Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

11. AD GALEOTTUM NARNIENSEM
Si, Galeotte, meo te collaudavero versu,
Det veniam nobis cetera turba, precor,
Quippe licet multos habeam praedives amicos,
Vincitur a meritis, cetera turba, tuis.
Et, si versiculos facio non prorsus inertes,
Doctrinae fateor munus id esse tuae.
Per te conscendi celsas Heliconis in arces,
Gorgonei fontem pes ubi rupit equi.
Per te Parnasi peragravi rosida Tempe,
Tu monitor, tu dux, tuque magister eras.
Accipe nunc carmen, quod nobis ante dedisti.
Collati fructum muneris, auctor, habe,
Par est ut carpat de palmite vinitor uvas.
Cultori messem reddere debet ager.
Et iam ut propositas exordiar edere laudes;
In primis patriae nobilitate nites.
Nemo adeo est amens, quin Umbros praeferet agros
Omnibus Italiae fertilitate locis.
Nec quoque gauderet se hac gente Propertius ortum,
Ni studio belli, ni foret apta, togae.
Urbs ibi consurgit praerupti in vertice saxi,
Nobiliumque ducum, pontificumque parens.
Cui victrix fortes transcripsit Roma colonos,
Nar fluvius nomen, mons Nituusque dedit.
Haec tibi sat clarae, genus haud ignobile, stirpis
Praebuit, et quantas, exigit usus, opes.
Quae cum corda fero producat idonea Marti,
Bella quibus semper sanguinolenta placent;
Tu potius Phoebi voluisti evadere miles,
Haud veritus citharam praeposuisse tubae.
Nam simul ac teneri permisit flosculus aevi,
Coepisti Musis invigilare sacris.
Donasti viridem castris tamen inde iuventam,
Et satis hac etiam parte peritus eras.
Rursus te saevis studium revocavit ab armis,
Et tibi Thespiadum signa ferenda dedit.
Nec te militiae miror tentasse laborem,
Herculeo dignum robore corpus habes.
Praecipue sortem scis exercere palaestram,
Et superas cunctos strenuitate viros.
Sed non est tantum robusto in corpore laudis,
Ingenio quantus semper habetur honos.
Hoc te Bellonae suasit praeferre Minervam,
Doctaque posthabito Numina Marte sequi.
Multa pererrasti Latiae vagus oppida terrae,
Pectora dans doctis erudienda viris.
Demum Ferrariam felici es forte profectus,
Et Phaëthontei, flumina clara, Padi.
Hic erat eloquio praestans undante Guarinus,
Pieridum Latio summus in orbe parens.
Hunc tu per geminos audis cum sedulus annos,
Luce cibi parcus, nocte soporis eras.
Ipse ego tunc Italas primum devectus ad urbes,
In castris coepi tiro merere suis.
Magnus amicitiae iunxit nos protinus usus,
Ex illo noster tempore crevit amor.
Idem nos tenuit thalamus, tum mensa duobus
Communem semper praebuit una cibum.
Saepius ad mediam noctem vigilavimus ambo,
Cum cuperent somnos lumina fessa dari.
Saepius ante diem ternis surreximus horis,
Cum foret in tepido dulce cubare toro.
Fidere cui possem, nullum te praeter habebam,
Nullum, qui curam velle habere mei.
Tu pariter fratrisque vicem, patruique gerebas,
Inque loco matris inque parentis eras.
Quantum sis de me meritus, si dicere vellem,
Ora prius nobis mille petenda forent.
Nec me alius docuit, (soleo quod saepe fateri),
Apta in legitimos cogere verba pedes.
Nunc quoniam vates inter numerare vetustos,
Imbutus monitis glorior esse tuis.
Et merito; Nam te fingendi carminis artem,
Callidius, quovis iudice, nemo tenet.
Singula tu proprias servare vocabula vires
Cogis, et in sedes dirigis apta suas.
Nec nisi delectos curas annectere sensus,
Et quos antiqui non posuere patres.
Cum multa historici, cum scribant multa poetae,
Illa tamen memori pectore cuncta tenes.
Nosti stagna, lacus, nosti aequora, flumina, montes,
Quo populi iaceant, ille vel ille, loco.
Nil, cuius nequeas rationem reddere, profers,
Hoc et Maeonides fecit, et ipse Maro.
Utile scis dulci, brevitati iungere lucem,
Seu sequeris summum, seu mediocre genus.
Et velut ursa suos narratur lingere partus
Consimili versus sedulitate polis.
Ergo fluunt, apteque sonant, quotiesque leguntur,
Nescio quid tecti nectaris intus habent.
Haec satis ad numeros. Nunc carmine prorsus omisso,
Enitar mores commemorare tuos.
Hi nisi dicantur, simul ac moriere, latebunt.
Illud in arbitrio posteritatis erit.
Non ego divitias parvi te pendere miror,
Quas tantum demens vulgus habere cupit.
Sed longe est ipsas maius te spernere laudes,
Quae sanctos etiam, philosophosque movent,
Nulla libido potest te frangere, nullus honoris
Ambitus; argenti nulla domare sitis.
Comis es ut Caesar, vincis pietate Metellum,
Attiliumque fide, religione Numam.
Res hominum, praesens, animo sic arduus alto
Despicis, ut coelo iam videare frui.
Nec tibi terrori est horrendae mortis imago,
Maximus in terris, sit licet ille timor.
Qui cum virtutum tanto sis agmine septus,
Audeo te cuivis aequiparare Deo.
Quin etiam spes est, aevo te posse futuro,
Has animi dotes accumulare tui.
Nunc tibi bis denis, successit septimus, annis.
Cum sis doctus, adhuc doctior esse potes.
Quod facere ut valeas, longaevam ducere vitam,
Dent tibi torquentes, ferrea fila, Deae.
Hoc, Galeotte, tuo breve dedico carmen honori,
Ingratae mentis ne reus esse ferar.
At vos, lectores, ne fictis credite verbis
Me illi blanditias composuisse leves.
Sic vivam Phoebo, sic vivam gratus Ïaccho,
Ut mea de vivo pectore dicta fluunt!
Assentando quidem nam cur ego vener amorem,
Si me plus oculis, diligit ipse, suis?
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.