Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous section

Next section

-- 235 --

SVMMA TOTIVS OPERIS Singulorum Librorum contextum per distincta suis numeris Capita exhibens.

LIBRI I. In quo de Fortuitorum Bonorum contemptu agitur.
OPERIS propositio, et in praecipuas duas partes diuisio. Inuocatur Ratio caelesti lumine adiuta. Immo et ipsum Verbum Diuinum, totius rationis, sapientiaeque integerrimus fons. Honores ei persoluendi per allegoriam describuntur. Prima Tranquillitatis regula affertur, nihil ex fortuitis atque externis Bonis mirari. Qui enim talia magni faciat, miserâ hunc,

-- 236 --

et solicitâ illorum acquirendorum cupidine continenter vrgeri. Alexander Macedo exemplum, irrequietus ac maerens, quòd nimis angustè intra vnius Mundi fines se imperare arbitretur. Reprehenditur insani Regis ambitio. Eadem reprehensio ad caeteros quoslibet Fortuitorum amatores extenditur. Nec quisquam ab eâ immunis, etiamsi moderata, et facilè parabilia se dicat optare. Nam omnis eiusmodi rerum cupido inexplebilis, et, licet initio modica, per votorum successus augetur. Probatur id ex vanitate talium Bonorum, vtpote nihil solidi habentium, quo animum satient. Vnde necessariò consequitur, vt ille, adhuc vacuus et esuriens, ex alijs ad alia quaerenda se porrigat. Adde, quòd Bona fortuita non solùm, vt vana, insatiabili cupiditate plura acquirendi; verùm etiam, vt caduca et fragilia, continenti solicitudine acquisita seruandi admiratores suos torquent. Quae illorum fragilitas hìc fusè explicatur. Tum ex eâ possidentium anxietas et formido colligitur. Postremò laetitia, et satietas, cuius gratiâ Fortunae Bona exquiruntur, potiùs pauca appetentibus, quàm multa possidentibus solet contingere. Quanta igitur eorum stultitia, qui multis egere perpetuò malint, talia sine fine appetendo; quàm paucis statim expleri, superuacua eorum vota abscindendo?

-- 237 --

Describitur Sapientis felicitas, qui externa contemnat, nihil ideo solicitus de Magistratibus et imperijs, cum longè praeclarius, et verius, inani absque pompâ, in seipso regnum obtineat. Eiusdem magnanimitas in diuitiarum neglectu, deridendisque Mortalium circa gemmas, metalla, et id genus crepundia puerilibus studijs. Securitas demum, qua caetera omnia Fortuna Bona susque deque habet, ceu superuacua, nulloque pacto comparanda cum animi Bonis, quae sola homini ad laetitiam et quietem sufficiant. Aliquod huius sapientiae specimen in Diogene Cynico. Eadem sapientia in Socratis exemplo adumbrata. Inducitur per Prosopopoeiam Socrates, iustâ, et ad libri vsque finem productâ Oratione demonstrans, synceram felicitatem, animique laetitiam nemini ex quantunque Fortuitorum copiâ sperandam. Admiratur igitur primò vulgi vecordiam, extra se suam emendicantis quietem: cum tamen pax solida in externis consistere, et donari à Fortunâ minimè possit. Affert huius Propositionis argumentum certissimum, et totâ Oratione confirmandum: quia nemo felix, integraeque compos laetitiae, nisi eximijs, et certis, suisque fruatur Bonis: quae vtraque conditio Fortunae muneribus, tum per se se exiguis, tum extra vtentis arbitrium positis, abest. Abesse primam probatur, ostenso, quàm

-- 238 --

vilia paruique pretij illa sint, per comparationem cum praestantioribus multò diuitijs, quas Natura nemini Mortalium non fruendas exposuit. Affertur Aduersariorum responsio, contendentium Bona Fortune, esto interiora communibus naturae diuitijs; pretio tamen ijs antestare, vtpote ad proprium vnius domini fructum spectantia. Cui responsioni dupliciter obuiam itur: primò, quia nihil inde amplificatur possessae rei fructus, immo clariùs elucet, quàm sit angustus et tenuis, cum ad plures simul nequeat pertingere. Secundo, quia falsò iactatur, fortuitorum Bonorum fructum à dominis solummodò percipi: cum magna illius pars ad populum etiam pertineat: vt liquidô apparet in vestium, villarumque magnificentiâ, et caeteris de hoc genere quibuslibet Bonis, externam solummodo in speciem paratis. Neque rursus respondeant, praeter huiusmodi pompam, ac speciem, qua populus ex aequo fruatur, superesse alios in Fortunae opulentiâ pulcherrimos, et proprios Diuitum fructus, honorem nimirum, et voluptatum cuiusquemodi copiam. Nam, ad voluptates quòd attinet, si de naturalibus, puta cibi, atque somni, loquamur; negatur ampliores eas fortunatis hominibus, quàm pauperrimo cuique suppetere. Patet id in cibo, atque potu, quorum suauitas ex vtentium potiùs naturali indigentiâ, et syncerâ habitudine; quàm ex saporum delectu, sumptuosisque apparatibus profluit. Nec minùs in somno, quem non stragulorum

-- 239 --

opulentia, et mollities, sed corporis lassitudo, et securitas mentis conciliat. Si verò de alijs voluptatibus superuacuis, aut etiam inhonestis, turpibusque sit sermo; esto illis diuites largiùs circumfluant. Nihil id certè ad commendandas diuitias; ad infamandas plurimùm valet. At, qui Fortunae copijs excellunt, vulgi pariter admiratione, atque honore praeminent. Quid tum? Nihil hoc honore inanius, et sapienti expetendum minùs: cum nullo accipientis merito nixus, ex solâ deferentium stultitiâ originem trahat. Additur ex abundanti, Fortunae munera non modò non ingentium Bonorum; sed neque Bonorum nomen mereri: quin veriùs Malis esse accensenda: vtpote quae plus noceant, quàm prosint. Operae igitur pretium fore, damnorum ex ijs profluentium grauitatem perpendere, cum fructuum tenuitas iam ex dictis abundè constiterit. Morbi primò se obijciunt, ab immoderato voluptatum vsu, qui opum copiam plerunque comitatur, manantes. Sequuntur insidiae, nunquam ijs non timendae, qui magna penes se necis suae praemia habent: adeo ut ne coniunctissimis quidem tuto ausint se credere, quin eos saepe infestissimos omnium experiantur. Nec eòdem non pertinent luctuosa tot vrbium excidia, quas infelix opulentia luxu eneruatas facilem hosti praedam obiecit: cum contra Scythas inopia sua ab hostium incursionibus tutissimos seruet. Declarantur vberiùs modò dicta exemplo,

-- 240 --

siue fabulâ Nucis, quae fertilitatem, qua olim gloriabatur, serò tandem, vt noxiam, deuouit. Succedunt postremò eâdem ab radice, pullulantes animorum teterrimae pestes, arrogantia, vecordia, crudelitas, communisque iuris impatiens, et nihil sibi vetitum ferens libido. Haec autem omnis Fortunae indulgentis malignitas à contrario luculentiùs ostenditur: compositâ cum infelicibus praesentis aeui diuitijs, innocentiâ et securitate, quae veteris aureae aetatis pauperiem beauit. Quâ occasione indignatus Socrates, rem adeo noxiam tantâ in admiratione, et honore apud homines esse, obiurgat eorum stultitiam, qui, in ferendo de rerum bonitate, vel malitiâ iudicio, multitudinis potiùs opinionem, quàm rationis ductum sequuntur. Neque verò sola pretij magnitudo, vt hactenus euictum est; sed altera quoque Bonorum felicitatem constituentium nota, certa nimirum dominij proprietas, in fortuitis possessionibus deest: vt ex eo planissimè euincitur, quòd illas retinere pro arbitratu minimè possumus, sed, vel intuiti, toties amittimus. Hinc adeo, ceu ritè probatum, colligitur, fortunatos homines, quantâcunque in externarum opum affluentiâ, maximâ laborare domesticae pacis inopiâ, vtpote quae nonnisi praestantissimis, maximèque certis innititur Bonis. Haec igitur Bona, contemptis fortuitis, Euthymiae studioso quaerenda, immo, vt veriùs loquamur, fruenda, cum vltrò se ingerant, intraque animum ipsum nascantur, nec alio, quàm nostrae voluntatis, emenda sint pretio.

