Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

URBANUS APPENDINI E. SCHOLIS PIIS AD LECTOREM
Restius ingenii quam multa laude niteret,
Carmina monstrabunt non tibi lecta semel.
Qui fuerint illi mores, si forte requiris,
Accipe: ego ficto non didicti ore loqui.
Junior indulsit genio jucunda sequutus,
Et mentem blandis pavit imaginibus.
Sensit at ardenti, cum venit serior aetas,
Succendi verae laudis amore animum:
Incertumque fuit, doctrinae lumine pulcro,
An virtute magis fulgeret omnigena.
Quam recti justique tenax, quam largus egenis,
Quam fuit integrae relligionis amans!
Comis praeterea non fastu turgida gessit
Pectora, non tectum nube supercilium;
Consilioque sales adjungens, atque lepores
Fidus erat sanctae cultor amicitiae.
Tu quoque morte Viri tanti nunc ingeme, Lector,
Atque tuos fletus fletibus adde meis.
Me pius ille suo semper dignatus amore est:
Ille mihi semper causa doloris erit.

-- 1 --

Previous section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.