Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].
Previous section

Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio

Ubi primum post exactas multas itineris viarumque molestias in terris incognitis:1 desideratam missionum segetem in Tarahumara provincia in ibidem adlaborantium operariorum auxilium, laboribus apostolicis ad messem perducere admissus sum; primum id animo duxi, ut dilectae Matri meae Provinciae Austriacae religiosae educationis ergo gratus, quae Societatis honori atque consolationi esse 2 possent ad excitandum in charitatis obsequiis fervorem et augenda pia proximos iuvandi studia perscriberem. Sane 3, quia haec plurima sunt, hoc unicum doleo, ut tam debili calamo nec hoc opere digna arte expressa eius encomia exarare cogar, quia tamen silentio omnia pertransire prius me facturum credebam, quam licet inerudite de omnibus certiorem facere. Hisce sincero innatoque candore omnia, quae aut oculis videre aut a fide dignis viris audire licuit, breviter, ut possum, exponam. Quia vero ad assumpti maiorem noticiam plurimum terrae incolarumque descriptio, ad harum autem descriptionem rudis saltem circumiacentium regionum noticia plurimum conducit, primum praemissa mappa circum iacentes regiones, tum Tarahumaram terram eiusque incolarum mores, ac demum Missionum hic existentium consuetudinem breviter referam.

Circumiacentes porro provinciae quatuor orbis partes respecto 4 Tarahumarae repraesentantes hanc situationem sibi vendicant, ut Mexicana et reliquae usque Mexicum situatae regiones, in 250 circiter milliaria Hispanica in longum extensae meridiem versus iacere censeantur. Inter hanc extensionem in confiniis Tarahumarae frustum ferri ingens ad instar praegrandis saxi, quod nec 20 boves loco movere possunt, in signum positum est, quia nimirum id eo attulit vetula quaedam super humeros, dum daemon duobus fratribus regna divideret: uni, quidquid ab illo signo versus novum Mexicum terrae imminet, alteri, quidquid ab illo usque Mexicum et 5 hoc ipsum in dominium cederet 6. Hoc saxum hic visitur nec ulla humana arte aut studio inde avelli 7 potest, ut a fide viris dignis narratur.

Novum Mexicum autem, quod uni fratrum in dominium cessit, versus septentrionem a Tarahumara 150 circiter milliaribus distat. A 34M circiter gradu altitudinis polaris usque 40UM omnes Christiani fonte baptismatis abluti fuerunt. Ibidem missiones valde celebres administris Reverendis Patribus primi Ordinis Sancti Francisci longe lateque in hac America Septentrionali promulgatae optimum progressum habuere. 2 Illius terrae incolae 8 sponte se se iam bonis moribus ac educationi Christiana tradidere. Erecta iam ubique templa ampla ornamentis sacris sufficienter instructa, picturis, imaginibus reliquoque ornatu decora spectabantur. In quibus quotidie a iuvenibus aetateque provectis doctrina Christiana recitabatur, reliquaeque sacrae psalmodiae et sacra decantabantur. Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi, qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti 10 duorum religiosorum Ordinis Sancti Francisci violenta morte crudeli auso 11, nefaria traditione rebellionem eiusdem incolae attentarunt ac suppeditante daemone a catholica religione deficientes, suave iugum Christianae fidei rejicientes, quo liberius scelerum immanitas ibidem vigeret, se se pristinis erroribus tradiderunt ac stygiae servituti manciparunt. Expulsis catholicis, diruta templa, profanata sacra vasa, ornamenta benedicta in usum profanum adhibita, ebrietates denuo usurpatae sunt. Pristinus idolorum cultus admissus, odium in veram religionem invaluit: libertas vitae educationem bonam, perversa vita sanam doctrinam exulare iussit, et licet omnibus modis auxiliaribus armis ad perdita recuperanda sparsumque iam semel verbi Divini semen, ne penitus pereat, denuo excitandum adlaboretur, hucusque tamen nihil Deo ni 12 permittente factum est. Expectatur in dies miles arma iam coempta, equi ad pugnam instructi parati sunt, quibus ad ultionem Divinae lesae Maiestatis Regiaeque (ni pace gratiam conciliare vellent) in tam abominandum facinus saeviatur 13 ac rei eiusdem incolae pro debito puniantur.

A Novi Mexici denuo in pristinum aut meliorem statum reductione plurimum omnes hae nationes dependent, solet enim plerumque unius error plures in malum pertrahere. Et hoc iam experti sumus anno antecedenti 1681, ubi ad exemplum rebellium in Sonora bis 14 rebellionem meditati sunt, non tamen eis successit. In capita rebellium inquisitio facta, eademque in patibulum affixa sunt.

Fuit et in Guazaparibus, de quibus suo loco, tumultus aliquis, inque patrum necem gentiles fideles aliquos inducebant libertatem vitae suadentes vanamque nigrorum (sic hic vocamur) doctrinam dictitantes. Verum et hae adversariorum machinae feliciter elusae sollicita patrum ibi degentium cura, ex praesidio Cinaloae (quod prope iacet) satellitibus advocatis, compressa malevolorum audacia exstinctaque in patres odia, patefactis malorum insidiis pacifica rediit administrandi eosque pie edocendi consuetudo.

Nec sua defuit Tarahumaribus 15 malitia. Eodem enim anno circa mensem Octobris, quo 3 totum iam triticum collectum, cessantibus pluviis, (quae hic a Iulio usque Octobrem durare solent) ubi et tellus revirescit, pacate Indi 16 vivere videbantur. In Matachic 3 dierum spatio hinc dissito sanguineos 17 in primos 18 omnes dolos parabant. Ipse pater ibidem residens de nocte fugam molitur cum quodam iuvene Hispano, qui rerum domesticarum praediique curam habebat, in Papigochic ac demum nocte sequenti ad Sancti Borgiae pervenit, timor addidit alas, et timere debuit et fugiendo non tam suae, quam suorum vitae consulere (Rector erat). Eo mox sequenti nocte pater belga, qui in Papigochic residebat, advenit, quatociusque et nos quivis ex sua Missione advocati, ne incauti ab ingratis opprimeremur 19 ac morti traderemur. Congregatis iam patribus proditae 20 hostium insidiae 21 nobis patefieri, meditatae mortes proponi coeperunt et simul, ut in quattuor classes distinctae centuriae arcubus sagittisque instructae omnes repente invadere coniuraverint. Hinc ablata ad montana vivaria, omne triticum ad rupes absportatum, fidelissimi tres patres in necem dati, exploratores huc illuc praemissi, revelata omnia patri a pluribus et praecipue a quadam eiusdem nationis femina ibidem publice id asseverante. Haec postquam auribus nostris innotuit, crevit 22 fides et timor. Quamvis omnes animo voceque concordi in Dei voluntatem resignatissimi, in martyrii coronam summo desiderio intenti, in gloriosam mortem omnes paratissimi, sine magno labore (hanc enim quotidie et speravimus et speramus) ad omnia pro Dei gloria sustinenda alacres, nos ipsos Divinae consecravimus Maiestati, quia tamen non solum nostra inde dependebat salus, verum tot Christianorum ibidem viventium, tot Hispanorum pro salute sua operantium, status se se nostris objiciebat oculis, ut tot tantoque labore partos partus una finiet res 23, qualiter avernalis ille Cerberus miseris hisce insidiabitur animabus, quam misero in statu Divina omnia periclitabuntur, quomodo calamitoso exitu tam feliciter coepta pro Dei gloria studia corruent. Simul etiam perpendimus temporalia bona Serenissimi Regis argenti fodinas tot Hispanorum locupletia praedia et possesiones, quas 24 si semel occupaverint 25 perduelles, difficili via recuperari poterunt. † nimium 26 cura sit parta sua 27 † cuivis facilius enim custodiuntur, quam iterum recuperantur. Haec dum maiora 28 severitate commendata Angelorum Reginae sanctissimis patronis pericula 29 perpendimus, venit nuntius, laetiora praedicit, nec tanta esse ut timemus mala. Quamprimum 30 enim seditiosi rescierunt suum a suis patrem recessisse fugaque vitam consuluisse 31, ac in praesidium argentifodinarum eximia receptricum 32, oppidum Paral dictum se recepisse, suas machinas detectas, rebellionem manifestatam, seditiosa consilia in mendacia verterunt. Et dum a nostris gubernatores et 33 capita ad iudicium accita vocarentur, vetularum fabulam asseverabant, et ita connexis inter se mendaciis omnem proditorem 34 4 veritatem eludebant, ut ipsis potius parcendum, quam in eos severius agendum iudicaverimus. Leges tamen novae statutae, correptiones adhibitae aliaque omnia, quae ad emendationem videbantur idonea, ibidem sancita. His peractis quisque ad sua reversus, licet certi fuerimus de aliqua habita intentione mala, Deo omni commisso negotio suos, ut reverendus pater in Christianis moribus instruebat. Haec ocassione novi Mexici dicta.

