Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

14. EPITHALAMIUM AD GULIELMUM CALEFINUM ET FLORDEMILIAM GUARINAM
Princeps, magnorum laudes transgresse parentum,
Inter Romuleos, dux numerande, duces,
Horum praeclaras sponsorum expromere dotes
Constitui, et nulla, dicere verba, mora.
Nec vero summo Phoebum de culmine Cirrhae,
Non dulces Musas, non Hymenaea voco,
Ad mea metra tuum, Princeps memorande, favorem
Confer; inexpertae, dirige vela, ratis.
Tu nobis Hymenaeus eris, tu magnus Apollo,
Tu mea Castalio nectare labra fove.
Vos autem nobis placidas praebebitis aures,
Sic maior nostro vis erit ingenio.
Offert se primum nobis Calefina propago,
Quae vetus, et claris est generosa viris.
Ferrariae civem quae te, Gulielme, creavit,
Cui datur haec lecto, grata puella, viro.
Quem probat effectus; doctorem insignia monstrant,
Hoc tibi sacra decus philosophia dedit.
Accedit quod avus Calefina e stirpe Ioannes,
Est tibi, quem gravitas lustrat et alma fides.
In quo tanta viget virtutis opinio, tantum
Iustitiae nomen cuncta per ora volat,
Ut Princeps gravium maiora negotia rerum,
Eius mandarit semper agenda fide.
Nunc quia tota tuas callet Ferraria laudes,
Maioresque tuos, progeniemque tuam;
De te haud plura loquar, nec quae te forma decoret
Edam, cum formae cedat Apollo tuae;
Sed sponsae egregias percurram ex ordine laudes,
Cuius me nomen, metra referre vetant.
Ast valeat nomen, praestet cognoscere mores,
Et quam forte nequit nomen, imago notet.
Ut flos, de mille una gravi redimita pudore
Inter matronas nomen adepta micat.
Formosa huic formam tribuit Cytherea decentem,
Huic pharetrata sacram, Diva, pudicitiam.
Huic Pallas multo replevit pectora Phoebo,
Edocuitque artes, Penelopea, tuas.
Cum quid acu insignit, Coas superare videtur,
Sidoniasque simul Dardaniasque nurus.
Huic regina Deum, coniux Iovis, aurea Iuno,
Matronale decus cum gravitate dedit.
Cernitis eximias specioso in corpore dotes,
Qualis et in niveo splendeat ore decor?
Sed tamen has animi superat virtutibus altis,
Nec minus ornatum corpore pectus habet.
Haec pietate Deum colit, haec pietate parentes,
Et formam morum nobilitate premit.
Forte roget quisquam, quo sit generata parente,
Attenta voces imbibat aure meas:
Hanc de doctiloquo genitam sciat esse Guarino,
Mercurius geminum cui dedit eloquium.
Quem loquor en! praesto est, quisnam de sanguine natum
Humano talem censeat esse virum?
Hunc genuit Verona parens, aluere Camenae,
Hunc docuit resona pulcher Apollo lyra,
Hunc genus, integritas, hunc forma augusta decorat,
Et gravitas, et cum religione fides.
Quid tantum sanctos stupet urbs Romana Catones?
Quidve stupet septem, terra Pelasga, viros?
Socrate quidve suo doctae laetantur Athenae?
E quibus huic aliquem praeposuisse nefas.
Doctus Romano, doctus sermone Pelasgo,
Sive velit prosa scribere, sive metro.
Cum dicit prosa, Ciceronem dicere jures,
Cum cantat numeris, creditur esse Maro.
Plurima conscripsit per se sermone Latino,
Plurima de Graia transtulit historia.
Inclyta semper erunt rerum monumenta, vigebunt
Cum tot magnificis scripta voluminibus.
Semper erunt libri; qui scilicet ipsius omnes
Praescriptum summo margine nomen habent.
Per quos aeternum vivet mage splendida fama,
Donec erit Phoebus, sidera donec erunt.
Nec plus a magno scripti Cicerone libelli
Stabunt, aut nomen, Quintiliane, tuum.
Et cum Getulo, saevus Catilina, Iugurtha,
Et cum Romana Livius historia.
Clarus ab Eois qua sol iubar exerit undis.
Qua rubro emeritos gurgite condit equos,
Zona vaporifero qua subiacet ardua Cancro,
Qua micat in gelido Maenalis ursa polo,
Hunc omnes novere hominem, nec laudibus ullis
Clara potest tanti crescere fama viri.
Finem igitur praestat longis imponere verbis,
Ne reus immensae garrulitatis agar.
Sed prius aeterno, qui colligat omnia nexu,
Orabo summum, supplice voce patrem;
Ut det coniugibus concordem ducere vitam,
Vos placido dictis ore favete meis.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.