Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

327. IN SENECAM LIPPUM
Quid, Seneca, obtusos, frustra causaris, ocellos?
Ingenium clades adiuvat ista magis.
Testis Democritus, qui, quo sapientior esset,
Luminibus tenebras intulit ipse suis.
Caecus erat Cyclops, calamis cum dulce creparet,
Cum caneret Troiam, caecus Homerus erat.
Caecus et ille senex, Pyrrho qui pace negata,
Reppulit a Latio dedecus imperio.
Stesichorus sonuit melius, cum lucis egebat;
Plus etiam Thamyrin tunc placuisse ferunt.
Caecum divitiis dominatur Numen; an hoc est,
Tam male quod mundi distribuuntur opes?
Caecus Amor, Graio si verum carmine lusit
Sicelis arguti fistula Simichidae,
Quid, quod et ipsa caret nitido Rhamnusia visu,
Omnia quae rapidae, ventilat orbe rotae?
Hoc tamen illa unum recte iustissima vidit,
Quod de te, Seneca, reddidit Oedipodem.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.