Versus Orientem immediate habet hos populos particulares ante Floridam novam, Franciam novam et Regnum Leon, quos vocamus Conchos, Tobosos et Parras; Conchia gens est barbara Tarahumarae non multum absimilis, alia tamen lingua utitur. Eos patres reverendi Ordinis Sancti Francisci administrant. Hos longe in barbarie superant Tobosi, illi nimirum ipsissimi, quos Societatis nostrae Viri Apostolici multis ante abhinc annis magno cum fervore et speciali religioni a Deo ad hoc munus concessa gratia cum summa laude administrarunt; quia tamen iuxta Societatis institutum cuidam hic residenti Episcopo, quo ad omnem subiectionem se subjicere noluerunt, sed potius spontanee cesserunt, nulla nostris administratio velut missionis titulo remansit, solum ibidem interea servatum est pro Collegio Parras, ubi etiamnum quidam Rector residet. Ad hos Tobosos positi erant sacerdotes saeculares, quia tamen Deus noluit, ut hi populi aeque avide ac libenter salutaria ab illis praecepta reciperent aut se subiectos regi sinerent sicut a nostris, perfracto iugo in abdita montium cum feris societatem inire maluerunt, quam sine patribus Societatis ibidem vitam degere et cum in rupibus et montibus seminare non potuerint, rapto vivere cogebantur. Hinc transeuntibus atque itinerantibus insidias struebant ac velut rebelles obvios quosque sine discrimine personarum sagittis confodiebant; et licet a pluribus annis noctu diuque excubias agerent et, quibus possint, dolis ad mortem intenti vias periculosissimas fecerint plurimosque enecuerint 35, non tamen auditum est unquam ulli patri Societatis in vita quidquam contigisse; quin imo casus attulit, ut quempiam caperent, acceptis omnibus rebus mactatisque sociis illi vitam donarunt, usque ante praesidium de nocte attulerunt eiusque vitae sic consulere.

Hispani 36 pro tutiori ordinarie, ut vivi et sani ad destinata pervenire potuerint, ex praesidio vicino milites secum accipiebant amicosque Indos, qui excubias per viam agentes eos secure deducerent. Inimici hi ad praedas, rapinas homicidiaque intenti, quidquid vi extorquere poterant animalium, ad suas latebras pepulerunt, praecipue mulas venabantur, spretis omnibus eduliis carne mulica vescebantur; quia 37 et humana se saginare carne non nauseabant 38, mille per corpus exsectis signis et lineis feri 5 aspectu horridi velut alii fauni 39 huc illuc per montes cursitabant excubiasque agebant in aptissimis ad dolum locis, ubi cautissimum quemque fallere in sinuosis viarum ambagibus optimo noverant. Ac minime talia meditantes horribili clamore ac vociferatione simultanea praeparatis ad feriendum sagittis ita timore percelluere, ut timore perterriti, antequam sagittis vulnerati, in terram semimortui quandoque ceciderint. Hi ipsi sunt (o grande Societati encomium), qui denuo instanter aliquot Societatis patres appetunt barbarieque abiecta a Societatis Jesu sociis mansuefieri expetunt, ab illis regi ac instrui viam salutis ardenter exposcunt. In hunc finem a medio anno iam a gubernatore harum terrarum totius nimirum Biscaiae vehementi zelo et fervore agitur, ut eorundem petitionibus satisfiat. Multis iam cursoribus Mexixum ad Vice Regem missis strenue solicitatur, ut Societatis aliqui Viri Apostolici ibi vivant. Iam est in confiniis Tarahumara in Missione Las Bocas dicta Pater Josephus Tarda, Visitator Noster, qui linguam illorum discit, ut cum 2 patribus primus sedem figat. Ad citius hoc negotium componendum ipse gubernator Guadianam ad Episcopum hac septimana contendet 17 Septembri 1682, ne nobis obsistat et sit contrarius, cum ille solum adversetur moramque bonis eventibus iniiciat. Episcopus quidam est Ordinis Sancti Francisci ad instar aliquorum Episcoporum, qui ante hic vivebant nobis contrarii 40. Retardare forte poterit itum nostrum, non tamen impedire, ne in illam admittamur messem. Deo enim adiuvante optime omnia disposita apparent, ut victor facile Societas ad maiorem Dei gloriam evadat, ut patiendo plura pro Deo multas animas lucrari possit. Plurimum enim interest, ut nobis fidelis et amica haec natio existat.

Nunc restat, ut breviter et de ad occidentem iacentibus regionibus aliquid scribamus; proximi ad occidentem sunt Guazapares, quo 41 primo 42 post iam semel eiectos nostros, eo intravit pater quidam Neapolitanus pater Nicolaus de Prado nunc ibidem Rector. Ante 5 circiter annos, magnoque cum animarum fructu solida pietatis Christianae pro Indis fundamenta iecit, ut inter hoc temporis spatium quinque circiter animarum millia 3 aliorum patrum adiutorio fretus baptizaverit; fere omnes ad populos reduxerit, doctrinam Christianam docuerit, plurimaque bona fecerit. Cooperarius eiusdem ac subditus nunc est Pater Thomas Revell ex eadem mecum Provincia Austriaca, qui strenue inter ardua montium laborat, ut necdum fonte baptismatis ablutos, diluat, ut errantes per avia et devia oviculas ad verum ovile deducat, ut ignorantibus viam veritatis praebeat. Magna paupertate contentus, fervore plenus in id solum incumbit, ut ad maiorem dei gloriam animae suae salutem, Societatis praecipue Austriacae honorem plurimos lucretur. Missio eius a haureto nomen deducit. 2 circiter diebus Chinipa a Sancta Agnete, ubi pater eiusdem Rector habitat distans.

Magis 43 ad occidentem sunt Cianloae Missiones ac inde versus septentrionem Sonorae missiones iacent. Omnes hae velut antiquae plerisque cognitae sunt, omnes fere Christiani ibidem vivunt. nunc adhuc magis ad 6 praedictam orbis partem aperta est nobis ianua 44 ad novas gloriosissimas missiones. California (insulane an peninsula sit) gratissima totisque novis 45 expedita terra, ubi aliqui margaritas ac uniones Societatis Jesu viri omnibus margaritis pretiosiores piscabuntur animas. Hoc mense novo auspicio felici, astris iuvantibus introibunt primi 3 patres nostri; duo Hispani, tertius 46 ex Germanica provincia Bavarica pater Eusebius Chinus, qui et Regii Mathematici et Geometrae nomen adeptus est 47. Paratae iam 3 naves eos deducent. Capitanus cum suis officialibus ac militibus iam in promptu est, ut novam Christianitatem toti mundo cooperantibus hisce patribus spectabilem reddat. Quod de terra illa interea nesciam quam diligentissime sequenti vice describam.

Sic campus latissimus nobis est evangelizandi et verbum Dei disseminandi inter Tobosos, Tarahumaras, Californiam, Guazapares et sicut pro certo dicitur. Novi Mexici incolas petere patres Societatis praeterquam, quod iam 80 patres Missionarii in Sonora, Cinaloa, Guazaparibus, inter Tarahumares, Tepeguanes et Conchios administrent missiones omnesque eleemosyna Regia sustentantur. Nunc ad Tarahumaram regionem descendo.

Tarahumara provincia 250 circiter milliaribus Hispanicis Mexico distans. 140 milliaria in se continet longitudinis, 100 milliaria in latitudine, salubriorem ceteris aeris temperiem amoeniorumque situm a natura matre nacta; intermixtis collium camporum montiumque varietatibus gratiosam desiderabilemque se se suis exterisque praebet. Hinc ab argenti aurique fodinis pretiosa, divitum metallorum faecunda Mater totam fere Americam ac exinde Europeas partes abunde ditat, inde copiosa armentorum pecudumque ubertate facilem reddit vivendi rationem; incolarum multitudine, rivulorum aemoenitate longe extensis in planitiem campis amplissima laetitiae suppeditat argumenta, nec nimio 48 ut Africa aestu 49 torretur, nec excessiva frigoris saevitia horrida 50 suavibus plerumque ventorum flatibus inclementiam aeris temperat; copiosae nivis impatiens, sed et nimii viroris 51 flavo 52 ut plurimum amictu vestitur. Cum sol altissimus aestiva zodiaci signa perambulat salubribus imbribus recreatur, amoenissimisque varii coloris floribus tincta 53 prata ad relaxandas oculorum acies diffundit. Tunc et tritici (quod turcicum vocamus) copia ingens in maturam segetem reducitur, ceterorumque olerum fructuumque copia, quos vel natura educat vel ars excolit humana, ad maturitatem evocatur; nec deesset suo muneri in procreandis uvis tellus, si permitteretur excoli, sed, ne nimius ab expressis uvis liquor gentem hanc ad ebrietatem summe inclinatam in maiora vitia ac damna impellat, neve 54 commerciorum in hoc genere ex Hispania utilitas tollatur, prohibentur Indi plantare vites. Nec ad varietatem ciborum deessent volatilia (omnis enim generis coloris hic reperiuntur aves 55; 7 rubicundae totae, quas cardinales vocant, virides ut psittaci, flavae, caeruleae et, si quod pulchri in avibus desideratur.) si aut incolae curiositate aut ambitione aut utilitate ducerentur, sed quod commoditatibus hisce quandoque destituantur, est, quod Hispani plerumque se se in fodinis occupent, Indi ab innata pigritia aut parva talium aestimatione prohibeantur. Hinc si sublimior genuit spiritus vitales, excitaret ad curiosa vel utilia aut sanguis gloriosior ingenium ad haec quaerenda et appetenda ea provocaret aut denique politior vivendi ratio stimularet, terra haec cuilibet Europeae similis reddi posset. Est et suus montibus decor ab arborum pinorum quercuumque frequentia; populi iuxta fluvios gratissimas projiciunt umbras.