-- 241 --

LIBRI II. In quo aduersùs praeuisa Fortunae Mala animus communitur.
Felicitas hominis, ex eo potissimùm nomine, quòd Animi tranquillitatem, laetitiamque, extra Fortunae vel fauentis, vel aduersantis arbitrium, in Sapientiâ, Virtuteque suâ positam habeat. Cuius primam effati partem cum in, superiori libro perspicuè ostenderimus; reliquum est, vt secundam in hoc, et consecuturis duobus pari perspicuitate ostendamus: ac, quemadmodum ibi nullam fortuitorum affluentiam Bonorum fundandae Sapientis laetitiae vel necessariam, vel idoneam euicimus; sic nullam deinceps fortuitorum violentiam Malorum eidem labefactandae parem esse euincamus. Neque tamen propterea opus ducimus, ad splendida de huiusmodi Malorum ingenio figmenta confugere: quasi nullam nocendi per se se vim habeant, sed tota haec ipsis, caeteroqui insontibus, ab inani hominum opinione affingatur. Illud potiùs, tanquam propositionis allatae fundamentum statuimus, magnam humanae menti vim esse ad externos sibi casus tristiores asperioresque reddendos: quòd in ipsis nimirum malignitatem seu falsam effingat; seu veram amplificet: seu, quae admistis (vt semper contingit) Bonis mitigatur, pura, et à meliori parte seiunctam concipiat: adeoque,

-- 242 --

qui haec mentis vitia sapienter correxerit, posse illum ita externorum Malorum acerbitatem lenire, vt nihil tranquillitati suae obsint. Id porrò perspicuè comprobari videtur dissimillimo animi habitu, quo diuersi eosdem saepe casus excipiunt, alij ad extremum maerorem deiecti; alij suâ nihil è quiete dimoti. Cum enim res vtrobique eadem sint; non aliunde profectò, quàm ex dissimili circa ipsas iudicio ea oriri animorum, atque affectuum diuersitas potest. Propositae modò rationi noua lux additur tum illius exemplo picturae, quae diuersas diuerso è latere spectantibus imagines reddit; tum praegnantium foeminarum, quae, quas animo species concipiunt, eas teneris saepe foetibus solent imprimere. Iamuero haec mentis peruersitas, fortuitos aduersùm se casus opinione suâ roborantis, nusquam manifestiùs elucet, quàm in solicito eorumdem absentium timore. Quid enim tunc externi vim infert? Quidue animum, nisi ipsemet animus, fodit? Reprehensio eorum stultitiae, qui vano, et inutili futurorum, immo et nunquam fortasse futurorum discriminum metu, omnem sibi praesentium Bonorum laetitiam, atque fructum corrumpunt, perpetuisque seipsos, ac penè tartareis cruciatibus torquent. Et sequuntur vsque ad 26. Quos ideo cruciatus in fabulosâ Mycenaei Andremonis imagine expressos proponimus. Quanquam parùm poeticis, ad eos adumbrandos, commentis sit opus: cum plurimorum in vitùm poeticis, ad eos adumbrandos, commentis sit opus: cum plurimorum in vitâ perpetuis agitatâ inanium formidinum

-- 243 --

laruis, citra fabulam, passim occurrant. Atqui nihil hisce terroribus stultius, et rationi oppositum magis: primò, quia nullum afferunt euitandis Malis praesidium: quin ea potiùs anticipant, atque longiùs producunt. Deinde, quia plurima nobis obijciunt ficta, et nunquam euentura infortunia, non alium propterea relaturis improuidae formidinis fructum, nisi, vt inanium solicitâ expectatione Malorum verè tristes, ac miseri simus. Postremò, quia plus saepe cruciatùs ex Mali prouisi metu, quàm ex ipso Malo praesente percipimus: cum eo ingenio sit timor, vt et maiora veris concipiat, quae procul intuetur, Mala; et quouis temporis puncto totam eorum longitudinem colligat, collectâque adeo vehementiùs animos torqueat. Quae vltimo loco proposita ratio vt planior ad intelligendum sit; statuitur quauis in re aliud esse amplitudinem spatij, aliud vim, et vehementiam naturae, nec, qui dolor sit longior, eum esse propterea acriorem censendum. Nam, cum nullo temporis puncto praeteriti, futurique cruciatus, vtpote absentes, sensu percipi valeant; nullo etiam temporis puncto plus doloris re ipsâ percipitur, quàm, si vnicum intra temporis punctum ille totus desineret. En igitur quo pacto Timor sibi Mala congeminet. Nimirum, cum quouis momento totam ille sibi praesentem efficiat, et simul intra animum colligat futurorum seriem dolorum; totâ illâ coniunctim, multòque propterea vehementiùs, quàm eorum innata vis ferat, quouis tempore animum cruciat.

-- 244 --

Vnde colligitur, nullum esse intestino hoc tortore funestiorem tyrannum: vtpote qui barbaram, nec ab vllis vnquam Tyrannis inuentam, grauissimè simul, diutissimèque torquendi artem et vnus inuenerit, et in eos, quos sibi obnoxios habet, continenter exerceat. Perpensâ iam illius immanitate, facilis, et nulli non obuia ad eam retundendam praxis proponitur: si nimirum, cum anxia futurorum cura pulsare animum coeperit; haec nobiscum ritè agitemus: primò, nihil Mali adesse in praesentiâ, quod vel corpus, vel animum premat. Cur igitur angamur potiùs Malis, quae absunt; quàm fruamur Bonis, quae suppetunt? Secundò, licet multa possint aduersa euenire; incertum tamen esse, an sint euentura. Cur igitur certum incertis de Malis praesumamus dolorem? Tertiò, etiamsi, quod metuimus, ineuitabili lege subeundum sit; non defuturum tamen mox tempus dolendi. Cur igitur anticipare, et producere illam vltro tristitiam velimus? Cum è contrario, quantò illa grauior mox erit; tantò par sit nunc solertiùs prospicere, vt praesenti compensetur securitate, et laetitiâ. Importunis timoribus per hanc praxim resectis, plusquàm dimidium recidi ex humanae miseriae cumulo ostenditur: cum illius longè maior pars in futurorum curâ, quàm in praesentium Malorum sensu sit posita. Falso igitur de Naturae, Fortunaequae saeuitiâ homines queri, iustiùs sui accusaturos timoris dementiam, qua vtriusque tum Bona corrumpant; tum Mala congeminent. Non tamen propterea omnem futurorum

-- 245 --

casuum praemeditationem, cum Epicuro, Sapienti interdicimus. Quin illam prudentiae consentaneam, instruendisque aduersùs ventura Mala animis apprimè opportunam censemus. Falsò quippe Epicurus docebat, ex eiusmodi prouisu nihil aliud, quàm vanas formidines, et aegritudinis incrementum, referri: cum veriùs Malorum inde sensus, atque terror soleat imminui. Id verò multis, apertisque rationibus confici potest. Nam Inscitia, ceu nox, semper trepida: prospectisque multò leuius, quàm ignotis percellimur: eodem planè pacto, quo minùs in luce, quàm nocturnas per vmbras, trepidi sumus. Exemplo esse potest securus Alexandri Macedonis, sub ipsam horam ineundi cum Dario certaminis, somnus, quem vigil de futurâ pugnâ meditatio praecesserat. Atque hinc prima ratio nostrae aduersùs Epicurum propositionis eruitur. Qui enim casus impendentes prospexit, illorum iam vim, naturam, et magnitudinem cognitam habet, minùs idcirco ad subitam aggressionem trepidaturus, quàm qui, nihil eiusmodi antea meditatus, vel leuissimâ, et saepe inani consternatur, ignota pro maioribus ducens, occursantis discriminis specie. Afferuntur nonnulla exempla inanium terrorum, qui ex rerum obiectarum ignoratione oriuntur. Qualis ille, quo suos Heliogabalus conuiuas affecit, exarmatis leonibus in triclinium immissis. Nec non Panicus, apud Tacitum, Romanis

-- 246 --

in castris tumultus, quem perturbatus, trepidèque ruens equus conciuerat. Altera ratio, cur Mala praeuisa leuiùs afficiant, ex eo deriuatur, quia minùs violens est transitus à prouisu doloris ad eiusdem experimentum, quàm ab omnimodâ securitate ad subitum, et totum simul ingruentem oppositae sensum maestitiae. Cui rationi affinis est Tertia, nimirum assuetudo, et quoddam veluti callum, quo animus, crebrò secum Mala pertractans, ad eorum horrorem, ac sensum paulatim obdurescit. Postremum argumentum, quo rerum aduersarum praemeditatio non solùm suadetur; verùm etiam, qualis debeat esse, explicatur, in eo positum est, quòd per ipsam locum, et opportunitatem nanciscimur, idonea aduersùs prospectos casus comparandi praesidia: quo in apparatu vel tota, vel pręcipua vtilitatis est ratio. Si enim ita quis futura Mala praeuideat; vt nihil de infringendâ opportunis armis illorum vi cogitet, quin potius ea caeco timore aduersùm se augeat, ac roboret; optimo sanè iure huiuscemodi curam, tanquam supervacuam, et noxiam, Epicurus potuit reprehendere: nec nos minùs in priore libri parte eam prorsus euellere pro virili contendimus. At si non solùm de Malis, quae possunt accidere; sed simul etiam de rationibus animus cogitet, quibus illa possit tutiùs excipere; huiusmodi praemeditationem animorum tranquillitati nequaquam officere, quinimmo rationi maximè congruam, et ad moderandos timores accommodatissimam esse nemo Sapiens negauerit. Et talem profectò expertus est Acheorum

-- 247 --

fortissimus Imperator Philopoemen, cuius in hoc genere solertia describitur. Neque nos vtilem experiemur minùs, si, illius exemplo, quidquid in gerendis negotijs, vitaeque in vsu aduersi potest contingere, sedulo cogitatu assuescamus prospicere: tum statim, quae cuique casui leniùs ferendo aptissima sunt, conquiramus Sapientiae praecepta, ijsque velut armis mentem tegamus. Horum verò preceptorum copiosa in duobus, qui sequuntur, libris supellex promittitur.

