Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

337. DE AVE, QUAE, CAPITE LICET ABSCISSO, ADHUC VOLABAT
Quis credat? bifido sagitta ferro
Currenti caput abscidit volucri,
Desit currere non tamen volucris,
Dum deesset caput. Unde vis peremtae
Cum sic curreret, unde iners eunti?
An pars mortua, pars erat superstes?
Nec, quamvis posito procul cerebro,
Cor disperdiderat suum vigorem?
An casus levis hoc repente lusit,
Dum vivae tenor ille motionis
Nec iam frigida membra derelinquit?
An dum, mors subito vocata, tardat,
Lentus substitit, et morae vocantis
Momentum breve sensus occupavit?
An quoddam medium locare tempus,
Vitam inter licet, et necem supremam?
Quod neutrum magis altero putari,
Confusis pariter queat duobus?
Ceu confinia noctium et dierum,
Nec lux, nec tenebrae solent vocari,
Sed mixtum et dubium tenere nomen.
Verum quae potius fuere causae,
Vos inquirite, quos fatigat ingens
Naturae labor, et profunda rerum.
Me facti satis est venire testem.
At tu Graecia fabulosa, profer,
Si quid tale tui tulere agones,
Quos Pytho, Nemee, Isthmos, Elis egit.
Dic centum celebrata Roma ludis,
Viderunt tua si theatra quando,
Truncum vivere, mortuum moveri.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.