Radices etiam et herbas ad curandos corporum morbos salubres varias natura indulsit; inter quas praecipua, quae viperarum noxium virus quantocius reprimit, alia, quae tarantularum morsus venenosos extinguit, alia, quae ab infectis veneno telis tumentia corpora antidota virtute sanat. Est et alia, ex qua vinum nostro vino adusto simile, nec palato insipidem 56 nec corpori noxium, conficiunt, quod Mescal vocant. Sunt et aliae plurimae, quarum virtutes plerumque incognitae et quia paucae pro medicina serviunt; nec medica delectantur arte, sed Deo fatum 57 naturaeque comittunt. Si quis enim morbo aliquo infestatur aut noxiis humoribus vexatur sine adhibito medicamine aut sanitati restituuntur aut debitum naturae persolvunt. Et quia raro in comedendo excessum faciunt † [1 W] peractam usque aetatem sine canis perveniunt. Nec varietate ciborum stomachum onerant, nec diversitas eduliorum noxios humores causat. Solo frumento contenti robustam conservant naturam; et licet ovium gallinarumque considerabilem quantitatem habeant, eas tamen pro dapibus haud adhibent, sed diffiso vellere vestes sibi conficiunt.

Post sicut et gallinas pro variis rebus ad vestitum necesariis Hispanis vendunt, qui saepius in anno hanc provinciam peragrant. Nullus autem pecuniae hic locus est, nisi inter Hispanos oppido Paral dicto, quod ad fines huius provinciae iacet. Oppidum est 300 circiter aedibus constans, in quo quidquid praecipuum haec terra colit, quiquid ex aliiis apportatur locis velut in emporio conservatur. Ibi argentifodinarum domini, ibi mercatores complures, gubernator cum suis officialibus residet; sex circiter millia personarum ordinarie ibidem commorantium numerus est aliorum a Tarahumaris. Plerique alias divites, nisi, quod plerique debeant. Multi trecenta millia imperialium numerant, alii in armentis boum ditiores sunt, sex millia boum, alii viginti millia, alii quinquaginta millia habent, insuper et mulis plurimis equisque pulchris et generosis praedia locupletia reddunt. Nec paene boum aut equorum hic ulla aestimatio, 2 imperialibus tribusve boves et equi emuntur. Ipsi Indi Tarahumari quandoque equam 58 imperiali sponte se abdicant. Hinc continua inter Hispanos et Tarahumares comerciorum vicissitudo, hi equos pro bobus aliaque similia, quae tellus patitur genera pro mercibus commutant. In Guazaparibus omnia chariori sunt pretio universaliter, 8 quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4 imperialibus, in Guazaparibus 8 imperalibus vix acquiri potest. Sunt tamen alia genera ibi, quae hic desiderantur; sal, mel, pisces, ostrea, poma aurea, fructus alii, quae inde huc supra mulas adferuntur. Sapientissimus naturae author creaturarum suarum vices providentia admirabili gubernat, disponit in plerisque orbis partibus, ut, quod huic regioni deest, alia abundet, et, quibus una destituitur, in alia uberius reperiantur, ut scilicet humanae societatis, in quod natura inclinat, et communicationis ordo servetur.

Nullus hic apelles, nullus sculptor. Plus nimirum in necessaria, quam delectabilia intenti. Templa ex lateribus non coctis velut et domus, ex terrea massa stramine mixto in modum laterum formantur ac humilia eriguntur modico ornatu tolerabilia. Quo ad varietatem fructuum est valde sterilis et paucos, ut videre est, aut ad narium oblectationem gratos aut ad oculos oblectandos amoenos aut ad palati gustum gratos fructus, haec terra profert. Pauci hic ab Hispanis excoluntur, ut sunt melones, pepones, persica poma. Nec enim multi effluxerunt anni, a quo nostri sacro baptismatis fonte huius terrae incolas lustrare coeperunt. Nec hic videre est pruna, cerasa, †merasa†, fraga aut pira ficusve uvas aut poma cotonia, ex quibus dulcia conficiuntur electuaria. Saepius quis ingeminans dicere poterit illud Vergilii: “non ego vos posthac viridi proiectus in herba, faecunda de fronde procul pendere videbo”. Nihil hic florum, qui conciliarent odorem nec ullam 59 varietatem hortensium rosarum videre est. Saepius aspiciet viduos sine frutice ramos, saepius et steriles cernet sine floribus hortos, sed flores, quos Regina patientia excolit ex spinis et tribulis afflictionum protuberantes fructusque amaritudine conditos colliget, quos cum Sancta Catharina Senensi capiti suo perniciosos appetitus mortificando imprimere aut cum Sancta Rosa palatum mortificando spiritualiter masticare poterit. Nihil hic condimentorum, quae vel ab Hollandis adferuntur pro ciborum varitate paranda aut, quae ex Ithalia in abundantia venalia mittuntur. Poenam sentire non modicam et plurimum mereri poterit, dum animadvertet se in terra tam inculta esse, ubi nec reginam florum †60 [1W] triumphare nec pomonam pro debito honorari cernet. Sola relictorum recordatione satiari poterit, ubi spe futurorum meliorum adipiscenda suo desiderio satisfaciet. Non hic vigent etiam illa diversa aucupiorum genera, nec oculi delectantur in copioso volucrum fisco illitarum ex arbore casu 61; tacebo hic amoenas leporum vulpiumque a canibus venatoriis exagitatarum recreationes aut cervorum aprorumque iucundas insidias, aut alendorum 62 per retia gratiosas 63 fraudes aut suggestas ad decipiendas ficedulas strues; praeterea nec ullus lusibus locus. Quidquid denique aut oculis gratum aut gustui sapidum aut auribus delectabile aut a sensibus appetibile, hic procul exulat.

Non novere alia sensus oblectamenta, nisi admodum rudia et, quae nostris in terris etiam rusticae plebi contemptui essent. Ideo vere Apostolicis Viris Deumque unice quaerentibus alia copiosiora dantur oblectamenta 64 longe iucundiora, animum 65 mirum in modum recreantia, et dictis 9 carere pro deliciis reputat, quia longe maiora in futurum expectat, et dum sensus non ita in similibus divagantur animus magis recollectus in authore omnium, qui longe pulcherior est omnibus creatis, mire delectatur. Hic dilectum inter lilia commorantem spirituali affectu amplectitur, et suavissimo castitatis odore recreatur, dulcissima divini amoris auguria auscultat, et aures oblectantur. Gratissima animarum aucupia intendit et uberi praeda laetabundus exultat, patientiae fructus collegit et mentem dulcedine refocillat.

Et, ut ad Historiam regrediar, omnium Europearum deliciarum hic penuria, accedunt quotidiani timores, nulla hic securitas; sicut oves in medio luporum habitamus. Accedit perversa barbarorum vivendi ratio, continui labores. Breviter terrae Tarahumarae descriptionem versus Septentrionem ad altitudinem poli vigesimum 66 nono usque trigesimum tertium vel quartum gradum circiter sitam optime quam potui, exhibui, nunc et de eiusdem incolis dicendum;

Tarahumari a tara, quod est emere, vulgari eorum lingua dicunt, idem ac gens, quae libenter emit, Tarahumara dicitur. Libenter comercia tractat, et hoc unicum medium altissimus dedit, quod hanc gentem alias feram tractabilem facit, caeterum gens in modum ferarum in speluncis et abderis vivere assueta, nec adaequate adhuc suam exuta naturam horret in communi vivere, sed quo longius ab Hispanis et patribus, eo comodius vivunt, ex eo, quod similia appetant, quae ad victum necessaria et vestitum, mirum est, qua facilitate eos homo lucretur his, ob ista qualibet servicia practant, et quo quispiam pater plus harum rerum habet, eo facilius aliquid pro gloria Dei operatur, eo facilius eos etiam ad baptismum pertrahit; praecipua vero, quae appetunt, sunt ligones, secures, cultri, pannus, tela, aliaque similia, si quis aliquid horum vendit aut donat, optimus amicus est. Domus eorum in quibus habitant, sunt rotundae par 67 modum turriculae, ut nostri in aucupiis perdicum 68 erigere solent, parvae 69, angustae, ut vix tres commode in iis dormire possint aut stramine tectae aut luto obiter factae. Sibi ipsis sunt fideles, nec facile unus alteri quidquam furatur, prius fame peribunt. Huc illuc divagari solitae per menses solas reliquunt domos.