LIBRI III. Vbi generalia fortuitis quibusque casibus leniendis afferuntur remedia.
Poesim ab otiosis, et futilibus nugis, quae natiuam illius nobilitatem nimiùm quantùm infamant, ad sublimiora reuocandam, humanaeque felicitati profutura argumenta: idque adeo in praesentibus libellis nos agere, Socratis exemplum sequentes, qui Philosophiam primus à curiosâ rerum physicarum indagine ad vtiliorem morum, vitaeque disciplinam traduxit. Cum igitur in superiori libro aduersùs impendentium Malorum formidinem opportuna remedia attulerimus; ea iam tradituros, quibus Sapiens instructus vel praesentium Malorum tristitiam lenire, et in quâuis Fortunae acerbitate tranquillum animi statum valeat tueri: quae multò tum excellentior, tum operosior sit fortitudo, quàm absentes, et remotos tantummodò

-- 248 --

casus citra perturbationem prospicere. Cauendum igitur ante omnia esse plurimorum stultissimum morem, qui, peruerso quodam miseriae veluti ambitu, suis calamitatibus fauent, easque tum assiduè respiciunt; tum in atrociorem sibi speciem conantur effingere. Immo contra pro virili enitendum, ab infortunijs suis, quàm longissimè liceat, mentem auertere, deque ijs potiùs cogitare, quae inflicti vulneris dolorem imminuant. Afferuntur iam communia solatia, quibus cuiuslibet Mali mitigari acerbitas possit: primumque adeo illud, vt cogitemus, quaecunque nos premunt Aduersa, perpetuas vitae leges, et naturalia humanae conditionis onera esse. Quocirca praeter rationem de iacturis siue rei, siue sobolis homines queri: perinde quasi non vtramque hac acceperint lege, vt scirent, posse sibi aliquando subduci: aut quasi mirum censeri vlli debeat, et a Naturae consuetudine abhorrens, mutabilia, atque incerta deficere. Quin eodem hoc ex fonte alterum solatij genus emanat, nempe societas dolentium: cum similibus fatis, vtpote ordinarijs vitae vectigalibus, vniuersum latè prematur hominum genus. Neque inferioris solùm ordinis, atque loci Mortales, sed vel ij, quos benignior Fortuna in summo humanarum rerum fastigio constituit, sceptris, et imperijs superbos: quorum conditio adeo communes mortalitatis aerumnas non exit; vt alijs etiam proprijs, et grauioribus pateat. Afferuntur recentia exempla, primumque Mahometti Turcarum Imperatoris, ciuili Suorum seditione in custodiam è solio detrusi.

-- 249 --

Necnon alterum Serenissimi Britanniae Regis Iacobi, rebellibus Populi furijs paterno nuper ex imperio emigrare compulsi. Licet tantum Heroem sua potiùs ornet calamitas, magnanimae pretium Virtutis: interque singularia recenseri mereatur diuinae Prouidentiae exempla, Fortunam illi obijcientis vincendam, vt vel in ipsam, quae regnorum arbitra vulgò appellatur, suos porrigat fasces, perque aduersorum experimenta, secundis digniorem se probet. Cum igitur nemo vnus Mortalium ab aerumnis intactus occurrat; quàm superbum, iniustumque, et pudoris expertem dicemus, qui communem omnium sortem se queratur subire? Memorabilis Democriti ars, qua hoc idem argumentum Dario Regi, amissam vxorem impotentiùs dolenti, proposuit. Neque quisquam obijciat, nonnullos reperiri, aduersi cuiuslibet casùs ignaros. Nam, vt verum id esse admittatur; et tam pauci huiusmodi occurrunt; vt inter prodigia potiùs, quàm exempla, mereantur referri; et, nisi mors matura prospexerit; corruptam ipsi quoque, nemini non paratis in longiori curriculo offensionibus, qua in praesentia superbiunt, felicitatem dolebunt. Probatur id plurium exemplis, quos, prosperrimo diu cursu prouectos, longior vita in extremum miseriarum praeceps deduxit. Quid, quòd, si ritè perspicimus, non nostras duntaxat, sed longè etiam nostris grauiores aerumnas in plurimis passim Mortalium intueri licebit? Vt profectò gratulandum sit iustiùs,

-- 250 --

quòd à peculiari plurimorum sarcinâ nos immunes Sors fecerit; quàm expostulandum, quòd communia omnium onera subire compulerit. Declaratur vis huiusce consecutionis Leporum Aesopicorum fabellâ. Quanquam plus etiam leuaminis alienae sortis contemplatio nostris casibus feret, si securitatem insuper animaduerterimus, quam plurimi passim vel vulgares homunculi in assiduis, et grauissimis calamitatibus praeferunt. Hanc enim spectantes indecorae in leuioribus tolerandis aerumnis mollitiae, eruditos praesertim homines, et sapientiam professos, pudebit. Sed quamuis ex alienis infortunijs deessent solatia; adhuc ex nostris alia facultatibus suppetunt: neque enim quisquam adeo calamitosus; vt nihil siue externi, siue interioris Boni possideat, quo suum oblectare animum in doloribus possit. Cur igitur Mali amarities huiusce possessionis suauitatem corrumpat: nec potiùs illius haec aegritudinem iucunditate suâ temperet, ac mitiorem efficiat? Adde, quòd non in Bonis duntaxat, quae possidemus; sed in ipsis Malis, quae patimur, fomenti, et solaminis plurimum ad ea aequiùs toleranda reperire fas est: cum praesentis aeui Bona, atque Mala ita Deus Temperauerit; vt nulla tam immanis calamitas sit, que nihil admisti secum fructus, atque commodi ferat. Quam rerum diuersam temperationem non absurdè Epictetus per duas dissimiles ansas vtrinque ijs adiunctas expressit, asperam vnam, quaque citra noxam nequeant apprehendi; commodiorem

-- 251 --

verò alteram, et quae arripientes nil laedat. Debere igitur Sapientem ad omnia, quę sibi à Fortunâ porriguntur, ita se aptare, vt dextrâ potiùs ansâ, leniore, et innoxiâ, quàm oppositâ res oblatas apprehendat: nimirum vt in ijs, quae Bona duntaxat occurrunt, respiciat; ab alijs verò, quae laedunt, mentem prorsus auertat. Exemplum eiusmodi sapientiae in Iulio Caesare, et Leonidâ Spartano proponitur. Eadem suadetur exemplo Naturae, cuius discors in elementis concordia non alio, quàm huiusce artis, ingenio tam immota, atque stabilis permanet. Ex omnibus porrò tristioris Fortunae fructibus illum longè praeclarissimum esse, quòd materiem illa Virtutis, gloriaeque occasionem suppeditet. Varia proinde argumenta ex honestate, atque gloriâ eruuntur, quibus ad inuictam, et hilarem Aduersorum tolerantiam excitare se animus possit. Proderit etiam quamplurimùm, meminisse, ac pro certo statuere, nihil in rebus humanis sine Dei nutu euenire: cuius prouidentissimo, amantissimoque regimini Mortales omnes deceat se penitùs tradere. Si enim adeo plenum ille obtinet in rerum conditarum vniuersitatem dominium, vt, quamuis, nullâ Boni nostri ratione habitâ, Mundum gubernaret; aequissimo tamen animo illius ferri deceret imperia; quantò aequiùs subeunda nunc sint, cum non ad suum commodum, sed ad subiectorum vtilitatem, pro parentis potiùs, quàm domini more, colliment?

