Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Previous section

Next section

26. INVEHITUR IN LUNAM, QUOD INTERLUNIO MATREM AMISERIT
Vos divini ignes, mundi quibus ima reguntur,
Aurea quis magni pingitur aula Iovis;
Tam quos legitimus propriis agit orbibus error.
Quam quorum coelo lumina fixa micant;
Vos inquam aeternis animati mentibus ignes,
Ad quorum motus, stamina fata trahunt;
Erravi fateor, consessae ignoscite culpae,
Contingat vobis sic aliquando quies;
Uni debueram, cunctis convicia feci,
Omnes damnavi cum foret una nocens.
Privatum quod crimen erat, commune putabam.
Non bene mens verum, caeca dolore videt.
At nunc deprensus numeris innotuit auctor,
Causa fuit cladis, Cynthia sola, meae.
Quo pudibunda fugis? quid te post nubila celas?
Plus prodit timidos, vana latebra, reos.
Tu certe, obscurae tu fax, Latonia, noctis,
Sumsisti radios, in mea damna, novos.
Nam tua, germani dum proximat orbita, flammis,
Paulatim morbo, tabuit illa, gravi.
Ac pariter te lux, illam sua vita reliquit,
Heu quod deterior sors sua, sorte tua est!
Tu quippe ecce nites reparato splendida cornu,
Illius aeterna lumina nocte rigent.
Ergo salutiferum, quisquis te dixerit astrum,
Hunc ego convincam vana et inepta loqui.
Summa tuae cum sint virtutis, frigus et humor,
Esse salutaris qua ratione potes?
Frigus et humor agunt, ut vexent corpora morbi,
Ut nata intereant, frigus et humor agunt.
Nec dubie toto quod sis vilissima coelo,
Possessi series arguit ipsa loci.
Esses ni vilis, non aetheris ima teneres,
Conveniens meritis, hic fuit ordo, tuis.
Quod fluidis nempe est elementis infima tellus,
Hoc te sidereis, novimus esse, plagis.
Unde etiam reliqui modulantur acutius orbes,
Implacidum nimia, tu gravitate, sonas.
Quisquis et in terras aliis descendit ab astris,
Pestifer influxus, per tua regna fluit.
Est et in hoc aliquid, quod munere sola refulges
Alterius, proprium cetera lumen habent.
Inde fit, ut nullo tua lux fervore calescat,
Ceu cum de speculo flamma remissa redit.
Adiice quod simili splendent alia omnia vultu,
Nec tenor est unquam, forma nec una, tibi.
Nam modo sera venis, totis modo noctibus ardes,
Nonnunquam medio curris opaca die.
Nunc admota polo, nunc montibus addita serpis,
Ardua nunc Boreae, nunc petis ima Noti.
Saepe hodie major, cras saepe futura videris,
Saepe repente peris, saepe rotunda nites.
Interdum candes, interdum lurida palles,
Est, cum purpureo rubra colore venis.
Quod tamen in medio sordet tibi lividus orbis,
Constat polluti pectoris esse notam.
Nec sane indignor, quod deficis ipsa frequenter,
Ista tibi semper sors patienda fuit.
Sed cum fraternos intercipis obvia currus,
Quis non ingratam, quis putet esse piam?
Omnia tu varias, et cum vertaris in horas,
Exemplo pateris nil stabile esse tuo.
Ad tua mutatur momenta agitabilis aër,
Sive furit ventis, sive madet pluviis.
Ad tua mutatur momenta reciproca Tethys,
Sive tumet, refugas sive resorbet aquas.
Quod discrimen habent in agendis tempora rebus,
Hoc etiam pendet de levitate tua.
Nec nisi te quinta nasci potuere Gigantes,
Natalem hunc Furiae, tristis et Orcus habent.
Omnia tu vitias, per te resoluta putrescunt,
Viscera sub dio, si qua peremta, iacent.
Tu sata per campos sterili rubigine aduris,
