibus, sitis imperiti et inepti. Duas ergo metaphoricas pueritias facit hic Paulus: alteram bonam, quae est, esse pueritias [?: ] licia. id est, inidoneum ad mala patranda, et alienum ab omni versutia: alteram malam, quam vocat pueritiam [?: ] tis aut intelligentiae, seu (ut Vulgata habet) sensuum, qua in rebus bonis consectandis, et malis vitandis pueri ac imperiti sumus. De posteriore prius dicamus. Isaias in fine suae prophetiae dicit, Puer centum annorum morietur, et peccator 100 annorum maledicetur. Idem ei est, puer et peccator. Dicit in regno Meschiae omnes ad perfectionem venturos: id est, recte Christum agnituros. Quod si qui erunt, qui semper volent esse et de permanere pueri, in rebus spiritualibus, semper discentes, et nun quam proficientes. illos esse perituros: iuxta illud, A' non habente auferetur et id quod videtur habe-re. Sic forte intelligendum est, quod Isaiae tertio dicitur: Dabo pueros principes eorum. id est, dabo eis imprudentes, et temere affectibus agitatos gubernatores, qui pessime regent. iuxta illud Ecclesiast. decimo: Vae tibi terrae, cuius rex puer est. Pueritiam istam spiritualem, vel carnalem potius, in religione, describit Paulus Ephes. quarto, inquiens: Ut non simus amplius pueri, qui fluctuemus et circumferamur quovis vento doctrinae, per versutiam et astutiam hominum, qua nos adoriuntur, ut seducant nos. Ibidem etiam virum spiritualiter maturum depingit. Hanc pueritiam obiicit Paulus Corinthiis, Galatis, et Hebraeis, quos rudi doctrina et lacte alere ac formare cogitur, donec formetur in eis Christus. Secundo Paralipomenon tertio: Reboam

-- 505 --

985/986 erat puer, et tener corde: id est, imbellis, imprudens, et mollis, sive imbecillo et effeminato animo. Sic Ierem. cap. 1: Non novi loqui, quia puer ego sum. Ne dixeris, puer sum. Sic et Latini, imperitum sermonis infantem nominant. Altera est illa bona pueritia, ad quam nos invitat Christus Matth. 18: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et fiatis ut pueruli, nequaquam intrabitis in regnum caelorum. Quisquis igitur demiserit se ut puerulus iste, is est ille maximus in regno caelorum. Et alibi ait, Talium est regnum caelorum. Istam bonam infantiam etiam Petrus primae secundo describit, dicens: Proinde deposito omni dolo, et omni malitia, et simulationibus, et invidentiis, et omnibus obtrectationibus, ut modo nati infantes, lac illud sermonis sincerum expetite, ut per illud adolescatis. Oseae 11: Cum puer esset Israel, dilexi eum. id est, cum primum adolesceret ille populus: nempe in Aegypto, cum crescebat, augebaturque. Act. 4: Convenerunt enim vere adversus sanctum puerum tuum IESUM: habet Vulgata. Alii vertunt, adversus sanctum filium tuum IESUM. Ambiguitas vocabuli παῖς , utramque versionem admittit tum etiam IESUS, etsi sit verus ac unigenitus filius Dei, tamen etiam servus appellatur Isaiae 42, et Matth. 12: quia scilicet formam servi accepit, ad Philip. 2. Heb. 2: Quia ergo pueri de carne et sanguine communicarunt, et ipse similiter eorundem particeps factus est. ubi, tametsi alludat ad locum Isaiae 8, tamen per pueros intelligit omnes homines. Pueri alieni, Isaiae 2: pro studiis et magistris alienigenarum ponitur. Aliquid huc faciens etiam supra in voce Filius dictum est.

PUELLA, easdem ferme significationes habet, quas PUER, in suo genere aut sexu, cum aetatem denotat. Complectitur etiam maturas viro: sicut Gen. 24 Rebecca subinde vocatur puella. et Amos cap. 2 inquit, Vir et pater eius iverunt ad puellam unam: id est, ad idem scortum.