-- 252 --

Neque obstat, quòd seueriùs aliquando de hominibus consulat: cum patris erga filios amor non in blanditijs solummodo; sed saepe, ac plùs etiam in durioribus imperijs eluceat. Neque item, quòd vtilitas saepe nulla cernatur, cuius gratiâ haec, aut illa de nobis decernat. Satis quippe ad omnia pacatissimè excipienda esse potest, illius benignitatem, ac sapientiam exploratam habere, quae, Medici peritissimi instar, opem ferre vel remedij rationem ignorantibus nouit. Quamquam neque nos ipsos omnis Aduersorum ratio, et vtilitas latet. Cur enim meritorum, virtutisque incrementa, quae inde animus capit, non et nobis amplissima tam gloriosos labores perferendi merces: et iustissima Deo eosdem imponendi sint ratio? Sacer amoris iustissimi ardor, quo voluntas impulsa supremo Regnatori, et Parenti se omnino moderandam, quàque libeat ducendam permittit. Et quidem haec diuinae voluntatis nota, quibuslibet in euentis ritè obseruata, nedum Mala vt moderatè feramus; sed vt nihil etiam, quod subire compellimur, malum, atque noxium ducamus, persuadet. Si quis tamen adhuc mentis infirmior vel ea, quae summi Parentis arbitratu acciderint, tristia pergit, et lugenda censere; at aliâ certè ratione solari se facilè potest, perpendens nimirum, quàm citò humana quaeuis tum Bona, tum Mala soleant deficere, et oppositis locum concedere. Cuius rei testimonio esse possunt cum Fortunae vicissitudines, quibus Gaium Marium per prospera, atque aduersa iactatum accepimus;

-- 253 --

tum aliae haud prorsus dissimiles, quarum varietatem et in plurimis passim videmus, et in nobis saepe experimur. Immo, quamuis per vniuersam hominis vitam se dolor porrigeret; adhuc parui faciendus esset, vt breuis: cum, omnium confessione breuissima humani aeui sint spatia: quin etiam quiduis finitum, quantumcunque pateat, si cum aeternitate conferatur; vix puncto possit longius videri. Vt sanè manifestò sibi homines contradicant, dum hinc de vitae breuitate; illinc verò de longitudine doloris queruntur. Debere igitur quemlibet spe finis iam iam adfuturi praesentium cuiusquemodi aerumnarum sensum lenire, immensumque, et aeternum, quod propediem inchoaturus est, aeuum iam nunc mente praesumere: ad cuius aspectum, quidquid vllo fine concluditur, vix nihilo maius videbitur, indignumque adeo, quod vel tenui nos curâ solicitet. Vltima aequanimitatis ratio ex iracundiae inutilitate desumitur, vt quae nullum prorsus vulneribus ferat leuamen. Quin è contrario natiuam illorum acerbitatem, quam animi fortitudo, et patientia solet minuere, agitando, premendoque vehementiùs irritet. Haec itaque in promptu habenda solatia: his quasi armis cum Fortunâ pugnandum: quae ita illius ictus retundent; vt tranquillè iam pacatèque, et citra animi perturbationem excipi possint. Innuuntur et alia doloris fomenta, vt literariae occupationes, amoeni secessus, Amicorum colloquia, et Musicae in primis dulcedo,

-- 254 --

ad sedandos tum animi, tum corporis morbos aptissima. Sed omnibus tamen externis id genus auxilijs praeferendam esse Rationem statuitur: quae, tanquam praesentissimum non sopiendis tantùm, sed et abolendis quibusque doloribus pharmacum, ex Prouidentiae dono Mortalibus contigit.

LIBRI IV. Vbi propria, et singulis accomodata infortunijs praebentur solatia.
Qvemadmodum Hippocrates è fano Aesculapij peculiarium morborum medelas olim descripserit; sic è Rationis sacratio deprompta singulorum nos animi morborum remedia hoc in libro exhibere. Inuitantur Mortales, suas vt quisque aegritudines proferant, certam, et praesentissimam singulis recepturi medelam. Paupertatis solatia, primò, quia nulli non integrum è pauperrimo statim opulentissimum fieri, modò rebus desideria adaequauerit. Secundò, quia interioribus alijs Sapientiae diuitijs externorum fas est inopiam Bonorum rependere. Tertiò, quia Paupertas curarum, et nequitiae fomenta subducit: adeo ut, non modò aequanimiter ferri possit; sed vltro etiam deligi, et quouis pretio mereatur parari. Quartò, quia praestantium Virorum

-- 255 --

exemplis euincitur, nihil ipsam Sapienti ad felicitatem, et gloriam obesse. Solatia Alijs, qui indignè ferunt se ampliori ex Fortunâ ad inopiam delapsos. Iniustum esse illorum dolorem probatur. Cur enim lugendum sit, diuitias post vsum amittere, quas lugendum non esset, nunquam accepisse? Cum è contrario praeteritus Bonorum vsus, illorum priuationem, vtcunque dolenda esset, suae iucunditatis memoriâ solari, et rependere potiùs debeat, quàm acerbiorem efficere. Qua occasione ostenditur, Sapientis esse, non ex praesentibus solùm, sed ex praeteritis quoque Bonis laetitiae fructum haurire: alioqui breues plùs nimiò voluptates, immo et dolorem perpetuum fore, si praeterita Bona meroris potiùs, quàm laetitiae inter causas ponantur. Pari ratione, iniustas eorundem esse aduersùs Fortunam querelas, ostenditur. Quo enim pacto accusari mereatur, quia munerum suorum vsum non perpetuum concesserit, quae, vel si nullum concessisset, accusari iure non posset? Aut cur illius crimen potiùs ducamus, sua tandem resumere; quàm meritum, tandiu vtenda annuisse? Quanquam, etiamsi Fortuna nos iniustè laesisset, repetendo, quae dederat; stultum tamen foret aduersùs ipsam irasci: cum per hanc iracundiam multò maiora nobis ipsi eripiamus Bona, quàm Fortuna vel rapuerit, vel possit attingere: Pacem nimirum, Sapientiam, Virtutem. Hanc esse propriam hominis possessionem: hâc retentâ nihil solidi, suique Boni illi decedere. Relinquenda igitur magno animo Sorti sua munera, et in nostris acquiescendum,

-- 256 --

Stilponis Megarensis, ac Diogenis Cynici exemplo. Solatia Natorum mortem lugentibus. Neque enim ipsi vel suâ causâ deflendi, vel nostrâ. Non suâ, vt qui, moriendo, vitae Mala, ac pericula omnia semel euaserint: quae tanta sunt; vt nos ipsis potiùs miserandos efficiant. Neque itidem nostrâ, ob rationes cum alijs Bonis externis communes, quorum supra iacturam solati sumus. At, simul cum illis, tota posteritatis familiaeque propagandae spes occidit. Quid tum? Nempe is nobis post interitum labor erit: ea cura in aeternitatem iam transcriptos urgebit, neminem in terris superesse nostri nominis, atque stirpis haeredem? Praeterquam quòd, etiamsi posteritatis spes in sobole superesset; quandiù tandem ea incolumis foret? Paulò quidem seriùs, sed tamen aliquando deficeret: cum non modò tot illustres olim familiae, primariaeque Vrbes occiderint, sed ipsummet Mundum, in quo minores reliquas mutabilium rerum decessiones, successionesque peragi cernimus, suus tandem interitus maneat. Vt planè ridiculum sit, tantas inter ruinas, vnius familiae excidium lugere. Solatia indignantibus, abesse sibi nominis, famaeque claritudinem, qua alios fulgere intuentur. Neque enim solida felicitas vllius indiget famae praesidio: nisi fortè minùs plenam Dei beatitatem fuisse arbitramur aeterno illo tempore, quo, ante rerum procreationem, vnus ipse suorum sibi decorum testis, externâ omni gloriâ penitùs caruit.

-- 257 --

Quanquam nec opus exempla tam sublimia conquirere: cum plurimos intueri passim homines liceat, qui, procul ab omni famae pompâ, atque strepitu, tranquillam in obscuro vitam, alijs opibus laetissimi, degunt. Parum tamen foret ad gloriam spernendam, quòd abesse citra pacis, laetitiaeque possit iacturam. Plus est, quòd adesse citra illius perturbationem vix possit, assiduis nimirum, molestissimisque aemulationis, inuidiae, timoris, idque genus curarum aculeis animum fodiens, ac vetans quiescere. Adeo ut non modò absens, tanquam superuacuum munus, desideranda minimè sit; sed vel vltro se offerens declinanda, tanquam grauissimum onus. Solatia ijs, qui non solùm se gloriâ carere; sed ludibrio insuper esse, atque irrisui queruntur. Vel enim id genus ludibria suâ culpâ; vel immeriti subeunt. Si primum; nulla est causa irascendi, pro suo merito acceptis, quin potiùs gaudendi, quòd ex aliorum censurâ suorum foeditatem vitiorum, cautiùs ea deinde vitaturi, cognouerint. Sin nullum ob suum meritum, sed fortuiti cuiuspiam, externique causâ petulanti à vulgo irridentur; vanissima eiusmodi ludibria, vtpote à stultis profecta, facilè Sapienti erit, citra molestiam, transmittere. Quis enim aut insanire vulgum nesciat; aut insanorum conuicijs, nisi amens et ipse, commoueatur? Despiciendam igitur in ijs fatuitatem animi esse, qui nos ob corporis speciem despiciunt: cauendumque, ne, vanas stultorum irrisiones iniquiùs ferentes, iustam Sapientibus

