Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

CLARISSIMO VIRO ANTONIO L. F. COM. DE SORGO PATRICIO RAGUSINO MARIA EX BARONIBUS DE ZAMAGNA COMITISSA DE RESTIIS

Cum primum ex immani illa doloris acerbitate, quam mihi conjugis optimi clarissimique mors attulit, quamque non objecta rerum quarumcumque species, non temporis diuturnitas extinguere, nedum imminuere umquam poterit, paululum me recepi, statim de poeticis ejusdem lucubrationibus in lucem emittendis cogitavi. Sic enim fore perspexi, ut a

-- VI --

me praeter lacrymas aliquid certe praestabile, diuque duraturum memoriae tanti Viri daretur. Atque hoc meum consilium non modo videbatur immortalem marito famam esse pariturum, sed futurum etiam patriae ornamento, voluptatique amicis praestantissimis, a quibus carmina magna ex parte jam lecta, et vehementer probata avidissime expeti cognoscebam. Cui autem opus inscriberem, diu multumque anceps non fui. Tu, Antoni optime, tu mihi protinus occurristi, quem cognatione, pietate, officiis mihi maxime devinctum amavi semper uti filium, et, quoad vixero, amabo impensissime, dignum profecto, cui donem ac dedicem quidquid mihi pretiosius a morte carissimi illius capitis relictum est. Accedit etiam, quod, dum tibi munus hoc offero, non solum meo animo, sed et ipsius mariti mei obsequar voluntati. Ille enim ingenio tuo, tuaque amicitia egregie delectatus te jampridem sub ficto Cilnii Maecenatis nomine suarum Satyrarum judicem ac patronum delegerat. Quo quidem judicio quid ex communi hominum nostrorum consensu gravius, quid te dignius, quid mihi poterat optatius contingere? Ipsa denique carmina te patronum, atque auspicem sibi deposcunt, tibi inscribi, atque

-- VII --

in sinum complexumque tuum convolare merito gestiunt. Non enim praeclaro illustrique dumtaxat nomine, quod quidem libris etiam ineptissimis non raro contingit, ornatum iri se sentiunt, sed gloriantur potissimum, se Virum judicio acri, et doctrina eximia nancisci, a quo eo in pretio atque honore, quo par est, habeantur: quam sortem opera praestantiora sibi semper gratulari non posunt. Cum praeterea apud exteras gentes tamdiu sis commoratus, generisque nobilitas, ingenii vis, splendor doctrinae, morumque elegantia cum viris eruditissimis te ubique familiaritate conjunxerit, hoc etiam ad praeclaram conjugis mei commendationem et gloriam per te consequar, ut ejus nomen patrios fines praetergressum longe lateque, te auspice, pervulgetur, ejusque carmina in multorum elegantium hominum oculis atque ore versentur. Habet igitur maritus meus, quod suo ipse ingenio sibi paraverat, monumentum ad celebritatem sui nominis aeternitati per me consecratum: habes tu, Antoni carissime, singulare amoris et observantiae erga te meae testimonium, quod non dubito, quin tibi gratissimum sit futurum: habet denique dolor meus, qui omnem medicinam antea effugiebat, unde

-- VIII --

quodammodo relaxetur. Probet e caelis hanc meam vir optimus voluntatem, habeatque veluti aeternum pignus amoris illius, quo ille me, ego illum dulciter complectebar.

Vale.

-- IX --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.