PARVUS, et PARVULUS, quam vocem supra huc reieci, non tantum staturam aut aetatem significat, sed etiam eum qui quacunque dignitate aut praestantia infra alios est: sicut contra, Magnus. Sic dicit Samuel ad Saulem, 1. Sam. 15: Non ne cum parvus esses in oculis tuis, Deus te posuit caput tribuum Israel? Sic Parvuli aut Infantes vocantur ii, qui rebus huius mundi, aut naturalibus etiam dotibus alios non excellunt. Sic dicit Psal. 110, Declaratio verborum dat intellectum parvulis. Sic Psal. 19: Sapientiam praestans parvulis, inquit. Sic Christus gratias agit Matth. 11, patri caelesti, quod illa sua mysteria absconderit a sapientibus et intelligentibus, et revelarit ea parvulis. Et alibi ex Psalmo citat, quod ex ore infantium perficiat gloriam et honorem. In quibus omnibus locis necessario Parvus et Parvulus significat per metaphoram, homines contemptae conditionis, et parvi intellectus, quoad humanam industriam viresque attinet. Parvulis relinquere reliquias, significat divitiarum copiam. Reples ventrem eorum, satiant filios, et relinquunt abundantiam, aut quod superest, parvulis suis. Vulgata habet Psal. 63: Sagittae parvulorum. sed in Hebraeo, Sauciabit aut iacula bitur eos Deus sagitta repentina. Cuius loci ideo mentionem facio, quia multi ibi multum inepteque philosophantur. A parvo ad ma [?: g--- ] , saepe ponitur pro omnibus, vel nullo: idque tum de rebus, tum de hominibus, prout adiicitur affirmatio aut negatio. Hierem. 42: Accesserunt eum universus populus a parvo ad magnum. Hierem. 6: A parvo ad magnum eorum omnes cupide sectantur avariciam. Sic, rem vel magnam non agnoscere: 1. Sam. 22. Parvum esse [?: ] gentes: pro, contemptum. Hierem. 49: Ecce parvum dabo te inter gentes. Mox addit, contemptum inter homines. quibus verbis prius hemistichion declarat. Sic et Obadias habet: Ecce parvum dedi te in gentibus, contemptus es tu valde. Vicinum huic est illud, Minimus in regno caelorum: de quo in Minimus. Parvus diebus: Iobi 32: Parvus sum diebus, vos autem decrepiti. Parvuli gregis: Hierem. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis, si non, etc. id est, infimi ac contemptissimi de exercitu Chaldaeorum, eos pro libidine vexabunt. Sicut si Latini dicerent, calones et lixae eos superabunt. et pro libidine sua tractabunt. Locutus sum ut parvulis in Christo: 1. Corinth. 3: in Graeco est, infantibus. id est, qui primum incipiebatis discere et amplecti Christianismum, non tanquam iis qui iam multum in eo profecissent. Gal. 4: Cum eramus parvuli, sub elementis mundi eramus in servitutem redacti. id est, ante quam vere Christum agnovissemus, cum adhuc sub umbris Mosaicis haerebamus. Sic et Hebr. 5 dicitur: Cui cum lacte res est, is est rudis sermonum iustitiae: infans enim parvulus est.

PUSILLUS vox eandem vim habet cum Parvulus. Matt. 18, Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis. id est, minimum contemptissimumque de numero Christianorum. Lucae 12: Noli timere pusille grex, quoniam complacuit patri dare tibi regnum caelorum.