-- 258 --

Nostri irridendi causam praebeamus. Nihil quippe fatuo hoc dolore deformius, et ridiculum magis. Neque indignandum, quòd vel Sapientum quispiam, ob externa nostri corporis vitia, interdum subrideat: cum eiusmodi risus naturae potiùs spontè in oris superficie nascatur; quàm ex altiore iudicio, animique contemptu descendat. Quin et operae pretium fore, si nos ipsi in nostra id genus vitia iocari assuescamus, tum hilaritatis gratiâ; tum locum, et ansam alienae in ea dicacitati erepturi. Denique imbecilli nimiùm esse, leuissimo risu, et futilibus verbis percelli, atque deijci. Cum vir Fortis, et Sapiens adeo nihil inde commoueatur: vt neque in gloriâ sibi ponere tam exiguae, spernendaeque rei victoriam dignetur. Solatia grauiorum contumeliarum, quae ad ictus, et plagas processerint. Nam neque hìc iracundiae causam adesse, quasi à vulgo affecti ignominiâ fuerimus: cum ille, ex furore magis, quàm ex iudicio saeuiens, non veriùs iniuriâ afficere quemquam possit, ac mulus calce percutiens. Quocirca par esse, vt citra iracundiae sensum id genus offensas feramus, non secus, ac lapsum è scalis, vel fortuitum aliud vulnus ferremus: gnari ex alienâ stultitiâ nec maiorem ictui grauitatem, nec vllam icto ignominiam accedere. Immo tunc solùm nos deprimi, et infra laedentem constitui, cum iniuriâ, et dedecore nos affectos, irascendo, profitemur:

-- 259 --

contra verò superiores hosti esse, quandiu illius ausus despicimus. Ostenditur hac occasione Sapientem nunquam affici iniuriâ. Debere illum proinde, cum extra iactum iniuriae sit; extra iram quoque esse, ac studium vindictae. Praeterquamquòd, etiamsi veram accepisset iniuriam; non aliâ eam ratione vlcisci aptiùs posset, quàm illius authorem, tanquam irâ indignum, spernendo: cui contra, si irascitur, honoris plurimum defert, talem nimirum suâ confessione declarans, vt vel Sapientem afficere contumeliâ possit. Alia ratio, cur vindictam Sapiens non quaerat: quia iniustè laedens multò est, quàm laesus, miserior, adeoque nunquam inultus, vtpote quem suum scelus externo quouis supplicio grauiùs afficiat. Denique, quia vltio de hoste sumpta nullum affert vulneribus ab eo inflictis remedium. Colligitur itaque, non de ijs, qui exteriùs laedere conati nos fuerint, hostibus vltionem quaerendam, sed in nostram iracundiam, et vlciscendi auiditatem, tanquam in capitalissimum animi hostem, pugnandum, deque huius intimi potiùs, ac grauissimi vulneris cogitandum medelâ, quàm de leuioris, externique alterius vindictâ. Exilij solatia. Primò, quia, quandiu in terris agimus, vbicunque tandem locorum, extra veram hominis Patriam sumus, adeoque exilij locum potiùs mutare, quàm in exilium eijci, possumus.

-- 260 --

Secundo, quia, si nihil demum est exulare, nisi à natali solo abesse; magna pars hominum sponte sibi exilium consciscit: cum, non modò plurimi à suis procul cunabulis vitae sibi deligant sedem; verùm et populi ipsi, natiuis valere sedibus iussis, in externas procul emigrarint colonias. Tertiò, quia indecorum videtur, in Orbis terrarum vniuersi possessionem creatos vnius certae regionis angustijs Patriam suam definire, reliqua verò spatia omnia pro alienis et ad se se nihil pertinentibus ducere. Neque obijciatur, asperum naturâ exilij locum, et inamabilem esse. Nam et veteres ibidem indigenae libentissimè viuunt; nec vlla est tam infelix Regio, quae non aliquâ peculiari dote caeterarum inopiam rependat. Solatia carcere inclusis, molestèque ferentibus tum loci foeditatem, et libertatis iacturam; tum, quòd insontes id poenae sustineant. Nam primò innocentia ad leuandum potiùs valet, quàm ad aggrauandum maerorem supplicij. Ad squalorem verò loci quòd attinet, adeo hic Sapientis dignitatem non maculat; vt ipsius magnis splendore illustretur. Mentis demum libertas non modò nullis cohibetur custodijs; sed secreto in recessu plus etiam facultatis, ad sibi, honestisque artibus vacandum, nanciscitur. Cuius rei nobile documentum Seuerinus Boethius in Ticinensi carcere exhibuit. Hunc igitur ex custodià suâ fructum qui referat, nae ille tum poenae sibi sensum leniorem efficiet; tum gratias etiam agere iudicibus

-- 261 --

poterit, quòd, desidiae remotis illecebris, felici se quâdam necessitate ad meliora compulerint. Naturalium damnorum, et pinguioris primùm ingenij solatia. Esto quippe egregium sit munus ingenij praestantia; non exigua tamen Tranquillitatis, laetitiaeque impedimenta secum ferre consueuit: tum quòd mordacibus animos stimulis ad aemulationem, et laudis certamina impellat, queis nihil Quieti inimicius: Tum quòd infinitâ, nec vnquam explebili vlterioris doctrinae siti, qua nihil molestum, et anxium magis, mentes discruciet. Adde, quòd, etsi nihil tranquillitati animorum per hosce sibi innatos affectus obesset; minimum tamen ad eandem suis quibuslibet fructibus confert. Quìd enim multiplici, et et [!] variâ tot artium, ac rerum, maximam partem inanium, notitiâ ad securè pacatèque viuendum sit opus? Humanae igitur curiositatis plùs nimiò solicitus in superuacuis addiscendis labor reprehenditur. Maerentibus ob corporis deformitatem solatia. Nemini enim, quàm ipsis, magis vitandum maerorem: cum illius tetricitate turpitudo augeatur. Vitari porrò eum facilè posse, si intueantur tot illustres Viros, quorum gloriae deterior forma nil obfuit. Praeterea si cogitent, oris speciem, quaecunque illa sit, ad spectatores duntaxat pertinere: suamque adeo deformitatem alijs solùm

-- 262 --

tristitiae occasionem praebere, à quibus cernatur, non ipsismet, quorum oculos fugiat. Neque commoueri eos debere vulgi contemptu et fastidio: quin potiùs gaudere, quòd nullos habituri eâ de causâ sint, nisi sapientes Amicos, quique se potius, quàm externam Sui diligant speciem. Solata Alijs, quos valetudinis imbecillitas angit. Si enim hoc vitium externis obeundis muneribus ineptiores facit; at nobiliora mentis ministeria non praepedit: quae satis esse cuique possunt, etiamsi ad alia inferiora minùs idoneo. Deinde, quia virium infirmitas praestantiorem saepe indolem arguit: cum in naturâ videamus, quae pretio excellant, fragiliora plerunque esse vulgaribus. Postremò, quia nimiae vires ad temeritatem, et praua consilia incitamento esse solent. Caecorum solatia, et primum, quia, si non oblectantur iucundis; neque tristibus etiam terrentur spectaculis. Secundum, quia plurima ijs absunt incitamenta peccandi. Tertium, quia multorum criminum etiam facultas, cum oculis, tollitur. Quartum, quia expeditiorem ad sublimia contemplanda mentis vim habent, nobilioribusque adeo spectaculis, quàm videntes, fruuntur. Aequo igitur animo ferendam caecitatem esse ex dictis colligitur, et Democriti exemplo affirmatur. Inter corporis cruciatus, et dolores solatia.

-- 263 --

Quanquam non ea hìc spondemus remedia, quae omnem ab animo, et vultu aegritudinis sensum, ac speciem excludant. Nam id fortitudinis insolitae genus, à Christianis Martyribus pluries exhibitum, ex gratuito Dei dono potest contingere, non humanae artis praesidio parari. Hoc igitur solùm conamur euincere, vt dolor quicunque, si minùs hilariter, et citra gemitus; at viriliter saltem, et citra imbelles querelas, animique deiectionem, feratur. Cuius constantiae ratio in promptu est. Nam vel mediocris vrget dolor; vel summus: Si mediocris; pudeat Virum fortem ab eo superari: cum in tali certamine querendum potiùs sit, parum esse gloriae, quàm multum laboris. Sin verò summis idem viribus premit; ipsamet illius magnitudo erigere animum debet: vt dignum aduersarium, capacemque nactus expromendae campum virtutis, non grandibus solummodo verbis, sed paribus etiam exemplis Sapientem se probet. Nec minimùm ea quoque cogitatio valebit, ijs nos cruciatibus à Deo Parente amantissimo ad meritorum, gloriaeque incrementum exerceri, aeterna breuissimae perpessionis praemia iam iam relaturos. Vicinae mortis solatia: et primum quidem ex plurimis, assiduisque mortalis aeui laboribus, quos qui grauiter fert, eorum finem in remedijs potiùs, quàm Malis numeret, necesse est. Thracum, et Saguntini pueri exempla in hanc rem afferuntur.