Colore sunt plerique fusco, subnigri, vivis oculis, corpore robusto et sano fere omnes, paucos videre est, quos natura claudos, caecos, surdos, mutosve luci ederet 70. Hinc, nisi per aliquod sinistrum accidens in aliquod simile malum quispiam delabitur, vix aliquem videre est simili morbo laborare. Inconstantissimi in instanti in contraria aguntur, ut, qui nunc fuere optimi mirabili metamorphosi cras velut rebelles animo et moribus sibi dissimiles pessima quaeque moliuntur, praecipua omnium malorum pigritia est, quam adeo constanter sibi amicam habent, ut plures magis famere velint, quam aliquid laborare, et licet extrema praedicta mercium genera appetant, tamen, ne aliquam curam, quam divitiae secum ferunt, habere debeant, aliqui 71 potius pauperes et nudi incedunt, quam sibi inferant vim aut diligentiam aliquam in conservando et augendo faciant. Licet ad gulam propensissimi, potius tamen erisychtonea 72 fame cruciantur, quam in laboriosis 73 venationibus aut per culturam cibum quaerant. Licet per vestium et necessariorum amore 10 ferantur, malunt tamen simplici lanea veste tegi, quam mulieres ruditer conficiunt, quam industria manu aut cura 74, quae in frequenti gallinarum oviumque procreatione est, fatigari; sua cuique libertas et, etsi in publica peccata aut carnis vitia, deceptiones erumpant, non puniuntur ab invicem. Modum enim gubernandi et vivendi animadverti hic esse omnia dissimulare, omnia naturali inclinationi permittere. Timent enim se corripere invicem; gubernator timet subditum, parens filium, mater filiam aut potius stulte amat simiarum ad instar, dum fetus suos nimio stringunt amplexu, enecant 75. Ita, dum filios suos nimium diligunt, perdunt. Nec filii obediunt parentibus, nisi quando sponte volunt, nec in patrum utilitatem aliquid faciunt, nec terram excolere iuvant parentes, nec domos conficere, nec aliud facere, sed quivis etiam senio confectus, nisi ipse terram excolat, fame perit.

Parum est, quod scripsi nec liber sufficeret, si pessimas eorum consuetudines aut mores referrem. Quae incidunt perscribam. Ratio, consilium, prudentia, virtus hic penitus nullum locum habet, sed veluti se phantasiae illorum aliqua res offert facienda aut peragenda, ilico exequuntur. Quandoque ob metum Hispanorum, quem modicum habent aliqua prohibentur facere, quae, si omnia naturae illorum voluntatique permitterentur velut bruta animalia in quaelibet mala ruerent. Hinc beatitudo illorum est gulae et servitio carnis indulgere, dormire, otiari, spatiari, equos exagitare, se inebriare, et in similia praecipuum studium, praecipua educatio, nec maiores coram minoribus et econtra cantus impudicos cantare verentur, at 76 imo similia exercentes inennarrabili consolatione, audiunt et vident. Praecipue vero 77 ad ebrietatem, tam miserabili instinctu impelluntur, ut non sit modus eis vinum prohibendi. Sua sibi festa constituunt, et, quia palam coram patribus aut, ubi vivunt, similia facere non audent, uno alterove milliari procul in condicto sibi loco senes et iuvenes, vetulae et puellae conveniunt obscaenosque inter cantus vino se se tantum 78 replent, ut mortuorum instar ibi iaceant. Mentisque impotes aliqui in quaevis carnis peccata incidant, nec filia tunc 79 secura a patre, nec mater a filio, nec ibi distinctio sanguinis aut personarum, sed bestiarum instar promiscue veneri indulgent. Et quod plus est, alii dum post haustus ac saltus calefacti ad pugnam se se excitant, se invicem mactant, sagittis vulnerant, fustibus manibus irrunt, donec lamentabili casu aliquorumque ruina spiritus concitati remittant ac fatigati procumbant. Post vetulae se se invicem per crines arripientes in gyrum saltitant suosque filios aut consanguineos vulneratos aut emortuos deflent. Sic festa finem sortiuntur, nec ullus inde dolor aut emendatio exsurgit, sed proxime iterum eadem attentant.

Cum Deum non timeant, nec de Deo cogitent, mentiri non erubescunt, inde mendacione mille effugia. Secretorum suorum sunt tenacissimi; ita, quod unus inter illos dicit, neminem externum scire fas est priusque se mactari sinent, quam aliquid prodant. Encontra quidquid de Hispanis uni illorum noti est, eadem die tota Tarahumara novit. 11

Adeo magno in carnem vaccinam feruntur amore, ut, si possent lamentabili in metamorphosi saepius se in tauros converterent. Vix a longe spectandus se se offert taurus, ipsi e suis tuguriolis se 80 proripiunt, omnia deferentes accurrunt, voce 81 festiva applaudunt, mactant, excoriant, sanguine taurino se se suasque facies depingunt, ut monstris similes appareant, tum intestina deripiunt 82 et super ignem obiter torrent et sic semi assata inter clamores vorant. Saepius ingeminans gemitu meditabar aborto, o miseri celeres vaccinae carnis amore, curritis, ut modica corpus pascatur ab esca, tardigradi econtra divinae laudis honore, quam lentos traditis passus, o quaerite primum pabula, quae mentem divina luce serenant, post, quae mortales sustentant, quaerite dapes. At 83 saepe dicebam talia, sed surdis frustra canebatur, in risus et cachinnos agebantur et, dum aliquid spiritualiter ingeritur, velut 84 peregrinum idioma eludunt. Certum est, nullam campanam ad convocandum tam efficacem esse ad eripiendos illos ex antris, quam mugitum vaccae. Hac esca scilicet carne ad omnia sunt adquiribilia. Pro carne esuriens ad caelum 85 iusseris ibit, ad quaevis difficilia, ad ardua montium et alias impenetrabilia. Hic iterum dolebam, dum cogitabam, quantum possit particula carnis, quantumque 86 moveat et, quam parum tanta bonitas et Divina Maiestas, summum illud bonum. Ne autem illis haec esca noceat, plerumque enim nimium comedunt, exercitiis corporalibus se se excitant.

Lusus 87 illorum praecipuus pila est, non manu facta sed a natura ex guttis arborum fissosis 88 concreta mollis ad instar magni pomi cotonii grandis. Hanc in quadrato aliquo spatio (velut apud nos in lusu priramidum) ex quavis parte sex aut 5 sibi invicem projiciunt, nudi 89 solo faemore tecti et super illud corneo 90 vaccino tecti, excipiunt pedibus manibusque terrae acclines, exceptam faemore librant, pilam suscipiunt 91 ac rursus alteri parti objiciunt, donec aliqua pars erret. Si femore accipere non possunt humeris saltitantem excipiunt, si autem alteram partem corporis praeter faemora aut humeros pila tangit, perdunt, et sic luditur, usque dum ad certum numerum perveniant. Iucundum videre est, qua se agilitate ibidem exerceant, nec tota die fatigantur, et si quandoque nimium calefiunt etiam sudore madentes, aquam frequenter hauriunt. Exercent se 92 etiam in capiendis cuniculis, quem, si vident a longe, equites peditesve tam diu insequuntur, donec praedam assequantur. Et hic quasi eorum optimus cibus ; comedunt praeterea mures, glires, serpentes, lacertas magnas, quibus nunc pauperiores aliqui vescuntur, prius ordinarie omnes his vescebantur. Ideo et campos omnes exurunt, ut glires capere possint eosque comedere. Si in similibus se non exercent, otiosi domi sedent, iacent aut dormiunt, nec ullum manuum laborem assumunt aut pro industria suam utilitatem intendunt. Praeterea nullus eis dicursus, sed valde rudis nostrisque rusticis similis credebant nullam esse amplius terram praeter eam, quam incolunt 93. Crines plerique longos, nigros alunt, quos non pectunt, sed caput lavant ac 94 digitis 95 pro pectine utuntur. Signati omnes in facie. Haec signa sibi radicibus exurunt, dicunt, quod puellae, quas adamant, et, quas 12 sibi in futurum pro sponsis deligunt, in signum amoris illa exurant. Omnes alios pilos in corpore et barba sibi vi evellunt et eradicant, ut fere omnes sint sine barba; nostros ob barbam hetsabogamae 96 sive barbatos vocant.