PUGNA, nota vox est. Egredientes ad pugnam, dicuntur ii, qui sunt idonei ad pugnam, sive proficiscantur ad bellum sive non 2. Paralip. 25: Reperit Amazia tercenta milia de Iehuda egredientium ad pugnam, et tenentium hastam ac scutum. id est, qui idonei erant ut egrederentur ad bellum. De potentia, non de actu loquitur. At Num. 32, de actu aut facto dicit: Num fratres vestri ingredientur pugnam, et vos hic manebitis? 2. Corinth. 7: Foris pugnae, intus terrores. id est, foris seu ab extra nos oppugnabant impii, intus me perturbabat satan, aut vetus Adam. Pugnae verborum, ubi non tam de rebus est certamen necessarium, quam inutiles rixae de solis verbis. 1. ad Timoth. 6. Sed de hac locutione forte in voce VERBUM. Paulus Tit. 3 prohibet pugnas legales. forte fuerunt aliquae rixae de caeremoniis ac mundationibus Iudaeorum. Impio pugno percutere, Isaiae 58: id est, crudeliter caedere miseros in faciem.

PULCHRUM esse aspectu, aut facie: Gen. 12, 26, 29, et 39. pro, speciosum. Rectis pulchra est laus, Psalmo 33. id est, decens, conveniens, quasi diceret, Nihil magis decet et ornat pios, quâm celebratio nominis divini.

Pulcher voce, Ezech. 33. pro, bonus ac peritus musicus. Gen. 49: Nephtali cerva dimissa, dans pulchra verba. id est, eleganter loquens. Nephtalitae erant homines elegantes, gratiosi et facundi. Ut videam pulchritudinem aut amoenitatem Iehovae omnibus diebus vitae meae: Psal. 27: id est, ut coram videre ac perfrui possim iucundissima familiaritate et aspectu Dei. Cor laetum pulchrificat faciem: id est decorat, vel reddit eam amoenam, et intuentibus gratam: cum triste cor contra efficiat horribilem faciem. Pulchruisti prae filiis hominum: Psal. 45. id est, formosior es cunctis aliis hominibus: do Meschiae spirituali, et hominibus salutari pulchritudine loquitur.

PULEX vox nihil habet peculiare, nisi quod inde Proverbium fuit, quod recitat David erga Saulem, 1. Sam. 26: Egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut si quis persequatur perdicem in montibus. Significat autem, eum rem vilem, et tamen difficilem conari. Nam pulicem unum capi a rege Israel, non magnum operaeprecium est: et tamen difficile reperiri potest, aut etiam capi si reperiatur. Sic et Davidem coepisse, non fuerit magna praeda Sauli: sed tamen hoc ei difficile factu fuerit, cum tam multa latibula habeat, et facillime ex uno in aliud transiliat.

PULLATUM, aut Atratum incedere, luctus aut moeroris indicium est. Psal. 38. Incuruatus et depressus sum vehementer, quotidie pullatus incessi: qui color et ad

-- 506 --

987/988 vestitum, et ad faciem ex dolore obscuram referri potest. Psal. 42 et 43, Ut quid pullatus incedo propter oppressionem inimici: id est, tristis et lugens? quare pateris me in perpetuo luctu versari?

PULLUS, filius subiugalis aut asinae, Matthaei 21, Zachar. 9. id est, iuveni asello insidens venit Dominus Hierosolymam. Psal. 147. Qui dat iumentis cibum, et pullis coruorum quando clamant: id est, qui omnia pascit. Vulgata ibi habet, Invocantibus eum: sed in Hebraeo est tantum, Clamantibus.

PULVILLUS est, quasi parvum quoddam pulvinar. Ezech. 13 minatur Deus pseudoprophetissis, quod consuant pulvillos, axillis consulentium, et pepla eorum capiti imponant. Quod alii accipiunt ad verbum de quodam illarum magico ritu, quod appositis talibus ornamentis aut rebus consulentium corpori, eos voluerint quasi capaces suarum divinationum facere. Alii intelligunt per metaphoram seu allegoriam, sicut et praecedentia, quod voluerint adulando, et in sua securitate confirmando eos in sua idololatria peccatisque pertinaces efficere, pulvilli enim res mollis sunt, cui cum voluptate incumbas.