-- 264 --

Quocirca sibimet contradicere, qui de vitae tum aerumnis, tum breuitate queruntur: cum è contrario, si vita est optabilis, illâ frui; si misera, illius breui fine solari se liceat. Alterum mortis solamen, quòd vitam non tollit Sapienti, sed in melius commutat. Nam animus immortalis est, nihilque ardentiùs exoptat, quàm, terrenis effractis compedibus, ad authorem suum ferri: vt hinc conijcere futuram illius liceat laetitiam, tam flagranti demum voto per mortem potiti. Votum animi terrena pertaesi, et à mortali hoc exilio immortalem ad Patriam quamprimùm transire anhelantis. Paraenesis ad mortem, vt ne nobis tanti muneris sortem longiùs inuideat. Colligitur ex dictis, mortis necessitatem adeo non debere nobis esse causam maestitiae; vt vel vna omnes vitae mortalis aerumnas sat possit lenire.

-- 265 --

LIBRI V. De interioribus, quae à Stultitia proficiscuntur, malis, deque illorum remedijs.
A Fortunae Malis, quibus opem tulimus, non quidem ea depellendo, sed opportunis duntaxat fomentis leuando, ad stultitiae iam Mala progredimur, longè grauiora, et quibus, vnica sit salus, carcere: vt propterea oppositam penitùs medicinae rationem requirant: nec, vt priora, extenuari verbis debeant, quò leniùs ferantur, sed grauissima potiùs ostendi, quò studiosiùs vitentur. Eorum itaque, vbi fraenis soluantur, immanis pernicies, Phaetontis sub exemplo, generatim proponitur. Tum singulorum nominatim vis, atque furor describitur: initio ab Irâ desumpto, eiusque violento, ac praecipiti ingenio palàm ostenso. Vnde pronum colligere, quàm tristis, et miserandus sit animi habitus, qui tam impotenti se Furiae permiserit. Confirmatur haec animi perturbatio horrendis, et insanissimis motibus, quibus ipsummet Iratorum corpus agitari consueuit. Adduntur barbarae caedes, prouinciarum excidia, suppliciorum ingeniosa, et plusquàm ferina crudelitas, idque genus teterrimi effectus, in priuatam, publicamque perniciem ex Irâ manantes.

-- 266 --

Quorum rabidam vim ne ipsis quidem Iratis semper licuit euadere: alijs dementiâ, praecipiti Alijs morte correptis: vt Aiacis, Syllaeque exempla testantur. Dissimillimum Irae Amoris improbi vitium, externam si speciem intuearis: quae huic ridibunda, illecebrosa, et ad omnem amoenitatem composita. Sed nihilo tetrum, ac ferale minùs inuenies, si penitùs introspicere arcanos cruciatus libeat, quibus deditas sibi mentes miserrimè absumit. Neque putandum, marcidi, et somniculosi veneni genus hoc esse. Nihil illo truculentius, nihil in furias, in sanguinem, in caedes proiectius, vbi quidquam suae libidini obsistat. Documento sit furor, quo Brutarum Animantium corda succendit. Detestatio tam pestiferae luis, per enumerationem Malorum, quae humano generi plurima, et grauissima infert. Ambitio post Amorem se obijcit, splendido et ipsa cultu oculos rapiens. Cum tamen nullus Tyrannorum grauiori, quàm illa, seruitutis iugo subiectos oppresserit, facultatibus violentiùs exuerit, durioribus imperijs vexauerit, in plura, et saeuiora discrimina praecipites egerit. Quam Ambitiosorum miserrimam seruitutem multò etiam intolerabiliorem facit stipendij tenuitas: cum non modò nihil solidi fructus ex tot laboribus capiant; sed neque ipsam famam, leuissimum caeteroqui, et inane praemium, synceram, atque plenam obtineant. Testantur id duo cum primis famosa

-- 267 --

Ambitionis mancipia, Annibal nimirum Italiae terror. Et Macedo plusquàm vnius Orbis prensator: integram neuter quantocunque conatu famam adeptus. Quis igitur manifestò non videt, quàm solicitus, aeger, ac quietis ignarus huiusmodi hominum animus sit: dum famam per tot expetitam labores, et in qua omnem vitae fructùm constituunt, adeo sibi curtam contingere; contra verò iniquis hominum iudicijs, quae, tanquam extrema suppliciorum, formidant, assiduè notari se sentiunt: nec vllam aut haec prorsus vitandi; aut illam plenè assequendi, vel si rumpantur, rationem aspiciunt? Praesertim verò cum eum scopum à suâ sibi Ambitione propositum habeant, vt non quamcunque solùm referant gloriam; sed neminem vel summorum hominum in eâ parem, atque aemulum habeant: cuius certaminis et summa difficultas, et nulli sperabilis victoria. Querela de Ambitione, deque publicis, et funestissimis cladibus, ab eâ Orbi terrarum per summum toties nefas illatis. Quorum luculentum specimen ex ciuili bello, à Iulij Caesaris Ambitione excitato, desumitur. Omissis postremò intestinis alijs animi morbis, Euthymiaeque hostibus, habendi nimirum cupiditate, tristitiâque, et inconsulto timore, quorum vim iam antea in superioribus libris retudimus; grauissimi cruciatus, terroresque explicantur, quibus admissi criminis conscientia assiduè improbos vexat, et de potestate mentis quodammodo dimouet.

-- 268 --

Adeo ut nulla deliciarum, et fortuitorum Bonorum copia, exhilarandis tam dira inter tormenta miserorum animis, prosit. Qua de re Dionysius Tyrannus, et Tiberius Caesar dubitare neminem sinunt. Explicatâ iam huiuscemodi Pestium teterrima indole, quae omnibus incitamento sit, vt eas velint ab animo excludere; afferenda deinceps supersunt praecepta, quibus quilibet instruatur, vt id norit praestare. Si enim ad firmam voluntatem certa etiam disciplinae accesserit ratio; non minor hic referetur de Stultitiâ, quàm relatus in superioribus libris fuerit de Fortunâ triumphus: omnibusque adeo tum externis, tum interioribus perturbationum causis sublatis, nihil iam supererit, quod animi quietem solicitet. Reuocato itaque ad Iram disputationis cursu, cauenda primò praecipimus, quae illi fomitem, atque ansam suppeditant. Non tamen solicitâ vsque adeo diligentiâ, vt in superstitionem degeneret, caecoque timore, vel ab necessarijs, et honestis muneribus obeundis nos auocet. Sat erit vniuersè in occupationibus modum tenere; ne vel ipsae nimiâ multitudine, et assiduitate animum; vel animus nimiâ in ijs contentione se premat. Accedat huc circumspectio in deligendis sodalibus, quorum mores ad mutuam concordiam sint apti. Et quia neque ab occupationibus, neque à sodalibus plus praeberi occasionis iracundiae solet, quàm ab animi ipsius, delicato nimis cultu instituti, mollitie; illud curae potissimùm

-- 269 --

sit, vt genio interdum contradicere, durique aliquid, et cum natiuâ illius propensione pugnantis vltro ferre assuescamus. Non tamen existimandum ita haec à nobis praecipi, quasi vel nostrâ, vel humanâ quauis arte omnes omnino iracundiae occasiones amoueri posse arbitremur. Artis quidem, prudentiaeque opus est, quoad fieri possit, illas minuere; fortitudinis verò, et constantiae, quae praecidi nequeunt, viriliter sustinere. Quod vt fiat, magno erit adiumento, quidquid bilem in rebus gerendis concire possit, animo ante prospicere, meditatosque, et ad omnia ritè instructos in arenam prodire. His adeo, ad pugnam vel cautè submouendam, vel fortiter excipiendam, comparatis in antecessum praesidijs; reliquum est eas artes depromere, quibus Ira iam cominus Rationem aggrediens, et in praecordijs excitata vincatur. Proderit primò meminisse, quàm foeda, et indecora sit irati hominis facies, quàm stultae voces, quàm turbulenti, et ridiculi motus: vt illius saltem foeditatis nos pudor contineat, ne, praeter Decorum furiosè bacchantes, irrisui spectantibus simus. Tum haec pugnae ratio tenenda, vllo ne dicto, factoque irae indulgeamus. Nam illam sustinere, vicisse est, cum nihil aliud quàm impetus sit, adeoque, nisi statim deiecerit hominem; breui morâ languescat, per se seque deficiat. Neque solùm conandum, ne aliquid ex Irâ, sed etiam ne aliquid, ad quod Ira quoque incitare potest, tunc decernamus: cum vix hoc ab illo soleat distingui, licet secus in

-- 270 --

eâ mentis perturbatione videatur. Consultissimum igitur erit, dare rationi spatium, et ea, ad quae tum animus ardens impellit, aliud in tempus, sedatâ mente, perque otium retractanda, differre. Postremò maximi ad victoriam momenti tunc erit, animi perturbationem ita penitùs tegere; vt non modò nulla ipsius signa forìs emineant; sed contra vox, vultus, motusque omnis hilaritatis, et pacis speciem praeseferant. Breuissimè enim scenica illa simulatio in rei veritatem, et in animi habitum exterior facies transibit. Sed parùm efficacitatis in allatis huc vsque praeceptionibus fuerit, si vitio carere iracundiam, quin et multùm prodesse opinemur. Contrarium hic ergo statuitur: et primò nec iustam, nec vtilem eam esse in puniendis delictis probatur: cum praeceps ac turbida non facilè iustum vltionis modum, atque ordinem teneat, qui tunc optimè seruatur, cum, vacuo à perturbationibus animo, ad solius rationis praescriptum puniuntur delicta. Praeterea, cum nemo sit prorsus criminis purus; id ius, atque ratio videtur exigere, vt quales quisque aduersùs sua crimina iudices, misericordes scilicet potiùs, quàm iratos desiderat; talem aduersùs aliena se et ipse iudicem praebeat. Immo, vel si nullius quis foret criminis conscius; adhuc minùs iustè irasceretur peccantibus: cum eos miserari potiùs hoc nomine, tanquam infelicissimos, debeat, Medici exemplo, qui Aegrorum putria membra non irascens, at inuitus, et miserans secat.