Ceterum, quo ad Divina ignorantissimi et licet ad baptismum suscipiendum, ut et 97 veniant frequentes, tamen in doctrina addiscenda Christiana sunt negligentissimi. Hinc paucissimi, qui crucem facere addiscere volunt, taceo orationes recitare. Si tres vel 4 excipias in toto populo, hi aliis praeorant, in sermonibus et conciunculis, quae illis habentur. Nullo motivo spirituali aut supernaturali 98 ducuntur, sed, quia vel pater iubet vel, quia pater gaudebit vel, quia illis est bonum. Ad suscipiendam sacratissimam Eucharistiam omnino incapaces, quia non sufficienter concipiunt ibi latentem sub hostia Deum, nec in ullis his missionibus Tarahumaribus administratur Eucharistiae sacramentum, etiam ad mortem infirmis. Confessionem cum illis peragere res valde ardua et scrupulis plena, quia plerique vel omnia negant vel multa mentiuntur, prout volunt, et, quod in universali affirmarunt, in particulari negant. Dum tamen quis inter illos aegrotatur, advocant suum patrem, qui eorum confessiones audit et extremam unctionem suppeditat. In quadragesima etiam confidentur omnes, hic multa patientia est opus, ne ut pote novis Christianis suave iugum Christi onerosum reddatur. Die Veneris Sancto processiones binas faciunt et aliqui ex illis se flagellunt loris etiam usque ad sanguinem, alii crucem baiulant, alii velut comice modo, quo hic potest fieri, vestiti arcu et sagittis instructi pheretrum, quod gestatur, comitantur. Die Omnium Fidelium defunctorum, dum missa pro animabus, quae in purgatorii flammis cruciantur, dicitur, ad templum, ubi duo pallia tarahumara ponuntur, omnis generis res afferunt: fabas, cucurbitas, oves, gallinas, panem indicum et similia illa administratori patri cedunt. Dum quis moritur, ut sacrum pro eo dicat, patri vel vervecem vel equum vel gallinas pro missa offerunt. Festos dies paucos habent, primos dies: Paschatum 99, Nativitatem, Purificationem, Annunciationem, Asumptionem Beatae Virginis, Circumcissionis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Christi festos dies. Festum Apostolorum Sanctorum Petri et Pauli praeterea dies Dominicos omnes. Ieiunia observant vigiliis Paschalis et Nativitatis Domini et diebus Veneris quadragesimae ; ad hoc obligantur ex praecepto Ecclesiae. Diebus tamen Dominicis festisque laborare, missam omittere parvi pendunt sicut et alia peccata committere. Et praecipue defacto, cum eiecerint omnes catholicos Hispanos Novi Mexici incolae, hi insolentiores sunt, cum nec ullum praesidium habeant absque metu vivunt et ideo, si aliquid contra Deum comittunt, castigari non possunt. Opus est admirabili patientia, terribilis enim pigritia, parva de Deo cura atque notitia, libertas vitae, amor carnis sui suorumque facit, ut affligant patres suos gravissime. Si pater illos corripit, fugiunt patres. Iam inter tales versari, quanta opus est coniunctione cum Deo, ut cum patientia omnia sufferantur, quanto amore Divino, ne talia videntes et cum tam libere peccantibus versantes soli 100 mille commoditates Deum offendendi habentes aliquid contra summam 13 comittant Maiestatem, ne spiritum religiosum et perfectionis amantem perdant. Nec solum patrem fugiunt, dum eos ad perfectionem Evangelicam exhortatur, dum vitia corripit, sed patri se opponere, eum irridere 101, eidem minari et mortem intentare audent.

Plurima pericula evasit proximus, mihi pater et quidem, qui eos baptizavit et primus lumen fidei huic terrae monstravit. Inter reliqua maxime bis: semel eodem 102 die eodem loco, quo ego cum patre meo socio ex Provincia Bohemica Patre Josepho Neuman adveneram primo ad has missiones. Indus patrem per manum arripuit, eundem verberibus excipere contendens et vetula tam horribili in eum concione debachata est, ut se inde quantocius proripere debuerit, ni graviora experiri mallet, prout nobis postmodum ipse 103 narravit. Alia vice alter arcum et sagittam in pectus eius vicinus direxerat, quod eum moneret, ut saepius ad templum diebus festis iret, sacrum auditum. Alterum patrem in alia missione vicinum quidam cultro perimere volebat, iamque intraverat portam cubiculi, desiderans hoc scelus perpetrare, Deus tamen avertit, ut maiora bona per patrem istum fierent. Ita in periculis continuo versamur.

Praecipue, cum daemon illos adhuc vehementer decipiat, nec permittit, ut superstitiones suas et cultum idolorum adhuc adaequate deserant. Moribundis escam et similia offerunt, ut consanguineis mortuis deferant et eos ad se invisendum venire faciant. Idola multa habent occulte, pauci tamen ea confitentur. Quod constat illos pro priori habuisse, sunt plerumque ista: habebant idolum serpentem magnum duarum ulnarum, qui 104 minime nocere solitum, ex quo omnia expiscabantur ventura, diabolus per illum loquebatur, alium diabolum medicum et omniscium, alium, qui pluvias causabat, alium, qui somnium impedibat, alium, qui intestina extrahebat, alium, qui pueros enecabat, habebant et serpentes familiares in domo et lapides, quos, cum domi habebant, credebant nil mali sibi posse evenire. Habebant et alios faunos in montibus et sylvis habitantes ingentis staturae sylvestres homines, quos Tetsani vocabant, qui praetereuntes inimicos mactabant. Et uxores horum faunorum, quas Vribi appellabant, quae infantes puerosque interficiebant. Ut apparet ex dictis illorum praecipuum deorum solem credebant ac lunam eius matrem. Ideo, dum saltabant tempore plenilunii, circulum formabant, eidemque veneratione cum magna circumsaltitabant, sic, quando ibant ad pugnam aut perditam rem recuperare desiderabant, lapides adorabant et serpentes invocabant. Erat et illis deus Cano, quem dicebant in arborem conversum, alium habebant, quem vocabant Tereguari 105, quem dicebant dominum subterraneum; eum lupum credebant, qui homines mactaret. Insufflabant etiam lunam in suo cursu initiantem, petebant ab illa aliquas res, insufflabant etiam et iaciebant sagittas adversus cometam eum pro deo habendo. Offerebant daemonio sagittas in praeruptis montium, ut cervos et similia animalia multa iacularentur. Comedebant certam herbam, quam Juiri 106 vocant, ut multas feras capere possent, ut scire possent res multas, et praecipue, ut ad libidinem incitarentur. Credebant in somnia, et animas post mortem inisse 14 in paradisum, quem Osimachiqui 107 appellitabant, ubi 108 dicebant illos ludere et saltitare. Et hi sunt plerique errores, quos antiquitus tenebant, hi laquei, quibus diabolus irretitos fovebat. Infantes, quos cum longis intestinis videbant nasci, daemonio offerebant, timebant enim, ne aliquid mali consanguinitati accideret. Sic vivebant ad instar caecorum, servientes cupiditatibus et malis suggestionibus daemonis.

Vitiis praecipue carnis dediti erant, pluresque uxores plerique habebant, saepius 3 sorores unam post alterius mortem sibi in uxorem accipiebant. Et nunc quoque hoc in genere difficillimum est illis persuadere, ne sibi valde consanguinitate aut affinitate coniunctas petant et ducant, imo multi patres decipiunt 20 falsos testes adducendo asseverantes non esse consanguineos, cum tamen proxime sint, consanguinei, ideo semper sub conditione dispensatio danda est, pro eo gradu, quo dari potest ab administratoribus. Plures etiam suas deserunt in uno loco et vivunt cum altera in altero. Et propter hoc maxime patribus, si impediunt, sunt offensi, et malis sermonibus apud alios eos persequuntur. Sciendum autem hanc gentem, cum parum Deum timeat aut agnoscat parvoque discursu utatur, facile cuivis ex suis credere. Et sufficit, si unus ex senioribus, ditioribus aut alicuius authoritatis illis dicat, etiam sine sufficienti motivo statim assentiuntur et, qui hodie fuerunt patri optimi, post illum deserunt. Et adhaerent directioni alterius, qui talia suadebat, quaeque unus ex illis dicit, verissima iudicant. Ditiores porro apud illos sunt non, qui divitiis pro aliis abundant aut, qui laborioso conatu plura possident, sed, qui plures filios aut consanguineos affinesque consequenter sibi adhaerentes habent. Si quis ex illorum consanguineis in una domo moritur, se illico ad aliam transferunt prioremque deserunt aut etiam exurunt.