PULVIS, saepe terram significat. Genesis tertio: Pulvis es, et in pulverem revertêris. id est, terra es, et in terram redigêris. Psal. 103. Recordatur quod pulvis sumus. id est, quod de terra sumus, et ad terram pertinemus. Genes. 18: Cum sim pulvis et cinis. Psalm. 104. Expirabunt, et in pulverem suum revertentur. Hinc fiunt valde variae locutiones aut significationes huius vocis. ut, Abscondi in pulvere: id est, terra. Isaiae secundo: Absconde eos in pulvere. est idem quod sepelire, aut etiam occidere. Descendentes in pulverem, dicuntur mortales, aut homines: quia in terram sepeliuntur, et in terram convertuntur. Psalmo vigesimosecundo: Ante ipsum se inclinabunt omnes descensores pulveris.

Incuruare se ad pulverem, significat aliquando appropinquare morti et sepulchro. Psalmo 44. Incuruavit se in pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster. id est, parum abfuit quin mortui simus. Sic et Psalmo 119. Adhaesit pulveri anima mea. Sic capulares vocantur senes, et alterum pedem in sepulchro habentes.

Suscitare e pulvere pauperem, est ex infimo gradu eum extollere: quia infimae sortis homines videntur veluti in terra sedere, et iacere ac agere: cum nobiles ac magnates in sublimioribus locis agant. Psalmo 113. Qui erigit e pulvere inopem, e stercore elevat pauperem, ut eum faciat sedere cum principibus populi sui. 1. Sam. 2: E` pulvere suscitat pauperem Deus. Sic et D. Virgo opposito Hebraismo dicit: Detraxit potentes e thronis, et extulit humiles. Sic et Latini dicunt, Homines summo aut infimo loco, aut infimi loci. Sic 1. Regum 10: Eo quod levavi te de pulvere, et posui te ducem populi mei Israel. Pulvis mortis est terra, ubi mortui collocantur: id est, sepulchrum. Psalmo vigesimosecundo: Et in pulverem mortis posuisti me. Lingere pulverem, seu terram, est humi iacere. aut procumbere: sicut solebant Iudaei et alii Orientales, aliquem adorantes. Micheae septimo: Lingent pulverem sicut serpentes, et sicut vermes. id est, subiicientur Meschiae. Sic et Isaias inquit de summa veneratione magnatum ac principum mundi erga Ecclesiam, capite quadragesimonono: Pulverem pedum tuorum lingent. id est, venerabundi procident in terram, ut te adorent. Terra pulveris, idem est quod terra. Danielis duo decimo: Multi ex iis qui dormivut in pulve re terrae. evigilabunt, hi quidem ad vitam perpetuam, illi ad opprobrium et cruciatum perpetuum: id est, ex mortuis qui in sepulchris iacent ac computruerunt.

Pulvis tenuis, inanitatem notar, Isaiae vigesimonono: Eritque veluti pulvis tenuis multitudo dispergentium te. id est, levi momento peribunt tui hostes. Aliquando rem nihili indicat. Isaiae quadragesimo: En gentes sicut [?: g-- ] ta situlae, et sicut tenuis pulvis staterae reputantur. Mox sequitur: En insulas sicut pulverem proiicit. Pulvis aliquando mortuum significat, quia mortui in pulverem rediguntur. sicut ille apud Homerum optat, se fieri [?: --damque ] terramque, et de Hectoris cadavere ab Achille [?: ] ptato inquit: Quid furis, terram sensu carentem contumelia afficiens? Psalmo tertio: Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam? Nahum [?: ] dicitur nubes esse pulverem pedum Dei, eo quod [?: ] perinde videtur in nubibus ambulare, sicut nos in terris. Iehovae via est in tempestate et turbine et nubes pulvis pedum eius: id est, perinde habet circa se nubes, ac cum magnus exercitus venit cum nube pulveris.

