Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

321. ALLOQUITUR MUSAS
Unde huc laeta venis, Camoena? Numquid
A nostro remeas Sagundineo?
Agnosco in tenero sinu latentem
Pontani lepidum tui libellum,
Qui plus quam fueram precatus affers
Ioannis pariter gerens tabellas.
O dulces lyricos et elegantes
Ac plenos salis et facetiarum!
Hos nobis dedit ille corrigendos?
Hos lima putat indigere nostra?
Tam sunt iudicio meo politi,
Tam belli, ut merito politiores
Ac bellos magis edidisse nullum
Nostris temporibus rear poetam.
Quod vero implacide iugum puellae
Captivo gemit imminere collo,
Hoc fatum premit eruditiores,
Saevo ut semper amore macerentur,
Nec Phoebus magis aut pater Lyaeus
Illis, quam puer imperat Cupido.
Nec sane mea tam potens Thalia est,
Ut magnae Veneris levet catenas,
Quae Martis validos ligant lacertos,
Et telo spoliant Iovem trisulco.
Ipse, inquam, potius lyra sonanti
Blandas, eia iterum canat querelas,
Exoretque sibi suam puellam:
Infernum prece mitigavit Orpheus.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.