-- 271 --

Denique, licet vultùs, vocisque iracundia improborum contumaciam terrore compescat; non tamen propterea conficitur, consentaneam esse rationi iracundiam: cum illius ficta in vultu, atque voce simulatio ad salutarem hunc incutiendum terrorem, citra vllam animi perturbationem, sufficiat. Secundò, neque expeti, laudarique posse Iram, ostenditur, tanquam ad difficultates fortiter superandas sit Virtutis, atque animi calcar. Nam nihilo seciùs ad ardua quaeque inuadenda, et strenuè superanda nudae honestatis respectu incitari animus potest. Immo vel hinc Irae pernicies colligitur, quòd immodico ardore, vltra legitimos fortitudinis limites, vel aperta in exitia, quos corripuit, impellat: cum Ratio validos quidem, sed prudentiâ temperatos, adeoque salutares, habeat impulsus: confirmaturque id Fabij Maximi exemplo, qui, cunctando, iraeque obsistendo, rem Romanam restituit. Succedunt iam praui Amoris, seu Libidinis veriùs remedia. Hoc enim aduersùs foedissimam luem in primis profuerit, splendidum, quod iniquissimè vsurpauit, quoque veluti fuco innatam turpitudinem velat, Amoris illi nomen detrahere. Quin oppositam adeo de illius foeditate speciem imbibere; vt vel mentio, vel recordatio nauseam, atque horrorem commoueat. Quanquam neque huic odio nimis fidendum: cum nihil eâ peste fraudulentum, et illecebrosum sit magis, nihil, quod mutare celeriùs, suamque in ditionem redigere vel Victorum, Heroumque animos soleat.

-- 272 --

Cuius rei documenta, Sampson, Dauides, et Iacobus Eremita afferuntur. Superesse igitur, vt, qui tutus in hac pugnâ esse velit, omnes hosti fallacissimo aditus diligentissimè obstruat: oculis primò solerti custodiâ vallatis, ne venefico fascinentur aspectu. Auribus secundò ad Sirenias quaslibet incantationes occlusis. Tertiò librorum Cupidinea tractantium sibi penitùs lectione interdictâ. Omnibus tandem declinatis eorum, qui mortiferâ huiusmodi scabie inficiuntur, comercijs. Nihil tamen magis cauendum, quàm, vt ne animus, sub Venereae titillationis exortum, sui morbi initijs conniueat: sed prima illa contagionis veneniferae semina eâdem, atque adeo promptiori, quàm illapsum gremio ignem, celeritate excutere, atque opprimere studeat. Ad quod ritè praestandum plurimùm conferet, honestis se curis aliò auocare, otiumque, quo maximè Cupidinis nequitia fouetur, effugere. Vltimum, sed praecipui vsùs, monitum sit, Diuina crebro auxilia implorare, illisque solummodo in ancipiti adeo certamine, tantâque humanae conditionis imbecillitate confidere. Iamuerò ad Ambitionis remedia quòd pertinet; facilè ab illius se tyrannide animus vindicabit; si primò, quae de laboriosâ huiusce vitij seruitute, vanâque, et exiguâ mercede supra memorauimus, in animum altè demittat, assiduèque ante oculos habeat. Secundò, si fictae illi generositatis laruam

-- 273 --

detraxerit: cum reuerâ nihil esse ambitiosi hominis indole abiectius pluribus ex argumentis liquidissimè pateat: tum quòd non vni, sed innumeris Dominis se ille vltro submittit, eorum nutus obseruans, gratiam captans, reprehensionem formidans, eque arbitrio suspensam felicitatem suam habens. Tum quòd verae magnanimitatis ignarus leuissimo pretio sudores suos licitatur, minimâ popularis aurae mercede et illos satis repensos, et se affatim beatum existimans. Tum quia suum gloriae studium omni arte dissimulat, ne in risus nimirum, et fabulam abeat, si deprehendatur, formidans: ipsemet adeo Ambitionem indecoram, ac luce indignam confessus. Tertiò multùm etiam ad sedandum famae ardorem conducet, si ille error discutiatur, qui Ambitiosorum plerisque solet imponere, omnium oculos in se esse conuersos, omnium per ora suum nomen volare, omnium mentes Sui admiratione occupari, per voluntarij cuiusdam somnij speciem, fingentibus. Quo errore nihil inanius: cum hominum sibi quilibet vacet, de alijs securus, et parcissimè cogitans: vt Cicero suomet experimento intellexit. Idque adeo duplici etiam argumento probatur: primò, quia nihil est causae, cur speremus maiori Alijs curae nos fore, quàm nobis ij sint. Iamuerò quisque sibi est optimè conscius, quàm rarò, et remissè de Alijs seu loquatur, seu cogitet: quàm paucos ex tot praestantibus per Orbem Viris vel tenui ex famâ cognitos habeat: quàm multa in ijs etiam, quos

-- 274 --

nouit, desideret, ac reprehendat. Alterum argumentum est, quia non multùm seu obseruare, seu mirari solemus, nisi eos, qui nostrâ in professione videntur excellere: his verò aemulatio iniquiores nos iudices facit. Vt profectò vix vlli Mortalium eximiam apud homines, partim incuriosos, si alieni sint; partim obtrectatores, si socij, laudis, atque famae celebritatem liceat referre: stultumque adeo videatur, pro re tam incertâ, atque tenui, tot laboribus, et curis vitam absumere. Statuitur postremò, non magni operis esse inexpertam, atque absentem gloriam negligere: difficillimum verò eiusdem, vbi acquisita semel fuerit, seu conseruandae, seu amplificandae curam prorsùs exuere. Idque adeo petitis è communi vitâ experimentis probatur. Vnde pronum cuiuis colligere, quàm solerti studio ab ijs cauendum compedibus sit, quibus semel obstricto vix vlla recuperandae in posterum libertatis spes superest. Hortatio ad strenuè pugnandum cum huiusmodi vitijs, quorum victoria à criminum pariter stimulis quietem conscientiae praestabit, nullumque adeo intestinum hostem, à quo tranquillus animi status euertatur, relinquet. Huius porrò interioris belli, palmarumque, quas in eo colligit virtus, exemplum proponuntur recentes, inuictissimi Caesaris LEOPOLDI Othomano de hoste victoriae.

-- 275 --

LIBRI VI. De interioribus, ac solidis Bonis, quae animi Tranquillitatem absoluunt.
CVm vera, et solida animi Bona in Sapientiâ, et Virtute sint posita; nonnulla Virtutis, Sapientiaeque praecepta, ad animi Tranquillitatem stabiliendam, et absoluendam vtilia, tanquam operis instituti coronis, hoc in libro adiunguntur. Primum Praeceptum, In vitae curriculo multitudinis caecae, perque deuia, et abrupta sine consilio vagantis, auspicia non persequi. Neque enim errorem ideo minùs prauum, et noxium esse, quia erretur cum multis. Sapientem igitur, Solis exemplo, contra Mundi cursum, proprio sibi motu, atque tramite eniti. Secundum, In Diuina, atque aeterna mentem attollere, et, quantùm fieri potest, defigere. Illorum enim occupatus magnitudine animus, quidquid ex mortalibus bonis maiorum ignoratione eximium putatur, nullo iam negotio despiciet. Nec secus praesentis vitae aspera omnia, beatissimam, et iam iam adfuturam immortalis aeui sortem prospiciens, facillimè perferet. Tertium, Conditioni, quam Deus, et Natura assignauit, omissâ alienae sortis inuidiâ alienae sortis inuidiâ, acquiescere. Quod factu procliue erit, si, contra Stultorum

-- 276 --

morem, nostrae sortis fructus, alienae verò onera contemplari discamus. Nullum quippe Vitae genus occurrere, quod omni fructu, omni incommodo careat, et vnde Sapiens laetitiae argumenta; stultus maeroris causas non ducat. Neque indignandum proprio statui, quòd naturâ obscurus, atque ignobilis sit: cum vbiuis Sapienti gloriae campus pateat, vt Epaminondae, aliorumque praestantium virorum exempla testantur. Vitam quippe hominum dramati similem esse, in quo non plus laudis refert, qui praestantiores partes accepit, sed qui suas, quaecunque illae sint, concinniùs gerit. Quartum, In propositis constanter haerere: cum alienum prorsùs à Sapientiâ sit, nouitatis illecebrâ, vel coeptorum taedio à susceptis ritè consilijs in diuersum traduci. Quae leuitas pluribus in exemplis describitur, primò Hominis loca mutantis. Tum mercatoris ad lucra, quae in periculo damnarat, statim redeuntis. Philologi demum iam haec, iam illa studia amplectentis. Huius porrò mutabilitatis origo ea posse videtur afferri, quòd homines in rebus, quas tractant, non verò in ratione eas tractandi suam quietem constituunt. Quocirca corrigendum eiusmodi errorem, pensandumque initio maturè, quid facto opus sit: vbi Ratio hoc, vel illud persuaserit; ab eo nihil mox deflectendum, quaecunque se in operis progressu molestiae, et difficultates obijciant.