Pulvere caput aspergere, ac in pulvere ac cinere iacere, lagentium ac dolentium mos est. Sic Thamar consperserat pulvere caput. Sic etiam 1. Sam. 4, is qui Eli calamitatem captae arcae indicat. Sic et Iosua cum senioribus, consperso capite pulvere, laceratisque vestibus iacebat coram arca: capite septimo. Iob quadragesimosecundo: Poenitet me in pulvere et cinere. Sic et Iob secundo: Sparserunt pulverem super capita sua in caelum amici Iob. Pulverem, lapides et vestes iactare, etiam [?: ] indicium est. Sic enim iactabat Semei pulverem et lapides contra Davidem fugientem, 2. Sam. 16: et Act. 22 Iudaei commoti in Paulum, pulverem et vestes [?: surf-- ] iactabant. Cum pulvere a vento agitato aut [?: dissip-- ] saepe conferuntur impii, eorumque exitium. Psal. 1. Sic ac pulvis, quem ventus proiicit a facie terrae. Sic etiam Assyrii exercitus interitus Isaiae vigesimonono depingitur. Psalmo decimo octavo: Et contudi eos, ut [?: pul-- ] coram vento dissipatur. Zoph. 1. Effundetur sanguanis eorum instar pulveris. Oseae decimotertio: Sicut pulvis turbine raptus. Ponere in pulvere os, est humiliter et humi prostratum loqui. Thren. 3. Ponet in pulvere [?: ] , si forte sit spes. Psalmo septuagesimooctavo: Pluit super eos carnes sicut pulverem: id est, ingenti copia sicut pulvis est innumerabilis, et aerem occupare solet. Descendere de solio, et sedere in pulvere, est non tantum lugentium, sed et in infima conditione iacentium. lsaiae quadragesimoseptimo: Descende et sede in pulvere virgo filia Babel, quoniam non est solium filiae Chaldaeorum. tametsi Hebraeus textus habeat, In terra. Sic Psalmus septimus habet, Gloriam meam in pulverem deducat: id est, in nihilum redigat, vilemque ac contemptibilem efficiat. Vicina huic phrasis est in terram [?: ] de qua suo loco dicetur. Christus Matthaei decimo, et Lucae nono, iussit discipulos suos Excutere pulverem de pedibus ex eo loco exeundo, ubi ipsos evangelizantes homines audire noluerint. quod et ipsi faciunt Actorum decimotertio. Erat autem illa externa caeremonis, quasi nota quaedam conspicua, et in sensus incurrens, qua testabantur, eos iuste damnandos, quando quidem praedicatum servatorem accipere noluerint. [?: S-- ] nim non ipsorum opes, aut sua aliqua commode dicendo ipsos quaesivisse, sed tantum ipsorum propriam aeternamque salutem.

PUPILLUS, eandem vim naturamque in servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra, et postea in voce VIDUA, quia orphanus et pupillus saepe viduae adiungitur.

PUPILLA oculi, nigrum illud in medio oculi, in quo omnis videndi vis aut facultas consistit, per similitudinem declarat rem preciosissimam, summoque studio custodiendam. Deuteronomii trigesimosecundo: Custodivit Deus Israelem in deserto ut pupillam oculi sui. Psalmo decimoseptimo: Custodi me, [?: ] pupillam oculi tui. Sic Proverbiorum septimo: Custodi legem ut pupillam oculorum tuorum. Sic Zachariae secundo dicitur ad pios, nomine Dei

-- 507 --

989/990 Quoniam qui tangit vos, tangit pupillam oculi eius, id est, extreme offendit eum: sicut hic in terris homines, prae omnibus aliis suis charissimis rebus custodiunt oculos, eosque sibi laedi aegerrime patiuntur. Thren. [?: ] : Ne quiescat pupilla oculi tui. id est, non desinat flere. Pupilla dicitur, quia imaguncula hominis alterius oculos intuentis, veluti parva quaedam puppa in ea conspicitur. Eâdem prorsus ratione dicunt Hebraei virunculum ischon.