De reliquo ad opera externa praecipue mechanica sunt valde habiles, tarde perficiunt sed bene. In vestitu colores amant, singuli in capite pro venustate ex lana varii coloris cinctorium gerunt. Pueri usque ad octennium fere omnes nudi incedunt, solum, quando templum intrant aut domum patris, pallio illo laneo se tegunt. Puellae et feminae usque femora nudae domi, cum ad patrem vel templum eunt, scapulare super se ponunt, porro licet sic incedant. Non timent pluviam aut frigus, sed si rigorosissima 109 hyeme igni assidentes laetantur. Sub diu dormiunt, illa lana se tegunt et dorsum igni praebent calefaciendum. Pluvio tempore saltant, equitant, currunt, nec acqua humorve illis nocet. Ordinarie, dum unus alteri obviat, subsistit atque sibi colloquuntur, unus loquitur, alter assentiendo repetit sermonis substantiam et comprobat. Dum quis ad domum alterius mittitur, ante tugurium expectat, donec alter avocat, nec facile intrabit, nisi invitetur. Nullus alterum reprehendet aut acrius increpabit, sed simplici sermone eidem dicet 110, quae desiderat nomine patris aut suo. Difficultates et penuriam cibi sustinere non valent, sed deficiente illo cito infirmantur et etiam moriuntur. Ideo tostum granum turcicum semper in aliqua scutella repositum conservant, ut, quando lubet, accedant, sicut et pultes. Litteras, dum ferunt in baccillis reclusas zonae, quam in capite ferunt, alligant. Praeter ignitabulum, cultrum, olas, vestitum ex lana et summe necessaria 15 nil habent in domo, si crepitacula excipias. Et sunt vacuae cucurbitae, quas lapillis replent, ut strepitum edant. Has in saltibus adhibent. Saltus porro illorum est valde melancolicus, nec laetitia, nisi in cantu consistit, dum saltant, cantant et quidem plerumque res obscaenas (si excipiantur saltus, qui a nobis in festorum pervigiliis permittuntur, ut infra dicemus) vel illorum victorias, quas habuere contra Hispanos aliosve inimicos. Porro saltare incipiunt quatuor aut quinque, duo, qui praecinunt in medio cum suis crepitaculis strepitum facientes, nunc totum corpus inclinando ad unam partem et alteram, genua incurvando adiungunt se mox plures, usque dum magnum circulum conficiunt. Tunc eo tempore, quo unus transfert pedem, ad eandem partem simul transferunt omnes. Nec tota nocte sic saltando fatigantur. Et haec plerumque sunt, quae de natura, moribus eorum terraeque descriptione mihi innotuere hoc brevi temporis spatio. Quae etiam breviter, nec ita acurate aut ordine debito et connexione relata sufficiant, exceptis pauculis 111, quae occasione ipsarum missionum adnectentur. Nec enim tempus permisit ita enucleate et debite omnia perscribere, nunc ad missiones progredior.

Distinguitur nostrarum missionum in Tarahumara provincia status in duas partes; in Tarahumaram novam seu superiorem et antiquam seu inferiorem. Superioris Tarahumarae missiones sunt septem ante septem circiter annos incoeptae, quibus nunc adnumerantur quattuor aliae novae, pro quibus paulo ante concessae sunt elemosynae ab Excellentissimo Vice Rege huius Americae Septentrionalis Marchione de Laguna. Missiones antiquae seu iam excultae, ut pote vicinae oppido Paral et in quibus ob argentifodinas multi Hispani vivunt, suaque praedia habent, sunt sex. Missiones novae primo ante septem aut octo annos administrari coeperunt, ut dixi, sunt septem. Primi in Tarahumaram superiorem intrarunt duo Viri Apostolici, pater Josephus Tarda Hispanus et Pater Thomas Guadalaxara Angelopoli in India Americali natus. Hi plurimum in principiis passi multas persecutiones vigilias, pericula mortis, famem, sitim et similia, necdum tamen excultas missiones relinquere potuerant, quia Hispani adhuc ibidem vivere non audent. Eoque non, nisi pro coemendis gallinis, ovibus, equis similibusque, quae terra patitur et procreat, adveniunt. Ex antiquis missionibus prima est ante oppidum Paral Las Bocas dicta administrat eam Pater quidam noster. Habet omnia ad victum et economiam necessaria. Altera ex parte oppidi prima Sancti Hyeronimi Hueiotitlan 112 dicta, inter omnes novas et antiquas missiones ditissima. Habet domum amplam, bonam Ecclesiam cum omnibus ornamentis in abundantia. Indos magis excultos, artifices, fabros lignarios, qui sciunt onerare mulas, negotia tractare, domare equos et alia praeterea, quae ad economicum officium sunt necessaria praestare. Prope est missio sanctae crucis Sacerachic dicta. Habet omnia necessaria. Prope Sancti Pauli in amoenissimo situ posita. Huic pariter nihil deest tam, quo ad sustentationem vitae, quam, quo ad Ecclesiae ornamenta. 16 Alia huic vicina Beatae Virginis de Monserrate Nonoaba dicta pauperior productis 113. Habet tamen per industriam patris necessaria. Alia Satebo dicta etiam pauper, cui tamen sufficienter ex necesariis provisum. Primarium versus septentrionem ex novis locum sibi vendicat missio Sancti Borgiae Tagueachic dicta ex missionibus novis ditissima, ubi nunc missionum novarum Tarahumarum Rector residet. Huic vicina ex parte orientali est Sancti Ignatii Coiachic. Haec praeter necessaria nil habet quandoque etiam penuriam rerum et effectum paupertatis experiri cogitur. Habitatio huic misera, templum necdum perfectum. Ex parte occidentali proxima iacet missio Jesus Carichic, ubi 114 est domus Iesus dicta, quae mihi administranda commissa est. Huic vicina inter arduos montes versus Guazapares plagam occidentalem Sisogochic dicta, huius curam habet Pater meus socius ex Bohemica provincia, Pater Josephus Neuman. Ex omnibus novis pauperrima et pessima tum ob administrandorum vicinitutem tum ob frigoris asperitatem. Versus septentrionem proxima est Temaichic Sancti Josephi. Homines haec missio pessimos habet et ingratissimos, qui nec adiuvare patrem nec eidem obedire volunt. Alia est purissimae Virginis MARIAE Papigochic seu aquilarum locus nuncupatur, ubi praesidium nostri quondam habuere, sed Hispani a Tarahumaris inde expulsi, plures mactati sunt et Pater quidam Goldinus dictus. Magna hominum ibi moratur multitudo et gentis huius metropolis censetur. Quo ad situm, rerum abundantiam, comerciorum frequentiam clarissima. Non tamen omnes adhuc Christi fidem susceperunt, nec suavi iugo se subjcere voluerunt, praecipue, ut in unum viverent, quatenus facilius diebus dominicis festisque ad sacrum venire possent. Administrat hanc missionem Pater Gallobelga Joannes Baptista Cophardt. Magis ad septentrionem est Matachic Sancti Raphaeli, quam magna cum laude administraverat Pater Angelopoli natus, qui primus has in terras intraverat. Magis versus septentrionem aliae quattuor novae sunt. Una Sancti Michaeli Tutuaca dicta, ubi commixiti Tarahumari Tepeguanis vivunt. Quae gens sit haec Tepeguana fuse describit Pater Andreas Perez de Riba in sua Historia missionum Cinaloae. Alia Sancti Nicolai Jepomera. Alii duo patres Indis expectantur, qui alias duas missiones novas administrent. Hae septem novae sunt pauperes. Sancti Borgiae et Raphaelis inter has ditiores, quattuor novae pauperrimae. Tutuacam primus ego administrare coepi et iam domunculam aedificaveram et templum parvum stramine tectum, quia vero pater meus antecessor in hac missione Jesus Carichic Mexicum ad docendam philosophiam ibidem fuit vocatus, ne haec missio vacua maneret, huc dispositus sum, ubi hucusque maneo. Haec missio Jesus Carichic in amoeno colliculo sita est. 17 Ex una et altera parte planitiem habet sat spatiosam, circum circa centum viginti prope domunculas, in quibus Indi habitant. Centum viginti familiae in universim numerabit mille animas. Habet suum gubernatorem indum, capitaneum, eius locumtenentem, viginti quattuor officiales bacciliferos. Gens, quo ad naturalem inclinationem multis Tarahumaris in aliis missionibus degentibus melior. Dant pro eleemosyna centum modios tritici indici et alia ad victum necessaria subministrant mihi. Filiales eidem missiones sunt tres Beati 115 Aloysii Gonzagae Tahirachic, Sancti Casimiri Bacaguriachic, Sancti Angeli Custodis Papigochic 116. Baptizavi hoc anno centum et quinquaginta parvos et magnos. Ceterum nec mihi, nec reliquis patribus Missionariis desunt necessaria habetque quivis suas vaccas, equos, mulas necessarias et, si aliquid uni missioni deest, altera ditior missio adiuvat et necessaria subministrat. Praeter haec ex liberalitate Serenissimi Regis nostri, ut facilius ad baptismum atrahantur indi, quotannis cuivis missionario ex aerario regio 300 imperiales exhibentur Mexici Reverendo Patri, Procuratori provinciae Mexicanae, qui pro illa pecunia res, quas quivis pater petit (ideo et quotannis eidem memoriam transmittunt) coemit et bona cum ocassione in mulis vel curribus usque Paral transmittit, unde post ipsi in suis mulis ad suas missiones adferri curant. Nec desunt in Paral pii zelosique Hispani, qui eleemosynis patres adiuvant. Et haec omnia et plura sunt necessaria, ut indi et praedia conserventur 117. Quivis enim familiam in domo sua habere debet et eam sustentare.

