Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

(2) JUNIUS RESTIUS FRANCISCO APPENDINIO S. D.

Mirifice delectatus sum literis tuis, quas ad me nuperrime misisti: intellexi enim; te praeteritis diebus magnam operam theologiae dedisse, deque ea publice disputavisse. Illud non subdis quem adversarium habueris, quam partem, cujusque sectae defensionem susceperis; quae omnia, si vacas, fac, ut non me diutius lateant. Non enim hujusmodi res adeo parvi pendendae sunt, quemadmodum nonnullis persuasum est, quos ego nihil sapere semper putavi. An parum erit, ingenium attente meditando in subtilissimis rebus defixum habere? Quod si subtilitas non placet admodum, vide, quid ea una dempta, ceteris disciplinis relinquatur, praeter crassam quamdam Minervam, quae ipsa an Minerva sit, vehementer dubitandum est. At vero si utilitate omnia metiris, non longe utilius meditando assequi quanta a Dei O. M. Voluntate, et natura officia in vitam manenet, quam aeris proprietatem, ignis naturam, malleique, et securis efficaciam investigare? Sed haec physica ad vitae commoda applicentur. Fateor: sed enim jamdudum applicata sunt, quantum ad vitae usum est satis; ut tamdem a corpore ad animos assurgere, et rationem in ipsa ratione exercere non sit poenitendus homini labor, qui ratione praeditus sit. Video, me in theologiae laudem paulo fusius delabi, quam homine imperito dignum est. Quamobrem argumento mutato ad Satyras descendo. Ecce enim aliam tibi mitto, quae notis mihi indigere non videbatur, argumento fortasse, nisi tu aliter censes. Hanc etiam si legeris, sed censoria illa non intermissa acerbitate, pergratum mihi feceris. Supersunt adhuc quatuor argumenta, quatuor Satyris singillatim a me pertractanda. Has in proximam aestatem rejeci, si vita suppetet, et cum Zephyris, et hirundine prima stylum

-- XXVIII --

resumemus: in ea exercitatione totus autumnus abibit. Tum nihil reliqui erit, nisi omnes Satyras ad trutinam revocare, lima polire, et pleraque spongia delere. Postquam quatour, quas dixi, Satyras absolvero, intelligis profecto, nihil amplius mihi praemeditati argumenti superesse, quod peculiari Satyra tractari possit, nisi quid fortuito objiciatur ex insperato, quod hercule nunc nullo modo divinare possum. Visne ergo mihi in limando totam in posterum aetatem traduci, aut in nihil agendo? Vide, quaeso, quid in mentem venerit. Consilium est scribere Satyram perpetuam, quae una mihi, quoad vixero, perscribetur, ita ut eadem mors vitae, et Satyrae meae finem imponat: argumento erit vario, omnis generis, ac paene infinito: quidquid quotidie occurret, aut cogi dabitur, illic conjicietur: utemur quoque stylo vario, nunc ad Horatii, nunc ad Persii, nunc ad Juvenalis, aliorumque morem, non ex unius scriptoris mente, sed ex omnium penu conflato, dummodo sat acutum ad configendum vitium, ligneo ne, an ferreo gladio, risu, vel acrimonia, nihil interest, sed prout quaeque se res dabit. Erit operi sapor ille, ut ego puto, quo tantopere praedicatur Hispanicum illud ferculi genus, quod ex omnis generis eduliis simul commixtis conflatum est, et aromatibus, oleribus, leguminibus, carne omnigena, piscibus, et multis aliis constat, quodque olla putrida ipsis est. Mea qualis futura sit, heredis judicio erit relinquenda. Quid tibi de hoc videtur, velim me certiorem facias, nisi Grammatica Illyrica distineris, quam suspicor te prelo velle tradere; id enim mihi suadebat illud ambiguum mercimonii in epistola tua verbum, quod etiam Urbano fratri satisfaciebat. Non inficior, homini praesertim in matheseos demonstrationibus adeo exercitato, pecunia certitudinem perbelle repraesentari, et ideo grammaticam tuam valde bonam futuram, si valde fuerit quaestuosa. Quod ego omnibus studiis tuis opto, et brevi coram videro; nulla enim res me a te, et urbe, praeter tempestatem, intercludit.

Vale. Dabam Canosae A. D. MDCCCVII. Kal. Dec.

-- XXIX --

IN OBITU JUN. ANT. F. COMITIS DE RESTIIS PATRICII RAGUSINI AMICORUM CARMINA
Previous section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.