PURGARI, de argento aliisque metallis dicitur: cuiusmodi phrases nonnihil explicatae sunt in verbo [?: Ex- ] [?: -rt ] , et Probare. Psal. 105. Eloquium Iehovae purgavit [?: -um ] . id est, tum examinavit, tum et puriorem effecit. Dum enim verbo Dei obedit, incidit in crucem, in qua expectando promissiones verbi Dei de liberatione sui, cum esset innocens, tandemque veritatem promissionum reipsa experiendo, plurimum in vera pietate profecit, veterem Adamum mortificavit, et pravas eius sordes, affectus, cupiditates ac dubitationes veluti excoxit, despumavit, et repurgavit, et simul eius probitas ac constans fides explorata et proba reperta est. Sic Psal. 18. Eloquium Iehovae purgatum septuplum: id est, verbi ac promissionum divinarum certissima veritas infinitis experimentis in summis difficultatibus, piorum crucibus, et impiorum furoribus cognita compertaque est, non aliter ac argenti aut auri puritas in igne potissimum deprehenditur. Iob 41: A' contritionibus purgant sese. Aliqui exponunt, quod nimia consternatione solvatur illis aluus. Iohan. 15 dicit Christus, quod pater palmites frugiferos purget, ut ferant copiosiorem fructum: id est, recte utentibus augeat done.

PURUS et MUNDUS, idem fere sunt: ut de voce PURUS videri possim dixisse superius in MUNDUS. Adiiciam tamen et hic aliquid. Hominem impurum etiam Latini vocarunt facinorosum, mendacem, frandulentum, perfidum et pravum, quia nimirum animus eius est sceleribus contaminatissimus. Purus igitur, aut mundus, in Sacris literis dicitur is, qui non est peccatis contaminatus. Nam Isaiae primo capite ostendit Deus, quod peccata nos perinde contaminent, ut si coccino aut aliquo alio profundissimo colore essemus tincti. Contra, innocentia confertur albedini ac mundiciei nivis. Proverb. 15: Quis potest dicere, mundani cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, [?: ] omnium corde remanent reliquiae sordium peccati Iob quarto: Num homo erit iustior Deo, aut vir purior erit factore suo? Idem illi est iustus, quod purus. Sic et Latini aliquando loquuntur, ut Horatius: Integer vitae, scelerisque purus.

5 Dixi autem superius in voce MUNDUS, esse [?: -plicem ] mundationem: et sunt sane illae praecipuae, quamvis plures recenseri possunt. Prima igitur sit illa purificatio externa, ab aliquibus externis opinione Iudaica aliquem impurum reddentibus: ut a tactu cadaveris, aut cibi illiciti, aut similium, quibus quoquo modo tactis se contaminari censebant. Talium purificationum etiam in Novo testamento fit mentio: Lucae 2, Impleti sunt dies purgationis, aut purificationis. Sex hydriae positae, secundum purificationem Iudaeorum: Iohan. 2. et Iohan. 3, Orta est quaestio Iudaeis, cum quiusdam ex discipulis Iohannis, de purgatione. Sic Actorum 21 et 24 dicitur de Pauli purificatione. Hanc carnalem aut externam purificationem aut lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam latronum effecit. De tali purgatione loquitur Malachias, quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut aurifaber igne metallum, et sicut lotrix feruenti lixivio vestes. De eadem etiam Baptista loquitur, cum dicit Dominum adventare, qui in sua manu habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae, nobis imputata et attributa, obruit et abolet omnia nostra debita aut peccata. Quarta purificatio est, cum Deus per Spiritum suum sanctum ita nos renovat ac reformat, ut exciso illo immundo lapideoque veteris Adami corde, novum ac spirituale in nobis creet: Psalm. 51. De utraque hac purificatione dicitur Hebraeis 1, Purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram maiestatis Dei: id est, acquisitione utriusque huius purificationis. Porro Hebraeorum 7, 8, 9 et 10, saepius eadem purificatio inculcabitur, sed utens verbo Sanctificationis et Aspersionis. De applicatione autem huius purgationis inquit Apostolus Actorum 15: Fide purificans corda credentium. et Hebraeis nono: Quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo, purgabit conscientiam vestram a mortuis operibus, ad serviendum Deo vivo? Quinta purificatio est, cum tum in externa disciplina desiimus mala facere, et incipimus bene agere: tum etiam in nova obedientia post renovationem amovemus ex corde mala consilia et malos conatus, nosquemet offerimus Deo hostiam rationalem, mundam, sicut tota Scriptura clamat: Lavate, mundamini, qui fertis vasa Domini. 2. Timoth. 2. Si quis se expurgaverit ex his, erit vas ad honorem sanctificatum. De hisce posterioribus tribus mundationibus aut puritatibus loquitur Paulus, cum requirit cor purum et conscientiam bona, item manus puras: 1. Timoth. 1. 2. 3. ac 2. Timoth. 1. 2. et 2. Petr. 1. Oblivionem accipiens purgationis suorum veterum peccatorum. Iacobi 4. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: emundate manus ô peccatores, et purificate corda duplices animo.