Et, ut maior noticia missionum harum habeatur, sciendum, quamlibet missionem habere gubernatorem suum indum, suum capitaneum, officiales et cetera ut supra de mea missione. A gubernatoris mandatis dependent omnes, hic a patris. Ex officialibus bacciliferi vocantur, quia eorum quivis baccilos gestat in signum maioris alicuius authoritatis. Hi pueros et reliquos de populo, cum pater imperat (si quandoque obedire velint) delinquentes verberare, baptizatos conquirere, populum ad sacrum convocare, pueros ad doctrinam Christianam compellere debent ex officio. Pueri quotidie orationem dominicam cum salutatione Angelica symbolo Apostolico decantant, post decem praecepta Dei, quinque Ecclesiae, septem sacramenta, Salve Regina et confessionem generalem recitant. Sua lingua tum Hispanico idiomate laudetur Sanctissimum Sacramentum et Beatissima Virgo sine macula concepta ac contritio decantatur. Sunt et alii pueri per modum ephebulorum in quavis missione, qui patri assistunt, in eadem domo cum patre vivunt, patrique serviunt in aliquibus octo, in aliis sex, in aliis 12118 ac hos pater vestit, nutrit, educat, illorumque curam gerit, ut paulatim Christianae pietatis officiis affici discant, orationes sciant, in sacramentis administrandis patrem iuvent. Hi postea magni iam magis exculti cum patre itinera peragunt, ephippiunt 119, onerant mulas 18 reliquaque officia praestant. Aedificia patrum in qualibet missione paulatim crescunt. In novis missionibus una domuncula est, in qua cubiculum commune (vocatur sala hispanice) cubiculum patris et dispensa alia. In antiquis sunt valde ampla, quadrata per modum collegii et claustri. Ex terra et stramine lateres conficiuntur et ex his domus perficiuntur, omnes unius condignacionis. Puerorum maiorum uxores (hic enim cito accipiunt uxores) in culina iuvant patrem, pinsunt panem, coquunt... Pueri, qui cum patre vivunt, antequam eant cubitum, contritionem et laudetur Sanctissimum Sacramentum recitant, ter Ave Maria de die pulsatur et semel ante caenam pro defunctis signum campana datur. Peracto prandio et caena iterum a pueris laudetur Sanctissimum Sacramentum et immaculata Beatae Virginis conceptio recitatur, postquam consuetas orationes in Ecclesia recitando finiunt, pater illos ex doctrina Christiana interrogat. Diebus dominicis et festis generaliter ab omnibus praeorante uno, oraciones recitantur. Sunt et alii ex populo, qui equorum, alii, qui vaccarum curam habent, alii, qui patri triticum metunt, constituuntur et mulieres, quae patri ligna adferant, sunt et officiales, qui patrem ad infirmos vocant, est et alius ex populo sacristanus, qui Ecclesiam verit. Bis in anno festo Nativitatis et Paschatis solet quivis pater suis mactare tres aut quattuor vaccas aut tauros. Adveniunt eo omnes ac peractis sacris in templo ignem magnum construunt, iuxta quem 20 ollas ponunt repletas taurina carne ac interea, dum haec coquitur, illi se in lusibus, saltibus, curribus, vociferationibus exercent, equos exagitant ad gallum ex alto pendentem arripiendum accurrunt. Parato demum epulo hilariter vorant. In pervigilio festi ignes undecumque accendunt in signum laetitiae. Quaevis missio habet suas filiales missiones 3 vel quattuor, tribus vel quattuor milliaribus a principali distantes, ubi quidem non est tam frequens populus, non tamen caret suo templo et domuncula. Quolibet mense eo vadit pater, sacrum dicit eosque docet evangelicam doctrinam. Sunt et certi in qualibet missione cursores, delatores litterarum, quas celerrime ad destinata perferunt, una die etiam ad 40 milliaria distantem locum. Currendo ex populo unus defert ad alium pagum vicinum, ex hoc ad alium, sic citissime perveniunt litterae et est necessaria haec diligencia, ut nobis invicem communicemus nova et necessaria, praecipue, si aliquid adverteretur circa rebellionem †120 . Permittuntur etiam aliqui ex populis ad labores in argentifodinis, quos Hispani exsolvunt. Cuilibet dant 5 imperiales per mensem seu merces, quas pro illis appetunt. Sunt autem hac in provincia multae argentifodinae, una aurifodina. Occasione huius huc referri volui piam aliquorum hic habitantium opinionem, qui pie atribuunt Deum Serenissimo 19 Regi nostro voluisse gratificari et demonstrare, quam gratum haberet id, quod pro eleemosyna datur Societatis Jesu operariis in ista vinea laborantibus. Eodem enim die, quo intrarunt ornamenta, campanae et reliqua pro templo necessaria in opidum Paral pro novis missionibus invenerunt Hispani argentifodinam ditissimam ita, ut ex centenario petrae 30 libras argenti accipiant; in illa folia purissimi argenti exscinduntur. A mea missione distat uno diei itinere et medio 121, 4 milliaribus a Coyachic missione. Huic argentifodinae inposuerunt nomen Sancti Joannis dela Conception. In terra, quam administrant Patres Societatis hic nova observatio ab aliquibus adhibita, quod tot ac tantae argentifodinae in terris, ubi patres Societatis vivunt, reperiantur. Pie credi potest specialem Deum impertiri benedictionem ob fructum, qui hic a Patribus 122 Reverendis missionariis in animarum conversione habetur. Ex quolibet centenario habet Serenissimus Rex quintam partem, reliquum cedit inventori. Penes principalem plurimae aliae repertae sunt argentifodinae, tantamque famam obtinuerunt, ut inter unum mensem ultra sexcentae personae eo venerint laboratum. Dum haec scribo nunciatur mihi a Patre meo Rectore in Sancto 123 Borgiae administrante duos Hispanos novas duas argenti fodinas medio diei itinere inde invenisse. Ex una centenario 70 uncias argenti excipiunt. Sic undique benedicit Deus. Laetamur omnes patres praecipue, quia occasione harum argentifodinarum advenient plures Hispani et sic in metu maiori erunt indi magisque poterunt ad Divina et humana excoli. His non obstantibus et licet bona dispositio a nostris ponatur, quia tamen Indi officiales non bene suo munere funguntur nec castigare volunt delinquentes, est opus magna patientia, ingenti cum Deo coniunctione, suavitate morum et plurima dissimulatione, ut licet in magnis non adeo magnus adversatur 124 fructus, nec sufficiens ob incapacitatem et malitiam cognitio et aestimatio Dei inculcari possit, patimur tamen ob parvulos (in quibus consolationem habemus, si Deus eos rapiat, antequam malitia mutet intellectum) et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac honorent, quo facto Deus se illis magis insinuare incipiat, ut paulatim cum aviditate verbum Dei audiant, bonique afficiantur, ut haec omnia ad maiorem Dei gloriam melius gubernentur, quatenus autem etiam patres sua spirituali consolatione non careant. Procul enim unus ab altero distat, adminimum 10 milliaribus, aliqui 14, alii pluribus ita, ut etiam per menses non possint convenire et confiteri. Ideo quotannis bis patres sub uno Rectore evocantur omnes ad destinatum locum et communem conferentiam, ubi spiritualia colloquuntur, confitentur institutum et regulas perlegunt, dubia proponunt, de rebus missionum tractant, qualiter in qualibet missione procedatur, quis fructus carpatur, 20 quomodo occurri possit malis, quomodo bona augeri.