-- 277 --

Quintum, Non impetu subito, sed prudenti iudicio ad agendum moueri. Licet enim graue initio sit, genij ardorem compescere; duriùs tamen multò esse, per quaeuis praecipitia, et abrupta impotenti illius libidine auferri. Praesertim verò cum animus seuerè aliquandiu habitus paulatim contumaciam imminuat, et tandem Rationis imperium pati condiscat: equini instar pulli, qui domitus Rectori se facilem praebet: contra verò indulgenter diu habitus vix vllâ deinde vi ad parendum potest induci. Sextum, Nihil admittere, cuius nos peracti serò deinde poeniteat. Stultorum enim esse, quidquid animo in praesens arrideat, sine vllo Malorum indidem profluentium respectu, statim inuadere. Quae Stultitia in voluptarijs, ambitiosis, et iracundis hominibus luculentiùs intuenda proponitur. Quin ipsius etiam Epicuri testimonio damnatur. Septimum, Vitam, animique quietem non differre. Nihil enim hac dilatione esse stultius: cum nulla tempora animi otio idonea non sint. Idque serò à multis animaduerti sub exitum vitae, suum errorem damnantibus, quòd, vanâ futurae quietis spe, irritum, assiduas inter curas, et occupationes, aeuum perdiderint, et, fruenda dum parant, se omni vitae fructu priuauerint. Octauum, Animi otium cum honestis

-- 278 --

occupationibus, vitaeque ministerijs coniungere. Id verò facilè praestaturum, qui neque plus iusto sibi occupationum, et laborum assumat, neque illis ob spem lucri, vel gloriae, sed vnius honestatis gratiâ mentem, atque corpus exerceat. Sic enim liber, Suique, et rerum potens sapienti ratione omnia temperabit: neque se negotijs seruili anxietate subijciet, properans opus absoluere, veluti tum demum illius fructum collecturus: sed, quae aget, sibi, ac suae tranquillitati coget seruire, ex ipsomet rerum actu laetitiam percipiens. Nonum, Nihil vel honestarum, quae extra hominis arbitrium sunt, rerum iusto vehementiùs optare. Non quidem vt omni affectione animus careat, sed vt tranquilla sint vota, neque nimio anxioque ardore quietem perturbent. Decimum, Superuacuas aliena obseruandi curas compescere, vt quae maeroris, iracundiae, aliarumque perturbationum materiem soleant suggerere. Quod si aliquid vltro in alienis se moribus, atque factis indignum obiecerit, cui mederi nostrum minimè sit; Diuino id iudicio relinquere, et à cogitatione, ac memoriâ quamprimùm expungere. Non minimam siquidem nostrarum molestiarum partem ex Alijs oriri, magnumque proinde earum compendium ab eo fieri, qui, in utili externarum rerum cogitatione dimissâ, sibi norit vacare. Vndecimum, Humanum omne genus fraterno amore complecti, eiusque felicitatem,

-- 279 --

non secus, ac propriam, pro virili curare. Praeclara benefici huiusce animi documenta à Tito Caesare, Cyro Persarum Rege, et Cimone Atheniensi exhibita. Quibus ritè laudatis, nullum hac Boni communis procuratione, seu iucundiorem, seu nobiliorem esse opum vsum, atque fructum statuimus. Idque studium si, pro eo, ac par est, in omnium animis vigeat; auream proculdubio, et beatam homines aetatem acturos. Duodecimum, vltimumque, et par omnibus caeteris vnum felicis vitae pręceptum, Deo Optimo Maximo per intimam contemplationem, amoremque coniungi. Nusquam enim, praeterquam in ipso, perfectam animi requiem, satietatemque inueniri à Mortalibus posse. Nam creatarum quidquid est rerum, vt plurimum Boni in sese fruendum obijciat; plus tamen desiderandum relinquit. Ipse verò, cum omnium cumulatissimam Bonorum Summam in se complectatur, immo Bona, quae concipi possunt, omnia in vnum prorsus indiuiduum, atque simplex colligat Bonum; nil Amantis in animo inexpletum, atque vacuum relinquit. Adde, quòd alibi Bona semper Malis miscentur, adeo ut syncerè, et contrario sine animi motu, diligi nequeant. At summo in Bono nihil non bonum, nihil non vsquequaque, et toto pectore amandum. Praeterea caeterorum Bonorum, quemadmodum incerta, fragilisque est possessio; sic et amor solicitus. At Deum nemo rapit nolentibus: quin ipsa mors, quae Bonis alijs dispoliat, in huius nos pleniorem possessionem inducit:

-- 280 --

vt proinde illius amor, quemadmodum odio, sic et metu sit vacuus. Deum porrò paratam homini possessionem esse, ex maximo illius erga nos amore manifestè colligitur. Omnis enim Amans Amati res est. Cum igitur effusissimam supremi erga nos Authoris charitatem maxima ab eo nobis collata beneficia planissimè ostendant; quidni, nostrum itidem, dummodo velimus, eum esse, pari perspicuitate demonstrent? Immo ex hoc eius maximo erga nos amore alia item ratio colligitur maximae, quae in ipso amando reperitur, iucunditatis. Nam amor tunc iucundissimus, cum perfectè reciprocus. Nemo autem reciprocam se amantibus vicem liberaliùs refert, quàm Deus. Nam mortales Amici non totum Amico suum amorem impendunt; sed eius sibi retinent partem, partem etiam in alia deriuant. At ipsius amor totus, atque integer et indiuisus singulos se amantium complectitur, nihilo minor ad quemlibet eorum perueniens, ac si ipsi tantùm vacaret: adeo ut certo certiùs persuadere sibi quilibet possit, nihil sibi quantamcunque fruentium eâdem sorte Sociorum turbam obstare, quin plenissimè, integerrimèque à Deo ametur. Denique, cum amor omnia faciat communia; qui mortalibus Amicis coniungitur, eorum aduersos casus, non secus, ac suos, lugeat necesse est. Quantò igitur illius laetior amicitia, qui plenè beatus nullam ex seipso lugendi materiem suis amatoribus praebeat, sed in suae illos potiùs syncerissimę immensissimęque beatitatis communionem asciscat? Neque quisquam excelsum adeo foedus,

-- 281 --

tanquam aliquid sorte suâ maius, desperet. Nam et supremus Author ad hanc secum necessitudinem ineundam vltro nos stimulat; et hominis animus ad eandem, suum velut ad fine, suauissimè rapitur. Quin etiam adeo necessarium quodammodò habet summi Boni amorem, vt illud, vel nesciens, in alijs quibuslibet rebus videatur appetere: cum nihil, nisi ratione Boni, appetat: Bonum verò quoduis, vnde creatae res appeti possunt, nihil sit aliud, quàm leuissima quaedam summi Boni adumbratio. Si igitur à rudibus ijs simulacris ad perfectissimum, aeternumque intuendum exemplar mens transeat; nihil iam negotij supererit, vt totus quoque amor ad eandem illam omnis Boni, Pulchrique inimitabilem formam suas curas conuertat: qua nimirum praesente finitarum omnis rerum Venustas, multò magis, quàm ad Solis exortum nocturnus syderum fulgor, ex oculis deficit. Tranquillus, et felix animi, Deo vni adhaerentis, status generatim describitur. Eius aliqua effigies in sanctissimis Aegyptiarum solitudinum accolis intuenda exhibetur. Impetus animi, spectabilia, et creata omnia, prę immensâ supremi Conditoris pulchritudine, fastidientis, intimamque cum eo coniunctionem ardentissimè suspirantis. Eiusdem imploratio, suum caecis vt Mortalibus detegat iubar, omnium amores, vbi plenè agnoscatur, in se vnum versurus, vtpote qui omnimoda, et perfecta votorum sit quies, atque cordis tranquillitas. Cuius suauissimi nectaris venas omnes, ac riuos cum, quàcunque fas erat, noster hactenus

-- 282 --

indagauerit labor; nihil est, cur tendendum sibi putet vlteriùs, ad inexhaustum, purissimumque iam fontem deuectus, ex quo vno plena sperari, hauririque tanti muneris possit satietas. LAVS DEO.

-- --

Previous section

Next section


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.