PUSILLUS, vide supra in PARVUS: et PUSILLUM, in voce MODICUM.

PUTEUS: vide supra in voce LACUS.

PUTRIS, aliquoties non in propria, sed metaphorica quada significatione pro malo ponitur. Sic Matthaei septimo dicitur: Putris arbor facit malos fructus, ubi putrem arborem pro malo poni, ex eo apparet, quia ibidem opponitur putri arbori arbor bona. Deinde ex rei natura. nam et putres ex parte arbores ac vites bonos fructus proferunt. Sic cum dicitur Matthaei 13. de putribus piscibus captis, malos hauddubie intelligit: raro enim putres pisces capiuntur, ut qui ab aliis illico devorantur. Sic et Ephes. 4, prohibetur sermo putris, id est malus, non tantum ociosus aut inutilis: contra autem bonus sermo, ibidem praecipitur. Forte autem haec metaphora inde venit, quod apud Hebraeos Nabal, putris, non tantum nihili, sed etiam plane malum denotat. Sic sane etiam Corruptus Latinis valde malum sonat: et vox Corruptio φθορὰ , et verbum φθειρώσεσθαι corrumpi, multo significantius, nempe de extrema impietate ac spurcitie, in Sacris literis accipitur.

-- 508 --

991/992 Vide in voce CORRUMPO, et MARCIDUS.

PYTHONIS spiritus, fuit certus quidam malus genius, per homines futura praedicens, et ignota hominibus sciens ac indicans. Intellige igitur Pythonis spiritum pro oraculo, aut spiritu divinante. Lucas in Actis capite decimosexto, accipit per antonomasiam: Puella quaedam habens spiritum Pythonis. Nam spiritus Pythonis aliud non erat, quam virtus, hoc est impostura daemonis. Damnatur hic spiritus in Scripturis sanctis, Levit. 20: Deuteron. 15: 1. Regum [8,] et Isaiae 8. Intelligimus autem hoc loco fatidicum, aut divinantem spiritum: quales erant, qui a veteribus consulti, responsis et oraculis hominibus imponebant, interim etiam vera canentes. Nomen autem sortitus est ab Apolline Pythio, quod in eius delubris frequentia proderentur oracula, adeo ut nunc Apollinis spiritus, aut per antonomasiam Pythius, sive Pythonicus spiritus ponatur, pro oraculo, aut spiritu divinante sive in templo aliquo, sive in singulis hominibus.

vim vero eius abnegantes. Aliquando porro in abstracto ipsam fidem aut religionem Christianam Scriptura pietatem vocat 1. Timoth. 3, Magnum est pietatis mysterium, etc. Et mox 6. Si quis diversam doctrinam docet, neque accedit Sacris sermonib. Domini nostri IESU Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, etc. Petrus secundae primo, iubet praestare in pietate dilectionem proximi. Omnino secunda Tabula (id est, beneficentia erga proximum) primam sequi debet. Tit. primo, Agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Aliquando etiam externa pietatis officia significat. 2. Petr. 3, In sanctis conversationibus et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν , de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur.

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.