Missiones Tarahumarae novae unum Rectorem habent, alterum antiquae et hae omnes una cum Tepeguanis unum Visitatorem, qui est loco Provincialis. Hic quolibet triennio visitat omnes missiones, cui etiam Patres dant rationem tum conscientiae tum rerum economicarum. Moris est etiam, ut ad solennes professiones patrum ex variis missionibus invitentur et in loco, ubi professio fit, celebratur festum praesentibus etiam Hispanis. Ante professionem ad oppidum Paral se conferunt, ibidemque more Societatis per triduum de more Societatis petunt eleemosynam. In sua missione, in qua primo ponuntur de ordinario solent diu manere, aliquando etiam toto vitae tempore, ni circumstantiae aliter exigant. Libera est praeterea ususfructus dispositio, acceptatio oblatorum ac etiam pro missis, pro qua plerumque unum solvunt imperialem, ex bonis missionis possunt libere disponere usque ad valorem 50 imperialium, si ultra velint dare, petunt licentiam a Rectore.

Ut autem particulariter fructus missionum huius provinciae Tarahumarae etiam referam, cuius notitia forte maxime desiderabitur, quod etiam plurimum ad Societatis honorem Deique maiorem gloriam videtur. Est sciendum in ista Tarahumara Provincia a 7 abhinc annis ultra 20000 animarum sacro baptismatis fonte a nostris esse lustrata, ex quibus multi parvuli recentes 125 hac sancta aqua abluti in caelum transmissi. Templa 25 cum filialibus ecclesiis aedificata. Eadem saltem principalium missionum sacro supellectile ex munificentia Serenissimi Regis sufficienter instructa. Est et sua cuivis missioni campana, qua ad sacrum vocantur. Malae plurium uxorum consuetudines sublatae, idolorum superstitionumque usus prope extinctus, ebrietates propemodum et eliminatae, doctrinae christianae quotidie bis recitandae ratio introducta, multa gravissima inter se odia habita profligata, politior vivendi in unum ratio persuasa 126, cognitio Dei divinarumque rerum aestimatio efficaciter inculcata, poenae et praemia aeterna bene vel male morientium saepe eisdem iterata et ad visum repraesentata, Sacramentorum dignitas ususque necessarius aprime comendatus. Labor praeterea Societatis 21 Jesu operariorum indefessus, magna in sufferendis eorum defectibus patientia non exiguam conferent apostolicae religioni comendationem, quae omnia ita vera sunt, ut omnes religiosi Societatis hic ideo in magna veneratione habeantur, eorum dicta ut oracula habeantur, iisdem benefacere gratissimum Deo opus putetur, eorum opera ubique desiderantur, et licet Hispani suos parochos habeant, tamen pro consolatione animae etiam longum iter suscipiant, ut peccata expiare sacramque communionem suscipere valeant. Advertitur etiam particularis tum baptizatorum tum gentilium affectus erga Societatis Reverendi Patres 127, dum quandoque videre est, quam inenarrabili gaudio aliqui accurrant boni, alios ad nos deducant vel ad baptizandum vel ad confitendum. Tacebo nunc fructus, qui et, quo ad temporalia, Hispanis eveniunt, pacis et comerciorum commoda, mutuae vicissitudinis comunicatio.128 Quae omnia sint et augeantur 129 ad maiorem dei gloriam.

Ultimo denique in universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra, quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce terris plus spatii, quam in omnibus memoratis, est et campus patiendi et, si Deus vult, Martyria sustinendi, est et campus apostolicam vitam exercendi in fame, siti, vigiliis et ieiuniis, multis in laboribus inter falsos fratres et barbaram gentem, infideles, persecutores ingratos, inconstantes, suam virtutem demonstrandi, inter tam magnos peccatores libere daemoni mancipatos, carni servientes, mundo placentes, inter Dei contemptores. Qui vere Christum imitari desiderat, summo desiderio contendet et, quantum est ex se, adlaborabit, ut ad has terras perveniat, ut paratam escam, flammam divini amoris accendat, zelo suo apostolico satisfaciat, ut plurimos gignant Sanctae Ecclesiae catholicae filios, ut maiorem Dei 22 gloriam Societatisque honorem promoveant. Nihil hic deerit, in quo Sanctum Xaverium imitari non poterit, dumodo eadem gratia Deo cooperante id facere velit. Utinam advenirent hi Angeli veloces ad hanc gentem divulsam, dilaceratam. En verbum Dei explicandi et catechisandi hic campus uberrimus, quotidiana occasio hic perditas animas inveniendi, errantes oves ad verum ovile reducendi, hic se mortificandi amplissima et necessaria libertas, flagellandi charitatem exercendi, proximos iuvandi commoditas. Defectus distractionum, periculorum frequentia, amicorum consanguinorumque notorum carentia magnam cum Deo conciliabunt coniunctionem. Nec deest sibi ipsi vacandi copia vel in piorum librorum lectione vel in sanctarum medidationum exercitio. Praeterea, quas Deus immittere 130 solet consolationes, quae gratia vocationis pia suppeditat fomenta, quos zelus apostolicus promovet amores, nudus in ignota vivet contentus arena. Gloriabitur post oceani vasti navigationem de periculis in mari perpessis, post transactam tam longam in terra peregrinationem, periculosam, de periculis inter latrones barbarosque, post superatam inter barbaros in missionibus apostolicisque laboribus longam vitam, de periculis inter falsos fratres. Evocabitur quandoque de nocte tempore pluvio inter fulgura et fulmina ad 12 vel 14 milliaria per avia et devia, per ardua et praerupta solo uno comite ad infirmum sacramentis muniendum, ipsumque ad aeternitatis iter disponendum et gaudebit tam bene peractos labores, tinget sacro fonte paulo ante mundo datas animulas, quas cum tenui ictu mors rapiet, in gloriam abscitos caeli cives suosque filios et advocatos esse laetabitur, sacras aedes hic et spirituales et materiales ornabit ac aedificabit, hic hic poterit virtutum omnium exercitia habere, charitas subministrabit ingenio, quibus modis proximos iuvare possit nunc visitando aegros, nunc pascendo essurientes, nunc ignorantes docendo, nunc cooperiendo nudos, nunc oppressos sublevando, pussilanimes confortando et denique videbit se ab omnibus suis derelictum in nullo verum solatium habere ideoque corde sincero verum solumque amicum sibi diliget Jesum et hunc crucifixum. Quae difficilia putabat facilia inveniet, sui victor omnia vincet. Quia in hac vita nihil sperabit, omnia pro futura laborabit, durare contendet et se se rebus servare 131 secundis, non cedet malis, sed contra audentior ibit ad apostolicos labores, quotidiana animabunt. Videbit enim, 23 qualiter avernalis ille hostis insidias struat, technas paret, opponat fraudulentas machinas, quibus irretitum detinet mundum et se sibique comissos a laqueis istis liberare contendet, ingemiscet, quando videbit tam paucos summum illud bonum quaerere, tam raros ad finem suum tendere et violento diaboli carnisque motu hanc vitam transigere - uno verbo, huc petat, quem Deus vocat.

Ad vos tandem Reverendi Patres Aquilini vel, quia sub auspiciis Augustissimae piissimaeque Austriacae Aquilae quiescitis vel, quia tradito vobis a Deo moderamine Austriacam provinciam suavi regimine pulos vestros ad irretortis oculis defigendas acies in solem iustitiae edocetis, contendite et submittite, provocate pulos vestros, ut in hunc solem clarissimum intenti huc advolent, eiusque splendore oblectati addiscant ob eius pulchritudinem reliquis prodesse, patriam omnesque mundi huius commoditates contemnere, ut Christo multas animas lucrifaciant. Nunc scitis, quanta hic messis, quam operarii pauci. Cognita est mihi florentissimae provinciae huius amplitudo, animorum magnanimitas, summa charitas, cui non solum sufficit unus angustus vestris pectoribus apostolicis provinciae orbis ideo et e vestro gremio concessis missionariis castrensibus gaudet imperium. Dacia, Turcia, Curlandia de vestris apostolicis operariis triumphat, paenitentiariae in Italia legationes in Hispania, in Philippinis labores assidui gloriosam ac immortalem vestram reddunt Societatem. Et huc vires vestras exercite huicque gentilitate indigenti suppetias mittite, sub vestra o aquilarum puli tutela securae erunt hae alioquin miserabiles rapacis avernalis accipitris praedae. Vestra sub protectione deum Justitiae solem contemplari sciant 132 et, quae ei placita sunt facere, semper vestro exemplo et verbo provocati Evangelicae doctrinae praesidio instructi facile viam salutis invenient. Sed et mei memores estote ac sanctissimis sacrificiis et orationibus vestris spiritum meum excitate, ut vocationi apostolicae satisfacere valeam, ut gratiis totque beneficiis a supremo datore acceptis correspondere studeam, ne sint in vacuum labores coepti, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar, ne cum aliis panem frango, ipse fame deficiam, Deo denique me commendate, ut me det in caelestibus vos videre.

Jesus Carichic seu in domo Jesu. 20 Martii 1683 HUMILLIMUS RR.133 VV.134 Jesu in Christo Joannes Rattkay
Previous section


Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.