Materies vitio sit cariosa tuo.
Decubuit lassus si te lucente viator,
Surgenti torpor roscida membra ligat.
Te paritura vocat ventri matrona levando,
Saepe tamen, foetu commoriente, perit.
Saepe moves subitos, conserto Marte, tumultus,
Femina sis quamvis, praelia saepe moves.
Crimine saepe tuo corruptus inhorruit aër,
Corripuit populos publica saepe lues.
Hinc et letiferas equidem tibi iure sagittas,
Crediderim priscos attribuisse patres.
His quondam innocuae Niobes cecidere puellae,
Dilecta et summo Laodamia Iovi.
Sed longe est ipso, gravior dementia, leto,
Cum torquet miseros, te stimulante, furor.
Nam nec philtra magis, nec pocula mixta veneno,
Quam tua vis mentes exagitare solet.
Quid facit insano peius Bellona flagello?
Aut serpentinis torva Megaera comis?
Verum cum semper noceas, plus omnia laedis,
Quando lates, nam tunc quod iuvat, alter habet.
Tunc magis Euripi fervent refluentibus undis,
Tunc tempestates turbida flabra cient.
Nec caput est cerebro, nec plenae sanguine venae,
Fluctibus et mediis ostrea sema natant.
Ipsa arent teneris exhausta arbusta medullis,
Nec formica suum segnior urget opus.
Pessima sed nostro generi interlunia semper
Sunt tua, tunc Lachesis ferrea fila metit.
Aut saltem occuleris nunquam, quin durius aeger
Langueat, et medicus fidat in arte minus.
Quid? quod diversos perhibent te sumere vultus?
Fallor, an idcirco trina figura tua est?
Nunc Styga Persephone celebras, et foedere certo
Tempora maternis aequa maritus habet.
Nec (vatum ut fingunt mendacia) rapta fuisti,
Sponte rapi voluit si qua redire negat.
Nunc specie Phoebes tacitum metiris Olympum,
Nec tamen hac etiam sede pudica manes.
Nam quis te castam, quis dicat amore carentem?
Cum tibi lentus adhuc dormiat Endymion?
Cum rorem magno generes ex aëre? cum te
Iunxerit Arcadio candida lana Deo?
Nunc saltus iunctis peragras pharetrata Napaeis,
Nec finis illaesas montibus ire feras.
Perde malas tigres, et saevos perde leones,
Dum tantum silvis tutus inerret homo.
Esto tamen figi meruit violentus Orion,
Invitam stupro dum maculare parat,
Quid miser Actaeon sceleris commisit, ut illum
Obiiceret canibus, forma ferina, suis?
Unum transieram, (sed et illo plura supersunt),
Nequitiae residet pars ubi magna tuae.
Tu magicos cantus, et noxia gramina monstras,
Tu sacra Naturae vertere iura doces.
Culpa tua est, quicquid fecit Titania Circe,
Quicquid et Aeetae filia, culpa tua est.
Sed bene quod proprias torqueris saepe per artes,
Tum, cum carminibus, facta cruenta, rubes.
Nossem utinam quae te deducunt murmura coelo,
Quas nobis poenas mox scelerata dares?
Iam tuus in terras rueret globus axe revulso,
Frangeret et versos, biga supina, boves.
Nec tibi prodesset, quamvis tuba multa sonaret,
Vulgus et attonita rumperet aera manu.
Quo feror? aut quid ago? veniam, Dea magna, precamur,
Offendit numen, si mea lingua, tuum.
Parce, ita non unquam tenebrescas obice terrae,
Non ego, sed saevus protulit ista dolor.
Ille domat fortes, ille impia saepe coëgit
Improbus, in sanctos dicere verba Deos.
Illo, quid deceat, mens obruta, cernere nescit,
Illo sit natis saepe noverca parens.
Previous section

Next section


Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.